Aug. in Psalmos enar. 140

IN PSALMUM 140 ENARRATIO. Sermo ad populum. In sacra Scriptura profunda sunt mysteria.

140
(
Ps 140)

1. Audistis, fratres, admonitionem et petitionem nostram ex ore Apostoli, cum eius modo Epistola legeretur. Ait enim: Orationi instantes, vigilantes in illa; orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium verbi ad loquendum mysterium eius, ut manifestem illud, sicut oportet me loqui. Haec verba etiam mea deputare dignemini. Sunt enim in Scripturis sanctis profunda mysteria, quae ad hoc absconduntur, ne vilescant; ad hoc quaeruntur, ut exerceant; ad hoc aperiuntur, ut pascant. Psalmus quem modo cantavimus, in multis sententiis subobscurus est. Cum, adiuvante Domino, ea quae dicta sunt, erui et exponi coeperint, videbitis hoc vos audire quod iam noveratis. Sed ideo multipliciter dicta sunt, ut varietas locutionis fastidium tolleret veritatis.

In Scripturis nil aliud praeter caritatem requirendum.

2. Quid enim amplius, fratres, vel salubrius audituri et cognituri estis, quam: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua ; et: Diliges proximum tuum tamquam teipsum ? Sed ne putetis haec duo praecepta parva esse: In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae. Quidquid ergo salubriter mente concipitur, vel ore profertur, vel de qualibet divina pagina exsculpitur, non habet finem nisi caritatem. Haec autem caritas non qualiscumque est. Nam et male viventes irretiuntur sibi societate perditae conscientiae, et dicuntur amare se, nolle discedere ab invicem, suis collocutionibus conciliari, desiderare se absentes, gaudere ad praesentiam suam. Amor iste tartareus est: viscum habet, quo deiciat in profundum; non pennas, quibus levet in coelum. Quae est autem caritas, ut a caeteris quae appellantur caritates, segregetur et distinguatur? Ea quae caritas dicitur vera Christianorum, a Paulo definita est, atque ita suis quibusdam terminis circumscripta, cum sit divinitate infinita, ut omnino discernatur a caeteris. Finis enim, inquit, praecepti est caritas. Posset hucusque dicere Nam aliis locis ubi tamquam scientibus loquebatur, hucusque dixit: Plenitudo, inquit, legis caritas ; et non dixit qualis caritas. Ideo ibi non dixit, quia dixit alibi: non enim ubique omnia dici aut possunt, aut debent. Ergo hic: Plenitudo legis caritas. Quaerebas forte, quae caritas? qualis caritas? Audis alio loco: Finis praecepti est caritas de corde puro. Iam videte utrum inter se latrones habeant caritatem de puro corde. Purum cor in caritate hoc est, quando diligis hominem secundum Deum; quia et teipsum sic debes diligere, ut non erret regula: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Si enim male te diligis et inutiliter; ita et proximum diligendo, quid ei consulis? Quomodo autem te male diligis? Quomodo innuit Scriptura, quae neminem palpat, et convincit quia non te diligis; imo convincit quia et odisti te: Qui autem, inquit, diligit iniquitatem, odit animam suam. Si ergo diligis iniquitatem, putas quod teipsum diligas? Erras: ita et proximum diligens, ad iniquitatem duces, et dilectio tua laqueus erit dilecti. Caritas ergo de puro corde est quae est secundum Deum, et conscientia bona, et fide non ficta. Ista caritas definita ab Apostolo habet duo praecepta; dilectionis Dei, et dilectionis proximi. In nullis Scripturis aliud requiratis, nemo vobis aliud praecipiat. Quidquid obscurum est in Scriptura, haec ibi occulta est: quidquid ibi planum est, haec ibi aperta est. Si nusquam aperta esset, non te pasceret: si nusquam occulta, non te exerceret. Haec caritas clamat de corde puro, de corde talium in his verbis, qualis hic modo orat. Et quis iste sit, cito dixerim: Christus est.

Sive caput loquatur sive membra, unus Christus loquitur.

3. Audituri autem estis verba quae de Domino nostro Iesu Christo indigne accipiuntur, et putabit parum intellegens temere me dixisse Christi esse personam in hoc psalmo. Quomodo enim potest de Domino nostro Iesu Christo, de illo agno immaculato, de illo in quo solo non est inventum peccatum, qui solus verissime dicere potuit: Ecce venit princeps mundi huius, et in me nihil inveniet, id est, nullam culpam, nullum reatum; qui solus, quod non rapuit, exsolvebat ; qui solus innocentem sanguinem fudit, Filius Dei unicus carnem accipiens, non qua ipse minueretur, sed qua nos augeret: quomodo ergo de ista persona recte accipitur:

Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium continentiae circum labia mea, ut non declines cor meum in verba maligna ad excusandas excusationes in peccatis ? Manifestissime quippe iste est sensus: Custodi, Domine, os meum ianua quadam et ostio praecepti tui, ut in verba maligna non declinetur cor meum. Quae verba maligna? Quibus excusantur peccata. Ne, inquit, peccata mea malim excusare, quam accusare. Haec verba in ipsum Dominum nostrum Iesum Christum non cadunt. Quae enim ille peccata commisit, quae confiteri potius quam defendere debuisset? Nostra verba ista sunt. Certe Christus loquitur. Si nostra verba sunt, quomodo Christus loquitur? Et ubi est caritas de qua loquebar? Nescitis quia ipsa unum nos fecit in Christo? Caritas clamat ad Christum de nobis, Caritas clamat de Christo pro nobis. Quomodo caritas clamat ad Christum de nobis? Et erit, omnis qui invocaverit nomen Domini,

1415

salvus erit. Quomodo caritas de Christo pro nobis? Saule, Saule, quid me persequeris? Vos, inquit Apostolus, estis corpus Christi et membra. Si ergo ille caput, nos corpus, unus homo loquitur; sive caput loquatur, sive membra, unus Christus loquitur. Et capitis est proprium loqui etiam in persona membrorum. Ipsam nostram consuetudinem advertite. Primo quomodo loqui in membris nostris non potest nisi caput: iam vero caput nostrum quomodo loquatur in persona omnium membrorum, advertite. In angusto tibi pedem aliquis calcat: Calcas me, dicit caput. Vulneravit tibi aliquis manum: Vulnerasti me, dicit caput. Caput tuum nullus tetigit, sed loquitur unitas compaginis corporis tui. Omnium membrorum tuorum personam illa, quae in capite est, lingua suscepit, ipsa pro omnibus verbo fungitur. Sic ergo audiamus Christum loquentem; sed unusquisque agnoscat ibi vocem suam, tamquam haerens in Christi corpore. Aliquando enim dicturus est verba in quibus nullus nostrum inveniat personam suam, sed ad solum caput pertineant; non se tamen separat ex verbis nostris et ad sua propria tollit, vel a suis propriis non ad nostra redit. De ipso enim et de Ecclesia dictum est: Erunt duo in carne una. Unde et ipse in Evangelio dicit de hac ipsa re: Iam igitur non sunt duo, sed una caro. Haec nova non sunt; a vobis semper audita sunt: sed per occasiones necesse est commemorentur, primo quia ipsae Scripturae quas tractamus, ita sibi sunt innexae, ut multa in multis repetantur; et utile est. Cura enim mundi spinas habet, et offocat semina; oportet saepius a Domino commemorari quod cogit mundus oblivisci.

