Aug. in Psalmos enar. 122

IN PSALMUM 122 ENARRATIO. Sermo ad plebem.

122
(
Ps 122)

Christus nobiscum in terra, nos cum eo in caelo sumus.

1. Ascendentis cantica ex ordine cum Sanctitate vestra consideranda suscepi; ascendentis et amantis, et ideo ascendentis quia amantis. Omnis amor aut ascendit, aut descendit. Desiderio enim bono levamur ad Deum, et desiderio malo ad ima praecipitamur. Sed quia iam malo desiderio lapsi cecidimus; superest nobis, si agnoscimus quis ad nos non ceciderit, sed descenderit, haerendo illi ascendere; quia viribus nostris non possumus. Ipse dixit Dominus noster Iesus Christus: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo. Tamquam de se solo videtur dixisse. Ergo caeteri remanserunt, quia solus ascendit, qui solus descendit? Quid debent facere caeteri? Uniri corpori ipsius, ut sit unus Christus, qui descendit et ascendit. Descendit caput, ascendit cum corpore; vestitus Ecclesiam suam, quam sibi exhibuit sine macula et ruga. Solus ergo ascendit. Sed et nos quando cum illo sic sumus, ut in illo membra eius simus; et nobiscum solus est, et ideo unus, et semper unus. Unitas nos compaginat uni: et illi soli cum illo non ascendunt, qui cum illo unus esse noluerint. Iam vero quoniam ipse qui in coelo positus est, et carne suscitata immortalis, per quam fuit ad tempus mortalis, et nihil in coelo persecutionum patiens, nihil malitiarum et opprobriorum, sicut in hac terra quando pro nobis omnia sustinere dignatus est; compassus tamen corpori suo in terra laboranti, dixit: Saule, Saule, quid me persequeris? iam ipsum nemo tangebat, et se pati persecutionem de coelo clamabat: non praeter spem esse debemus, imo cum magna fiducia praesumere, quia si per caritatem ipse nobiscum in terra est, per eamdem caritatem et nos cum eo in coelo sumus. Sed diximus quemadmodum nobiscum ipse in terra sit; vocem eius diximus de coelo sonantis: Saule, Saule, quid me persequeris? cum eum Saulus omnino non tangeret, sed nec videret: quomodo autem ostenditur quia et nos cum illo in coelo sumus? Eodem ipso Paulo apostolo dicente: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Ergo et ille adhuc deorsum est, et nos iam sursum sumus: ille deorsum est compassione caritatis, nos sursum sumus spe caritatis. Spe enim salvi facti sumus. Sed quia spes nostra certa est; quamvis futurum sit, sic de nobis dicitur, quasi iam factum sit.

Christianorum cor angitur quia nondum cum Christo vivit.

2. (v. 1.] Ascendat ergo iste cantator; sed de unoquoque corde vestrum cantet hic homo, et unusquisque sit iste homo. Cum enim dicitis illud singuli, quia omnes unum estis in Christo, unus homo illud dicit: et non: Ad te, Domine, levavimus oculos nostros; sed: Ad te, Domine, levavi oculos meos. Debetis quidem putare unumquemque vestrum loqui; sed unus ille maxime loquitur, qui etiam diffusus est toto orbe terrarum. Unus ille loquitur, qui alibi dicit: A finibus terrae ad te clamavi, cum angeretur cor meum. Quis est qui clamat a finibus terrae? quis unus homo diffusus est usque ad fines terrae? Unusquisque homo in regione sua potest clamare; numquid a finibus terrae? Sed haereditas Christi, de qua dictum est: Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae, ipsa clamat et dicit: A finibus terrae ad te clamavi, cum angeretur cor meum. Angatur cor nostrum, et clamemus. Unde angatur cor nostrum? Non de his quae hic patiuntur et mali, verbi gratia, quia damnum patiuntur: nam si inde angitur cor, cinis est. Quia nescio quem tuorum ex voluntate Dei amisisti, si inde angitur cor, quid magnum? Hinc anguntur et corda infidelium; ista patiuntur et qui nondum in Christum crediderunt. Unde angitur cor christiani? Quia nondum cum Christo vivit. Unde angitur cor christiani? Quia peregrinatur et desiderat patriam. Si inde angitur cor tuum, etiamsi felix secundum saeculum fueris, gemis; et si omnia prospera confluant, et undique tibi iste mundus arrideat, tu tamen gemis, quia in peregrinatione te constitutum vides; et sentis iam quidem te habere felicitatem secundum oculos stultorum, sed nondum secundum promissionem Christi: illam quaerens gemis, illam quaerens desideras, et desiderando ascendis et ascendendo cantas Canticum graduum, et cantando Canticum graduum, dicis: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo.

Homo sic proficiat ut non superbiat.

3. Ascendens, quo levaturus erat oculos, nisi illuc quo tendebat, et ascendere desiderabat? De terra enim ad coelum ascendit. Ecce terra deorsum, quam calcamus pedibus nostris; ecce etiam coelum sursum, quod videmus oculis nostris; et ascendendo cantamus: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo. Ubi sunt ergo scalae? Tanta enim intervalla conspicimus inter coelum et terram, tanta separatio est, et tanta spatia locorum: illuc volumus ascendere, scalas non videmus: numquid forte fallimus nos, quia Canticum graduum, id est, canticum ascensionis cantamus? Ascendimus ad coelum, si cogitamus Deum, qui ascensus in corde fecit. Quid est ascendere in corde? Proficere in Deum. Quomodo omnis qui deficit, non descendit, sed cadit: sic omnis qui proficit, ascendit: sed si sic proficiat, ut non superbiat; si sic ascendat, ut non cadat: si autem proficiendo superbiat, ascendendo iterum cadit. Sed ut non superbiat, quid debet facere? Levet oculos suos ad illum qui habitat in coelo, non se attendat. Omnis enim superbus se attendit, et magnus sibi videtur qui sibi placet. Sed qui sibi placet, stulto homini placet; quia ille ipse stultus est, cum sibi placet. Solus securus placet qui Deo placet. Et quis est qui placet Deo? Cui placuerit Deus. Displicere sibi Deus non potest; placeat et tibi, ut placeas illi. Sed tibi ille placere non poterit, nisi tu tibi displicueris. Si autem displices tibi, tolle a te oculum. Utquid te enim attendis? Si enim vere te attendis, invenis in te quod tibi displiceat; et dicis Deo: Peccatum meum ante me est semper. Peccatum tuum sit ante te, ut non sit ante Deum; et tu noli esse ante te, ut sis ante Deum. Quomodo enim volumus ut non a nobis avertat faciem Deus, sic volumus ut avertat faciem a peccatis nostris: nam utrumque illi cantatur in Psalmis. Ne avertas faciem tuam a me ; vox est psalmi, vox est ergo nostra: et ille qui dicit: Ne avertas faciem tuam a me; vide quid dicat alio loco: Averte faciem tuam a peccatis meis. Si vis ut avertat faciem suam a peccatis tuis, tu ipse a te averte faciem tuam, et a peccatis tuis noli avertere. Si enim non ab eis averteris faciem tuam, tu ipse irasceris peccatis tuis: si autem tu non avertis faciem tuam a peccatis tuis, tu agnoscis, et ille ignoscit.

Omnes sanctae animae caelum sunt Dei.

