Th. Aq. Catena aurea 3625

MATTHAEUS 6,25


3625 (Mt 6,25)

Augustinus de serm. Dom. quia superius docuerat dominus, quod quisquis vult diligere Deum, et cavere ne offendat, non se arbitretur duobus dominis posse servire, ne forte quamvis iam superflua non quaerantur propter ipsa tamen necessaria cor duplicetur, et ad ea deflectenda torqueatur intentio, subiungit dicens ideo dico vobis: ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini.

Chrysostomus in Matth. non hoc dicit, quod anima cibo indigeat, incorporea est enim; sed secundum communem locutus est consuetudinem: aliter enim non potest morari in corpore, nisi eo cibato.

Augustinus. vel animam in hoc loco pro animali vita positam noverimus.

Hieronymus. in nonnullis codicibus additum est neque quid bibatis. Ergo quod omnibus natura tribuit, et iumentis et bestiis hominibusque commune est, huius cura non penitus liberamur; sed praecipitur nobis ne solliciti simus quid manducemus: quia in sudore vultus praeparamus nobis panem: labor exercendus est, sollicitudo tollenda. quod autem hic dicitur, ne solliciti sitis, de carnali cibo et vestimento accipiamus; ceterum de spiritualibus cibis et vestimentis spiritus debemus esse solliciti.

Augustinus de haeres. Dicuntur autem euchitae quidam haeretici, opinantes monacho non licere, sustentandae vitae suae causa, aliquid operari, atque ita seipsos profiteri ut omnino ab operibus vacent.

Augustinus de opere monach. Inquiunt enim: non de hoc opere corporali, in quo vel agricolae vel opifices laborant, praecepit apostolus cum dixit: qui non vult operari, non manducet. Neque enim evangelio potuit esse contrarius, ubi ait dominus: ideo dico vobis: ne solliciti sitis. In verbo ergo apostoli praedicto spiritualia opera debemus accipere, de quibus alibi dicitur: ego plantavi, apollo rigavit. Et ita se arbitrantur apostolicae obtemperare sententiae, cum evangelium credunt de non curanda corporali vitae huius indigentia praecepisse, et apostolum de opere et cibo spiritali dixisse: qui non vult operari, non manducet. Prius ergo demonstremus apostolum opera corporalia servos Dei operari voluisse. Praemiserat enim dicens: ipsi scitis quomodo oporteat nos imitari; quia non inquieti fuimus inter vos neque panem ab aliquo gratis manducavimus; sed in labore et fatigatione die ac nocte laborantes, ne quem vestrum gravaremus; non quia non habuimus potestatem, sed ut nosipsos formam daremus vobis, qua nos imitaremini. nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis, quoniam si quis non vult operari, non manducet. Quid ad hoc dici potest, quando exemplo suo docuit quid praeceperit, scilicet corporaliter operando? nam quod corporaliter operaretur, ostenditur in actibus, ubi dicitur quod mansit cum aquila et uxore eius priscilla, opus faciens apud illos: erant enim tabernaculorum artifices. Et tamen apostolo, tamquam praedicatori evangelii, militi christi, plantatori vineae, pastori gregis, constituerat dominus ut de evangelio viveret; qui tamen stipendium sibi debitum non exegit, ut se formam daret eis qui exigere indebita cupiebant. audiant ergo qui non habent hanc potestatem quam ille habebat, ut tantummodo spiritaliter operantes manducent panem a corporali labore gratuitum. Si autem evangelistae sunt, si ministri altaris, si dispensatores sacramentorum, habent hanc potestatem, si saltem habebant aliquid in saeculo, quo facile sine opificio sustentarent hanc vitam, quod conversi ad Deum indigentibus dispartiti sunt, et credenda est eorum infirmitas et ferenda. Nec attendendum in quo loco hoc quod habebant impenderint, cum omnium christianorum sit una respublica. Sed qui veniunt ad professionem servitutis Dei ex vita rusticana, et ex opificum exercitio et plebeio labore, si quo minus operentur, excusari non possunt. Nullo enim modo decet ut in ea vita ubi senatores fiunt laboriosi, ibi fiant opifices otiosi; et quo veniunt relictis deliciis suis qui fuerunt praediorum domini, ibi sint rustici delicati. at cum dominus ait nolite solliciti esse, non hoc dicit ut ista non procurent, quantum necessitatis est, unde honeste poterunt; sed ut ista non intueantur, et propter ista faciant quicquid in evangelii praedicatione facere iubentur: eam namque intentionem paulo superius oculum vocaverat.