Ecclesiae tribulatio usque in finem mundi manet.

4. (v 1.] Domine, clamavi ad te, exaudi me. Hoc omnes possumus dicere. Hoc non dico, totus Christus dicit: sed magis ex persona corporis dictum est; quia et cum hic esset, carnem portans oravit, et ex persona corporis oravit Patrem, et cum oraret globi sanguinis de toto corpore eius destillabant. Sic scriptum est in Evangelio: Oravit Iesus intenta oratione, et sudavit sanguinem. Quid est de toto corpore sanguinis effluxio, nisi de tota Ecclesia martyrum passio? Domine, clamavi ad te, exaudi me: intende voci deprecationis meae, dum clamavero ad te. Iam finitum negotium clamandi putabas, cum diceres: Clamavi ad te. Clamasti, iam noli esse securus. Si finita est tribulatio, finitus est clamor: si autem manet tribulatio Ecclesiae et corporis Christi usque in finem saeculi, non tantum dicat: Clamavi ad te, exaudi me; sed: Intende voci deprecationis meae, dum clamavero ad te.

Sacrificium vespertinum est Domini Passio.

5. (v 2.] Dirigatur oratio mea tamquam incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Hoc de ipso capite solere intellegi, omnis christianus agnoscit. Declinante enim iam die in vesperum, Dominus in cruce animam deposuit recepturus, non amisit invitus. Sed tamen et ibi nos figurati sumus. Quid enim illius pependit in ligno, nisi quod de nobis accepit? Et unde fieri potest ut aliquando Deus Pater dimittat et deserat unicum Filium, qui utique cum illo unus Deus est? Et tamen nostram infirmitatem figens in cruce, ubi vetus homo noster, sicut dicit Apostolus, confixus est cruci cum illo, ex voce ipsius hominis nostri clamavit: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti? Illud ergo est sacrificium vespertinum, passio Domini, crux Domini, oblatio victimae salutaris, holocaustum acceptum Deo. Illud sacrificium vespertinum fecit in resurrectione munus matutinum. Oratio ergo pure directa de corde fideli, tamquam de ara sancta surgit incensum. Nihil est delectabilius odore Domini: sic oleant omnes qui credunt.

Christus nostra delicta portavit.

6. (v 3.] Vetus ergo homo noster, Apostoli verba sunt, confixus est cruci cum illo; ut evacuaretur, inquit, corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Inde et in ipso psalmo cum dictum esset: Deus meus, Deus meus, utquid dereliquisti me, longe a salute mea; statim subiectum est: Verba delictorum meorum. Quorum delictorum, si caput attendas? Et tamen eius fuisse vocem in psalmo, ipse testatus est in cruce, ipsa verba dixit, ipsum versum pronuntiavit. Non est relictus humanae coniecturae locus, nullus negandi aditus qualicumque christiano. Quod lego in psalmo, hoc audio a Domino. In ipso etiam psalmo agnosco quod in Evangelio lego: Foderunt manus meas, et pedes; dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt, et conspexerunt me; diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Haec omnia sicut praedicta, ita facta; sicut audivimus, ita et vidimus. Ergo si Dominus noster Iesus Christus nos figurans in caritate corporis sui, quamvis esset ipse sine peccato, dixit: Verba delictorum meorum ; dixit autem hoc ex persona corporis sui: quis audet in membris eius dicere non se habere peccatum, nisi qui fuerit ausus se falsae iustitiae nomine efferre, et Christum falsitatis arguere? Fatere ergo, o membrum, quod pro te pronuntiavit caput tuum. Quod ut fateamur, quod ut faciamus, nec nos iustificemus ante conspectum solius iusti, qui iustificat impium ; subiecit iam sui corporis vocem: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium continentiae circa labia mea. Non dixit, claustrum continentiae; sed, ostium. Ostium et aperitur et clauditur: ergo si ostium est, et aperiatur, et claudatur; aperiatur ad confessionem peccati, claudatur ad excusationem peccati. Ita enim erit ostium continentiae, non ruinae.

Christus in nobis per fidem inhabitat.

7. (v 4.] Quid enim nobis prodest hoc ostium continentiae? quid orat ex persona corporis Christus? Ut non declines, inquit, cor meum in verba maligna. Quid est, cor meum? Cor Ecclesiae meae, cor utique corporis mei. Verba illa attendite ubi nobis regula figitur: Saule, Saule, quid me persequeris? cum ipsum nemo tetigisset. Esurivi, et cibastis me; sitivi, et 2627

potum dedistis mihi : et caetera. Et illi: Quando te vidimus esurientem aut sitientem? Et ille: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Haec Christianis inusitata esse non debent, maxime in quibus regulae fixae sunt et caeterorum intellegendorum; et aut non turbabuntur, aut cito corrigentur. Sicut ergo ibi dicturi sunt iusti: Domine, quare dixisti: Esurivi, et dedistis mihi manducare? quando vidimus te esurientem? et ille responsurus est: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis; sic et hic dicamus Christo intus, in interiore homine nostro, qui ibi per fidem habitare dignatur. Non enim absens est a nobis, et non est cui dicamus, cum ipse dicat: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Dicamus ergo illi et nos, quoniam vocem eius in hoc psalmo accepimus: eius enim vox est, quod nemo negat: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Dic ergo consequenter: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium continentiae circum labia mea; ut non declines cor meum in verba maligna, ad excusandas excusationes in peccatis. Quare sic oras, Domine? quae peccata tua excusaturus es? Respondet: Cum unum ex membris meis sic orat, ego sic oro: sicut ibi respondit: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.

De Simone pharisaeo et muliere illa peccatrice.