4. At vero a te leva oculos ad illum, et dic: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo. Coelum, fratres mei, si corporaliter intellexerimus hoc quod videmus oculis corporeis, vere sic errabimus, ut non putemus nos illuc ascendere, nisi scalis positis, aut aliquibus machinamentis: si autem spiritaliter ascendimus, spiritaliter coelum intellegere debemus; si ascensus in affectu, coelum in iustitia. Quod est ergo coelum Dei? Omnes sanctae animae, omnes iustae animae. Nam et Apostoli quamvis in terra essent carne, coelum erant; quia in illis Dominus sedens, per totum mundum ambulabat. Ergo habitat in coelo. Quomodo? Quomodo dicit in alio psalmo: Tu autem in sancto habitas, laus Israel. Qui habitat in coelo. habitat in sancto: sancto quid, nisi templo suo? Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Sed omnes adhuc infirmi et secundum fidem ambulantes, secundum fidem sunt templum Dei, erunt aliquando et secundum speciem templum Dei. Quamdiu sunt templum secundum fidem? Quamdiu in ipsis Christus per fidem habitat; sicut dicit Apostolus: Habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Sunt autem iam coeli in quibus per speciem iam habitat Deus, videntes eum facie ad faciem; omnes sancti Angeli, omnes sanctae Virtutes, Potestates, Sedes, Dominationes, Ierusalem illa coelestis unde peregrinando ingemiscimus, et quam desiderando oramus: ibi habitat Deus. Illuc levavit iste fidem, illuc ascendit affectu, desiderando: et ipsum desiderium facit animam desudare sordes peccatorum, et mundari ab omni labe, ut fiat et ipsa coelum; quia levavit oculos ad eum qui habitat in coelo. Nam si coelum istud corporeum quod oculis videmus, intellexerimus esse habitationem Dei; transitura est habitatio Dei, quia coelum et terra transient. Deinde antequam faceret Deus coelum et terram, ubi habitabat? Sed dicit aliquis: Et antequam faceret Deus sanctos, ubi habitabat? In se habitabat Deus, apud se habitabat, et apud se est Deus. Et quando dignatur habitare in sanctis, non sic sunt sancti domus Dei, ut ipsa subtracta cadat Deus. Aliter enim nos habitamus in domo, aliter Deus in sanctis: tu habitas in domo; si subtracta fuerit, cadis; Deus autem sic habitat in sanctis, ut si ipse discesserit, cadant. Quicumque ergo sic portat Deum, ut sit templum Dei; non putet sic a se portari Deum, ut terreat Deum, si se subducat. Vae illi si se subtraxerit Deus; quia ipse cadit: nam Deus in se semper manet. In quibus nos habitamus, ipsa nos continent; in quibus Deus habitat, ipse illos continet. Iam videte quantum interest inter nostram habitationem, et Dei: et sic dicat anima: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo; ut intellegat quia Deus nec coelo indiget, ubi habitet; sed coelum ipso indiget, ut ab ipso inhabitetur.

Interium simus sicut servi et ancilla.

5. (v. 2.] Quid ergo sequitur, quia dixit: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo? Quomodo levasti oculos tuos? Ecce sicut oculi servorum in manus dominorum suorum, et sicut oculi ancillae in manus dominae suae; sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, quoadusque misereatur nostri. Et servi sumus, et ancilla sumus: ille et dominus est, et domina est. Aut quid sibi volunt ista verba? et quid sibi volunt istae similitudines rerum? Attendat aliquantum Caritas vestra. Non mirum si servi sumus, et ille dominus est; sed mirum si ancilla sumus, et ille domina est. Sed neque hoc mirum quia ancilla sumus; Ecclesia enim sumus: nec illud mirum, quia et ipse domina est; virtus enim est et sapientia Dei. Audi ergo Apostolum dicentem: Nos autem praedicamus Christum crucifixum; Iudaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam; ipsis vero vocatis Iudaeis et Graecis, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Ut iam sit servus populus, et sit ancilla Ecclesia; Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam: utrumque audisti: Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Cum ergo audis Christum, leva oculos tuos in manus Domini tui; cum audis Dei virtutem et Dei sapientiam, leva oculos tuos in manus dominae tuae: quia et servus et ancilla es; servus, quia populus es; ancilla, quia Ecclesia es. Ipsa autem ancilla magnam dignitatem invenit apud Deum: uxor facta est. Sed donec veniat ad amplexus illos spiritales, ubi secure perfruatur eo quem dilexit, et cui suspiravit in ista diuturna peregrinatione, sponsa est: et accepit arrham magnam, sanguinem sponsi, cui secura suspirat. Nec illi dicitur: Noli amare; quomodo dicitur aliquando virgini iam desponsatae, et nondum nuptae: et iuste dicitur: Noli amare; cum facta fueris uxor, tunc ama: recte dicitur, quia praeproperum et praeposterum desiderium est, et non castum, amare eum cui nescit an nubat. Potest enim fieri ut alius sponset, et alius ducat uxorem. Quia vero nullus alius est qui Christo praeponatur, secura amet ista: et antequam illi iungatur, amet, et de longinquo suspiret et de longinqua peregrinatione. Solus ducet, quia solus talem arrham dedit. Quis enim potest sic ducere, ut moriatur pro ea quam vult ducere? Si enim mori pro ea voluerit, non erit qui ducat. Securus autem ille pro sponsa mortuus est, quam resurgens erat ducturus. Verumtamen, fratres, interim simus quomodo servi et ancilla. Dictum est quidem Non vos dicam servos, sed amicos : sed forte solis discipulis dixit Dominus? Audite apostolum Paulum dicentem: Itaque iam, inquit, non est servus, sed filius; si autem filius, et haeres per Deum. Populo dicebat, fidelibus dicebat. Iam ergo in nomine Domini redempti sanguine ipsius, loti lavacro ipsius, filii sumus, filius sumus; quia sic multi sumus, ut in illo unus simus. Quid ergo sibi vult, quod adhuc tamquam servi loquimur? Numquid tantum meritum habere possumus in Ecclesia, quamvis iam filii facti ex servis, quantum habuit ipse apostolus Paulus? Et tamen quid dicit in Epistola? Paulus servus Christi Iesu. Si ille se adhuc dicit servum, per quem nobis Evangelium praedicatum est; quanto magis nos debemus agnoscere conditionem nostram, ut maior sit in nobis gratia ipsius? Primo enim servos fecit, quos redemit. Sanguis enim ille pro servis pretium est, pro sponsa pignus est. Agnoscentes itaque conditionem nostram, etsi iam filii per gratiam, servi tamen propter creaturam, quia universa creatura Deo servit, dicamus: "Sicut oculi servorum in manus dominorum suorum, et sicut oculi ancillae in manus dominae suae: sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, quoadusque misereatur nostri."6.

Tota ista vita mortalis plaga nostra est.

