Th. Aq. Catena aurea 3703

MATTHAEUS 7,3-5


3703 (Mt 7,3-5)

Augustinus de serm. Dom. quia de temerario et iniquo iudicio dominus admonuerat, maxime autem hi temere iudicant, qui de incertis et facile reprehendunt, qui magis amant vituperare et damnare, quam emendare atque corrigere, quod vitium vel superbia est vel invidentia, consequenter subiicit et dicit quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? .

Hieronymus. De his loquitur qui cum mortali crimine detineantur obnoxii, minora peccata fratribus non concedunt, ut si forte ira ille peccaverit, ut odio reprehendas. quantum autem inter festucam et trabem, tantum inter iram distat et odium: odium enim ira inveterata est. fieri autem potest ut si irascaris homini, velis eum corrigi; non autem si eum oderis.

Chrysostomus in Matth. Multi etiam hoc faciunt, qui si viderint monachum superfluum vestimentum habentem, aut copiosiori cibo potitum, amari fiunt accusatores, quotidie ipsi rapientes et crapulam patientes.

Chrysostomus super Matth. Vel aliter. hoc quod hic dicitur, doctoribus convenit. omne enim peccatum diiudicatur modicum aut magnum, secundum peccantis personam. laici enim peccatum modicum est et festuca quantum ad peccatum sacerdotis, quod trabi comparatur.

Hilarius in Matth. Vel aliter. Peccatum in spiritum sanctum est divinae virtutis potestatem negare, et Christo substantiam adimere aeternitatis; per quem, quia in hominem venit Deus, homo rursus veniet in Deum. Ergo quantum inter festucam et trabem discriminis est, tantum ostendit peccatum in spiritum sanctum cetera crimina excedere: ut cum infideles delicta corporis aliis exprobrant, onus peccati, quod de promissis Dei ambigunt, in se ante non videant, in oculo trabe, tamquam in mentis acie, incidente. sequitur aut quomodo dices fratri tuo: sine, eiciam festucam de oculo tuo, et ecce in oculo tuo trabs est? .

Chrysostomus super Matth. Idest, cum qua facie arguis peccatum fratris tui, ipse aut in eodem peccato vel in maiori existens? .

Augustinus. Primum ergo cogitemus cum aliquem reprehendere nos necessitas coegerit, utrum tale sit vitium quod numquam habuimus; et tunc cogitemus, et nos homines esse, et habere potuisse; vel tale quod habuimus, et iam non habemus; et tunc tangat memoriam communis fragilitas, ut illam correctionem non odium sed misericordia praecedat. si autem invenerimus nos in eodem vitio esse, non obiurgemus, sed congemiscamus, et ad pariter conandum invitemus. Raro autem et ex magna necessitate obiurgationes adhibendae sunt; in quibus non ut nobis, sed ut domino serviatur instemus.

Chrysostomus super Matth. vel aliter. Quomodo dicis fratri tuo? idest, quo proposito putas? ex caritate, ut salves proximum tuum? non, quia teipsum ante salvares. Vis ergo non alios sanare, sed per bonam doctrinam malos actus celare, et scientiae laudem ab hominibus quaerere, non aedificationem mercedis a Deo; et es hypocrita; unde sequitur hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo.

Augustinus. Accusare enim vitia officium est bonorum; quod cum mali faciunt, alienas partes agunt; sicut hypocritae, qui tegunt sub persona quod sunt, et ostendunt in persona quod non sunt.

Chrysostomus in Matth. et notandum, quod ubicumque vult monstrare magnum aliquod peccatum, a contumelia incipit; sicut ibi: serve nequam, omne debitum dimisi tibi; et ideo hic dicit hypocrita, eice primum. etenim quae sui ipsius sunt, magis aliquis novit quam quae sunt aliorum; et quae maiora sunt, magis videt quam quae minora, et seipsum magis diligit quam proximum. et ideo iubet eum qui obnoxius est multis peccatis, non amarum esse iudicem delictorum alterius, et maxime cum fuerunt parva: non quidem ab arguendo aut a corrigendo avertens, sed prohibet propria contemnere, et alienis insistere. Oportet enim ut primo cum diligentia investiges quae tua sunt, et tunc quae proximi sunt discuties; et ideo sequitur et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui.

Augustinus. Auferentes enim de oculo nostro trabem invidentiae vel malitiae vel simulationis, videbimus eicere festucam de oculo fratris.


MATTHAEUS 7,6


3706 (Mt 7,6)

Augustinus de serm. Dom. quia potest aliquos nomen simplicitatis, ad quam per superiora induxerat, decipere, ut sic putetur vitiosum esse aliquando verum occultare, quomodo vitiosum est falsum dicere, recte subiungit nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos.

Chrysostomus super Matth. vel aliter. Iusserat superius dominus diligere inimicos et benefacere his qui peccant in nos. Ne ergo cogitarent sacerdotes etiam quae Dei sunt eis communicare, talem cogitationem compescuit, dicens nolite sanctum dare canibus; ac si diceret: mandavi vobis diligere inimicos, et benefacere eis de vestris corporalibus bonis, non tamen de meis spiritalibus passim, quoniam in natura vobiscum communes sunt, non in fide; et Deus carnalia beneficia dignis et indignis similiter praestat, non autem gratias spiritales.