8. Cum autem non declinatum fuerit cor tuum, o membrum Christi, cum cor tuum non fuerit declinatum in verba maligna, ad excusandas excusationes in peccatis, cum hominibus operantibus iniquitatem; et non combinabis cum electis eorum. Hoc enim sequitur: Et non combinabo cum electis eorum. Qui sunt electi eorum? Qui seipsos iustificant. Qui sunt electi eorum? Qui sibi iusti videntur, et contemnunt caeteros, sicut pharisaeus ille in templo dixit: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut caeteri homines. Qui sunt electi eorum? Hic homo si propheta esset, sciret quae mulier illi accessit ad pedes. Agnoscitis vocem alterius pharisaei, qui Dominum invitaverat, quando mulier illa quae erat in civitate peccatrix, venit et accessit ad pedes eius? Illa impudica, quondam frontosa ad fornicationem, frontosior ad salutem, irrupit in domum alienam. Sed ille qui ibi discumbebat, non erat alienus. Non extranea quemlibet convivam, sed ancilla Dominum suum secuta est. Accessit ad pedes, quia eius vestigia sequi cupiebat; lavit lacrymis, tersit capillis. Pedes Christi qui sunt, nisi per quos peragravit totum mundum? Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona! Pedes ergo Domini quanti susceperunt, ut suscipiendo iustum in nomine iusti, mercedem iusti acciperent; et susceperunt prophetam in nomine prophetae, ut mercedem prophetae acciperent! Et quicumque potum dederit, inquit, uni ex minimis istis calicem aquae frigidae, tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam. Qui ergo tali humanitate pedes Domini suscepit, quid impendit, nisi quae habebat in domo superflua? Merito quia capilli quasi superflui sunt, inde illa pedes Domini detergebat. Superflua tua necessaria fiunt tibi, si inde fueris obsecutus pedibus Domini. Ergo illa curari volebat, conscia magni vulneris. Sed numquid magnum vulnus, et parvus medicus? Pharisaei autem nolebant se tangi ab immundis, vitabant omnem contactum peccatorum; et si quando forte necessitate tangebantur, abluebant se. Et prope baptizabant per omnes horas non tantum se, sed et vasa sua, lectos suos, calices, paropsides, sicut Dominus in Evangelio commemorat. Cum ergo ille pharisaeus nosset hanc mulierem, quae utique si ad pedes illius pharisaei accederet, repelleret eam, ne sanctitas eius pollueretur; habebat enim eam in corpore, non in corde ; et quia non habebat eam in corde, utique falsam habebat in corpore: quia ergo ille eam repulsurus esset, cum hoc Dominus non fecit, existimavit eum nescire quae illa esset, et dixit apud semetipsum: Hic si esset propheta, sciret quae mulier illi accessit ad pedes. Non dixit, repulisset eam: sed, sciret quae esset; tamquam esset consequens ut si sciret, repelleret. Ex illo ergo quod non eam repulit, etiam nescisse eum pro certo suspicatus est. Dominus autem sic habebat oculos in illam mulierem, ut aures haberet in cor pharisaei. Itaque audita cogitatione eius, proposuit similitudinem quam nostis. Duo debitores erant cuidam feneratori; unus ei debebat quingentos denarios, alter quinquaginta: cum non haberent ambo unde redderent, donavit ambobus. Quaero abs te, inquit, quis eum plus dilexit? Et Ille respondit, iam coactus veritate adversus seipsum proferre sententiam: Credo, inquit, Domine, quia ille cui plus donavit. Et conversus ad mulierem, dixit ad Simonem: Vides istam mulierem? Introivi in domum tuam: osculum mihi non dedisti; illa autem non intermisit pedes meos osculari: aquam mihi ad pedes non dedisti; illa lacrymis suis lavit mihi pedes: oleum mihi non dedisti; illa unxit unguento. Propter quod dico tibi: dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Quare? Quia confessa est, quia flevit, quia non declinatum est cor eius in verba maligna ad excusandas excusationes in peccatis, non combinata est cum electis eorum, id est, defendentibus se.

Delictorum defensio irrationalis et sacrilega.

9. Non enim et huic ipsi mulieri, si declinaretur cor eius in verba maligna, deesset defensio peccatorum. Annon quotidie pares eius in turpitudine, sed non pares in confessione, meretrices, adulterae, flagitiosae defendunt peccata sua? Si latuerint, negant; si autem vel deprehensae atque convictae fuerint, vel publice id egerint, defendunt. Et quam facilis defensio earum, quam cita, sed quam praeceps, quam quotidiana et quam sacrilega! O si Deus hoc nollet, non facerem! Hoc voluit Deus, fortuna hoc voluit, hoc voluit fatum. Non dicit: Ego dixi: Domine, miserere mei ; non quomodo illa peccatrix ad pedes medici veniens: Sana animam meam, quoniam peccavi tibi. Et ista, fratres mei, defensio qualium est? Non solum indoctorum, sed etiam doctorum. Sedent, et computant sidera; intervalla, cursus, volubilitates, status, motus intendunt, describunt, coniciunt. Docti, magni videntur. Totum hoc doctum et magnum, defensio peccati est. Eris adulter, quia sic habes Venerem: eris homicida, quia sic Martem. Mars ergo homicida, non tu; et Venus adultera, non tu. Vide ne et pro Marte et pro Venere tu damneris. Deus enim qui damnaturus est, novit quia tu es, qui dicis: Non ego, iudici scienti. Porro ipse mathematicus qui tibi fabulas laqueorum tuorum etiam vendit, ut non vel gratuitam compares mortem (emis enim mortem a mathematico pretio, qui contempsisti vitam a Christo gratis): ipse ergo mathematicus si uxorem suam paulo petulantius viderit conversari, aut aliquos alienos improbe attendere, aut fenestram crebro repetere; nonne arripit, verberat, et dat disciplinam in domo sua? Respondeat illi uxor: Si potes, Venerem caede, non me. Nonne et ille respondebit: Fatua, aliud est quod competit rectori, aliud quod profertur emptori? Ergo electi eorum qui sunt? Electi malorum, electi impiorum, cum quibus non est combinandum, id est, cum quibus non est habenda societas. Qui sunt autem? Arbitrantes se iustos, et contemnentes caeteros quasi peccatores, sicut erant illi pharisaei : aut quia ipsa peccata manifeste vel deprehenduntur, vel publice fiunt, defendentes et asserentes, ne aliquid culpae eorum tribuatur; et ut ipsi nihil mali fecisse iudicentur, sed totum Deus, qui vel sic creavit hominem, dicunt, vel stellas composuit, vel res humanas neglegit. Defensiones sunt electorum saeculi. Sed dicat membrum Christi, dicat corpus Christi, dicat Christus ex persona corporis sui: Non declines cor meum in verba maligna, ad excusandas excusationes in peccatis, cum hominibus operantibus iniquitatem; et non combinabo cum electis eorum.

Manichaeorum doctrina exsponitur.