Chrysostomus in Matth. vel potest aliter continuari: cum enim docuisset dominus pecuniam despicere, ne aliqui dicerent: qualiter poterimus vivere, si omnia proiecerimus? subiungit dicens ideoque dico vobis: ne solliciti sitis animae vestrae.

Glossa. idest, cura temporali ne retrahamini ab aeternis.

Hieronymus. Praecipitur ergo nobis ne solliciti simus quid comedamus, quia in sudore vultus praeparamus nobis panem: ergo labor exercendus est, sollicitudo tollenda.

Chrysostomus super Matth. Non enim sollicitationibus spiritualibus, sed laboribus corporalibus acquirendus est panis, qui laborantibus pro praemio diligentiae, Deo praestante, abundat, et negligentibus pro poena, Deo faciente, subducitur. Confirmat autem spem nostram dominus; et primo de maiori ad minus descendit dicens nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum? .

Hieronymus. Qui maiora praestitit, utique et minora praestabit.

Chrysostomus super Matth. nisi enim voluisset conservari quod erat, non creasset; quod autem sic creavit ut per escam servetur, necesse est ut det ei escam quamdiu vult esse quod fecit.

Hilarius in Matth. vel aliter. Quia corruptus circa futurorum curam infidelium sensus est, calumniantium quae in resurrectione corporum species sit futura, quae in substantia aeternitatis alimonia, ideo subsequenter dicitur nonne anima plus est quam esca? non enim patitur spem nostram futuri in resurrectione cibi et potus et vestitus sollicitudine demorari; ne tanto pretiosiora reddenti, corpus scilicet atque animam, contumelia in non efficiendis levioribus inferatur.


MATTHAEUS 6,26-27


3626 (Mt 6,26-27)

Chrysostomus super Matth. postquam confirmavit spem nostram de maiore ad minus descendes, deinde confirmat de minori ad maius ascendens, cum dicit respicite volatilia caeli, quia non serunt neque metunt.

Augustinus de opere monach. quidam se dicunt propterea operari non debere, quia nec volucres caeli seminant neque metunt. Cur ergo non attendunt quod sequitur neque congregant in horrea? cur ergo isti manus otiosas et plena repositoria volunt habere? cur denique molunt et coquunt? haec enim aves non faciunt. Aut si reperiunt quibus hoc persuadeant, ut eis per singulos dies escas afferant praeparatas, saltem sibi de fontibus aquam afferunt et reponunt, quod volatilia non faciunt. Sed si nec aqua sibi vasa coguntur implere, et iam illos qui tunc erant hierosolymae novo gradu iustitiae supergressi sunt, qui de misso sibi ex gratia frumento panem fecerunt, aut facere curaverunt; quod aves non faciunt. non possunt autem ista servare, ut scilicet nihil in crastinum reponant, qui se per multos dies a conspectu hominum separatos, et nulli ad se praebentes accessum, includunt seipsos, viventes in magna intentione orationum. An forte quo sunt sanctiores, eo sunt volucribus dissimiliores? quod ergo dicit de volatilibus caeli, ad hoc dicit, ne quisquam putet Deum servorum suorum necessaria non curare, cum eius providentia usque ad ista gubernanda perveniat. Neque enim non ipse pascit eos qui manibus operantur; neque etiam quia Deus dixit: invoca me in die tribulationis, et eruam te, non debuit fugere apostolus, sed expectare ut comprehenderetur, et eum Deus sicut tres pueros, de mediis ignibus liberaret. sicut enim qui fugientibus sanctis huiusmodi quaestionem obiiceret, responderunt non se oportuisse tentare Deum, sed tunc talia Deum, si vellet, esse facturum, ut eos liberaret, sicut danielem a leonibus et petrum a vinculis, cum ipsi quid facerent non haberent; cum vero eis fugam in potestatem dedisset, etiam si liberarentur per illam, non nisi ab ipso liberari: sic servis Dei valentibus manibus suis victum transigere, si ex evangelio moverit quaestionem de volatilibus caeli, quae non seminant, neque metunt, facile respondebunt: si nos per aliquam infirmitatem vel occupationem non possumus operari, ille nos pascet sicut aves, quae nihil operantur. Cum autem possumus, non debemus tentare Deum, quia haec quae possumus, eius munere possumus; et cum hic vivimus, illo largiente vivimus qui largitus est ut possimus; et ille nos pascit a quo aves pascuntur, sicut dicitur et pater vester caelestis pascit illa. nonne vos magis pluris estis illis? .