Augustinus. Quaerendum autem est quid sit sanctum, quid canes, quid margaritae, quid porci. Sanctum est quod corrumpere nefas est; cuius sceleris voluntas rea tenetur, quamvis illud incorruptibile maneat. Margaritae autem sunt quaecumque spiritalia magni aestimanda sunt. Licet itaque una eademque res et sanctum et margarita dici possit; sed sanctum dicitur ex eo quod non debet corrumpi; margarita vero ex eo quod non debet contemni.

Chrysostomus super Matth. Vel aliter. Sanctum est sicut baptismus, gratia corporis christi et huiusmodi; mysteria autem veritatis margaritae sunt: quia sicut margaritae inclusae cochleis, positae sunt in profundo maris, sic mysteria divina verbis inclusa, posita sunt in altitudine sensus sacrae scripturae.

Chrysostomus in Matth. quae quidem his qui bonae mentis sunt et intellectum habent, revelata, honesta apparent; his autem qui insensibiles sunt, magis videntur reverenda cum ignorantur.

Augustinus. canes autem pro impugnatoribus veritatis, porcos pro contemptoribus positos non incongrue accipimus. Quapropter, quia canes exiliunt ad dilacerandum, quod autem dilacerant integrum esse non sinunt, dixit nolite sanctum dare canibus: quia, quantum in ipsis est, si fieri posset, conantur perimere veritatem. Porci autem quamvis non ita ut canes morsu appetant, passim tamen calcando inquinant: et ideo dicit neque mittatis margaritas vestras ante porcos.

Rabanus. Vel canes sunt ad vomitum reversi; porci nondum conversi, sed in luto vitiorum versati.

Chrysostomus super Matth. vel aliter. Canis et porcus immunda animalia sunt; sed canis ex omni parte, quia nec ruminat, nec ungulam findit; porcus autem ex parte; nam ungulam habet fissam, sed non ruminat. Propter quod canes puto intelligendos gentiles omnino immundos, et propter actus et propter fidem; porcos autem haereticos, quia nomen domini invocare videntur. Nolite ergo sanctum dare canibus: quia baptismum et alia sacramenta non sunt danda nisi fidem habentibus. Item mysteria veritatis, idest margaritae non sunt dandae nisi desiderantibus veritatem, et cum ratione humana viventibus. Si enim porcis eas miseris, idest coenosae vitae delectatione gravatis, non intelligunt pretiositatem earum; sed aestimant eas similes ceteris fabulis mundialibus, et eas actibus suis carnalibus conculcant.

Augustinus. Calcari enim dicitur quicquid contemnitur: et ideo dicitur ne forte conculcent eas pedibus suis.

Glossa. Dicit autem ne forte, quia resipiscere possunt ab immunditia.

Augustinus. Quod autem sequitur, et conversi dirumpant vos, non ait ipsas margaritas: illas enim conculcant, et cum convertuntur ut adhuc aliquid audiant, disrumpunt eum a quo missas margaritas conculcant: non enim facile inveneris quod ei gratum esse possit, a quo magno labore inventa contemnantur. Qui ergo tales docent, quomodo non disrumpantur indignando et stomachando non video.

Chrysostomus super Matth. vel porci non solum carnalibus actibus margaritas conculcant, sed etiam post modicum conversi, per inobedientiam rumpunt praebitores earum. Frequenter autem et scandalizati calumniantur eos quasi dogmatum novorum seminatores. Canes etiam conculcantes sancta sordidis actibus, disputationibus suis rumpunt praedicatorem veritatis.


Chrysostomus in Matth. et bene dixit conversi: fingunt enim mansuetudinem, ut addiscant; deinde cum didicerint, detrahunt.

Chrysostomus super Matth. Rationabiliter autem margaritas dari porcis prohibuit: quia si porcis minus immundis mitti vetantur, quanto magis canibus plus immundis? de sancto autem dando idem aestimare non possumus; quia frequenter etiam benedictionem damus pecorum more viventibus christianis, non quia merentur accipere, sed ne forte plenius scandalizati dispereant.

Augustinus de serm. Dom. cavendum est ergo ne quid aperiatur ei qui non capit; melius enim quaerit id quod clausum est quam id quod apertum est: aut infestat per odium, ut canis, aut negligit per contemptum, ut porcus. Non est autem consequens ut si verum occultatur, etiam falsum dicatur: quia dominus quamvis nihil mentitus sit, vera tamen aliqua occultavit, secundum illud ioannis: adhuc habeo vobis multa dicere, quae non potestis portare modo. Sed si aliquis non capit propter sordes, mundandus est vel verbo vel opere quantum fieri potest a nobis. quia autem dominus quaedam dixisse invenitur quae multi qui aderant, vel resistendo vel contemnendo non receperunt, non putandus est sanctum dedisse canibus, aut margaritas ante porcos misisse. Dedit enim eis qui capere poterant, et simul aderant, quos propter aliorum immunditiam negligi non oportebat; et quamvis tentantes eum in ipsis quae eis respondebat, contabescerent, alii tamen qui poterant capere, ex illorum occasione multa utiliter audiebant. qui ergo novit quid respondeat, debet respondere, saltem propter illos quibus desperatio suboritur, si propositam quaestionem solvi non posse crediderint: et hoc de rebus ad instructionem salutis pertinentibus. De supervacuis autem et noxiis nihil dicendum est; sed hoc ipsum explicandum est, cur inquirenti talia non oporteat respondere.