10. Nostis, fratres, quod non est praetermittendum, quasi iustos eminentiores in se tenentes velut primum gradum iustitiae, Electos vocari apud Manichaeos. Qui noverunt, recognoscant; qui nesciebant, audiant. Electi quidem Dei sunt omnes sancti, et habemus hoc in Scripturis; sed usurparunt sibi illud nomen, et quasi familiarius sibi applicaverunt, ut tamquam proprie iam electi appellentur. Qui sunt isti electi? Quibus si dixeris: Peccasti; statim illam defensionem impiam et peiorem caeteris magisque sacrilegam proferunt: Non ego peccavi, sed gens tenebrarum. Quae est ista gens tenebrarum? Quae bellum gessit cum Deo. Et ipsa peccat, cum tu peccas? Ipsa, inquit, quia commixtus sum illi. Deus enim qui te commiscuit, quid timuit? Hoc enim dicunt, quod illa gens tenebrarum rebellaverit adversus Deum, antequam mundus fieret; et ille cavens ne regna eius loco adveniente hostili impetu vastarentur, misit huc membra sua, substantiam suam, hoc quod ipse est; si aurum, aurum; si lux, lucem: quidquid illud est, hoc misit, et miscuit visceribus gentis tenebrarum, dicunt, et fabricavit inde mundum. Et nos animae, inquiunt, de ipsis membris Dei sumus; sed premimur hic visceribus gentis tenebrarum, et quidquid peccare dicimur, illa gens peccat. Se quidem videntur excusare a peccato; sed Deum suum non excusant a crimine timoris, nec ipsam substantiam Dei sui a crimine corruptibilitatis. Si enim incorruptibilis Deus, si incommutabilis, si incontaminabilis, si immaculabilis, si impenetrabilis, quid ei factura erat gens illa? Fecisset illa quem vellet impetum; quomodo terreret impenetrabilem, inviolabilem, incontaminabilem, incommutabilem et incorruptibilem? Si ergo talis Deus, crudelis; quia sine causa huc vos misit, cui nihil noceri poterat. Quare vos misit? Ecce gens tenebrarum illi nocere non poterat; ipse autem vobis graviter nocuit, et ipse, magis quam illa, hostis vester fuit: quamquam et ipsa vobis nocere potuit. Potuistis premi, potuistis captivari, potuistis inquinari, potuistis corrumpi: potuit ergo et ille. Frustum enim quodammodo, et portiuncula naturae ipsius convincit massam. Quale est illud quod huc misit, tale est et illud quod ibi remansit. Hoc ipsi dicunt: ipsi fatentur quia duae substantiae sunt; una illa, et una ista. Libri eorum hoc habent; et si negant, leguntur, et convincuntur.

Nefandi Manichaeorum electi.

11. Quid ergo? Ut in hoc uno exordio nihil amplius dicam, non dicam peiora, non dicam sceleratiora: in hoc ipso exordio quo bellum inducunt, videte quemadmodum debellentur; et ubi pugnatum adversus Deum a gente tenebrarum dicunt, ipsi in eorum verborum pugna capiuntur. Non enim est quod dicant, aut quo refugiant. Sed vis, o nefande, false electe, defendere peccatum tuum, ut quando aliquid mali feceris, non tu fecisse videaris: quaeris in quem peccatum tuum refundas, et refundis in gentem tenebrarum. Sed ad Deum attende, si non in illum refundis. Si enim posset gens tenebrarum, quam fingitis, hoc tibi diceret: Quid me accusas? Potui aliquid facere Deo tuo, annon potui? Si potui, fortior illo sum: si non potui, quare me timuit? Si non timuit, quare huc te misit, ut tanta hic patiaris, cum sis membrum ipsius, cum sis substantia ipsius? si non timuit, invidit; si hoc timore non fecit, crudelitate fecit. Quam ergo iniquus est, cui nihil noceri poterat, et fecit ut membris suis hic ita noceretur? An poterat noceri? Ergo incorruptibilis non est. Cum vis ergo te defendere de peccato tuo, laudare non potes Deum. In laude Dei non capereris, nisi in tua iactareris. Transi ad vituperationem tuam, et laudabis Deum. Redi ad verba Psalmorum quos exsecramini, dic: Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi. Ego dixi, ego peccavi; non fortuna, non fatum, non gens tenebrarum. Si ergo tu peccasti, iam vide quemadmodum pateat laus Dei, in qua angustabaris, cum te velles defendere. Melius in peccatis tuis angustaris, et in illius laude dilataris. Iam ergo confesso peccato tuo, vide quemadmodum laudetur Deus: quia et iustus est, cum te punit perseverantem; et misericors,

cum liberat confitentem. Non ergo, inquit, declines cor meum in verba maligna, ad excusandas excusationes in peccatis; ut dicam quia gens tenebrarum fecit quod ego feci.

Manichaei Christi blasphematores.

12. Cum hominibus operantibus iniquitatem. Quam iniquitatem? Dicamus aliquam eorum iniquitatem nefandam. Audite iniquitatem nefariam Manichaeorum publicam, quam confitentur. Expedire dicunt homini feneratorem esse, quam agricolam. Quaeris causam, et reddunt rationem. Vide si ratio illa non dementia nominanda est. Qui enim in usuram, inquiunt, dat pecuniam, non laedit crucem luminis: qui autem, inquiunt, agricola est, multum laedit crucem luminis. Quaeris quam crucem luminis? Membra, inquiunt, illa Dei quae capta sunt in illo praelio, mixta sunt universo mundo, et sunt in arboribus, in herbis, in pomis, in fructibus. Dei membra vexat, qui terram sulco discindit; Dei membra vexat, qui herbam de terra vellit; Dei membra vexat, qui pomum carpit de arbore. Haec ne faciat in agro falsa homicidia, facit in fenore vera homicidia. Panem mendicanti non porrigit. Videte si potest esse maior iniquitas ista iustitia. Panem mendicanti non porrigit: quaeris, quare? Ne vitam quae est in pane, quam dicunt membrum Dei, substantiam divinam, mendicus ille accipiat, et liget eam in carne. Quid ergo vos? quid? quare manducatis? Carnem non habetis? Sed nos, inquiunt, quia fide Manichaei illuminati sumus, orationibus et psalmis nostris, qui electi sumus, purgamus inde vitam quae est in illo pane, et mittimus illam ad thesauros coelorum. Tales sunt electi, ut non sint salvandi a Deo, sed salvatores Dei. Et ipse est Christus, dicunt, crucifixus in toto mundo. Ego in Evangelio Salvatorem acceperam Christum; vos autem estis in libris vestris salvatores Christi. Estis plane blasphematores Christi, ei ideo a Christo non salvandi. Ergo buccella ne detur mendico, et ploret in buccella membrum Dei, mendicus fame moriturus est! Falsa misericordia in buccellam, facit verum homicidium in hominem. Sed qui sunt isti electi eorum? Non declines cor meum in verba maligna, et non combinabo cum electis eorum.

Amate a iusto argui in misericordia.