Augustinus de serm. Dom. Idest carius vos valetis; quia rationale animal, sicut est homo, sublimius ordinatur in rerum natura quam irrationalia, sicut sunt aves.

Augustinus de Civ. Dei. Plerumque tamen carius comparatur equus quam servus, et gemma quam famula, non ratione considerantis, sed necessitate indigentis, seu voluptate cupientis.

Chrysostomus super Matth. omnia enim animalia Deus propter hominem fecit, hominem autem propter se; quanto ergo pretiosior est hominis creatio, tanto maior est Dei sollicitudo de ipso. Si ergo aves non laborantes inveniunt escas, homo non inveniet, cui Deus dedit et operandi scientiam et fructificandi spem? .

Hieronymus. Sunt autem quidam qui dum volunt terminos patrum excedere et ad alta volitare, in ima merguntur. volatilia caeli angelos esse volunt, ceterasque in Dei ministerio fortitudines, quae absque sui cura, Dei aluntur providentia. si hoc itaque est, ut intelligi volunt, quomodo sequitur dictum ad homines nonne vos magis pluris estis illis? simpliciter ergo accipiendum, quod si volatilia absque cura et aerumnis, Dei aluntur providentia, quae hodie sunt et cras non erunt, quanto magis homines, quibus aeternitas repromittitur? .

Hilarius in Matth. potest autem dici, quod sub nomine volucrum, exemplo nos immundorum spirituum hortatur, quibus sine aliquo negotio quaerendi et congregandi, vivendi tamen tribuitur de aeterni consilii potestate substantia; atque ut ad immundos istud spiritus referatur, opportune adiecit nonne vos pluris estis illis? de comparationis praestantia differentiam nequitiae et sanctitatis ostendens.

Glossa. Non solum autem exemplo avium, sed experimento docet, quod ad hoc quod sumus et vivimus, nostra cura non sufficit, sed divina providentia operatur, dicens quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum? .

Chrysostomus super Matth. Deus enim est qui per singulos dies incrementa corporis tui facit, te non intelligente. si ergo in teipso quotidie Dei providentia operatur, quomodo in necessariis tuis cessabit? si autem vos cogitando modicam partem corpori vestro addere non potestis, quomodo cogitando salvandi estis in toto? .

Augustinus de serm. Dom. vel potest referri ad sequentia; ac si diceret: non esse cura nostra factum ut ad hanc staturam veniret corpus nostrum; ex hoc intelligi potest quod si velletis adiicere unum cubitum, non possetis. illi ergo tegendi corporis curam relinquite, cuius curam factum est ut esset tantae staturae.

Hilarius in Matth. vel aliter. Sicut fidem vitalis substantiae nostrae de documento spirituum firmavit, ita opinionem futuri habitus iudicio communis intelligentiae dereliquit. Cum enim universorum corporum quae vitam hauserunt, diversitatem in unum perfectum virum sit excitaturus, solusque potens sit ad uniuscuiusque proceritatem cubitum unum et alterum tertiumve praestare; de vestitu, idest de specie corporum, cum eius contumelia ambigimus, qui ut aequalem omnem hominem efficiat, tantum mensurae est humanis corporibus additurus.

Augustinus de civit. Dei. Sed si Christus in ea mensura corporis in qua mortuus est, resurrexit, nefas est dicere, cum resurrectionis omnium tempus venerit, accessuram corpori eius eam magnitudinem quam non habuit, quando in ea discipulis, in qua notus erat, apparuit, ut longissimis fieri possit aequalis. Si autem dixerimus ad dominici corporis modum, etiam minorum maiorumque corpora redigenda, peribit de multorum corporibus perplurimum, cum ipse nec capillum periturum esse promiserit. Restat ergo ut quisque recipiet suam mensuram, quam vel habuit in iuventute, si senes est mortuus, vel fuerat habiturus, si est ante defunctus. et ideo non est dictum ab apostolo: in mensuram staturae, sed: in mensuram aetatis plenitudinis christi; quia resurgent corpora mortuorum in iuvenili aetate et robore, ad quam Christum pervenisse cognovimus.