MATTHAEUS 7, 7-8


3707 (Mt 7,7-8)

Hieronymus. Quia carnalia supra vetuerat postulari, quid petere debeamus ostendit dicens petite, et dabitur vobis.

Augustinus de serm. Dom. vel aliter. Cum praeceptum esset ne sanctum daretur canibus, et ne margaritae ante porcos mitterentur, potuit auditor suae ignorantiae conscius dicere: quid sanctum me dare canibus vetas, cum adhuc me habere non videam? et ideo opportune subiecit dicens petite et accipietis.

Chrysostomus super Matth. vel aliter. Quoniam ad sanctificandam orationem quaedam dederat eis mandata, dicens nolite iudicare, competenter adiungit petite, et dabitur vobis; quasi dicat: si hanc clementiam servaveritis ad inimicos, quicquid clausum vobis videtur, pulsate, et aperietur vobis. Petite ergo precibus, die ac nocte orantes; quaerite studio et labore: nec enim laborantes circa scripturam acquirimus scientiam sine gratia Dei, nec gratiam acquirimus nisi studuerimus, ne donum Dei negligentibus detur. Pulsate autem oratione et ieiuniis et eleemosynis. Sicut enim qui pulsat ostium, non tantum voce clamat, sed manu, sic et qui bona opera facit, pulsat operibus bonis. Sed dices: hoc ipsum peto ut sciam et faciam; quomodo ergo possumus facere priusquam accipiam? sed quod potest fac, ut amplius possis; et quod scis serva, ut amplius scias. Vel aliter. Cum dixisset supra omnibus ut indulgerent inimicis, et postea prohibuerit ne sub obtentu dilectionis sancta canibus darent, nunc dat eis bonum consilium, ut petant Deum pro illis, et dabitur eis; quaerant eos qui perierant in peccatis, et invenient; pulsent eos qui in erroribus sunt conclusi, et aperiet eos Deus, ut habeat sermo eorum ad animas eorum ingressum. vel aliter. Quoniam maiora erant mandata superius posita quam virtus humana, transmittit eos ad Deum, cuius gratiae nihil impossibile est, dicens petite, et dabitur vobis, ut quod ex hominibus consummari non potest, per gratiam Dei adimpleatur. Cum enim alia animalia Deus muniverit veloci pedum cursu, aut velocibus pennis, aut unguibus, aut dentibus, aut cornibus, hominem solum sic disposuit ut virtus illius sit ipse, ut infirmitatis suae necessitate coactus, semper necessarium habeat dominum suum.

Glossa. petimus autem fide, quaerimus spe, pulsamus caritate. Primum petere debes, ut habeas; post quaerere, ut invenias; inventa observare, ut introeas.

Remigius. vel aliter. Petimus orando, quaerimus recte vivendo, pulsamus perseverando.

Augustinus. Petitio autem pertinet ad impetrandam sanitatem animae, ut ea quae praecipiuntur, implere possimus; inquisitio autem ad inveniendam veritatem. Sed cum quisque veram viam invenerit, perveniet ad ipsam possessionem; quae tantum pulsanti aperietur.

Augustinus in lib. Retract. operose quidem ista tria quid inter se differant, sic exponendum putavi; sed longe melius ad instantissimam petitionem omnia referuntur: unde postea concludit dicens dabit bona petentibus se.

Chrysostomus in Matth. Per hoc ergo quod addidit quaerite et pulsate, cum instantia multa et robore peti iussit. qui enim quaerit, omnia alia proicit a mente, et ad illud solum afficitur quod quaerit; qui autem pulsat, cum vehementia et fervida mente venit.

Chrysostomus super Matth. Quia vero dixerat petite, et accipietis, ne forte peccatores audientes dicerent: ad hoc dominus dignos hortatur, nos autem indigni sumus; ideo repetit, ut tam iustis quam peccatoribus misericordiam Dei commendet; et ideo dicit omnis qui petit, accipit; idest, sive iustus sive peccator, tamen petere non dubitet: ut constet neminem sperni, nisi qui petere dubitavit a Deo. Non enim credibile est ut opus pietatis quod exhibetur benefaciendo inimicis, Deus iniungat hominibus, ipse autem non faciat, cum sit bonus.

Augustinus super ioann. unde peccatores exaudit Deus. Si enim peccatores non audiret, frustra publicanus dixisset: domine, propitius esto mihi peccatori, et ex ista confessione meruit iustificationem. Prosper in lib. sentent. August. Fideliter autem supplicans Deo pro necessitatibus huius vitae, et misericorditer auditur, et misericorditer non auditur. Quid enim infirmo sit utile, magis novit medicus quam aegrotus. Si autem id postulat quod Deus et promittit et praecipit, fiet omnino quod poscit: quia accipiet caritas quod petit veritas.