13. (v 5.] Emendabit me iustus in misericordia, et arguet me. Videte peccatorem confessorem: emendari se vult misericorditer, potius quam laudari fallaciter. Emendabit me iustus in misericordia: si iustus est, si misericors est, quando me videt peccantem. Hoc utique quaedam membra Christi dicunt, de quibusdam membris Christi dicunt, in uno corpore dicunt. Dignatur loqui Dominus ex persona emendatoris, nec respuit personam emendati vel emendandi: omnia enim membra in illo, et ipse dicit: Emendabit me iustus. Quis iustus te emendaturus est? Caput emendat omnia membra. Emendabit me iustus in misericordia, et arguet me. Arguet, sed in misericordia: arguet, sed non odit; et eo magis arguet, quia non odit. Et iste quare inde gratias agit? Quia: Corripe sapientem, et amabit te. Emendabit me iustus: quia persequitur? Absit: hic est potius emendandus, si odio emendat. Quare ergo emendat? In misericordia. Et arguet me: in quo? In misericordia. Oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum. Quid est: Oleum peccatoris non impinguabit caput meum? Non crescet caput meum de adulatione. Falsa laus adulatio est; falsa laus adulatoris, hoc est oleum peccatoris. Propterea et homines cum falsa laude aliquem irriserint, hoc etiam de illo dicunt: Unxi illi caput. Amate ergo argui a iusto in misericordia; nolite ergo amare laudari a peccatore cum irrisione. Habetote oleum vobiscum, et non quaeretis oleum peccatoris. Sapientes enim illae virgines secum portabant oleum : sapientes virgines secum oleum portabant, id est, conscientia illarum illis testimonium perhibebat. Oleum gloria est, fulget, nitet in superficie. Sed bona debet esse gloria, et vera gloria, ut ibi sit intus in vasis suis. Audi quid est in vasis: Probet autem se homo, et tunc in semetipso habebit gloriam, et non in altero. Quid est: "In vasis suis"? Audi ipsum Apostolum: Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae.

Hoc in te tibi displiceat quod et Deo.

14. Postremo, quia in corpore Christi es, et adhuc portas mortalitatem quamdam; tu tibi esto iustus, et in te esto iustus. Peccator es, vindica in te; redi ad conscientiam tuam, exige de te poenas, crucia teipsum. Ita enim offers sacrificium Deo. Quia si voluisses sacrificium, dedissem utique, ait peccator, holocaustis non delectaberis. Quid ergo? nullum accipit sacrificium? Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Humilia cor tuum, contere cor tuum, crucia cor tuum; et tu ipsum emendabis in misericordia: non enim odisti te, cum saevis in te. Eris in parte emendante iustus, quamvis sis adhuc in emendanda peccator: ex qua parte enim tibi displices, iniustus es; ex qua tibi displicet in te quod iniustum est, iustus es. Vis videre quam iustus es? Hoc in te tibi displicet quod et Deo: iam coniunxisti te voluntati Dei, et in teipso non quod ille fecit, sed quod ille odit odisti. Ex eo quod odisti in te quod fecisti, quod odit et ille qui hoc non fecit, coepisti in te esse severus; erit ille misericors: parcet, quia tu non pepercisti. Ergo ex quo coniunctus es oculis eius, et condelectaris legi eius, et hoc in te arguis quod lex eius arguit, et hoc in te tibi displicet quod et oculis Dei displicet, vide quam iustus es: ex quo autem lapsus fecisti ea quae displicent Deo, et fragilitate quadam infirmitatis humanae prolaberis in illa, et adhuc portas infirmitatem carnis, et gemis cuiusdam reluctationis conscientia, ex hac parte iniquus et peccator es.

Geme adhuc vulneratus, displice tibi.

15. Quomodo, inquies, ex quadam parte iustus, ex quadam parte peccator? quid est quod dicis? Laboramus, videmur loqui contraria, nisi nobis subveniat apostolica auctoritas. Audi illud ab Apostolo, ne me malus intellector accuses: Condelector enim, inquit, legi Dei secundum interiorem hominem. Ecce iustus. Annon est iustus qui condelectatur legi Dei? Unde ergo peccator? Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati. Adhuc bellum adversus me gero, nondum sum totus instauratus ad imaginem fabricatoris mei; coepi resculpi, et ex ea parte qua reformor, displicet mihi quod deforme est. Ergo quamdiu ita sum, quid spero? Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Gratia Dei quae coepit iam resculpere, gratia Dei quae infundit suavitatem, ut iam per interiorem hominem condelecteris legi Dei: inde caetera sanabuntur, unde et ista sanata sunt. Geme adhuc vulneratus, castiga te, displice tibi.

Corpus tuum castiga.

16. Non sic pugno, inquit, quasi aerem caedens; sed castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans ipse reprobus inveniar. Numquid qui castigat corpus, odit corpus? Si quis castigat servum, odit servum? si quis verberat filium, odit filium? Et ut aliquid coniunctius eloquamur, caro tua tamquam coniux tua est. Hoc ipse Apostolus dicit: Nemo unquam carnem suam odio habuit; sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam. Certe caro tamquam coniux est, et nemo carnem suam odio habet. Tamen quid alio loco? Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Concupiscit adversus te, tamquam coniux tua; ama et castiga, donec fiat in una reformatione una concordia. Quando istud erit? Quoniam modo clamas: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? numquid separabitur a te hoc corpus, et tunc securus eris? Et quid est: In nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri ? Reparatur ergo a mortalitate ad immortalitatem, et iam non resistit, quia non est mortalitas quae resistat. Propterea castiga corpus tuum; modo doma quod postea recipias; modo deficiat, ut tunc sufficiat. Nam in hac vita reparari non potest, quamdiu mortale geritur. Non te deponat, non te abrumpat; porta, erudi, castiga: reparabitur in fine. Et quia nemo unquam carnem suam odio habuit, resurget et caro. Sed quomodo? etiam tunc luctaturus sum? Oportet, inquit, corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem.

Adsentatorum laudes spernendae.

17. Ergo cum dicitur: Emendabit me, et arguet me; sive sit frater, sive sit proximus, sive sit vicinus, sive tu ipse, in misericordia debes argui, et emendari. Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Sed quid facio, dicis mihi? Patior adulatores, non cessant perstrepere; laudant in me quae nolo, quae ego parvipendo laudant in me, quod ego charum habeo reprehendunt in me, adulatores, fallaces, deceptores. Magnus vir ille, verbi gratia, Gaius Seius; magnus, doctus, sapiens: sed quare christianus? Nam magna doctrina, et magnae litterae, et magna sapientia. Si magna sapientia, approba quod christianus est: si magna doctrina, docte elegit. Postremo quod tu vituperas, hoc ei placet quem laudas. Sed quid? Laudatio illa non indulcat; oleum peccatoris est. Sed non cessat dicere. Non inde impinguet caput tuum; id est, noli gaudere ad talia; id est, noli annuere, noli consentire, noli inde gratulari: et si ille attulit oleum adulationis, sed caput tuum integrum mansit, non inflatum est, non tumuit. Si enim inflatum fuerit et tumuerit, facit pondus et praecipitat te.

Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.

Nemo mundus a sorde peccati.

18. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum. Exspecta; modo me vituperant, ait Christus. In primis temporibus Christianorum, undique reprehendebantur Christiani. Adhuc exspecta; et oratio mea in beneplacitis eorum erit. Veniet tempus, quando superent hominum millia tundentium sibi pectus et dicentium: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Iam quot remanserunt qui sibi erubescunt pectus tundere? Ergo reprehendant; toleremus. Reprehendant, oderint, accusent, detrahant: Adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum; veniet tempus, quando oratio mea placebit illis. Erigent se enim quasi iusti viribus suis; vincentur in lucta: quia superbe se erexerunt, elidentur, trahentur a peccatis, videbunt se iniquos, implebuntur quae dicta sunt per Prophetas; incipiet timeri iudicium, convertet se animae acies ad conscientiam peccatorum, et placebit illa oratio: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. O verbosa defensio iniquitatis! Certe iam hoc populi dicunt, et populorum pectora tundentium tonitruus non quiescit. Recte nubes tonant, in quibus iam habitat Deus. Ubi est illa verbositas, ubi est illa iactantia: Iustus sum, nihil mali feci? Certe cum in Scripturis sanctis fueris contemplatus normam iustitiae, quantumcumque profeceris, invenies te peccatorem. Profecisti, iam unum Deum colis; optime: non fornicaris ab eo ad idola, ad mathematicos, ad sortilegos, ad aruspices, ad augures, ad maleficos; ista enim fornicatio est a Domino Deo: iam es in aliquo numero membrorum Christi. Iam incipe videre etiam illa peccata societatis humanae. Non occidis quemquam, non adulteras cuiusquam uxorem, non uxori tuae eundo ad alteram, iniuriam facis, non ulla pessima corruptela te contaminas, abstinuisti manus a furto, linguam a periurio, cor a concupiscenda re proximi tui: iam iustus es. Attende caetera; noli iam superbire. Nihilne peccas in lingua? non prolaberis in verbum durum? Sed quid magnum dicis? Quid magnum? Qui dixerit fratri suo: Fatue; reus erit gehennae ignis. Contremiscit iam tota illa superbia. Ecce iam non valde facit unde Deus videatur impietate aliqua blasphemari; non irruit in aliquem laedendum, non facit alteri quod pati non vult: quid de lingua? quis illam domat? Sed ecce iam et ipsam frenasti: quamquam quis tantus ut hoc omni modo perficiat? sed ecce iam et ipsam frenasti: quid facis de cogitationibus tuis? quid facis de tumultu et caterva rebellantium desideriorum? Non eis das membra. Ita credo, et video: sed tamen cogitationes aliquando inclinant et auferunt te, plerumque in oratione genibus fixis. Corpus prosternis, collum curvas, confiteris peccata, Deum adoras: video corpus ubi iaceat, quaero ubi volitet animus. Video membra iacentia: videamus si stat conscientia, videamus si fixa est in eum quem adorat; si non cogitationibus plerumque, tamquam aestu maris abripitur, et tempestate tollitur in aliud atque aliud. Modo si mecum loquereris, et subito averteres te ad servum tuum, et dimitteres me, non dico a quo aliquid petebas, sed cum quo ex aequo loquebaris; non mihi iniuriam factam deputarem? Ecce quid facis quotidie Deo. Qualem modo dixi, fratres? Iam eum qui solum Deum colit, qui Christum confitetur, qui Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum Deum novit, qui non post eum fornicatur, qui non adorat daemones, qui auxilia sibi a diabolo non requirit, qui tenet Ecclesiam catholicam; de cuius fraude nemo conqueritur, de cuius pressura non gemit vicinus infirmus; qui uxorem alienam non tentat, qui contentus est sua, aut qui nec ipsa sua, sed quomodo licet et quomodo permittit apostolica disciplina, ubi consensus est amborum aut ubi nondum ducta est. Qui iam talis est, deprehenditur tamen in istis quae dixi.

Philosophorum doctrina inanis, Christi vera et solida.

19. (v 6.] Venit ergo tempus quod dictum est: Adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum; sive quam docuit, sive qua interpellat pro nobis. In istis ergo quotidianis peccatis omnibus quae spes est, nisi humili corde dicamus in oratione dominica, quae iam in beneplacitis nostris est, non defendentium peccata nostra, sed confitentium: Dimitte nobis debita nostra,

sicut et nos dimittimus debitoribus nostris ; et advocatum habeamus apud Patrem, Iesum Christum iustum, ut ipse sit propitiatio pro peccatis nostris ? Modo loquantur superbi; vincuntur numero, vincuntur populis, tota terra a solis ortu usque ad occasum laudante nomen Domini. Quid faciunt pauci aliter disputantes? Iudices sunt impiorum. Sed quid ad te? Vide quid sequitur: Absorpti sunt iuxta petram iudices eorum. Quid est: Absorpti sunt iuxta petram? Petra autem erat Christus. Absorpti sunt iuxta petram. Iuxta, id est, comparati iudices, magni, potentes, docti: ipsi dicuntur iudices eorum, tamquam iudicantes de moribus, et sententiam proferentes. Dixit hoc Aristoteles. Adiunge illum petrae, et absorptus est. Quis est Aristoteles? Audiat: Dixit Christus; et apud inferos contremiscit. Dixit hoc Pythagoras, dixit hoc Plato. Adiunge illos petrae, compara auctoritatem illorum auctoritati evangelicae, compara inflatos crucifixo. Dicamus eis: Vos litteras vestras conscripsistis in cordibus superborum; ille crucem suam fixit in cordibus regum. Postremo mortuus est, et resurrexit: mortui estis, et nolo quaerere quemadmodum resurgatis. Ergo: Absorpti sunt iuxta petram istam iudices eorum. Tamdiu videntur aliquid dicere, donec comparentur petrae. Propterea si inventus fuerit aliquis eorum hoc dixisse, quod dixit et Christus; gratulamur illi, non sequitur illum. Sed prior fuit ille quam Christus. Si quis vera loquitur, prior est quam ipsa veritas? O homo, attende Christum, non quando ad te venerit, sed quando te fecerit. Potest et aegrotus dicere: Sed prius ego cecidi in lectum, quam medicus ad me venisset. Utique ideo ille posterior venit, quia tu prius cecidisti.

"Sicut agni in medio luporum".

