Augustinus- DE TRINITATE 1118

LIBER DUODECIMUS

Homo exterior et interior qualis.

1201
Age nunc, videamus ubi sit quasi quoddam hominis exterioris interiorisque confinium. Quidquid enim habemus in animo commune cum pecore, recte adhuc dicitur ad exteriorem hominem pertinere. Non enim solum corpus homo exterior deputabitur, sed adiuncta quadam vita sua, qua compages corporis et omnes sensus vigent, quibus instructus est ad exteriora sentienda. Quorum sensorum imagines infixae in memoria, cum recordando revisuntur, res adhuc agitur ad exteriorem hominem pertinens. Atque in his omnibus non distamus a pecore, nisi quod figura corporis non proni, sed erecti sumus 1. Qua in re admonemur ab eo qui nos fecit, ne meliore nostri parte, id est animo, similes pecoribus simus, a quibus corporis erectione distamus. Non ut in ea quae sublimia sunt in corporibus animum proiciamus. Nam vel in talibus quietem voluntatis appetere, prosternere est animum. Sed sicut corpus ad ea quae sunt excelsa corporum, id est, ad caelestia naturaliter erectum est; sic animus, quae substantia spiritalis est, ad ea quae sunt in spiritalibus excelsa erigendus est, non elatione superbiae sed pietate iustitiae.

Aeternarum rationum perceptio.

1202
Possunt autem et pecora et sentire per corporis sensus extrinsecus corporalia, et ea memoriae fixa reminisci, atque in eis appetere conducibilia, fugere incommoda. Verum ea notare, ac non solum naturaliter rapta, sed etiam de industria memoriae commendata retinere, et in oblivionem iamiamque labentia recordando atque cogitando rursus imprimere; ut quemadmodum ex eo quod gerit memoria cogitatio formatur, sic et hoc ipsum quod in memoria est cogitatione firmetur; fictas etiam visiones, hinc atque inde recordata quaelibet sumendo et quasi assuendo, componere, inspicere quemadmodum in hoc rerum genere quae verisimilia sunt discernantur a veris, non spiritalibus, sed ipsis corporalibus; haec atque huiusmodi, quamvis in sensibilibus atque in eis quae inde animus per sensum corporis traxit agantur atque versentur, non sunt tamen rationis expertia, nec hominibus pecoribusque communia. Sed sublimioris rationis est iudicare de istis corporalibus secundum rationes incorporales et sempiternas; quae nisi supra mentem humanam essent, incommutabiles profecto non essent; atque his nisi subiungeretur aliquid nostrum, non secundum eas possemus de corporalibus iudicare 2. Iudicamus autem de corporalibus ex ratione dimensionum atque figurarum, quam incommutabiliter manere mens novit.

Ratio superior et inferior in mente una.

1203
Illud vero nostrum quod in actione corporalium atque temporalium tractandorum ita versatur, ut non sit nobis commune cum pecore, rationale est quidem, sed ex illa rationali nostrae mentis substantia, qua subhaeremus intellegibili atque incommutabili veritati, tamquam ductum et inferioribus tractandis gubernandisque deputatum est. Sicut enim in omnibus pecoribus non inventum est viro adiutorium simile illi, nisi de illo detractum in coniugium formaretur; ita menti nostrae qua supernam et internam consulimus veritatem, nullum est ad usum rerum corporalium, quantum naturae hominis satis est, simile adiutorium ex animae partibus quas communes cum pecoribus habemus. Et ideo quiddam rationale nostrum, non ad unitatis divortium separatum, sed in auxilium societatis quasi derivatum, in sui operis dispertitur officio. Et sicut una caro est duorum in masculo et femina, sic intellectum nostrum et actionem, vel consilium et exsecutionem, vel rationem et appetitum rationalem, vel si quo alio modo significatius dici possunt, una mentis natura complectitur; ut quemadmodum de illis dictum est: Erunt duo in carne una 3; sic de his dici possit: "Duo in mente una".

Trinitas et imago Dei in eo solo quod ad contemplationem pertinet aeternorum.

1204
Cum igitur disserimus de natura mentis humanae, de una quadam re disserimus, nec eam in haec duo quae commemoravi, nisi per officia geminamus. Itaque cum in ea quaerimus trinitatem, in tota quaerimus, non separantes actionem rationalem in temporalibus a contemplatione aeternorum, ut tertium aliquid iam quaeramus quo trinitas impleatur. Sed in tota natura mentis ita trinitatem reperiri opus est, ut si desit actio temporalium, cui operi necessarium sit adiutorium propter quod ad haec inferiora administranda derivetur aliquid mentis, in una nusquam dispertita mente trinitas inveniatur; et facta iam ista distributione, in eo solo quod ad contemplationem pertinet aeternorum, non solum trinitas, sed etiam imago Dei 4; in hoc autem quod derivatum est in actione temporalium, etiamsi trinitas possit, non tamen imago Dei possit inveniri.

Non videntur probabilem afferre sententiam qui arbitrantur imaginem Dei reperiri in coniugio masculi et feminae ac eorum prole.