6. Dixit et quare, sicut servi oculos habent in manus domini sui, et sicut ancillae oculos habent in manus dominae suae; sic, inquit, oculi nostri ad Dominum Deum nostrum. Et quasi quaereres: Utquid? Quoadusque, inquit, misereatur nostri. Quales ergo voluit servos intellegi, fratres, qui oculos habent in manus dominorum suorum; et quales ancillas, quae oculos habent in manus dominae suae, quoadusque misereatur domina earum? Qui sunt isti servi et ancillae, qui sic habent oculos in manus dominorum suorum, nisi qui iubentur caedi? Oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, quoadusque misereatur nostri. Quomodo? Sicut oculi servorum in manus dominorum suorum, et sicut oculi ancillae in manus dominae suae. Ergo et illi et illae, quoadusque misereatur vel dominus vel domina. Fac ergo aliquem dominum iussisse servum caedi: vapulat servus, sentit plagarum dolores; attendit ad manus domini sui, quoadusque dicat: Parce. Manum enim, ipsam potestatem dicit. Ergo quid dicimus, fratres? Iussit nos caedi Dominus noster, et domina nostra sapientia Dei iussit nos caedi; et in hac vita vapulamus, et tota ista vita mortalis plaga nostra est. Audi vocem psalmi: Pro iniquitate erudisti hominem; et tabescere fecisti sicut araneam animam meam. Attendite, fratres, quam tabida est aranea, ut levi tactu conquassetur et moriatur. Et ne quasi carnem solam infirmitate mortalitatis putaremus nos habere tabidam, non dixit: Tabescere me fecisti; ne secundum carneam intellegeremus: sed ait: Tabescere fecisti sicut araneam animam meam. Nihil enim infirmius anima nostra posita in mediis tentationibus saeculi, in mediis gemitibus et parturitionibus molestiarum; nihil ea infirmius donec haereat soliditati coelesti, et sit in templo Dei, unde iam non cadat: quia primo ut veniret ad hanc infirmitatem et tabificationem, sicut aranea infirma facta est, et de paradiso expulsa est. Tunc iussus est servus caedi. Fratres mei, videte ex quo vapulamus. In omnibus qui ab initio generis humani nati sunt, in omnibus qui nunc sunt, in omnibus qui postea nascentur, Adam vapulat. Vapulat Adam, id est, genus humanum; et multi sic obduruerunt, ut nec plagas suas sentiant. Qui vero ex ipso genere filii facti sunt, receperunt sensum doloris: sentiunt se vapulare, et noverunt quis iussit ut vapulent; et levaverunt oculos suos ad eum qui habitat in coelo; et sic sunt oculi eorum in manus Domini sui, quoadusque misereatur, sicut oculi servorum in manus dominorum suorum, et sicut oculi ancillae in manus dominae suae. Vides felices aliquos in isto saeculo ridentes, iactantes se; non vapulant: imo peius vapulant; hoc ipso gravius caeduntur, quo sensum iam perdiderunt. Evigilent, et vapulent; sentiant quia vapulant, sciant quia vapulant, et doleant quia vapulant. Quoniam qui apponit scientiam, apponit dolorem; hoc Scriptura dixit. Ideo Dominus in Evangelio: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur.

In ipsis rebus prosperis gemendum.

7. (v 3.] Audiemus vocem hominis qui vapulat, et sint istae uniuscuiusque nostrum voces et quando nobis bene est. Nam quis non intellegat vapulare se quando aegrotat, quando in carcere est, quando forte in catena, quando forte latrones patitur? Quando ab aliquibus improbis ei aliquae molestiae irrogantur, sentit vapulare se. Magnus sensus est, videre quia vapulat et quando illi bene est. Non enim ait Scriptura in Iob: Tentationibus abundat vita humana; sed ait: Numquid non tentatio est vita humana super terram? Totam ipsam vitam tentationem dixit. Omnis ergo vita tua super terram, plagae tuae sunt. Plange quamdiu vivis in terra: sive feliciter vivas, sive in aliqua tribulatione constitutus sis, clama: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo. Ad manus Domini, qui te iussit caedi, cui dicis in alio psalmo: Propter iniquitatem erudisti hominem; et tabescere fecisti sicut araneam animam meam ; clama ad manus caedentis, et dic: Miserere nostri, Domine, miserere nostri. Nonne sunt istae voces vapulantis: Miserere nostri, Domine, miserere nostri?

Despiceris quia quod non vides speras.

8. Quoniam multum repleti sumus despectione. In plurimum repleta est anima nostra; opprobrium eis qui abundant, et despectio superbis. Qui despicitur, contemnitur. Omnes qui secundum Christum pie volunt vivere, necesse est patiantur opprobria, necesse est contemnantur ab his qui nolunt pie vivere, quorum felicitas tota terrena est. Irridentur illi qui felicitatem vocant quam oculis videre non possunt, et dicitur eis: Quid credis, insane? Vides quod credis? Reversus est aliquis ab inferis, et retulit tibi quid ibi agitur? Ecce ego quod amo video, et fruor. Despiceris, quia speras quod non vides; et despicit te ille, qui quasi tenet quod videt. Attende si ipse tenet: noli turbari; vide si ipse tenet, et non tibi insultet; ne cum putas eum felicem in praesenti, amittas veram felicitatem futuram: noli turbari; attende si tenet. Labitur hoc ab illo quod tenet, vel ipse ab eo quod tenet; necesse est transeat aut ipse per res suas, aut res ipsius per illum. Per quem res transeunt suae? Qui vivus labefactus erit. Quis transit per res suas? Qui in divitiis moritur; quia cum moritur, non eas secum aufert ad inferos. Domum meam habeo, iactavit se. Quaeris: Quam domum tuam? Quam mihi dimisit pater meus. Et ille unde habuit hanc domum? Avus noster illi eam dimisit. Recurre et ad proavum, inde ad atavum, et iam nomina non potest dicere. Non inde potius terreris, quia multos attendis transisse per illam domum, et neminem ipsorum secum illam tulisse ad aeternam domum? Pater tuus hic eam dimisit; transiit per illam: sic et tu transibis. Si ergo transitum habetis in domo vestra, stabulum est transeuntium, non habitatio commanentium. Et tamen quia nos ea quae futura sunt speramus, et in futuram felicitatem suspiramus, et nondum apparuit quod erimus, quamvis iam filii Dei simus ; quia vita nostra abscondita est cum Christo in Deo : repleti sumus despectione, id est contemptu, ab his qui felicitatem quaerunt vel habent in isto saeculo.

Ferto insultantem et ridebis gementem.

9. In plurimum repleta est anima nostra; opprobrium eis qui abundant; et despectio superbis.

Quaerebamus qui sunt qui abundant; exposuit tibi cum dixit, superbis. Quod est autem, opprobrium; hoc est, despectus: et quod est, qui abundant; hoc est, superbis. Repetitio sententiae est, opprobrium eis qui abundant, et despectio superbis. Quare abundant superbi? Quia hic volunt esse felices. Quid? quando et ipsi miseri sunt, numquid abundant? Sed forte quando miseri sunt, non nobis insultant. Intendat Caritas vestra. Tunc insultant forte quando felices sunt, quando se iactant in pompa divitiarum suarum, quando se iactant in ventositate falsorum honorum; tunc insultant nobis, et quasi dicunt: Ecce mihi bene est, fruor ego rebus praesentibus, recedant a me qui promittunt quod non ostendunt; quod video teneo, quod video fruor; bene mihi sit in hac vita. Tu securior esto; quia resurrexit Christus, et docuit te quid in alia vita daturus sit: certus esto quia dat. Sed insultat ille, quia tenet. Ferto insultantem, et ridebis gementem: postea enim veniet tempus quando dicturi sunt illi ipsi: Hi sunt quos aliquando habuimus in risum. Verba sunt libri Sapientiae; quia prodidit nobis Scriptura quae dicturi sunt illi ipsi qui nos modo irrident, et qui nos despiciunt, et a quibus impleti sumus opprobrio et despectione: quae verba habebunt tunc, quando a veritate despicientur. Videbunt enim ad dexteram fulgere quos secum commixtos contempserant, cum factum fuerit in illis quod dixit Apostolus: Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria; et dicent: Hi sunt quos aliquando habuimus in risum, et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore: quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est? Et sequentur in eo sermone, et adicient: Ergo erravimus a via veritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis. Quid nobis profuit superbia? et divitiarum iactatio quid contulit nobis? Ibi tu non eis insultas, quia iam ipsi sibi insultant. Quod donec fiat, fratres, levemus oculos ad eum qui habitat in coelo; et non ab illo tollamus oculos, quoadusque misereatur nostri, et liberet ab omni tentatione et opprobrio et despectu.