20. Videte itaque textum Psalmi: Adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum. Sed erunt multi qui contradicant: Absorpti sunt iuxta petram iudices eorum Quid ergo erit? Audient verba mea, quoniam praevaluerunt. Praevaluerunt verba mea verbis eorum. Dicta sunt ab eis quaedam diserte, sed a me vera. Aliud est laudare loquacem, aliud laudare veracem. Audient verba mea, quoniam praevaluerunt. Unde praevaluerunt? Quis eorum comprehensus est in sacrificio, cum his legibus ista prohiberentur, et non negavit? Quis eorum comprehensus est adorare idolum, et non clamavit: Non feci, et timuit ne convinceretur? Tales ministros diabolus habebat. Unde autem praevaluerunt verba Domini? Ecce ego mitto vos sicut agnos in medio luporum. Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed eum timete, qui et corpus et animam potest mittere in gehennam ignis. Dedit timorem, subiecit spem, inflammavit caritatem. Nolite, inquit, timere mortem. Mortem timetis? Prior morior. Ne vel capillus vester pereat, formidatis? Prior integer in carne resurgo. Merito audistis verba eius, quoniam praevaluerunt. Dicebant, et occidebantur; cadebant, et stabant. Et quid est factum de tot mortibus martyrum, nisi ut ipsa verba praevalerent, et tamquam irrigata terra sanguine testium Christi, pullularet ubique seges Ecclesiae? Audient, inquit, verba mea, quoniam praevaluerunt. Unde praevaluerunt? Iam diximus: cum praedicantur a non timentibus. Quid non timentibus? Nec exsilia, nec damna, nec mortem, nec crucem. Non enim nec mortem solam; sed nec crucem, qua morte nihil videbatur exsecrabilius. Ipsam Dominus suscepit, ne discipuli eius mortem quidem non timerent, sed nec genus mortis horrescerent. Ergo a non timentibus cum dicuntur haec, praevaluerunt.

Ex martyrum sanguine Ecclesia pullulavit.

21. (v 7.] Quid ergo mortes illae omnium martyrum, quid fecerunt? Audi: Sicut crassitudo terrae disrupta est super terram, dissipata sunt iuxta infernum ossa nostra. Iuxta infernum dissipata sunt ossa martyrum, id est corpora testium Christi. Occisi sunt enim martyres, et quasi praevaluerunt qui occiderunt. Praevaluerunt illi persequendo, ut praevalerent verba Christi praedicando. Et quid factum est de mortibus sanctorum? Sicut crassitudo terrae disrupta est super terram, dissipata sunt iuxta infernum ossa nostra. Quid est, crassitudo terrae disrupta est super terram? Novimus crassitudinem terrae, contemptibilia quaeque esse. Quae sunt quasi contemptibilia hominibus, fecundant terram. Nam dictum est et in quodam psalmo iacuisse mortes sanctorum; et non fuit qui sepeliret. Sed illae omnes mortes factae sunt crassitudo terrae. Quomodo accipit terra quamdam pinguedinem de rebus contemptibilibus et abiectis; sic ex eo quod contempsit hic mundus, accepit crassitudinem terra, ut inde seges Ecclesiae feracius pullularet. Iam nostis, fratres, quia contemptibilia terrae huius, de quibus pinguescit terra, nec appellare volo, nec dicere decet: talis est quaedam sagina terrae, et quaedam pinguedo; et contemptibile est hominibus, et quasi sordidum est, et abicitur. Sed quid fecit hic, ut iam et ipsius verbis utar? De terra erexit inopem, et de stercore exaltavit pauperem; ut collocaret eum cum principibus, cum principibus populi sui. Prostratus enim est in terra; tamquam pinguedo terrae, disruptus est super terram: sic iacuit ille Lazarus ulcerosus, sed tamen ab Angelis sublatus est in sinum Abrahae. Pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum eius. Sicut contemptibilis est saeculo, ita pretiosa est agricolae. Novit enim ibi utilitatem et uberem succum, et novit quid affectet, quid eligat, unde seges fertilis surgat: sed contemnit eam iste mundus. Nescitis quia contemptibilia mundi elegit Deus, et ea quae non sunt, tamquam quae sunt, ut ea quae sunt evacuentur ? De stercore erectus Petrus, et Paulus; et cum occiderentur, contemnebantur: modo iam saginata inde terra, exsurgente segete Ecclesiae, ecce quod est nobile et praecipuum in mundo, imperator venit Romam; quo festinat? ad templum Imperatoris, an ad memoriam Piscatoris? Sicut enim crassitudo terrae disrupta est super terram, dissipata sunt iuxta infernum ossa nostra.

1. 22. (v 8.] Quoniam ad te, Domine, oculi mei: in te speravi; ne auferas animam meam. Cruciati sunt enim in persecutionibus, et multi defecerunt. Et quia de captivitate persecutionis dixit: Sicut crassitudo terrae disrupta est super terram, dissipata sunt iuxta infernum ossa nostra: occurrit multos defecisse et multos periclitatos esse; et tamquam in mediis tribulationibus persecutionum emissa est vox precantis: Quoniam ad te, Domine, oculi mei. Non curo quid minentur qui circumstant; Ad te, Domine, oculi mei. Plus figo oculum meum in promissis tuis, quam in minis eorum. Novi quid pro me passus sis, quid mihi promiseris: Ad te, Domine, oculi mei: in te speravi; ne auferas animam meam.

2. 23. (v 9.] Custodi me a muscipula quam statuerunt mihi. Quae erat muscipula? Si consentis, parco. In muscipula posita est esca vitae huius: si amat avis hanc escam, cadit in muscipulam: si autem avis talis est ut dicat: Et diem hominis non concupivi, tu scis ; oculi eius non recedent a Deo, et ipse evellet de laqueo pedes eius. Custodi me a muscipula quam statuerunt mihi, et ab scandalis eorum qui operantur iniquitatem. Duas res dixit, ambas inter se distinguendas: muscipulam statuisse persecutores dixit, scandala vero ab eis qui consenserunt et apostataverunt; et ex utrisque vult se custodiri. Hinc saeviunt minantes, hinc labuntur consentientes: timeo ne talis sit iste, quem timeam; ne talis sit iste, quem imiter. Haec tibi facio, si non consenseris: Custodi me a muscipula quam statuerunt mihi. Ecce frater tuus iam consensit: Et ab scandalis eorum qui operantur iniquitatem.

Petrus ter Dominum negans.