1205
Proinde non mihi videntur probabilem afferre sententiam, qui sic arbitrantur trinitatem imaginis Dei in tribus personis, quod attinet ad humanam naturam, posse reperiri, ut in coniugio masculi et feminae atque in eorum prole compleatur; quod quasi vir ipse Patris personam intimet; Filii vero, quod de illo ita processit ut nasceretur; atque ita tertiam personam velut Spiritus dicunt esse mulierem, quae ita de viro processit, ut non ipsa esset filius aut filia, quamvis ea concipiente proles nasceretur 5. Dixit enim Dominus de Spiritu Sancto, quod a Patre procedat 6, et tamen Filius non est. In huius igitur opinionis errore, hoc solum probabiliter affertur, quod in origine factae feminae, secundum sanctae Scripturae fidem satis ostenditur, non omne quod de aliqua persona ita exsistit, ut personam alteram faciat, filium posse dici; quandoquidem de viri persona exstitit persona mulieris, nec tamen eius filia dicta est. Cetera sane ita sunt absurda, immo vero ita falsa, ut facillime redarguantur. Omitto enim quale sit, Spiritum Sanctum matrem Filii Dei putare et coniugem Patris. Fortassis quippe respondeatur haec in carnalibus habere offensionem, dum corporei conceptus partusque cogitantur. Quamquam et haec ipsa castissime cogitent, quibus mundis omnia munda sunt, immundis autem et infidelibus, quorum polluta est et mens et conscientia, ita nihil est mundum 7, ut quosdam eorum etiam de virgine secundum carnem natus Christus offendat. Sed tamen in spiritalibus illis summis, ubi non est aliquid violabile aut corruptibile, nec natum ex tempore 8, nec ex informi formatum, si qua dicuntur talia, ad quorum similitudinem etiam ista inferioris creaturae genera, quamvis longe remotissime facta sunt, non debent cuiusquam sobriam perturbare prudentiam, ne cum vanum devitat horrorem, in perniciosum incurrat errorem. Assuescat in corporibus ita spiritalium reperire vestigia, ut cum inde sursum versus duce ratione ascendere coeperit, ut ad ipsam incommutabilem veritatem per quam facta sunt ista perveniat, non secum ad summa pertrahat quod contemnit in infimis. Nec enim erubuit quidam, uxorem sibi eligere sapientiam, quia nomen uxoris in prole gignenda corruptibilem concubitum ingerit cogitanti, aut vero ipsa sapientia sexu femina est quia feminini generis vocabulo et in graeca et in latina lingua enuntiatur.

Cur illa opinio respuenda.

1206
Non ergo propterea respuimus istam sententiam, quia timemus sanctam et inviolabilem atque incommutabilem caritatem, tamquam coniugem Dei Patris de illo exsistentem, sed non sicut prolem ad gignendum Verbum per quod facta sunt omnia 9 cogitare; sed quia eam falsam divina Scriptura evidenter ostendit. Dixit enim Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram 10, paulo post autem dictum est: Et fecit Deus hominem ad imaginem Dei 11. Nostram certe, quia pluralis est numerus, non recte diceretur, si homo ad unius personae imaginem fieret, sive Patris, sive Filii, sive Spiritus Sancti; sed quia fiebat ad imaginem Trinitatis, propterea dictum est, ad imaginem nostram. Rursus autem ne in Trinitate credendos arbitraremur tres deos, cum sit eadem Trinitas unus Deus: Et fecit, inquit, Deus hominem ad imaginem Dei; pro eo ac si diceret: Ad imaginem suam 12.

1207
Sunt enim tales usitatae in illis Litteris locutiones, quas nonnulli, etiamsi catholicam fidem asserunt, non tamen diligenter advertunt ut putent ita dictum: Fecit Deus ad imaginem Dei; quasi diceretur: "Fecit Pater ad imaginem Filii"; sic volentes asserere in Scripturis sanctis Deum dictum etiam Filium, quasi desint alia verissima et manifestissima documenta, ubi non solum Deus, sed etiam verus Deus dictus est Filius 13. In hoc enim testimonio dum aliud solvere intendunt, sic se implicant, ut expedire non possint. Si enim Pater fecit ad imaginem Filii, ita ut non sit homo imago Patris, sed Filii, dissimilis est Patri Filius. Si autem pia fides docet, sicuti docet, Filium esse ad aequalitatem essentiae similem Patri, quod ad similitudinem Filii factum est, necesse est etiam ad similitudinem Patris factum sit. Deinde, si hominem Pater non ad suam, sed ad Filii fecit imaginem, cur non ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem "tuam", sed ait, nostram 14; nisi quia Trinitatis imago fiebat in homine ut hoc modo esset homo imago unius veri Dei 15, quia ipsa Trinitas unus verus Deus est? Locutiones autem sunt innumerabiles tales in Scripturis, sed has protulisse suffecerit. Est in Psalmis ita dictum: Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua 16, quasi alteri dictum sit, non ei de quo dixerat: Domini est salus. Et iterum: A te, inquit, eruar a temptatione, et in Deo meo transgrediar murum 17; quasi alteri dixerit: A te eruar a temptatione. Et iterum: Populi sub te cadent in corde inimicorum regis 18; ac si diceret: In corde inimicorum "tuorum". Ei quippe regi dixerat, id est, Domino Iesu Christo: Populi sub te cadent; quem regem intellegi voluit, cum diceret: in corde inimicorum regis. Rarius ista in Novi Testamenti litteris inveniuntur. Sed tamen ad Romanos Apostolus: De Filio suo, inquit, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri 19; tamquam de alio supra diceret. Quid est enim Filius Dei praedestinatus ex resurrectione mortuorum Iesu Christi, nisi idem Iesus Christus qui praedestinatus est Filius Dei? Ergo quomodo hic cum audimus; Filius Dei in virtute Iesu Christi, aut: Filius Dei secundum Spiritum sanctificationis Iesu Christi; aut: Filius Dei ex resurrectione mortuorum Iesu Christi; cum dici potuisset usitate: In virtute "sua"; aut: Secundum Spiritum sanctificationis "suae"; aut: Ex resurrectione mortuorum "eius", vel mortuorum "suorum"; non cogimur intellegere aliam personam, sed unam eamdemque, scilicet Filii Dei Domini nostri Iesu Christi. Ita cum audimus: Fecit Deus hominem ad imaginem Dei 20; quamvis posset usitatius dici: Ad imaginem suam 21; non tamen cogimur aliam personam intellegere in Trinitate, sed ipsam unam eamdemque Trinitatem, qui est unus Deus, ad cuius imaginem factus est homo 22.