MATTHAEUS 6,28-30


3628 (Mt 6,28-30)

Chrysostomus in Matth. postquam monstravit quod non oportet nos pro cibo esse sollicitos, ad id quod levius est pertransit: neque enim ita necessarium est indumentum sicut cibus: unde dicit et de vestimentis quid solliciti estis? non autem hic utitur exemplo volucrum, ut induceret pavonem et cygnum, a quibus erat similia exempla accipere; sed utitur exemplo liliorum, dicens considerate lilia agri. Vult ex duobus monstrare superabundantiam: scilicet a munificentia pulchritudinis, et a vilitate participantium tali decore.

Augustinus de serm. Dom. ipsa autem documenta non sic allegorice discutienda sunt ut quaeramus quid significent aves caeli aut lilia agri: posita sunt enim ut de rebus minoribus maiora persuadeantur.

Chrysostomus super Matth. Lilia enim statuto tempore formantur in frondibus, vestiuntur candore, implentur odoribus; et quod terra radici non dederat. Deus invisibili operatione largitur. In omnibus autem eadem plenitudo servatur, ut non ab eventu facta putentur, sed Deo providentia intelligantur esse disposita. Dicendo autem non laborant, viros confortat; dicendo vero neque nent, mulieres.

Chrysostomus in Matth. Haec autem dicens, non opus prohibuit, sed sollicitudinem, sicut et supra cum de seminatione loqueretur. Et ut magis Dei providentiam in ipsis commendet quae omnem superat humanam industriam, subdit dico autem vobis, quoniam neque salomon in gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.

Hieronymus. Revera enim quod sericum, quae regum purpura, quae pictura textricum potest floribus comparari? quid ita rubet ut rosa? quid ita candet ut lilium? violae vero purpuram nullo superari murice, oculorum magis quam sermonis iudicium est.

Chrysostomus. quantum enim veritatis ad mendacium, tantum vestimentorum et florum differentia est. Si ergo salomon a floribus superatus est, qui omnibus regibus fuit praeclarior, quando tu vestimentis poteris vincere florum decorem? est autem salomon superatus a florum decore non semel tantum neque bis, sed per totum tempus sui regni: et hoc est quod dicit in omni gloria sua: quia nec in uno die ita decoratus est ut flores.

Chrysostomus super Matth. vel hoc dicit, quia salomon etsi non laborabat quod vestiretur, tamen iubebat. Ubi autem iussio, illic et ministrantium offensa et iubentis ira frequenter invenitur. Haec autem quando nesciunt, sic ornantur.

Hilarius in Matth. Vel lilia intelligenda sunt angelorum caelestium claritates, quibus a Deo gloriae candor indultus est. Non laborant autem, neque nent, quia virtutes angelorum ex ea quam adeptae sunt originis suae sorte, ut sint semper accipiunt; et cum in resurrectione similes homines angelis erunt, sperare caelestis gloriae voluit operimentum, exemplo angelicae claritatis.

Chrysostomus super Matth. Si autem floribus terrenis sic occurrit Deus, qui nati sunt ut tantummodo videantur et pereant, homines negliget, quos sic creavit ut non pro tempore videantur, sed ut perpetuo sint? et hoc est quod dicit si autem foenum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicae fidei? .

Hieronymus. cras autem in scripturis futurum tempus intelligitur, dicente iacob: exaudiet me cras iustitia mea.

Glossa. alii libri habent in ignem, vel in acervum, qui habet speciem clibani.

Chrysostomus in Matth. Non autem lilia iam ea vocat, sed foenum agri, ut eorum vilitatem ostendat. Sed et aliam vilitatem apponit dicens quae hodie sunt; et non dixit: cras non erunt, sed, quod est multo deficientius, quod in clibanum mittitur. quod autem dicit quanto magis vos, occulte insinuatur humani generis honor; ac si diceret: vos quibus animam dedit, corpus plasmavit, prophetas misit, et unigenitum filium tradidit.

Glossa. Dicit autem modicae fidei, quia modica fides est quae nec de minimis certa est.