Augustinus ad paulinum et hierasiam. bonus autem dominus, qui non tribuit saepe quod volumus, ut quod mallemus attribuat.

Augustinus de serm. dom. Perseverantia etiam opus est ut accipiamus quod petimus.

Augustinus de verb. Dom. Cum enim Deus aliquando tardius dat, commendat dona, non negat: diu desiderata dulcius obtinentur; cito autem data vilescunt. Pete ergo et quaere iusta. Petendo enim et quaerendo, crescit appetitus ut capias: servat tibi Deus quod non vult cito dare, ut tu discas magna magne desiderare; ideo oportet semper orare et non deficere.


MATTHAEUS 7,9-11


3709 (Mt 7,9-11)

Augustinus de serm. Dom. sicut in superioribus egit de volatilibus caeli et de liliis agri, ut spes de minoribus ad maiora consurgeret, ita et in hoc loco, cum dicit aut quis ex vobis homo? .

Chrysostomus super Matth. ne forte aliquis considerans quanta est differentia inter Deum et hominem, et ponderans peccata sua, dum desperat impetrare, nec incipiat petere, patrum et filiorum similitudinem introduxit; ut si propter peccata nostra desperamus, propter bonitatem Dei speremus.

Chrysostomus in Matth. Duo autem oportet adesse oranti: et petere vehementer, et quae oportet petere. Haec autem sunt spiritualia: etenim salomon, quia petiit quod petere oportebat, velociter accepit.

Chrysostomus super Matth. Quae autem petere oportet, sub similitudine panis et piscis ostendit. Panis enim est verbum de notitia Dei patris. Lapis est omne mendacium quod habet scandalum offensionis ad animam.

Remigius. Piscem autem possumus intelligere verbum de Christo, serpentem autem, ipsum diabolum. vel per panem intelligitur doctrina spiritualis; per lapidem ignorantia; per piscem unda baptismatis sacri, per serpentem astutia diaboli, sive infidelitas.

Rabanus. Vel panis, qui est communis cibus, caritatem significat, sine qua aliae virtutes nihil valent. Piscis significat fidem, quae ex aqua baptismatis orta est, et in mediis fluctibus huius vitae pulsatur, et tamen vivit. Lucas autem addidit tertium, scilicet ovum, quod est spes animalis, unde spem significat. Contra caritatem ponit lapidem, idest odii duritiam; contra fidem, serpentem, idest perfidiae venenum; contra spem, scorpionem, idest desperationem, quae retro pungit, sicut scorpio.

Remigius. Est ergo sensus: non est timendum quod si petamus a Deo patre panem, idest doctrinam vel caritatem, quod porrigat lapidem; idest quod permittat cor nostrum constringi aut frigore odiorum, aut duritia mentis; vel quod si petierimus fidem, ipse nos permittat perire veneno infidelitatis. unde sequitur si ergo vos cum sitis mali.

Chrysostomus in Matth. haec autem dixit, non detrahens humanae naturae, neque malum confitens omne genus humanum, sed ad differentiam bonitatis suae, dilectionem paternam malitiam vocans: tanta est superabundantia amoris ipsius ad homines. Quia quantum ad comparationem Dei, qui solus singulariter bonus est, omnes mali videntur; sicut ad comparationem solis omne lucidum videtur obscurum.

Hieronymus. Vel forte apostolos malos dixit, quia sub apostolorum persona omne hominum genus damnatur, cuius ab infantia cor ad malum appositum est, ut in genesi legitur. nec mirum huius saeculi homines dici malos, cum et apostolus memoret quoniam dies mali sunt.

Augustinus. vel malos appellavit huius saeculi dilectores, unde et bona quae dant, secundum eorum sensum bona dicenda sunt, quia haec pro bonis habent; quamquam et in rerum natura, ista bona sint, scilicet temporalia, et ad istam vitam infirmam pertinentia.

Augustinus de verb. dom. Bonum enim quod facit bonos, Deus est. Aurum autem et argentum bonum est, non quod te faciat bonum, sed unde facias bonum. Mali ergo cum simus, et bonum patrem habeamus, non semper mali remaneamus.

Augustinus de serm. Dom. Si ergo cum simus mali, novimus id dare quod petimus, quanto magis sperandum est daturum Deum nobis bona petentibus? .

Chrysostomus super Matth. quoniam autem non omnia petentibus praestat, sed bona tantummodo, ideo convenienter addidit bona.

Glossa. a Deo enim non nisi bona percipimus, qualiacumque nobis videantur: omnia enim dilectis in bonum cooperantur.

Remigius. et sciendum, quod ubi Matthaeus sic dicit dabit bona, Lucas dicit: dabit spiritum bonum. Sed non debet videri contrarium: quia cuncta bona quae homo a Deo accipit, per gratiam spiritus sancti dantur.


MATTHAEUS 7,12


3712 (Mt 7,12)

Augustinus de serm. Dom. Firmitas quaedam et valentia ambulandi per sapientiae viam in bonis moribus constituta est, quibus perducuntur homines usque ad mundationem et simplicitatem cordis; de qua iam diu loquens, ita concludit omnia quaecumque vultis, etc. Nemo enim est qui velit quemquam duplici corde secum agere.