Infelices qui in calamitatibus Deum accusando se defendunt.

10. Huc accedit quod aliquando et ipsi qui sunt in flagello infelicitatis temporalis, insultant nobis. Invenis aliquem pro merito iniquitatum suarum, sive occulto iudicio Dei, sive manifesta damnatione, mitti in carcerem, portare catenam: et ipse insultat. Et cum ei dictum fuerit: Quare non bene vixisti? ecce quo venisti male vivendo: ille respondet: Quare illi qui bene vivunt, ista patiuntur? Sed illi propterea patiuntur, ut probentur, ut tentationibus exerceantur, ut flagellis proficiant; quia flagellat Deus omnem filium quem recipit. Et si Unicum sine peccato flagellavit, et pro omnibus tradidit eum, quomodo debemus nos flagellari, qui fecimus quare flagellamur? Cum ista dixerimus, illi et de infelicitate superbiunt adhuc, et afflicti, nondum humiliati, respondent, et dicunt: Ista sunt verba Christianorum vanorum, qui credunt quod non vident. Si et ipsi insultant, quid putamus, fratres, quasi non eos commemoratos in hoc psalmo, cum diceret: Opprobrium eis qui abundant, et despectio superbis: quandoquidem insultatur Christianis et ab eis qui non abundant; sed cum sint in egestate et aerumnis, nec ipsi cessant insultare? Certe ergo: Opprobrium eis qui abundant: an forte nullus invenitur qui etiam positus in calamitate insultet? Si non insultavit latro, qui cum crucifixo Domino crucifixus erat ? Ergo si insultant et illi qui non abundant, quare psalmus ait: Opprobrium eis qui abundant? Si diligenter discutiamus, et ipsi abundant. Unde abundant? Nam nisi abundarent, superbi non essent. Alius enim abundat pecunia, et inde superbus est; alius abundat honoribus, et inde superbus est; alius abundare se iustitia putat, et inde superbit, quod peius est. Qui videntur non abundare pecunia, iustitia sibi videntur abundare adversus Deum; et positi in calamitatibus se iustificant, Deum accusant, et dicunt: Quid admisi, aut quid feci? Et tu dicis: Respice, recordare peccata tua, si nihil fecisti. Titillatur aliquantum conscientia, et redit ad se, et cogitat facta sua mala; et cum cogitaverit facta sua mala, nec sic vult confiteri quia digna patitur: sed dicit: Ecce manifeste feci multa; sed multos video peiora fecisse, et nihil mali pati. Iustus est contra Deum. Abundat ergo et ipse, plenum habet pectus iustitia; quandoquidem illi Deus videtur malefacere, et ipse sibi videtur iniuste pati. Et si dares illi navim gubernandam, in naufragium iret cum illa: vult autem Deum excutere de gubernatione huius mundi, et ipse tenere gubernacula creaturae, et distribuere omnibus dolores et laetitias, poenas et praemia. Infelix anima! et quid miramini? abundat, sed abundat nequitia, abundat malitia; et eo plus abundat nequitia, quo sibi videtur abundare iustitia.

Inopes nos esse intellegamus.

11. At vero christianus homo non debet abundare, sed pauperem se debet cognoscere; et si habet divitias, scire debet quia non sunt illae verae divitiae, ut alias desideret. Qui enim divitias falsas desiderat, veras non quaerit: qui autem veras quaerit, adhuc pauper est; et recte dicit: Pauper et dolens ego sum. Rursus ille qui et pauper est, et nequitia plenus est, unde dicitur abundare? Quia displicet illi quia pauper est, et iustitia ipsa videtur abundare in corde suo adversum iustitiam Dei. Et quae abundantia iustitiae nostrae? Quantacumque iustitia in nobis fuerit, ros est nescio quis ad illum fontem; ad saginam illam tantam stillicidia quaedam sunt, quae vitam nostram molliant, et duram iniquitatem solvant. Modo desideremus de pleno fonte iustitiae saginari, desideremus ubertate illa satiari, de qua dicitur in psalmo: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Hic autem cum sumus, inopes nos esse intellegamus et egentes, non solum harum divitiarum quae non sunt verae divitiae, sed et ipsius salutis. Et quando sani sumus, intellegamus quia infirmamur. Quamdiu enim corpus hoc esurit et sitit, quamdiu hoc corpus vigilando fatigatur, stando fatigatur, ambulando fatigatur, sedendo fatigatur, manducando fatigatur; quocumque se verterit ad subsidium fatigationis, ibi invenit aliam fatigationem: non est ergo perfecta sanitas, nec in ipso corpore. Non sunt ergo illae divitiae, sed mendicitas; quia quanto magis abundant, tanto crescit inopia et avaritia. Non est ista salus corporis, sed infirmitas. Paregorizamur quotidie medicamentis Dei, quia manducamus et bibimus: medicamenta ipsa sunt, quae nobis apponuntur. Fratres, si vultis videre qualis morbus nos habeat; qui ieiunat septem diebus, fame consumitur. Ergo illa fames ibi est; sed ideo illam non sentis, quia quotidie illam curas: ergo nec ipsa sanitas nobis est perfecta.

Mundanus homo veram iustitiam non pervenit quia falsa plenus est.