24. (v 10.] Cadent in retia eius peccatores. Quid est ergo, fratres: Cadent in retia eius peccatores? Sed non omnes peccatores: quidam peccatores, qui usque eo sunt peccatores, ut sic ament vitam istam, ut praeponant illam vitae aeternae, cadent in muscipulam eius. Sed quid dicis? Putas, isti tales cadunt in retia eius? Sed quid de discipulis tuis, o Christe? Ecce cum ferveret persecutio, quando dimiserunt te omnes solum, et ierunt unusquisque in sua (praedixisti hoc, quia praevidisti: non enim quia tu praenuntiasti, tu fecisti, aut tu in quoquam te negasti): sed ecce illi qui tibi cohaerebant, in tua tentatione et persecutione, qua te inimici requirebant crucifigendum, defecerunt. Et unus ille audax qui tibi promiserat quia tecum esset usque ad mortem, audivit quidem a medico quid in se ageretur aegrotus. Febriens enim sanum se dixerat; cordis venam ille tangebat. Ventum est ad tentationem, ventum est ad probationem, ventum est ad accusationem; et iam ipse interrogatus, non ab aliqua magna potestate, sed ab infimo mancipio, et hoc femina, ab ancilla interrogatus succubuit. Negavit ter. Semel negato, cum memoraretur, negavit iterum: bis negato, cum memoraretur, negavit tertio. Hoc praedixerat Dominus; non praeceperat, non coegerat. Aut si propterea putatur Petrus recte fecisse, quia hoc praedixerat Dominus; recte fecit et Iudas qui tradidit eum, quia et hoc praedixerat Dominus. Absit, fratres mei; haec vox illorum electorum est, qui etiam peccata sua defendunt potius quam fatentur. Petrum ipsum potius attendamus. Si nihil peccavit, quare flevit? Non interrogemus de Petro, nisi lacrymas Petri: fideliores testes de illo non invenimus. Flevit amare, inquit. Nondum idoneus erat passioni: Sequeris me postea, illi dictum erat. Adhuc futurus erat firmus, confirmatus Domini resurrectione.

Christi discipuli ante et post Pascha 25. Ergo nondum erat tempus, ut dispergerentur illa ossa iuxta infernum. Nam videte quam multi defecerunt, usque ad ipsos primos haerentes ori eius; etiam ipsi defecerunt. Quare hoc? Singularis ego sum, donec transeam. Hoc enim sequitur in Psalmo. Supra dixerat: Custodi me, Domine, a muscipula quam statuerunt mihi, et ab scandalis qui operantur iniquitatem. A muscipula, et ab scandalis ; et a terrentibus, et a lapsis. Sed quia in eius passione etiam illi primi, qui futuri erant duces Ecclesiae et columnae terrae, defecerunt; nondum factum erat quod ait in alio psalmo. Ego confirmavi columnas eius. Quid ait: Singularis ego sum, donec transeam? Haec vox ex persona capitis: Singularis ego sum, donec transeam. Quid est, singularis? In passione tu solus pateris, tu solus occideris ab inimicis. Singularis ego sum, donec transeam. Quid est, donec transeam? Evangelista dicit: Cum autem venisset hora ut Iesus transiret de hoc mundo ad Patrem. Quid est ergo, donec transeam, nisi, de hoc mundo ad Patrem? Tunc enim confirmavi columnas eius, id est columnas terrae, quando in mea resurrectione plane didicerunt mortem non esse timendam: Donec ergo transeam, singularis sum: cum transiero, multiplicabor; multi me imitabuntur, multi patientur pro nomine meo. Unus ego sum donec transeam; multi in me unus erunt dum transiero.

locutionem, Pascha videtur passionem significare; enim pati dicitur: secundum hebraeam autem linguam, sicut interpretati sunt qui noverunt, Pascha Transitus interpretatur. Nam et si interrogetis bene Graecos, negant graecum esse Pascha. Sonat ibi quidem, id est pati, sed non solet sic deflecti: passio enim graece dicitur, non pascha. Ergo Pascha, sicut dicunt qui noverunt, et qui nobis quod legeremus interpretati sunt, transitus interpretatur. Ideo ventura passione Domini, tamquam ipso verbo loqueretur Evangelista: Cum venisset, inquit, hora ut transiret Iesus de hoc mundo ad Patrem. Pascha hic ergo sonuit in hoc versu: Singularis ego sum, donec transeam. Post Pascha iam non ero singularis, post transitum non ero singularis. Multi imitabuntur, multi consequentur: et si postea sequentur, quid erit? Singularis ego sum, donec transeam. Quid est quod Dominus ait in hoc psalmo: Singularis ego sum donec transeam? quid est quod exposuimus? Si intelleximus, attende ipsius verba in Evangelio: Amen, amen dico vobis, inquit, nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Hoc ibi ait, ubi etiam dixit: Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Nisi granum frumenti, inquit, cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Ergo illi grano multa seges debebatur: sed exspecta, mortificetur adhuc; quia granum nisi in terram ceciderit et mortificatum fuerit, solum remanet.

Primus inter martyres, Christus.

26. Ergo solus erat, antequam esset mortificatus. Propterea et Petrus nondum habebat tales vires: accepturus erat vires sequendi, non habebat praecedendi. Propter Christum enim, id est, propter confessionem nominis Christi, quo christiani sumus, nemo mortuus est ante Christum: ne forte occurrat vobis. Multi enim mortui sunt et martyres sunt, multi Prophetae talia passi sunt; non tamen ideo moriebantur, quia praenuntiabant Christum, sed quia peccata hominum dicebant in eos, et eorum iniquitatibus liberius resistebant: et habentur inter martyres. Iuste etenim si non pro nominis Christi confessione, tamen pro veritate occisi sunt. Usque adeo autem pro ipso nomine, id est, pro confessione nominis Christi nemo mortuus est, antequam granum illud caderet in terram, cuius ex persona dictum est: Singularis ego sum, donec transeam, ut et ipse Ioannes, qui recens interfectus erat, ab iniquo rege donatus puellae saltatrici, non propter hoc occisus sit, quia confessus est Christum. Potuit utique et inde occidi, et hoc a multis. Si propter aliud occisus est ab uno, quanto potius propter Christum potuit occidi ab his ipsis qui occiderunt Christum? Perhibebat enim Christo testimonium Ioannes. Illi qui audiebant Christum, ipsum occidere volebant, et eum qui testimonium perhibebat non occidebant. Quia enim si fieret impetus propter Christum in Ioannem, non negaret. (Erant quippe in illo vires magnae, quibus appellatus est amicus sponsi. Magna in illo gratia, magna excellentia: In natis mulierum nemo exsurrexit maior Ioanne Baptista ). Ergo in illum impetus factus est, qui non habebat tales vires: fit impetus in Petrum, non fit in Ioannem. Etenim vires ipsas Petrus post accepit; tunc autem infirmus fuit. Pro Christi nomine ille interrogatur qui vires non habebat: ille qui habebat vires, non patitur persecutionem propter Christum; ne pro nomine Christi antecederet Christum. Non occiditur a Iudaeis, qui perhibebat liberum testimonium Christo, quem occiderunt Iudaei; et occiditur ab Herode, quia dicebat ei: Non tibi licet habere uxorem fratris tui. Neque enim frater eius sine posteritate decesserat. Pro lege quidem veritatis, pro aequalitate, pro iustitia: ideo sanctus, ideo martyr; sed non tamen pro illo nomine, quo christiani sumus. Quare hoc, nisi ut impleretur: Singularis ego sum, donec transeam?






Aug. in Psalmos enar. 140