Hilarius. vel sub foeni nomine gentes nuncupantur. Si igitur gentibus idcirco tantum indulgetur aeternitas corporalis ut mox igni iudicii destinentur, quam profanum est sanctos de gloria aeternitatis ambigere, cum iniquis aeternitatis opus praestetur ad poenam? Remigius. Spiritaliter autem per volatilia sancti viri designantur, qui ex aqua sacri baptismatis renascuntur, et devotione terrena despiciunt et caelestia petunt, quibus pluris dicuntur esse apostoli, qui principes sunt omnium sanctorum. Per lilia sancti viri intelliguntur, qui absque labore legalium caeremoniarum, sola fide Deo placuerunt; de quibus dicitur: dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia. Sancta etiam ecclesia per lilium intelligitur, propter candorem fidei et odorem bonae conversationis; de qua dicitur: sicut lilium inter spinas. Per foenum designantur infideles; de quibus dicitur: aruit foenum et flos eius cecidit. per clibanum aeterna damnatio; ut sit sensus: si Deus infidelibus tribuit bona temporalia, quanto magis tribuet nobis aeterna?


MATTHAEUS 6,31-33

3631 (Mt 6,31-33)

Glossa. Postquam sigillatim de victu et vestitu sollicitudinem excluserat, argumento ab inferioribus sumpto, hic consequenter utrumque excludit, dicens nolite ergo solliciti esse dicentes: quid manducabimus aut quid bibemus, aut quo operiemur? Remigius. Ideo autem hoc dominus repetivit, ut ostenderet hanc rem esse pernecessariam, et ut arctius eam in cordibus nostris inculcaret.

Rabanus. notandum vero, quod non ait: nolite quaerere, aut solliciti esse de cibo aut potu aut indumento, sed quid manducetis aut quid bibatis, aut quid vestiamini; ubi mihi videntur argui qui spreto victu vel vestimento communi, lautiora sibi vel austeriora his cum quibus vitam ducunt alimenta vel indumenta requirunt.

Glossa. est etiam alia sollicitudo superflua ex vitio hominum, quando fructus et pecuniam plusquam necesse est reservant, et dimissis spiritualibus, illis intenti sunt, quasi de bonitate Dei desperantes; et hoc prohibetur; unde subditur haec omnia gentes requirunt.

Chrysostomus super Matth. quia in rebus humanis fortunam credunt esse, non providentiam; neque iudicio Dei vitas suas gubernari existimant, sed incerto duci eventu; ideo merito timent et desperant, quasi qui neminem habent gubernantem. qui autem credit se Dei iudicio gubernari, escam quidem suam in manu Dei committit; unde sequitur scit enim pater vester quia his omnibus indigetis.

Chrysostomus in Matth. Non autem dicit: scit Deus; sed scit pater vester, ut eos in maiorem spem ducat: si enim pater est, non poterit despicere filios, cum nec homines patres hoc sustineant. Dicit autem quoniam his omnibus indigetis, ut magis sollicitudinem abiiciatis, quia necessaria sunt. Qualiter enim est pater qui sustinet etiam necessaria filiis non dare? si autem essent superflua, non ita oporteret confidere.

Augustinus de trin. non autem ista ex aliquo tempore cognovit Deus, sed futura omnia temporalia; atque in eis etiam quid et quando ab illo petituri eramus, sine initio ante praescivit.

Augustinus de Civ. Dei. quod autem dicunt quidam, haec Dei scientia non posse comprehendi, quia infinita sunt, restat eis dicere, quod non omnes numeros Deus noverit, quos infinitos esse certissimum est. Infinitas autem numeri non est incomprehensibilis ei cuius intelligentiae non est numerus. Quapropter, si quicquid scientia comprehenditur, scientis comprehensione finitur, profecto omnis infinitas quodam ineffabili modo Deo finita est, quia eius scientiae incomprehensibilis non est.