12. Intendat Caritas vestra quomodo nos intellegamus inopes, ut gaudeamus ad eum, et levemus oculos ad eum qui habitat in coelo. Non sunt illae verae divitiae; plus augent cupiditatem eis qui eas possident. Non est illa vera corporis sanitas; quia portatur infirmitas ubique defectiva: quocumque se verterit, deficit. In ipso adiutorio non invenies firmamentum: lassatur stando; sedere vult; numquid vel sedendo durabit? Quod sibi elegit ut non fatigaretur, ibi habet deficere. Lassatus est vigilando, dormiturus est: numquid quia dormivit, non deficit? Lassatus est ieiunando, refecturus est: si plus refecerit, inde deficit. In nulla re potest perseverare ista infirmitas. Iustitia quid? Quanta iustitia est inter tantas tentationes? Possumus continere ab homicidio, ab adulterio, a furtis, a periuriis, a fraudibus: numquid ab iniquis cogitationibus? numquid et a suggestionibus malarum cupiditatum? Quae est ergo iustitia nostra? Totum ergo esuriamus, totum sitiamus, et veras divitias, et veram sanitatem, et veram iustitiam. Quae sunt verae divitiae? Coelestis illa mansio in Ierusalem. Quis enim dicitur dives in hac terra? Quando laudatur dives, quid dicitur? Multum dives est; nihil illi deest. Laus certa laudantis illa est: nam ista non est, cum dicitur: Nihil illi deest. Attende si nihil deest. Si nihil cupit, nihil illi deest: si autem adhuc cupit maiora, quam quae habet, ad hoc accesserunt divitiae, ut egestas cresceret. In illa vero civitate verae erunt divitiae, quia ibi nihil nobis deerit; quia nec indigebimus aliqua re, et vera sanitas erit. Quae est vera sanitas? Cum absorpta fuerit mors in victoriam, et cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem ; tunc erit vera sanitas, tunc erit vera et perfecta iustitia, ut nihil mali non solum facere, sed nec cogitare possimus. Modo autem inopes, pauperes, egentes, dolentes suspiramus, gemimus, oramus, levamus oculos ad Deum: quoniam et illi qui felices sunt in hoc mundo, despiciunt nos; abundant enim: et illi qui infelices sunt in hoc saeculo, despiciunt; quia et ipsi abundant, et iustitia est in corde ipsorum, sed falsa. Ideo non perveniunt ad veram, quia repleti sunt falsa. Tu autem ut pervenias ad veram, esto egens et mendicus ipsius iustitiae; et audi Evangelium: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur.





IN PSALMUM 123 ENARRATIO. Sermo ad plebem. Christus caput et corpus est.

123
(
Ps 123)

1. (v. 1.] Bene iam nostis, fratres carissimi, canticum graduum esse canticum ascensionis nostrae, eamdemque ascensionem non corporis pedibus fieri, sed cordis affectibus. Hoc saepissime insinuavimus vobis; nec eadem saepius repetenda sunt, ut sit locus dicendi quae nondum dicta sunt. Et iste ergo psalmus, quem nunc vobis cantatum audistis: Canticum graduum superscribitur. Ipse est titulus eius. Cantate ergo ascendentes: et aliquando tamquam unus cantat, aliquando tamquam multi; quia et multi unus, quia et unus Christus, et in Christo membra Christi cum Christo unum faciunt, et horum omnium membrorum caput in coelo est. Corpus autem etiamsi laborat in terra, non est praecisum a capite suo. Desuper enim caput prospicit, et consulit corpori. Nam si non consuleret, non diceret illi persecutori adhuc Saulo, nondum Paulo: Saule, Saule, quid me persequeris? Et haec optime nostis, et usitata sunt vobis. Non autem cum fastidio commemorentur eis quibus non exciderunt, ut per eorum patientiam redeant in cor etiam eorum quibus exciderant; salubria sunt enim, et saepius dicenda. Sive ergo unus cantet, sive multi cantent; et multi homines unus homo est, quia unitas est; et Christus, sicut diximus, unus est, et omnes Christiani membra sunt Christi.

Via, veritas et vita Christus.

2. Quid ergo isti cantant? haec membra Christi quid cantant? Amant enim, et amando cantant, desiderando cantant. Aliquando cum tribulatione cantant, et aliquando exsultando cantant, cum in spe cantant. Tribulatio enim nostra in praesenti saeculo, spes vero nostra de futuro saeculo: et nisi in tribulatione praesentis saeculi consoletur nos spes futuri saeculi, perimus. Gaudium ergo nostrum, fratres, nondum est in re, sed iam in spe. Spes autem nostra tam certa est, quasi iam res perfecta sit: neque enim timemus promittente Veritate. Veritas enim nec falli potest, nec fallere: bonum est ut haereamus illi; illa nos liberat, sed si manserimus in verbo eius. Modo enim credimus, tunc videbimus: cum credimus, spes est in isto saeculo; cum videbimus, res erit in futuro saeculo. Videbimus autem facie ad faciem : tunc autem videbimus facie ad faciem, cum habuerimus corda mundata. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Unde autem corda mundantur, nisi per fidem, sicut Petrus ait in Actibus Apostolorum: Mundans fide corda eorum. Mundantur autem corda nostra per fidem, ut possint esse idonea capere speciem. Ambulamus enim nunc per fidem, nondum per speciem; sicut Apostolus dicit: Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Et quid est, peregrinamur? Per fidem enim ambulamus, inquit, non per speciem. Qui ergo peregrinatur, et per fidem ambulat, nondum est in patria, sed iam est in via; qui autem non credit, nec in patria est, nec in via. Sic ergo ambulemus, tamquam in via simus; quia ipse Rex patriae factus est via. Rex patriae nostrae, Dominus Iesus Christus; et ibi veritas, hic autem via. Quo imus? Ad veritatem. Qua imus? Per fidem. Quo imus? Ad Christum. Qua imus? Per Christum. Ipse enim dixit: Ego sum via, veritas et vita. Dixerat autem aliquando credentibus in se: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis; et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Et cognoscetis, inquit, veritatem, sed si manseritis in verbo meo. In quo verbo? Sicut dicit Apostolus: Hoc est verbum fidei quod praedicamus. Primo ergo verbum fidei est; in quo verbo fidei si manserimus, cognoscemus veritatem, et veritas liberabit nos. Veritas immortalis est, veritas incommutabilis est: veritas illud Verbum est de quo dicitur: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Et quis hoc videt, nisi corde mundato? Unde mundantur corda? Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Quod ergo manet Verbum in se, veritas est ad quam venimus, et quae nos liberat: quod autem praedicatur verbum fidei, in quo nos vult Dominus permanere, ut cognoscamus veritatem; hoc est: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Credis in Christum natum in carne, et pervenies ad Christum natum de Deo, Deum apud Deum.

Promissionum divinarum spe cantat exules Dei filii.

3. Exsultantes cantant isti quos legimus; membra ista Christi exsultantia cantant psalmum istum. Et quis hic exsultat, nisi in spe, sicut dixi? Et nobis certa sit ipsa spes, et exsultando cantemus. Non enim qui cantant alieni sunt a nobis, aut non in hoc psalmo vox nostra est. Sic audite, tamquam vos ipsos audiatis; sic audite, tamquam in speculo Scripturarum vos ipsos attendatis. Cum enim tamquam speculum attendis Scripturas, exhilaratur facies tua: cum similem te invenies exsultatione spei, membris quibusdam Christi, quae membra ista cantarunt; eris et tu in ipsis membris, et cantabis ista. Cur ergo isti cantant ista exsultando? Quia evaserunt. Ergo spes est in qua cantant. Cum enim hic sumus et peregrinamur, nondum evasimus. Praecesserunt quidem membra quaedam de corpore illo de quo et nos sumus, quae possunt in veritate cantare. Et hoc cantarunt martyres sancti: iam enim evaserunt, et in exsultatione cum Christo sunt, recepturi corpora iam incorrupta, eadem ipsa quae primo erant corruptibilia, in quibus passi sunt poenas; inde illis fient ornamenta iustitiae. Ergo, sive illi iam in re, sive nos in spe coniungentes affectum coronis eorum, et desiderantes talem vitam qualem hic non habemus, sed habere non poterimus nisi eam hic desideraverimus, cantemus simul omnes, et dicamus: Nisi quia Dominus erat in nobis. Respexerunt enim quasdam tribulationes quas passi sunt, et consideraverunt in eo iam loco et in beatitudine et in securitate constituti, qua transierint, quo venerint; et quia difficile erat inde liberari, nisi adesset manus liberantis, in gaudio dixerunt: Nisi quia Dominus erat in nobis. Sic coeperunt cantare: nondum dixerunt unde evaserint; tanta exsultatio est: Nisi quia Dominus erat in nobis.