Chrysostomus super Matth. Vel aliter. supra propter sanctificandam orationem mandavit ut non iudicent homines eos qui peccant in ipsos. Et quia ab ordine narrationis suae recedens, introduxit alia quaedam, nunc ad mandatum quod coeperat rediens, ait omnia quaecumque vultis; idest, non solum mando: nolite iudicare, sed et omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et facite eis: et tunc impetrabiliter poteritis orare.

Glossa. vel aliter. Omnium bonorum spiritualium distributor est spiritus sanctus, ut opera caritatis impleantur; unde subdit omnia ergo, etc.

Chrysostomus in Matth. Vel aliter. Vult dominus demonstrare quoniam oportet homines et superius inquirere auxilium, et quae a seipsis sunt simul inferre; unde cum dixisset petite, quaerite, et pulsate docet aperte ipsos homines studiosos esse; et ideo subdit omnia quaecumque vultis, etc.

Augustinus de verb. Dom. vel aliter. Promiserat se dominus petentibus bona largiturum. Ut autem ille agnoscat mendicos suos, agnoscamus et nos nostros. Excepta enim substantia facultatum, tales sunt qui petunt, quales a quibus petunt. Quam frontem habes petendi ad Deum tuum, qui non agnoscis parem tuum? hinc est quod in proverbiis dicitur: qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. quid autem petenti proximo debeamus impendere ut et ipsi audiamur a Deo, ex hoc considerare possumus quod ab aliis volumus nobis impendi. Et ideo dixit omnia ergo quaecumque vultis.

Chrysostomus in Matth. Non simpliciter dicit omnia, sed addidit ergo; quasi dicat: si vultis audiri, cum illis quae dixi et haec facite. Non autem dixit: quaecumque vis effici tibi a Deo, haec fac ad proximum; ut non dicas: qualiter hoc est possibile? sed ait: quaecumque volueris effici tibi a conservo, haec et circa proximum ostende.

Augustinus de serm. dom. Quidam latini codices habent additum bona; quod additum puto ad manifestationem sententiae. Occurrebat enim quod si quisquam flagitiose aliquid erga se fieri velit, et ad hoc referat istam sententiam, ut hoc prior illi faciat a quo sibi fieri cupit; ridiculum est hunc putare istam implesse sententiam. Intelligendum est autem perfectam esse sententiam, etiamsi hoc non addatur. Quod enim dictum est omnia quaecumque vultis, non usitate ac passim, sed proprie dictum accipi oportet. Voluntas namque non est nisi in bonis: nam in malis cupiditas proprie dicitur, non voluntas: non quia sic semper loquantur scripturae, sed ubi oportet, ibi omnino proprium verbum tenent, ut non aliud intelligatur. .

Cyprianus de orat. Domin. cum autem Dei verbum dominus iesus Christus omnibus venerit, praeceptorum suorum fecit grande compendium, cum dixit quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite eis; unde subdit haec est lex et prophetae.

Chrysostomus super Matth. nam quaecumque lex et prophetae sparsim in omnibus praeceperunt scripturis, in hoc compendioso continentur mandato, quasi innumerabiles arborum rami in una radice. Gregorius moralium. qui enim cogitat ut ea alteri faciat quae ipse sibi ab altero fieri expectat, pensat nimirum ut malis bona et bonis meliora reddat.

Chrysostomus in Matth. unde manifestum est quoniam ex nobis quae deceant omnes scimus, et non est possibile ad ignorantiam refugere.

Augustinus de serm. Dom. videtur autem hoc praeceptum ad dilectionem proximi pertinere, non autem ad Dei; cum in alio loco duo esse praecepta dicat, in quibus lex pendet et prophetae. cum autem hic non addit: tota lex, quod ibi addidit, servavit locum alteri praecepto, quod est de dilectione Dei.

Augustinus de trin. Vel aliter. ideo scriptura tantum dilectionem proximi commemorat, cum dicit omnia quaecumque vultis; quia qui proximum diligit, consequens est ut et ipsam praecipue dilectionem diligat; Deus autem dilectio est; consequens est ergo ut praecipue diligat Deum.


MATTHAEUS 7,13-14


3713 (Mt 7,13-14)

Augustinus de serm. Dom. admonuerat superius dominus ad habendum cor simplex et mundum, in quo quaeritur Deus; sed quia hoc paucorum est, iam incipit de investiganda sapientia loqui, cui investigandae et contemplandae talis oculus per omnia superiora perductus est, quo videri iam possit arcta via et angusta porta; unde subdit intrate per angustam portam.

Glossa. Vel aliter. etsi difficile sit ut alii facias quod tibi vis fieri, tamen sic faciendum est, ut intremus per angustam portam.