1208
Quae cum ita sint 23, si eamdem Trinitatis imaginem, non in uno, sed in tribus hominibus acceperimus, patre et matre et filio, non erat ergo ad imaginem Dei factus homo 24 antequam uxor ei fieret, et antequam filium propagarent; quia nondum erat trinitas. An dicit aliquis: "Iam trinitas erat, quia etsi nondum forma propria, iam tamen originali natura et mulier erat in latere viri et filius in lumbis patris"? Cur ergo, cum Scriptura dixisset: Fecit Deus hominem ad imaginem Dei 25; contexuit dicens: Fecit Deus eum; masculum et feminam, fecit eos, et benedixit eos 26? Vel si ita distinguendum est: Et fecit Deus hominem; ut deinde inferatur, ad imaginem Dei fecit eum; et tertia subiunctio sit: masculum et feminam fecit eos. Quidam enim timuerunt dicere: Fecit eum masculum et feminam, ne quasi monstruosum aliquid intellegeretur, sicuti sunt quos hermaphroditos vocant 27; cum etiam sic non mendaciter possit intellegi utrumque in numero singulari, propter id quod dictum est: Duo in carne una. 28 Cur ergo, ut dicere coeperam, in natura hominis ad imaginem Dei facta, praeter masculum et feminam non commemorat Scriptura? Ad implendam quippe imaginem Trinitatis debuit addere et filium, quamvis adhuc in lumbis patris constitutum, sicut mulier erat in latere 29. An forte iam facta erat et mulier, et Scriptura brevi complexione constrinxerat, quod postea quemadmodum sit factum, diligentius explicaret; et propterea filius commemorari non potuit, quia nondum erat natus? Quasi et hoc non poterat ea brevitate complecti Spiritus, suo loco postea natum filium narraturus, sicut mulierem de viri latere assumptam suo postmodum loco narravit et tamen hic eam nominare non praetermisit.

Cur et mulier non est imago Dei?

1209
Non itaque ita debemus intellegere hominem factum ad imaginem summae Trinitatis, hoc est ad imaginem Dei 30, ut eadem imago in tribus intellegatur hominibus; praesertim cum Apostolus virum dicat esse imaginem Dei, et propterea velamentum ei capitis demat, quod mulieri adhibendum monet, ita loquens: Vir quidem non debet velare caput cum sit imago et gloria Dei. Mulier autem gloria viri est 31. Quid ergo dicemus ad haec? Si pro sua persona mulier adimplet imaginem Trinitatis, cur ea detracta de latere viri adhuc ille imago dicitur 32? Aut si et una persona hominis ex tribus potest dici imago Dei, sicut in ipsa summa Trinitate, et unaquaeque persona Deus est, cur et mulier non est imago Dei? Nam propterea caput velare praecipitur, quod ille quia imago Dei est prohibetur.

Dictum Apostoli, quod vir imago Dei sit, mulier autem gloria viri, quomodo figurate et mystice intellegendum.

1210
Sed videndum est quomodo non sit contrarium quod dicit Apostolus non mulierem, sed virum esse imaginem Dei, huic quod scriptum est in Genesi: Fecit Deus hominem, ad imaginem Dei, fecit eum masculum et feminam; fecit eos et benedixit eos 33. Ad imaginem quippe Dei naturam ipsam humanam factam dicit, quae sexu utroque completur, nec ab intellegenda imagine Dei separat feminam. Dicto enim quod fecit Deus hominem ad imaginem Dei; fecit eum, inquit, masculum et feminam; vel certe alia distinctione, masculum et feminam fecit eos. Quomodo ergo per Apostolum audivimus virum esse imaginem Dei, unde caput velare prohibetur, mulierem autem non, et ideo ipsa hoc facere iubetur 34 nisi, credo, illud esse quod iam dixi, cum de natura humanae mentis agerem, mulierem cum viro suo esse imaginem Dei 35, ut una imago sit tota illa substantia; cum autem ad adiutorium distribuitur, quod ad eam ipsam solam attinet, non est imago Dei; quod autem ad virum solum attinet, imago Dei est 36, tam plena atque integra, quam in unum coniuncta muliere. Sicut de natura humanae mentis diximus, quia et si tota contempletur veritatem, imago Dei est; et cum ex ea distribuitur aliquid, et quadam intentione derivatur ad actionem rerum temporalium, nihilominus ex qua parte conspectam consulit veritatem, imago Dei est; ex qua vero intenditur in agenda inferiora, non est imago Dei. Et quoniam quantumcumque se extenderit in id quod aeternum est, tanto magis inde formatur 37 ad imaginem Dei et propterea non est cohibenda, ut se inde contineat ac temperet; ideo vir non debet velare caput 38. Quia vero illi rationali actioni quae in rebus corporalibus temporalibusque versatur, periculosa est nimia in inferiora progressio; debet habere potestatem super caput, quod indicat velamentum quo significatur esse cohibenda 39. Grata est enim sanctis Angelis sacrata et pia significatio. Nam Deus non ad tempus videt, nec aliquid novi fit in eius visione atque scientia, cum aliquid temporaliter ac transitorie geritur, sicut inde afficiuntur sensus vel carnales animalium et hominum, vel etiam caelestes Angelorum.