De illo triumpho qui erit in futuro saeculo.

4. Dicat nunc Israel: Nisi quia Dominus erat in nobis. Nunc dicat, quia iam evasit. Evadentes enim, id est, eos, qui iam evaserunt, constituit intuendos psalmus iste. Constituamus illos et nos in corde iam triumphantes; et tamquam ibi et nos simus, sicut in superiore psalmo dictum est: Stantes erant pedes nostri in atriis Ierusalem. Nondum ibi erant, sed in via erant: tanta autem laetitia erat festinantium, et tanta perveniendi spes, ut adhuc in via positi et laborantes, iam sibi illic constituti viderentur. Sic et nunc ponamus nos in illo triumpho quod erit in futuro saeculo, quando insultabimus morti iam finitae, iam consumptae; quando dicemus: Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus ? iam coniuncti Angelis, et exsultantes cum Rege nostro, qui primus resurgere voluit, quamvis prior mori noluerit. Multi enim ante illum mortui sunt, sed nemo ante illum resurrexit in aeternum. Exsultantes autem cum illo, etiam ibi spe et corde constituti, quia evasimus, cogitemus quid evasimus, quae scandala, quas tribulationes mundi, quas persecutiones omnium Paganorum, quos dolos omnium haereticorum, quas suggestiones diaboli, quas cupiditatum conflictationes. Omnia ista quis evaderet, nisi quia Dominus erat in nobis? Dicat nunc Israel; securus enim dicit Israel: Nisi quia Dominus erat in nobis. Quando? Dum insurgerent homines super nos. Noli ergo mirari: victi sunt; homines enim erant: Dominus autem erat in nobis, non homo erat in nobis; homines autem insurrexerunt super nos. Sed tamen opprimerent homines alios homines, nisi in his hominibus qui non potuerunt opprimi, non homo esset, sed Dominus.

Moritur quod fuit ut sit quod non fuit.

5. (v 3.] Ergo: Nisi quia Dominus erat in nobis, cum insurgerent homines super nos. Quid enim facerent vobis homines, exsultantibus et cantantibus, et secure tenentibus beatitudinem sempiternam? quid vobis facerent homines insurgentes in vos, nisi Dominus esset in vobis? quid facerent? Forsitan vivos absorbuissent nos. Vivos absorbuissent; non prius occidissent, et sic absorbuissent. O immanes! o crudeles! Non sic absorbet Ecclesia: Petro: Macta et manduca, dictum est; non: Vivos absorbe. Quomodo ergo Petrus, id est Ecclesia, mactat, et sic manducat? et quomodo isti qui exsurrexerunt super nos, forsitan vivos absorbuissent nos, nisi quia Dominus erat in nobis? Quia in Ecclesiae corpus nemo intrat, nisi prius occisus. Moritur quod fuit, ut sit quod non fuit. Alioquin, qui non occiditur et non manducatur ab Ecclesia, esse in numero populi potest, qui videtur oculis humanis; in numero autem populi qui cognitus Deo est, de quo dicit Apostolus: Novit Dominus qui sunt eius ; non potest esse nisi manducatus, nec manducari poterit, nisi primo mactatus. Venit paganus, adhuc in illo idololatria vivit; inserendus est membris Christi: ut inseratur, necesse est manducetur; sed non potest manducari ab Ecclesia, nisi primo mactatus. Renuntiet saeculo, tunc mactatur; credat in Deum, tunc manducatur. Quomodo ergo illi vivos absorbuissent nos, nisi quia Dominus erat in nobis? Surrexerunt enim multi persecutores aliquando, et nunc non desunt. Singillatim insurgunt, et aliquando vivos absorbent, sed in quibus non est Dominus. Ideo ante omnia illi dixerunt: Nisi quia Dominus erat in nobis; quia multi absorbentur, in quibus non est Dominus. Hi sunt qui vivi absorbentur, qui sciunt malum esse, et lingua consentiunt. Surrexerunt enim quidam persecutores, et dixerunt hominibus: Thurificate; si non feceritis, occidimus vos. Illi amaverunt hanc vitam, et dulcedo vitae huius tenuit eos. Non plus dilexerunt ea quae promisit Deus, quam ea quae videbant in terra. Illa enim credere iubebantur, quae nondum videbant, ista quae amabant videbant. Plus retinentes ea quae videbant, excluserunt de cordibus Dominum; et quia non erat in eis Dominus, vivi absorpti sunt. Quid est, vivi absorpti sunt? Thurificando idolis, scientes quia nihil est idolum. Nam si aliquid putarent esse idolum, mortui absorberentur: cum autem putant nihil esse idolum, et noverunt omnia illa Gentilium vana esse, vivunt; et tamen cum faciunt quod volunt persecutores, vivi absorbentur. Sed ideo vivi absorbentur, quia non in eis est Dominus. In quibus autem inest Dominus, occiduntur et non moriuntur. Qui autem consentiunt et vivunt, vivi absorbentur, absorpti moriuntur. Isti autem qui passi sunt, et non cesserunt tribulationibus, exsultant et dicunt: Dicat nunc Israel; dicat exsultans, dicat securus: Nisi quia Dominus erat in nobis, cum insurgerent homines super nos, forsitan vivos absorbuissent nos.

Blandiendo seducentes et irascendo comminantes vince.

6. (v 4.] Dum irasceretur furor eorum super nos. Nostis, fratres, in aliquo de superioribus psalmis, in ipso initio canticorum graduum contra linguam subdolam petisse auxilium quemdam, qui coepit ascendere; et dixisse: Domine, erue animam meam a labiis iniustis, et a lingua dolosa. Primo enim cum coeperit homo ascendere et proficere, in ipso exordio ascensionis, linguas dolosas patitur, blandas ad perniciem, blandas ad malam suasionem: Quid facis? quare hoc facis? Aliter enim vivi non potest? serviri aliter Deo non potest? Tu solus es qui vis hoc esse quod alii non sunt! Et si inveneris alios qui tecum sunt, illa blanda et dolosa lingua quid dicit? Ecce illi potuerunt; forte tu non poteris. Aggrederis; deficies: et melius erat non incipere, quam coepisse et defecisse. Lingua dolosa adhuc blanditur. Si perseveraveris, vincitur lingua dolosa et blandiens, incipit esse aperte saeviens; et quae blandiebatur ut seduceret, minatur ut terreat. Sed si Dominus est in te, et non reliqueris de corde tuo Christum; quomodo per sagittas acutas et carbones desolatorios vicisti linguas dolosas, id est, per verba Dei quibus transfixum erat cor tuum, et per exempla iustorum qui de mortuis vivificati sunt, de peccatoribus facti sunt iusti, quomodo carbones de morte revivescunt: quomodo ergo illos vicisti sagittis et carbonibus desolatoriis, dolose blandientes et blandiendo seducentes; sic istos vinces iam irascendo comminantes, quia blandiendo seducere nequiverunt. Victi sunt cum blandirentur, vincantur et cum minantur. Sed vincuntur, quomodo, nisi quia Dominus erat in nobis? Manifestum est quia non vicisti tu, sed vicit ille qui est in te. Imperatorem talem portas, et vinceris? Nonne ille est quem portas, qui dixit: Ego vici saeculum ? nonne prior moriens vicit diabolum, cum semper esset super omnem creaturam, quia Verbum Deus est apud Deum? Quare vicit, nisi ut te doceret cum diabolo dimicare? Et tamen iam doctus, nisi in te sit ille qui prior tibi vicit, vinceris. Nisi quia Dominus erat in nobis, dum insurgerent homines super nos, forsitan vivos absorbuissent nos. Dum irasceretur furor ipsorum super nos: iam irascuntur, iam aperte saeviunt: forsitan aqua demersisset nos. Aquam dicit populos peccatores; et videbimus qualem aquam in consequentibus. Quicumque autem consensisset illis, aqua illum operuisset. Moreretur enim morte Aegyptiorum, non transiret exemplo Israelitarum. Nostis enim, fratres, quia per aquam populus Israelitarum transiit, et ipsa aqua populus Aegyptiorum coopertus est. Aqua, inquit, demersisset nos.