Chrysostomus super Matth. vel aliter. Tertia haec convenientia ad iustitiam ieiunii pertinet, ut sit ordo narrationis talis: tu autem cum ieiunas, unge caput tuum; et postea sequitur intrate per angustam portam. Praecipue enim tres sunt naturales passiones et intimae carnis: primo esca et potus, deinde amor viri ad mulierem, tertio loco somnus; et ideo gravius est eas a natura carnali praecidere quam ceteras passiones. Et ideo nullius passionis abstinentia sic sanctificat corpus, sicut quod homo sit castus, ieiunus, et in vigiliis perseverans. Ergo propter omnes has iustitias, et praecipue propter laboriosissimum ieiunium, dicit intrate per angustam portam. Porta perditionis est diabolus, per quem introitur in gehennam; porta vitae est Christus, per quem introitur in regna caelestia. Lata autem porta dicitur esse diabolus, non magnitudine potestatis extensus, sed effrenatae superbiae licentia dilatatus. Porta autem angusta dicitur Christus, non parvitate potestatis exiguus, sed humilitatis ratione collectus: quia quem totus non capit mundus, seipsum intra angustias uteri virginalis inclusit. Via autem perditionis est omnis iniquitas. Dicitur autem spatiosa, quia non est intra regulam disciplinae inclusa; et ambulantes in ea, quicquid eos delectaverit, hoc sequuntur. Via autem vitae dicitur esse omnis iustitia, et propter contrarias causas esse arcta. Considerandum autem, quia nisi quis ambulaverit per viam, non potest pervenire ad portam: qui enim non ambulant per viam iustitiae, impossibile est ut vere Christum cognoscant. similiter nec incurrit in manus diaboli nisi qui in via ambulat peccatorum.

Gregorius super Ezech. Quamvis autem caritas sit lata, tamen per angusta et ardua homines ducit a terra. Satis angustum est omnia praetermittere, unum solum diligere, prospera non ambire, adversa non timere.

Chrysostomus in Matth. Sed cum postea dicat: iugum meum suave est, et onus meum leve, qualiter hic angustam esse viam ait et arctam? sed et hic monstrat eam levem esse et suavem: quoniam via est et porta est; sicut et altera, quae lata et spatiosa dicitur, ipsa via et porta est. Horum autem nihil mansurum est, sed omnia pertranseunt. transire autem labores et sudores, et in bonum finem devenire, scilicet in vitam, sufficiens est mitigare eos qui agones patiuntur. si enim tempestates nautis et vulnera militibus levia sunt propter spem praemiorum pereuntium, multo magis cum caelum praeiacens fuerit, et immortalia praemia, nullum aliquis sentiet imminentium periculorum. Sed et hoc ipsum quod illam arctam vocavit, maxime ad faciendam illam facilem conferebat: per hoc siquidem ut semper vigilarent admonuit: hoc enim dominus dicit erigens nostrum desiderium. qui enim in agone certat, cum viderit principem admirantem labores agonum, animosior fit. Ne igitur moesti simus cum multa nobis hic contigerint tristia, quia arcta est via, sed non civitas; ideo neque hic quietem oportet expectare, neque ibi triste aliquid praestolari. Dicens autem quam pauci sunt qui inveniunt eam, rursus hic multorum desidiam significavit, et audientes erudivit non multorum prosperitatibus attendere, sed paucorum laboribus.

Hieronymus. Significanter igitur de utraque via locutus dixit, quod per latam multi ambulant, angustam pauci inveniunt: latam enim non quaerimus, nec inventione opus est, quia sponte se offert, et errantium via est; angustam vero nec omnes inveniunt, nec qui invenerint, statim ingrediuntur per eam. Siquidem multi, inventa veritatis via, capti voluptatibus saeculi, de medio itinere revertuntur.


MATTHAEUS 7,15-20


3715 (Mt 7,15-20)

Chrysostomus super Matth. supra mandaverat apostolis dominus, ne eleemosynas, orationes et ieiunia coram hominibus, sicut hypocritae, faciant; et ideo ad cognoscendum quia haec omnia in hypocrisi fieri possunt, loquitur dicens attendite a falsis prophetis.

Augustinus de serm. Dom. Vel aliter. Cum dixisset dominus, paucos esse qui inveniunt angustam portam et arctam viam, ne haeretici, qui plerumque se sub nomine paucitatis commendant, se nobis supponant, statim subicit dicens attendite a falsis prophetis.

Chrysostomus in Matth. Vel aliter. Quia dictum est, angusta est porta; sed et multi sunt, qui pervertunt eam quae illuc fert viam; ideoque induxit attendite a falsis prophetis; in quo ut maiorem sollicitudinem habeant, meminit eorum quae in patribus eorum facta sunt, falsos prophetas vocans, etenim tunc talia contigerunt.