1211
In isto quippe manifesto sexu masculi et feminae apostolus Paulus occultioris cuiusdam rei figurasse mysterium, vel hinc intellegi potest, quod cum alio loco dicat, veram viduam esse desolatam, sine filiis et nepotibus, et tamen eam sperare debere in Domino, et persistere in orationibus nocte et die 40, hic dicat mulierem seductam in praevaricatione factam, salvam fieri per filiorum generationem; et addidit: Si permanserint in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate 41. Quasi vero possit obesse bonae viduae, si vel filios non habuerit, vel hi quos habuerit, in bonis moribus permanere noluerint. Sed quia ea quae dicuntur opera bona, tamquam filii sunt vitae nostrae, secundum quam quaeritur cuius vitae sit quisque, id est, quomodo agat haec temporalia, quam vitam Graeci non sed , vocant; et haec opera bona maxime in officiis misericordiae frequentari solent; opera vero misericordiae nihil prosunt, sive Paganis, sive Iudaeis, qui Christo non credunt, sive quibusque haereticis vel schismaticis ubi fides et dilectio et sobria sanctificatio non invenitur 42; manifestum est quid Apostolus significare voluerit; ideo figurate ac mystice, quia de velando muliebri capite loquebatur 43, quod nisi ad aliquod secretum sacramenti referatur, inane remanebit.

1212
Sicut enim non solum veracissima ratio, sed etiam ipsius Apostoli declarat auctoritas, non secundum formam corporis homo factus est ad imaginem Dei 44, sed secundum rationalem mentem 45. Cogitatio quippe turpiter vana est, quae opinatur Deum membrorum corporalium lineamentis circumscribi atque definiri. Porro autem nonne idem beatus Apostolus dicit: Renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, eum qui secundum Deum creatus est 46; et alibi apertius: Exuentes vos, inquit, veterem hominem cum actibus eius, induite novum qui renovatur in agnitionem Dei secundum imaginem eius qui creavit eum 47? Si ergo spiritu mentis nostrae renovamur, et ipse est novus homo qui renovatur in agnitionem Dei secundum imaginem eius qui creavit eum; nulli dubium est, non secundum corpus, neque secundum quamlibet animi partem, sed secundum rationalem mentem, ubi potest esse agnitio Dei, hominem factum ad imaginem eius qui creavit eum. Secundum hanc autem renovationem efficimur etiam filii Dei per baptismum Christi, et induentes novum hominem, Christum utique induimus per fidem 48. Quis est ergo qui ab hoc consortio feminas alienet, cum sint nobiscum gratiae cohaeredes; et alio loco idem Apostolus dicat: Omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu. Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. Non est Iudaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus et femina; omnes enim vos unum estis in Christo Iesu 49? Numquidnam igitur fideles feminae sexum corporis amiserunt? Sed quia ibi renovantur ad imaginem Dei 50, ubi sexus nullus est, ibi factus est homo ad imaginem Dei 51, ubi sexus nullus est, hoc est in spiritu mentis 52 suae. Cur ergo vir propterea non debet caput velare, quia imago est et gloria Dei, mulier autem debet, quia gloria viri est 53, quasi mulier non renovetur spiritu mentis suae, qui renovatur in agnitionem Dei secundum imaginem eius qui creavit eum 54? Sed quia sexu corporis distat a viro, rite potuit in eius corporali velamento figurari pars illa rationis, quae ad temporalia gubernanda deflectitur; ut non maneat imago Dei, nisi ex parte mens hominis aeternis rationibus conspiciendis vel consulendis adhaerescit, quam non solum masculos, sed etiam feminas habere 55 manifestum est.

Defluxus ab imagine Dei.