Gregorius Nyssenus de hom. Quoniam autem est providentia, per huiusmodi signa demonstratur: permanentia enim universorum, et maxime eorum quae sunt in generatione et corruptione, et positio et ordo eorum quae sunt, semper custoditur secundum eumdem modum; qualiter utique perficeretur nullo providente? sed quidam dicunt: Deo curam esse existentium permanentiae in universali, et huius solius providentiam habere; singularia vero fieri ut contingit. Tres autem causas solas utique quis dicet non fiendi providentiam singularium: aut enim hoc quod est ignorare Deum quoniam bonum est particularium diligentiam habere; aut non velle; aut non posse. Sed ignorantia omnino aliena est a beata substantia: qualiter enim latebit Deum quod nec homo sapiens ignorabit, quod singularibus destructis, universalia destruentur? nihil autem prohibet omnia individua perire, nulla procurante potentia. si autem non vult, propter duas fit causas: aut propter pigritiam, aut propter indecentiam. Pigritia autem a duobus generatur: aut enim voluptate aliqua attracti pigritamur, aut propter timorem desistimus: quorum neutrum fas est cogitare de Deo. Si autem dicant non decere Deum, indignum enim esse tantae beatitudinis parvis condescendere, qualiter non inconveniens est artificem quidem procurantem universalia, nihil particularium neque parvissimum derelinquere sine procuratione, scientem quod ad totum proficit pars; conditorem vero Deum artificibus enuntiare indoctiorem? si autem non potest, imbecillis est Deus, et impotens benefacere. si vero incomprehensibilis nobis est singularium providentiae ratio, non propterea oportet dicere quia non est providentia; ita enim dicerent, quia numerum hominum ignoramus, neque homines esse.


Chrysostomus super Matth. sic ergo qui credit se Dei iudicio gubernari, escam suam in manu Dei committat: cogitet autem de bono et malo; de quo nisi sollicitus fuerit, neque malum fugiet, neque bonum apprehendet. et ideo subditur quaerite autem primum regnum Dei et iustitiam eius. Regnum Dei est retributio bonorum operum; iustitia autem eius, via pietatis, per quam itur ad regnum. Si ergo cogites qualis erit gloria sanctorum, necesse est ut aut propter timorem poenae recedas a malo, aut propter desiderium gloriae festines ad bonum. Et si cogitaveris quae sit Dei iustitia, quid scilicet odit Deus et quid amat, iustitia ipsa ostendit tibi vias suas, quae amantes se sequitur. Non autem daturi sumus rationem, si pauperes sumus aut divites; sed si bene vel male egerimus, quod est in nostro arbitrio.

Glossa. vel dicit iustitiam eius, quasi dicat: ut per eum, non per vos iusti sitis.

Chrysostomus super Matth. Terra autem etiam propter peccata hominum maledicitur ut non germinet, secundum illud: maledicta terra in opere tuo; benedicitur autem cum bona fecerimus. quaere ergo iustitiam, et non deerit tibi panis; unde sequitur et haec omnia adicientur vobis.

Augustinus de serm. dom. Scilicet temporalia; quae manifeste hic ostendit non esse talia bona nostra propter quae bene facere debeamus; sed tamen necessaria esse. Regnum vero Dei et iustitia eius bonum nostrum est, ubi finis constituendus est. Sed quia in hac vita militamus, ut ad illud regnum pervenire possimus, quae vita sine his necessariis agi non potest, apponentur, inquit haec vobis. Cum autem dixit illud primum, significavit quia hoc posterius quaerendum est non tempore, sed dignitate; illud tamquam bonum nostrum, hoc tamquam necessarium est. Neque enim (verbi gratia). debemus evangelizare ut manducemus, quia sic vilius haberemus evangelium quam cibum, sed ideo manducare ut evangelizemus. quaerentibus autem primum regnum Dei et iustitiam eius, idest hoc praeponentibus ceteris rebus, ut hoc propter cetera quaeramus, non debet subesse sollicitudo, ne necessaria desint; et ideo ait haec omnia adicientur vobis, idest consequenter sine ullo vestro impedimento: ne cum ista quaeritis, illinc avertamini, aut duos fines constituatis.

Chrysostomus in Matth. et non dixit: dabuntur, sed apponentur, ut discas quia praesentia nihil sunt ad magnitudinem futurorum.

Augustinus de serm. Dom. Cum autem legimus in fame et siti apostolum laborasse, non existimemus hic domini promissa titubasse; quandoquidem ista sunt adiutoria. medicus iste, cui nos totos commisimus, novit quando apponat et quando detrahat, sicut nobis iudicat expedire. si enim nobis aliquando defuerint (quod plerumque propter nostram exercitationem Deus sinit)., non debilitat propositum nostrum, sed examinatum confirmat.



MATTHAEUS 6,34


3634 (Mt 6,34)

Glossa. Prohibuerat sollicitudinem praesentium rerum; modo prohibet sollicitudinem futurorum vanam ex vitio hominum provenientem, cum dicit nolite ergo solliciti esse in crastinum.