Chrysostomus super Matth. Quod autem scriptum est, quia lex et prophetae usque ad ioannem, dicitur quia prophetia de Christo non erat futura post eum. Prophetae autem et fuerunt et sunt: sed non qui prophetarent de Christo, sed interpretarentur ea quae de Christo ab antiquis fuerant prophetata, idest doctores ecclesiarum: nec enim potest quis propheticos interpretari sensus nisi per spiritum prophetiae. Sciens ergo dominus futuros esse falsos doctores haeresum diversarum, admonet dicens attendite a falsis prophetis. Quia enim non erant futuri manifesti gentiles, sed absconditi sub nomine christiano, non dixit: aspicite, sed attendite: ubi enim res certa est, aspicitur, idest simpliciter videtur; ubi autem incerta, attenditur, idest caute consideratur. idem dicit attendite, quia firma tutela salutis est scire quem fugias. Non autem sic admonet attendite, quasi invito Deo diabolus haereses introducat, sed eo permittente: quia enim non sine iudicio vult servos habere, ideo misit tentationem; quia vero non vult eos per ignorantiam perire, ideo praemonet. Ne autem aliquis haereticus doctor dicat quia non dixit eos falsos prophetas, sed gentilium et iudaeorum doctores, ideo addidit dicens qui veniunt ad vos in vestimentis ovium. oves enim christiani dicuntur; vestimentum autem ovile est species christianitatis et simulatae religionis. Nulla autem res sic exterminat bonum, sicut simulatio: nam malum sub specie boni celatum, dum non cognoscitur, non cavetur. Et ne adhuc dicat haereticus quia de viris doctoribus loquitur, qui tamen peccatores sunt, ideo addit intrinsecus autem sunt lupi rapaces. catholici autem doctores, etsi fuerint peccatores, servi quidem carnis dicuntur, non tamen lupi rapaces, quia non habent propositum perdere christianos. Manifeste ergo de haereticis doctoribus dicit: quia eo proposito speciem christianorum suscipiunt, ut christianos iniquo seductionis morsu dilanient; de quibus dixit apostolus: scio quia post discessum meum intrabunt in vos lupi rapaces, non parcentes gregi.

Chrysostomus in Matth. sed tamen videtur falsos prophetas hic non haereticos insinuare, sed eos quidem qui vitae sunt corruptae, sed facie tamen virtutis induuntur; unde dixit a fructibus eorum cognoscetis eos. Apud haereticos enim est multoties et vitam invenire; apud hos autem quos dixi, nequaquam.

Augustinus de serm. Dom. Unde rectissime quaeritur, quos fructus nos attendere voluerit. Multi enim quaedam in fructibus deputant quae ad vestitum ovium pertinent, et hoc modo de lupis decipiuntur: secuti enim sunt vel ieiunia vel eleemosynas vel orationes, quae praetendunt hominibus, placere cupientes eis quibus ista difficilia videntur. Hi ergo non sunt fructus, de quibus cognosci istos monet. Ista enim quae cum bono animo fiunt, sunt proprie ovibus vestes; cum autem malo, in errore, non aliud quam lupos tegunt; sed non ideo debent oves odisse vestimentum suum, quod plerumque illo se occultant lupi. Qui sunt ergo fructus quibus cognoscamus arborem malam? dicit apostolus: manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, etc. Qui vero sunt fructus quibus cognoscamus arborem bonam? idem apostolus ostendit, dicens: fructus autem spiritus sunt caritas, gaudium, pax.

Chrysostomus super Matth. Fructus etiam eius ovis est confessio eius fidei: qui enim secundum Deum vocem humilitatis et verae confessionis emittit, ovis est; qui autem contra veritatem blasphemiis ululat contra Deum, lupus est.

Hieronymus. etsi ergo potest de omnibus intelligi quod hic de falsis prophetis dicitur, qui aliud habitu ac sermone promittunt, aliud opere demonstrant, specialiter de haereticis intelligendum videtur, qui videntur continentia ac ieiunio quasi quadam pietatis veste se circumdare; intrinsecus autem habentes animum venenatum, simpliciorum fratrum corda decipiunt.

Augustinus de serm. Dom. Sed ex operibus conici potest utrum exteriorem cultum ambitione aliqua faciant. Cum enim coeperint aliquibus tentationibus ea ipsa vel subtrahi vel negari, quae isto velamine vel consecuti sunt vel consequi cupierunt, tunc necesse est ut appareat utrum lupus in ovina pelle sit, an ovis in sua. Gregorius moralium. Hypocrita etiam sanctae ecclesiae pace premitur; idcirco ante oculos nostros religione vestitur. si qua vero fidei tentatio erumpat, statim lupi mens rabida habitu se ovinae pellis expoliat, quantumque contra bonos saeviat, persequens demonstrat.

Chrysostomus in Matth. Facile etiam hypocritae capiuntur: via enim quam iussi sunt ambulare, laboriosa est: hypocrita autem laborare non utique eliget. deinde ut non dicas quoniam impossibile est cognoscere tales, rursum rationem ab humano exemplo ponit, dicens numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? .

Chrysostomus super Matth. uva in se mysterium christi habet: sicut enim botrus multa in se grana ligno mediante suspendit, sic et Christus multos sibi fideles per lignum crucis tenet adiunctos. Ficus autem est ecclesia, quae multos fideles tenet dulci quodam caritatis amplexu, sicut ficus multa grana uno tegmine tenet inclusa. sunt ergo ficus signa haec, caritatis quidem in dulcedine, unitatis autem in coniunctione granorum. In uva autem patientiae quidem signum est, quia in torcular mittitur; gaudii autem, quia vinum laetificat cor hominis; sinceritatis, quia non est aqua permixtum; suavitatis autem in delectatione. spinae autem et tribuli sunt haeretici. sicut ergo spina vel tribulus ex quacumque parte habet aculeos, sic servos diaboli ex quacumque parte consideraveris, iniquitatis pleni sunt. Non possunt ergo huiusmodi spinae et tribuli ecclesiasticos fructus proferre. Quod autem particulariter sub similitudine ficus et vitis, spinae et tribuli dixerat, ostendit consequenter universaliter esse verum cum dicit sic omnis arbor bona fructus bonos facit, mala autem arbor fructus malos facit.