1213
Ergo in eorum mentibus communis natura cognoscitur; in eorum vero corporibus ipsius unius mentis distributio figuratur. Ascendentibus itaque introrsus quibusdam gradibus considerationis per animae partes, unde incipit aliquid occurrere, quod non sit nobis commune cum bestiis, inde incipit ratio, ubi iam homo interior possit agnosci. Qui etiam ipse si per illam rationem cui temporalium rerum administratio delegata est, immoderato progressu nimis in exteriora prolabitur, consentiente sibi capite suo, id est, non eam cohibente atque refrenante illa quae in specula consilii praesidet quasi virili portione, inveteratur inter inimicos suos 56 virtutis invidos daemones cum suo principe diabolo; aeternorumque illa visio ab ipso etiam capite cum coniuge vetitum manducante subtrahitur, ut lumen oculorum eius non sit cum illo 57, ac sic ab illa illustratione veritatis ambo nudati, atque apertis oculis conscientiae ad videndum quam inhonesti atque indecori remanserint tamquam folia dulcium fructuum, sed sine ipsis fructibus, ita sine fructu boni operis bona verba contexunt, ut male viventes quasi bene loquendo contegant turpitudinem suam 58.

1214
Potestatem quippe suam diligens anima, a communi universo ad privatam partem prolabitur, et apostatica illa superbia, quod initium peccati 59 dicitur, cum in universitate creaturae Deum rectorem secuta, legibus eius optime gubernari potuisset, plus aliquid universo appetens, atque id sua lege gubernare molita, quia nihil est amplius universitate, in curam partilem truditur, et sic aliquid amplius concupiscendo minuitur, unde et avaritia dicitur radix omnium malorum 60; totumque illud ubi aliquid proprium contra leges, quibus universitas administratur, agere nititur, per corpus proprium gerit, quod partiliter possidet; atque ita formis et motibus corporalibus delectata, quia intus ea secum non habet, cum eorum imaginibus, quas memoriae fixit, involvitur, et phantastica fornicatione turpiter inquinatur, omnia officia sua ad eos fines referens, quibus curiose corporalia ac temporalia per corporis sensus quaerit, aut tumido fastu aliis animis corporeis sensibus deditis esse affectat excelsior, aut coenoso gurgite carnalis voluptatis immergitur.

Gradus ad turpissima

1215
Cum ergo bona voluntate ad interiora ac superiora percipienda, quae non privatim, sed communiter ab omnibus qui talia diligunt, sine ulla angustia vel invidia casto possidentur amplexu, vel sibi vel aliis consulit; et si fallatur in aliquo per ignorantiam temporalium, quia et hoc temporaliter gerit, et modum agendi non teneat quem debebat, humana temptatio 61 est. Et magnum est hanc vitam sic degere, quam velut viam redeuntes carpimus, ut temptatio nos non apprehendat nisi humana. Hoc enim peccatum extra corpus est 62, nec fornicationi deputatur, et propterea facillime ignoscitur. Cum vero propter adipiscenda ea quae per corpus sentiuntur, propter experiendi vel excellendi vel contrectandi cupiditatem, ut in his finem boni sui ponat, aliquid agit, quidquid agit, turpiter agit; et fornicatur in corpus proprium peccans 63, et corporearum rerum fallacia simulacra introrsus rapiens et vana meditatione componens, ut ei nec divinum aliquid nisi tale videatur, privatim avara fetatur erroribus, et privatim prodiga inanitur viribus 64. Nec ad tam turpem et miserabilem fornicationem semel ab exordio prosiliret; sed, sicut scriptum est: qui modica spernit, paulatim decidet 65.

Cum homo vult esse sicut Deus, ad ima propellitur, ad ea quibus pecora laetantur.

1216
Quomodo enim coluber non apertis passibus, sed squamarum minutissimis nisibus repit, sic lubricus deficiendi motus neglegentes minutatim occupat, et incipiens a perverso appetitu similitudinis Dei, pervenit ad similitudinem pecorum 66. Inde est quod nudati stola prima, pelliceas tunicas 67 mortalitate meruerunt 68. Honor enim hominis verus est imago et similitudo Dei 69, quae non custoditur nisi ad ipsum a quo imprimitur. Tanto magis itaque inhaeretur Deo, quanto minus diligitur proprium. Cupiditate vero experiendae potestatis suae, quodam nutu suo ad se ipsum tamquam ad medium proruit. Ita cum vult esse sicut ille sub nullo, et ab ipsa sui medietate poenaliter ad ima propellitur, id est, ad ea quibus pecora laetantur; atque ita cum sit honor eius similitudo Dei, dedecus autem eius similitudo pecoris: Homo in honore positus non intellexit; comparatus est iumentis insensatis, et similis factus est eis 70. Qua igitur tam longe transiret a summis ad infima, nisi per medium sui? Cum enim neglecta caritate sapientiae, quae semper eodem modo manet, concupiscitur scientia ex mutabilium temporaliumque experimento, inflat, non aedificat 71, ita praegravatus animus quasi pondere suo a beatitudine expellitur, et per illud suae medietatis experimentum poena sua discit, quid intersit inter bonum desertum malumque commissum, nec redire potest effusis ac perditis viribus, nisi gratia Conditoris sui ad poenitentiam vocantis et peccata donantis. Quis enim infelicem animam liberabit a corpore mortis huius, nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 72? De qua gratia suo loco quando ipse praestiterit, disseremus.

Primi peccati figurata interpretatio; quodam secretum coniugium in interiore homine.