Si iam exaltatum est Caput nostrum, quid timet corpus passiones.

7. (v 5.] Sed qualis est ista aqua? Torrens est, fluit cum impetu, sed transitura est. Torrentes enim dicuntur fluvii qui repentinis imbribus crescunt: magnum habent impetum; quisquis incurrerit trahitur, sed in quo Dominus non est; in quo autem Dominus est, transit torrentem anima ipsius. Adhuc fluit torrens, sed iam transiit anima martyrum. Adhuc quamdiu saeculum hoc nascendo et moriendo currit, torrens est: hinc persecutiones, de isto torrente. Hinc bibit ille primus caput nostrum, de quo dictum est in psalmo: De torrente in via bibit. De torrente, aqua illa quae significat populum persecutorem, inde bibit ille qui dixit discipulis: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum ? De torrente in via bibit. Quid est, in via bibit? Transiens bibit, non haesit. In via bibit; quia de illo forte dictum est: Et in via peccatorum non stetit. Transiens bibit. Et quid inde dictum est? Propterea exaltabit caput. De torrente, inquit, in via bibit, propterea exaltabit caput. Exaltatum est enim iam caput nostrum, quia de torrente in via bibit; passus est enim Dominus noster. Si ergo iam exaltatum est caput nostrum, quid timet corpus torrentem? Sine dubio, quia caput exaltatum est, et corpus dicet postea: Torrentem pertransiit anima nostra: fortasse pertransiit anima nostra aquam sine substantia. Ecce qualem aquam dicebat: Forsitan aqua demersisset nos. Quales autem aqua est sine substantia? Quid est, sine substantia?

8. Primo quid est: Forsitan pertransiit anima nostra? Quomodo potuerunt enim, Latini expresserunt quod Graeci dicunt. Sic enim graeca habent exemplaria, ; quia dubitantis verbum est, expressum est quidem dubitationis verbo, quod est fortasse; sed non omnino hoc est. Possumus illud verbo dicere minus quidem latine coniuncto, sed apto ad , hoc Latini possunt vel solent dicere: Putas, cum ita loquuntur: Putas, evasi hoc? Si ergo dicatur: Forsitan evasi, videtis quia non hoc sonat: sed quod dixi: Putas, usitate dicitur; latine non ita dicitur. Et potui illud dicere, cum tracto vobis; saepe enim et verba non latina dico, ut vos intellegatis. In Scriptura autem non potuit hoc poni, quod latinum non esset; et deficiente latinitate, positum est pro eo, quod non hoc sonaret. Sic tamen intellegite dici: Putas, pertransiit anima nostra aquam sine substantia? Et quare dicunt: Putas? Quia magnitudo periculi vix facit credibile quod evasit. Magnam necem pertulerunt, in magnis discriminibus fuerunt; omnino sic pressi sunt, ut pene vivi consentirent, ut pene vivi absorberentur: iam ergo evadentes, iam securi, sed ipsius periculi magnitudinem recordantes: Putas, inquiunt, pertransiit anima nostra aquam sine substantia?

Peccatoris lucra fallacia sunt.

9. Quae est aqua sine substantia, nisi aqua peccatorum sine substantia? Peccata enim non habent substantiam: inopiam habent, non substantiam; egestatem habent, non substantiam. In ista aqua sine substantia, perdidit ille minor filius totam substantiam suam. Nostis enim quia minor filius peregrinatus est, et dixit patri: Da mihi portionem substantiae quae me contingit. Quid tibi vis? Melius apud patrem servatur; tua est: dilapidare illam vis; proficisci vis longius. Da mihi; sed da mihi. Dedit illi. Profectus in regionem longinquam vivens prodige cum meretricibus, perdidit totam substantiam: egens remansit, porcos pavit; in egestate sua patris divitias recordatur. Nisi eum egestas pulsasset, illam satietatem non desideraret. Considerent ergo omnes peccata sua, videant si habent substantiam ipsa peccata. Propter quid irritavit Deum peccator ? Si non vides peccatum tuum antequam facias, vel iam cum fecisti considera. Dulcedo huius saeculi ad tempus fauces indulcat; in magnam amaritudinem postea convertetur. Ecce peccasti, et lucrum fecisti: quid est, quod fecisti lucrum? Ut lucrum faceres, Deum offendisti, ut augeres pecuniam, fides deminuta est, et aurum crevit. Quid perdidisti, et quid acquisisti? Quod acquisisti, aurum vocatur, quod perdidisti, fides vocatur: compara fidem auro; si venalis esset in nundinis fides, haberet pretium? Lucra tua cogitas, damna tua non cogitas? De arca gaudes, de corde non plangis? Abundat nescio quid in arca tua; sed vide quid imminutum sit in corde tuo. Cum aperueris arcam, invenies solidos qui non erant: bene, quia gaudes esse ibi quod ibi non erat. Attende arcam cordis; erat ibi fides, et non est. Si hac gaudes, quare hac non plangis? Plus perdidisti quam acquisisti. Vis videre quid perdideris? Nec naufragio tibi posset auferri. Nam aliquando perdunt omnia in mari, nudi exeunt. Multi naufragaverunt cum Paulo : amatores huius saeculi passi sunt naufragium, et nudi omnes exierunt; illi et quod foris habebant amiserunt, et domum cordis sui invenerunt inanem: Paulus autem in corde ferebat patrimonium fidei suae; nullis fluctibus, nullis tempestatibus potuit auferri; nudus exiit, et dives exiit. Tales divitias quaerere debemus. Sed non eas video, dicis mihi. Stulta anima, non eas vides oculis carnis tuae; habeto oculum cordis, et vides eas. Sed non vides fidem. Quare illam vides in altero? Quare clamas quando tibi frangitur, si non eam vides? Frangat tibi aliquis fidem; clamas. Vis ergo tibi exhiberi, et tunc vides; cum petitur, ut exhibeas, tunc non vides? Quod clamas alium non habere erga te, plange te non habere erga alium. Et vide quia peccatum quod facis, sine substantia est. Quod enim acquiritur de peccato, videtur esse substantia. Sed et hoc non acquiritur. Ille enim habet aurum, qui novit uti auro: qui autem auro uti non novit, habetur, non habet; possidetur, non possidet. Estote domini auri, et non servi auri: quia et aurum Deus fecit, et te super aurum ipse fecit; aurum fecit ad subsidium tuum, et te ad imaginem suam. Vide quod supra te est, et calcas quod infra te est. Quid ergo acquisisti? Vis videre quam aqua sine substantia sit? Tolle tecum ad inferos quod acquisisti: quid facturus es? Acquisisti aurum, perdidisti fidem: post paucos dies exis de hac vita, aurum quod acquisisti perdita fide, auferre tecum non potes; cor tuum inane fidei, ad poenas exit, quod plenum fide ad coronam exiret. Ecce nihil est quod fecisti, et propter nihil Deum offendisti. Aqua sine substantia est quae te demersit. Propter quid irritavit Deum peccator ? Confundantur inique facientes vane. Nemo enim non inaniter inique facit; sed nemo considerat.