Augustinus de serm. Dom. in hoc autem loco illorum error cavendus est, qui de duabus arboribus duas naturas opinantur esse; quarum una sit Dei, altera vero non. Non autem eos adiuvare duas istas arbores dicendum est: quia de hominibus eum dicere planum est, si quis praecedentia et consequentia legerit.

Augustinus de Civ. Dei. Hominibus autem praedictis ipsae naturae displicent, non eas considerantibus secundum utilitatem suam; non autem ex commodo vel incommodo nostro, sed per seipsam considerata natura dat artifici suo gloriam. naturae igitur omnes quoniam sunt, et ideo habent modum suum, speciem suam et quamdam secum pacem suam, profecto bonae sunt.

Chrysostomus in Matth. ut autem nullus dicat quoniam mala arbor fert quidem fructus malos, fert autem et bonos, et sic difficilis sit cognitio, duplici prolatione existente, ideo subiungit non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere.

Augustinus de serm. Dom. ex hoc verbo putant manichaei, neque animam malam fieri posse ut in melius commutetur, neque bona in deterius; quasi dictum sit: non potest arbor bona mala fieri, neque mala fieri bona; sed ita dictum est non potest arbor bona fructus malos facere, nec e converso. arbor quippe est ipsa anima, idest ipse homo; fructus vero opera hominis. Non ergo potest malus homo bona operari, neque bonus mala. Ergo si vult malus bona operari, prius bonus fiat. Quamdiu autem quisque malus est, non potest facere fructus bonos. Sicut enim potest fieri ut quod fuit nix, non sit, non autem ut nix sit calida, sic potest fieri ut qui malus fuit, non sit malus; non tamen fieri potest ut malus bene faciat: quia etsi aliquando utilis est, non hoc ipse facit, sed fit de illo divina providentia procurante.

Rabanus. Homo autem ipse arbor bona vel mala dicitur, propter voluntatem bonam vel malam. Fructus autem sunt opera, quae nec bona malae voluntatis esse possunt, nec mala bonae voluntatis.

Augustinus contra iulianum. Sicut autem manifestum est ex voluntate mala, tamquam ex arbore mala fructus eius, fieri omnia opera mala, sic ipsam voluntatem malam unde dices esse exortam, nisi quia voluntas mala angeli ex angelo, ex homine hominis orta est? quid autem erant haec duo antequam in eis ista mala orirentur, nisi bonum opus Dei, et bona atque laudanda natura? ecce ergo ex bono oritur malum; nec fuit omnino unde oriri posset, nisi ex bono; ipsam dico voluntatem malam, quoniam nullum malum praecessit, non opera mala, quae non sunt nisi ex voluntate mala tamquam ex arbore mala: nec ideo tamquam ex bono potuit oriri voluntas mala, quia bonum factum est a bono Deo: sed quia de nihilo factum est, non de Deo.

Hieronymus. Quaeramus autem ab haereticis, qui duas in se contrarias dicunt esse naturas, si iuxta intelligentiam eorum, arbor bona malos fructus facere non potest, quomodo moyses arbor bona peccaverit ad aquam contradictionis, petrus quoque in passione dominum negaverit, dicens: nescio hominem. aut qua consequentia socer moysi arbor mala, qui in Deum israel non credebat, dedit consilium bonum? .

Chrysostomus in Matth. Quia vero punire non iusserat falsos prophetas, ideo terret eos secundum poenam quae est a Deo, dicens omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur: quibus verbis et iudaeos insinuare videtur; ideoque verbum ioannis baptistae meminit, per eadem verba poenam eis subscribens. etenim et ille hoc dixit ad iudaeos, instantem securim, et arborem excidendam, et ignem inextinguibilem commemorans. Si quis autem diligenter investigabit, duae poenae sunt: et excidi, et comburi; qui enim comburitur, et a regno exciditur omnino; quae poena difficilior est. Multi autem gehennam solum abhorrent; ego autem casum illius gloriae multo amariorem poenam, quam ipsius gehennae supplicium esse dico. Quod enim parvum vel magnum malum non susciperet pater, ut videat, et potiatur dulcissimo filio? hoc itaque in gloria illa putemus: non enim aliquis filius ita suavis est patri ut illorum bonorum requies, et dissolvi et esse cum Christo. Intolerabilis quidem poena est gehenna; sed si quis decem mille ponat gehennas, nihil tale dicit quale est a beata gloria illa excidere, et odio haberi a Christo.

Glossa ex praemissa autem similitudine concludit quod supra iam dixerat, quasi manifestum, dicens igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.



Th. Aq. Catena aurea 3703