1217
Nunc de illa parte rationis ad quam pertinet scientia, id est, cognitio rerum temporalium atque mutabilium navandis vitae huius actionibus necessaria, susceptam considerationem, quantum Dominus adiuvat peragamus. Sicut enim in illo manifesto coniugio duorum hominum qui primi facti sunt, non manducavit serpens de arbore vetita, sed tantummodo manducandum persuasit; mulier autem non manducavit sola, sed viro suo dedit, et simul manducaverunt; quamvis cum serpente sola locuta, et ab eo sola seducta sit 73; ita et in hoc quod etiam in homine uno geritur et dignoscitur, occulto quodam secretoque coniugio carnalis, vel, ut ita dicam, qui in corporis sensus intenditur, sensualis animae motus, qui nobis pecoribusque communis est, seclusus est a ratione sapientiae. Sensu quippe corporis corporalia sentiuntur; aeterna vero et incommutabilia spiritalia ratione sapientiae intelleguntur. Rationi autem scientiae appetitus vicinus est; quandoquidem de ipsis corporalibus quae sensu corporis sentiuntur, ratiocinatur ea quae scientia dicitur actionis; si bene, ut eam notitiam referat ad finem summi Boni; si autem male, ut eis fruatur tamquam bonis talibus in quibus falsa beatitudine conquiescat. Cum ergo huic intentioni mentis, quae in rebus temporalibus et corporalibus propter actionis officium ratiocinandi vivacitate versatur, carnalis ille sensus vel animalis ingerit quamdam illecebram fruendi se, id est tamquam bono quodam privato et proprio, non tamquam publico atque communi quod est incommutabile bonum, tunc velut serpens alloquitur feminam. Huic autem illecebrae consentire, de ligno prohibito manducare est. Sed iste consensus si sola cogitationis delectatione contentus est, superioris vero auctoritate consilii ita membra retinentur, ut non exhibeantur iniquitatis arma peccato 74; sic habendum existimo velut cibum vetitum mulier sola comederit. Si autem in consensione male utendi rebus quae per sensum corporis sentiuntur, ita decernitur quodcumque peccatum, ut si potestas sit, etiam corpore compleatur; intellegenda est illa mulier dedisse viro suo secum simul edendum illicitum cibum. Neque enim potest peccatum non solum cogitandum suaviter, verum etiam efficaciter perpetrandum mente decerni, nisi et illa mentis intentio, penes quam summa potestas est membra in opus movendi, vel ab opere cohibendi, malae actioni cedat et serviat.

1218
Nec sane, cum sola cogitatione mens oblectatur illicitis, non quidem decernens esse facienda, tenens tamen et volvens libenter quae statim ut attigerunt animum respui debuerunt, negandum est esse peccatum, sed longe minus quam si et opere statuatur implendum. Et ideo de talibus quoque cogitationibus venia petenda est, pectusque percutiendum, atque dicendum: Dimitte nobis debita nostra; faciendumque quod sequitur, atque in oratione iungendum: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 75. Neque enim sicut in illis duobus primis hominibus personam suam quisque portabat, et ideo si sola mulier cibum edisset illicitum, sola utique mortis supplicio plecteretur; ita dici potest in homine uno, si delectationibus illicitis, a quibus se continuo deberet avertere cogitatio, libenter sola pascatur, nec facienda decernantur mala, sed tantum suaviter in recordatione teneantur, quasi mulierem sine viro posse damnari. Absit hoc credere. Haec quippe una persona est, unus homo est, totusque damnabitur, nisi haec quae sine voluntate operandi, sed tamen cum voluntate animum talibus oblectandi, solius cogitationis sentiuntur esse peccata per mediatoris gratiam remittantur.

1219
Haec itaque disputatio qua in mente uniuscuiusque hominis quaesivimus quoddam rationale coniugium contemplationis et actionis, officiis per quaedam singula distributis, tamen in utroque mentis unitate servata, salva illius veritatis historia, quam de duobus primis hominibus, viro scilicet eiusque muliere, de quibus propagatum est genus humanum, divina tradit auctoritas, ad hoc tantummodo audienda est, ut intellegatur Apostolus imaginem Dei viro tantum tribuendo, non etiam feminae, quamvis in diverso sexu duorum hominum, aliquid tamen significare voluisse quod in uno homine quaereretur 76.

Interpretatio altera: opinio eorum qui viro mentem, muliere sensum corporis significari senserunt.

1220
Nec me fugit, quosdam qui fuerunt ante nos egregii defensores catholicae fidei et divini eloquii tractatores 77, cum in homine uno, cuius universam animam bonam quemdam paradisum esse senserunt, duo ista requirerent, virum mentem, mulierem vero dixisse corporis sensum. Et secundum hanc autem distributionem qua vir ponitur mens, sensus vero corporis mulier, videntur apte omnia convenire si considerata tractentur; nisi quod in omnibus bestiis et volatilibus scriptum est non esse inventum viro adiutorium simile illi 78, et tunc est ei mulier facta de latere 79. Propter quod ego non putavi pro muliere sensum corporis esse ponendum, quem videmus nobis et bestiis esse communem; sed aliquid volui quod bestiae non haberent; sensumque corporis magis pro serpente intellegendum existimavi, qui legitur sapientior omnibus pecoribus terrae 80. In eis quippe naturalibus bonis, quae nobis et irrationabilibus animantibus videmus esse communia, vivacitate quadam sensus excellit; non ille de quo scriptum est in Epistula quae est ad Hebraeos, ubi legitur: perfectorum esse solidum cibum, qui per habitum exercitatos habent sensus ad separandum bonum a malo 81; illi quippe sensus naturae rationalis sunt ad intellegentiam pertinentes; sed iste sensus qui est quinquepertitus in corpore, per quem non solum a nobis, verum etiam a bestiis corporalis species motusque sentitur.