Hieronymus. Cras in scripturis futurum tempus intelligitur, dicente iacob: exaudiet me cras iustitia mea, et in samuelis phantasmate pythonissa loquitur ad saulem: cras eris mecum. De praesentibus ergo concessit debere esse sollicitos qui futura prohibet cogitare. Sufficit enim nobis praesentis temporis cogitatio; futura, quae incerta sunt, Deo relinquamus. et hoc est quod dicitur crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi, idest ipse affert sollicitudinem suam secum. Sufficit enim diei malitia sua. Hic malitiam non contrariam virtuti posuit, sed laborem et afflictionem et angustiam saeculi.

Chrysostomus in Matth. Nihil enim ita dolorem infert animae ut sollicitudo et cura. Cum autem dicat quod crastina dies erit sollicita de seipsa, volens manifestius facere quod dicitur, prosopopoeiam facit temporis, secundum multorum consuetudinem, loquens ad plebem imperfectam: ut enim eos magis moveat, ipsos dies conquerentes inducit pro superflua cura. Numquid enim dies non sufficiens habet onus, idest curam suam? quid igitur eam aggravas magis, curam quae pertinet ad alium diem apponendo? .

Chrysostomus super Matth. Vel aliter. Per hodie haec solum significantur quae habemus in vita praesenti necessaria. quia autem dicit cras, quod superfluum est ostendit; dicit ergo nolite solliciti esse in crastinum, idest, nihil curetis super id habere quod necessarium est vobis ad vitam quotidianam: quod enim superfluum fuerit, quod est cras, curabit se. Et hoc est quod dicit: crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi; ac si dicat: superflua cum congregaveris, ipsa se curabunt; te quidem eis non fruente, invenient dominos multos, qui ea procurent. Quid ergo curas de illis, quorum potestatem aliis es dimissurus? sufficit enim diei malitia sua; quasi dicat: sufficit tibi labor quem pateris propter necessaria; noli de superfluis laborare. Vel aliter.

Augustinus de serm. Dom. Non dicitur crastinus dies nisi in tempore, ubi praeterito succedit futurum. Ergo cum aliquid boni operamur, non terrena, sed aeterna cogitemus. crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi, idest, cum oportuerit, sumamus cibum et huiusmodi, scilicet cum necessitas urgere coeperit. Sufficit enim diei malitia sua; idest, sufficit quod ista sumere urgebit necessitas; quam malitiam nominat, quia poenalis est nobis: pertinet enim ad mortalitatem, quam peccando meruimus. Huic ergo poenae temporalis necessitati noli addere aliquod gravius: ut non solum eam patiaris, sed etiam propter hanc explendam milites Deo. hic est cavendum, ne cum viderimus aliquem servum Dei providere ne ista necessaria desint vel sibi vel eis quorum cura sibi commissa est, iudicemus eum contra domini praecepta facere, et de crastino esse sollicitum: nam et ipse dominus (cui ministrabant angeli). propter exemplum loculos habere dignatus est. et in actibus apostolorum scriptum est, quae ad victum sunt necessaria, procurata esse in futurum propter imminentem famem. Non ergo hoc dominus increpat, si quis humano more ista procuret; sed si quis propter ista non militet Deo.

Hilarius in Matth. Hoc etiam totum sub dicti caelestis significantia continetur. iubemur igitur non ambigere de futuris. satis enim vitae nostrae malitia dierum quibus vivimus, scilicet peccata, sufficiunt, ut circa haec purganda omnis vitae nostrae meditatio laborque versetur. Cessante autem cura nostra, ipsa futura sollicita sunt, dum nobis aeternae caritatis profectus Deo procurante proponitur.


MATTHAEUS 7,1-2


3701 (Mt 7,1-2)

Augustinus de serm. Dom. quia cum ista temporalia procurantur in futurum, incertum est quo animo fiat, cum possit simplici corde fieri, et duplici, opportune hoc loco subiecit nolite iudicare. vel aliter.

Chrysostomus super Matth. hucusque exposuit consequentiam ad eleemosynam pertinentem; nunc autem incipit exponere consequentiam ad orationem respicientem. et est doctrina haec quodammodo pars orationis, ut sit ordo narrationis talis: dimitte nobis debita nostra; et sequitur nolite iudicare, ut non iudicemini.