Avari homines cupiditate caecantur.

1. 10. Eunt homines, audiunt proverbium illud vulgare; et proverbia Dei dormitant in eis. Quod proverbium? Malo quod teneo, quam quod spero. O infelix, quid tenes? Ecce dicis: Malo quod teneo; tene sic ut non amittas, et dic: Malo quod teneo. Si autem non tenes, quare non illud tenes quod non potes amittere? Quid ergo tenes? Aurum. Tene ergo; si tenes, non tibi auferatur invito. Si autem et per aurum traheris quo non vis, et ideo te quaerit maior raptor, quia invenit minorem raptorem; ideo te quaerit maior aquila, quia prior cepisti leporem: praeda tibi fuit minor, praeda eris maiori. Haec non vident homines in rebus humanis; tanta cupiditate caecantur. Mira res est, fratres; horrent qui considerant. Quaerit potentior infirmiorem, et quaerit eum opprimere, non ob aliud, nisi quia habet quod illi auferat: videt illum pati sub se tribulationem, non ob aliud, nisi propter quod habet; et hoc ipse, propter quod ille patitur tribulationem, ad se congerit. Non attendebat, quando illum persequebatur; ille fugiebat, ille torquebatur, ille timebat, ille ubi se absconderet quaerebat: unde pateretur ista mala, nisi quia habebat? Vel in illo disce quid fugias: quia res quae illum torquebat, te persequente, ne auferretur a te, et te sic habet torquere alio persequente. Attendis quia pinguis est: si propterea illum quaeris, quia pinguis est; time pinguescere, ne alter te quaerat. Et omnia inaniter fiunt: quaere finem; tenebrae occurrunt: quaere quare; nihil occurrit.

2. 11. (v. 6.] Ergo exsultent et laetentur in Domino qui dicunt: Pertransiit anima nostra aquam sine substantia, et recipiant substantiam suam. Perdiderunt illam viventes prodige; sed num pauper factus est Pater? Redeant, et invenient ibi divitias quas in longinqua peregrinatione cum meretricibus consumpserunt; evadant aquam sine substantia, et dicant: Benedictus Dominus, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum. Venantes enim erant persequentes, et posuerunt escam in muscipula. Quam escam? Dulcedinem vitae huius, ut unusquisque propter dulcedinem huius vitae mittat caput in nequitiam, et muscipula comprimatur. Non illi in quibus erat Dominus, illi qui dicunt: Nisi quia Dominus erat in nobis; non capti sunt in muscipula. Sit in te Dominus, et nec tu capieris in muscipula; clama:

Benedictus Dominus, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum.

Sit in te Dominus et de maioribus minis eruat te.

1. 12. (v. 7.] Anima nostra sicut passer eruta est de muscipula venantium. Quia in ipsa anima Dominus erat, ideo sicut passer eruta est anima de muscipula venantium. Quare sicut passer? Quia incauta ceciderat sicut passer; et poterat dicere postea: Ignoscet mihi Deus. O passer instabilis, fige potius pedes in petra, noli ire ad muscipulam. Caperis, consumeris, obtereris. Sit in te Dominus, et de maioribus minis eruet te, de muscipula venantium. Quomodo si videas avem veluti iam cadere in muscipulam, facis maiorem strepitum, ut volet de muscipula: sic et martyres, iam forte aliqui ipsorum intendebant collum in dulcedinem vitae huius; Dominus qui erat in illis, fecit strepitum gehennarum, et erutus est passer de muscipula venantium: Anima nostra sicut passer eruta est de muscipula venantium. Et quid? semper erit illa muscipula? Muscipula erat dulcedo vitae huius: illi non haeserunt in muscipula, et occisi sunt; illis occisis muscipula fracta est; iam non remansit dulcedo vitae huius, per quam possint iterum capi, sed illa contrita est: numquid et passer contritus est? Absit; quia non erat in muscipula: Muscipula contrita est, et nos eruti sumus.

2. 13. (v. 8.] Clament ergo, quia eruti sunt; volent ad Deum, triumphent in Deo, quia eruti sunt: quoniam Dominus erat in eis, ne a muscipula caperentur. Quare muscipula contrita est, et nos eruti sumus? Vis scire quare? Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram. Nam si adiutorium hoc non esset, non quidem aeterna maneret muscipula; sed cum captus esset, contereretur passer. Nam vita ista transitura est; et qui dulcedine eius capti fuerint, et per hanc dulcedinem offenderint Deum, cum ista vita transibunt. Nam conteretur muscipula; certi estote: omnis dulcedo vitae istius praesentis non erit, impleta sorte loci sui; sed opus est non haerere, ut quando conteretur muscipula, tunc exsultes et dicas: Muscipula contrita est, et nos eruti sumus. Sed ne putes hoc viribus tuis te posse, attende cuius est opus ut eruaris (nam si superbieris, in muscipulam cadis), et dic:

Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram.

Lex non salvavit ut legis lator desideretur.

14. Psalmus tractatus est, et quantum Dominus adiuvare dignatus est, ut puto, expositus. Crastino etiam die sermonem deberi Caritati vestrae optime nostis; adestote, et adiuvate nos orationibus vestris. Pollicitationis enim nostrae meminisse debetis; nec dicerem quid essem tractaturus, nisi adiuvari volens studio fidei et orationum vestrarum. Meministis enim me promisisse vobis de hoc tractare quod dictum est in Evangelio: Lex per Moysen data est; Gratia et veritas per Iesum Christum facta est. Solent enim homines haeretici, maxime Manichaei, reprehendere Legem, et dicere quia Deus illam non dedit. Exponendus est enim locus iste, ut cognoscatur quia et Legem Deus dedit, et Lex per Moysen data est; ut non salvaret, propter certam causam. Non salvavit Lex, ut lator Legis ipse Imperator desideraretur, qui indulgentiam daret peccantibus; et data quidem Lex esset per Moysen, Gratia autem et veritas per Iesum Christum fieret. Ad hoc intentos vos facere volui. Aderit Domini misericordia, non ex meritis nostris, sed forte pro merito desiderii vestri; neque ex facultatibus nostris, sed ex abundantia donorum suorum: ut sic tractetur res satis necessaria hominibus positis in novo testamento, ut omnino nullas latebras inveniat inimicus, ubi se occultet ad decipiendos fideles.






Aug. in Psalmos enar. 122