1221
Sed sive isto, sive illo, sive aliquo alio modo accipiendum sit, quod Apostolus virum dixit imaginem et gloriam Dei, mulierem autem gloriam viri 82; apparet tamen cum secundum Deum vivimus, mentem nostram in invisibilia eius intentam, ex eius aeternitate, veritate, caritate, proficienter debere formari; quiddam vero rationalis intentionis nostrae, hoc est eiusdem mentis, in usum mutabilium corporaliumque rerum sine quo haec vita non agitur, dirigendum; non ut conformetur huic saeculo 83, finem constituendo in bonis talibus, et in ea detorquendo beatitudinis appetitum; sed ut quidquid in usu temporalium rationabiliter facimus, aeternorum adipiscendorum contemplatione faciamus, per ista transeuntes, illis inhaerentes.

De sapientia et scientia.

Habet enim et scientia modum suum bonum, si quod in ea inflat vel inflare assolet, aeternorum caritate vincatur, quae non inflat, sed, ut scimus, aedificat 84. Sine scientia quippe nec virtutes ipsae, quibus recte vivitur, possunt haberi, per quas haec vita misera sic gubernetur, ut ad illam quae vere beata est, perveniatur aeternam.

Inter sapientiam et scientiam quid distet.

1222
Distat tamen ab aeternorum contemplatione actio qua bene utimur temporalibus rebus, et illa sapientiae, haec scientiae deputatur. Quamvis enim et illa quae sapientia est, possit scientia nuncupari, sicut et Apostolus loquitur, ubi dicit: Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum 85; quam scientiam profecto contemplationis Dei vult intellegi, quod sanctorum summum erit praemium; tamen ubi dicit: Alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum 86 haec utique duo sine dubitatione distinguit, licet non ibi explicet quid intersit, et unde possit utrumque dignosci. Verum Scripturarum sanctarum multiplicem copiam scrutatus, invenio scriptum esse in libro Iob, eodem sancto viro loquente: Ecce pietas est sapientia; abstinere autem a malis scientia est 87. In hac differentia intellegendum est ad contemplationem sapientiam, ad actionem scientiam pertinere. "Pietatem" quippe hoc loco posuit "Dei cultum", quae graece dicitur ; nam hoc verbum habet ista sententia in codicibus graecis. Et quid est in aeternis excellentius quam Deus, cuius solius immutabilis est natura? Et quis cultus eius, nisi amor eius, quo nunc desideramus eum videre, credimusque et speramus nos esse visuros; et quantum proficimus videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem "in manifestatione"? Hoc est enim quod ait Apostolus Paulus: facie ad faciem 88; hoc etiam quod Iohannes: Dilectissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 89. De his atque huiusmodi sermo ipse mihi videtur esse sermo sapientiae 90. Abstinere autem a malis 91, quam Iob scientiam dixit esse, rerum procul dubio temporalium est. Quoniam secundum tempus in malis sumus, a quibus abstinere debemus, ut ad illa bona aeterna veniamus. Quamobrem quidquid prudenter, fortiter, temperanter et iuste agimus, ad eam pertinet scientiam sive disciplinam, qua in evitandis malis bonisque appetendis actio nostra versatur; et quidquid propter exempla vel cavenda, vel imitanda, et propter quarumque rerum quae nostris accommodata sunt usibus necessaria documenta, historica cognitione colligimus.

Per sapientiam fit cognitio rerum aeternarum.

1223
De his ergo sermo cum fit, eum scientiae sermonem puto, discernendum a sermone sapientiae 92, ad quam pertinent ea quae nec fuerunt, nec futura sunt, sed sunt, et propter eam aeternitatem in qua sunt, et fuisse et esse futura esse dicuntur, sine ulla mutabilitate temporum. Non enim sic fuerunt ut esse desinerent, aut sic futura sunt quasi nunc non sint, sed idipsum esse semper habuerunt, semper habitura sunt. Manent autem, non tamquam in spatiis locorum fixa veluti corpora; sed in natura incorporali sic intellegibilia praesto sunt mentis aspectibus, sicut ista in locis visibilia vel contrectabilia corporis sensibus. Non autem solum rerum sensibilium in locis positarum sine spatiis localibus manent intellegibiles incorporalesque rationes; verum etiam motionum in temporibus transeuntium sine temporali transitu stant etiam ipsae utique intellegibiles, non sensibiles. Ad quas mentis acie pervenire paucorum est; et cum pervenitur, quantum fieri potest, non in eis manet ipse perventor, sed veluti acies ipsa reverberata repellitur, et fit rei non transitoriae transitoria cogitatio. Quae tamen cogitatio transiens per disciplinas quibus eruditur animus, memoriae commendatur ut sit quo redire possit, quae cogitur inde transire; quamvis si ad memoriam cogitatio non rediret, atque ibi quod commendaverat inveniret, velut rudis ad hoc sicut ducta fuerat duceretur, idque inveniret ubi primum invenerat, in illa incorporea veritate, unde rursus quasi descriptum in memoria figeretur. Neque enim sicut manet, verbi gratia, quadrati corporis incorporalis et immutabilis ratio, sic in ea manet hominis cogitatio; si tamen ad eam sine phantasia spatii localis potuit pervenire. Aut si alicuius artificiosi et musici soni per moras temporis transeuntis numerositas comprehendatur, sine tempore stans in quodam secreto altoque silentio 93, tamdiu saltem cogitari potest quamdiu potest ille cantus audiri; tamen quod inde rapuerit etsi transiens mentis aspectus, et quasi glutiens in ventre ita in memoria reposuerit, poterit recordando quodam modo ruminare, et in disciplinam quod sic didicerit traicere. Quod si fuerit omnimoda oblivione deletum, rursus doctrina duce ad id venietur quod penitus exciderat et sic invenietur ut erat.