Chrysostomus super Matth. Sed si iudicare prohibet, qua consequentia paulus corinthium iudicat fornicantem, et petrus ananiam et saphiram mendacii arguit? sed quidam hunc locum secundum huiusmodi sensum exponunt, quia dominus hoc mandato non prohibet christianos ex benevolentia alios corripere; sed ne per iactantiam iustitiae suae christiani christianos despiciant, ex solis plerumque suspicionibus odientes ceteros et contemnentes, et sub specie pietatis proprium odium exequentes.

Chrysostomus in Matth. Unde non dixit: ne quiescere facias peccantem; sed: ne iudicaveris; hoc est: ne amarus fias iudex: corripe quippe non ut hostis expetens vindictam, sed ut medicus instituens medicinam.

Chrysostomus super Matth. sed ut non sic quidam corriperent christiani christianos, convenit sermo qui dicit nolite iudicare. sed si non sic corripuerint, numquid propter hoc consequentur indulgentiam peccatorum, quia dictum est non iudicabimini? quis enim consequitur indulgentiam mali prioris, quia non addidit alterum malum? hoc autem diximus volentes ostendere, quia hic sermo non est positus de proximis non iudicandis qui peccant in Deum, sed qui in nos peccant. qui enim non iudicat proximum propter peccatum in se commissum, illum nec Deus iudicat propter peccatum; sed dimittit ei debitum, sicut et ipse dimisit.

Chrysostomus in Matth. Vel aliter. Non simpliciter universa peccata iubet non iudicare; sed his qui multis malis sunt pleni, et alios pro minimis iudicant, hanc prohibitionem facit. Sicut et paulus non simpliciter prohibet iudicare eos qui peccant, sed discipulos iudicantes de magistris redarguit, docens ut eos qui supra nos sunt non iudicemus.

Hilarius in Matth. Vel aliter. Iudicari de sponsionibus suis Deum vetat: quia ut iudicia ex incertis rebus inter homines sumuntur, ita et hoc iudicium adversus Deum ex ambiguitate suscipitur: quod penitus repellit a nobis, ut constans potius fides retineatur: quia non sicut in ceteris rebus peccatum fit perperam iudicasse; sed si in rebus tantummodo dedero iudicium, initium fit criminis.

Augustinus. vel aliter. Hoc loco nihil aliud praecipi existimo, nisi ut ea facta quae dubium est quo animo fiant, in meliorem partem interpretemur. De his autem quae non possunt bono animo fieri, sicut sunt stupra, blasphemiae et huiusmodi, nobis iudicare permittit; de factis autem mediis, quae possunt bono et malo animo fieri, temerarium est iudicare, maxime ut condemnemus. duo autem sunt in quibus temerarium iudicium cavere debemus, cum incertum est quo animo quicquam factum sit, vel cum incertum est qualis quisque futurus est, qui nunc vel bonus vel malus apparet. Non ergo reprehendamus ea quae nescimus quo animo fiant; neque ita reprehendamus quae manifesta sunt ut desperemus sanitatem. Potest autem movere quod ait in quo iudicio iudicaveritis, iudicabimini. Numquid si nos temerario iudicio iudicaverimus, temere etiam de nobis Deus iudicabit? aut numquid si mensura iniqua mensi fuerimus, et apud Deum est iniqua mensura, unde nobis remetiatur? nam mensurae nomine ipsum iudicium significatum arbitror. Sed hoc dictum est, quoniam temeritas qua punis alium, ipsa te puniat necesse est. iniquitas enim saepe nihil nocet ei qui patitur iniuriam, ei vero qui facit necesse est ut noceat.

Augustinus de Civ. Dei. dicunt aliqui: quomodo verum est quod ait Christus et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, si temporale peccatum supplicio puniatur aeterno? nec attendunt non propter aequale temporis spatium, sed propter vicissitudinem mali (idest ut qui mala fecerit, mala patiatur). eamdem dictam mensuram fuisse: quamvis in ea re hoc proprie possit accipi de qua dominus cum hoc diceret loquebatur, idest de iudiciis et condemnationibus. proinde qui iudicat et condemnat iniuste, si iudicatur et condemnatur iuste in eadem mensura recipit, quamvis non hoc quod dedit: iudicio enim fecit quod iniquum est, iudicio patitur quod iustum est.



Th. Aq. Catena aurea 3625