Contra reminescentiam Platonis et Pythagorae. Illuminationis doctrina.

1224
Unde Plato ille philosophus nobilis persuadere conatus est vixisse hic animas hominum, et antequam ista corpora gererent; et hinc esse quod ea quae discuntur, reminiscuntur potius cognita, quam cognoscuntur nova 94. Retulit enim, puerum quemdam nescio quae de geometrica interrogatum, sic respondisse, tamquam esset illius peritissimus disciplinae. Gradatim quippe atque artificiose interrogatus, videbat quod videndum erat, dicebatque quod viderat 95. Sed si recordatio haec esset rerum antea cognitarum, non utique omnes vel pene omnes cum illo modo interrogarentur, hoc possent. Non enim omnes in priore vita geometrae fuerunt, cum tam rari sint in genere humano, ut vix possit aliquis inveniri; sed potius credendum est mentis intellectualis ita conditam esse naturam, ut rebus intellegibilibus naturali ordine, disponente Conditore, subiuncta sic ista videat in quadam luce sui generis incorporea, quemadmodum oculus carnis videt quae in hac corporea luce circumadiacent, cuius lucis capax eique congruens est creatus. Non enim et ipse ideo sine magistro alba et nigra discernit, quia ista iam noverat antequam in hac carne crearetur. Denique cur de solis rebus intellegibilibus id fieri potest ut bene interrogatus quisque respondeat quod ad quamque pertinet disciplinam, etiamsi eius ignarus est? Cur hoc facere de rebus sensibilibus nullus potest, nisi quas isto vidit in corpore constitutus, aut eis qui noverant indicantibus credidit, seu litteris cuiusque, seu verbis? Non enim acquiescendum est eis qui Samium Pythagoram ferunt 96 recordatum fuisse talia nonnulla quae fuerat expertus, cum hic alio iam fuisset in corpore; et alios nonnullos narrant alii, eiusmodi aliquid in sui mentibus passos. Quas falsas fuisse memorias, quales plerumque experimur in somnis, quando nobis videmur reminisci quasi egerimus aut viderimus, quod nec egimus omnino nec vidimus, et eo modo affectas esse illorum mentes etiam vigilantium, instinctu spirituum malignorum atque fallacium, quibus curae est de revolutionibus animarum falsam opinionem ad decipiendos homines firmare vel serere, ex hoc conici potest quia si vere illa recordarentur quae hic in aliis antea positi corporibus viderant, multis ac pene omnibus id contingeret; quandoquidem ut de vivis mortuos, ita de mortuis vivos, tamquam de vigilantibus dormientes, et de dormientibus vigilantes, sine cessatione fieri suspicantur.

Sapientiae et scientiae recta distinctio; aliqua trinitas in scientia invenitur.

1225
Si ergo haec est sapientiae et scientiae recta distinctio, ut ad sapientiam pertineat aeternarum rerum cognitio intellectualis; ad scientiam vero, temporalium rerum cognitio rationalis, quid cui praeponendum, sive postponendum sit, non est difficile iudicare. Si autem alia est adhibenda discretio, qua dignoscantur haec duo, quae procul dubio distare Apostolus docet, dicens: Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum 97; tamen etiam istorum duorum quae nos posuimus evidentissima differentia est, quod alia sit intellectualis cognitio aeternarum rerum, alia rationalis temporalium, et huic illam praeferendam esse ambigit nemo. Relinquentibus itaque nobis ea quae exterioris sunt hominis, et ab eis quae communia cum pecoribus habemus introrsum ascendere cupientibus, antequam ad cognitionem rerum intellegebilium atque summarum quae sempiternae sunt veniremus, temporalium rerum cognitio rationalis occurrit. Etiam in hac igitur inveniamus, si possumus, aliquam trinitatem, sicut inveniebamus in sensibus corporis, et in his quae per eos in animam vel spiritum nostrum imaginaliter intraverunt; ut pro corporalibus rebus quas corporeo foris positas attingimus sensu, intus corporum similitudines haberemus impressas memoriae, ex quibus cogitatio formaretur, tertia voluntate utrumque iungente; sicut formabatur foris acies oculorum, quam voluntas, ut visio fieret, adhibebat rei visibili, et utrumque iungebat, etiam illic ipsa se admovens tertiam. Sed non est hoc coarctandum in hunc librum, ut in eo qui sequitur, si Deus adiuverit, convenienter possit inquiri, et quod inventum fuerit explicari.


Augustinus- DE TRINITATE 1118