Th. Aq. Catena aurea


CATENA AUREA IN MATTHAEUM


MATTHAEUS PROLOGO 1



1 (Mt PROLOGO 1)

Sanctissimo ac reverendissimo patri domino Urbano, divina providentia papae quarto, frater Thomas de Aquino, ordinis fratrum praedicatorum, cum devota reverentia, pedum osculo beatorum. Fons sapientiae unigenitum Dei verbum praesidens in excelsis, per quod pater sapienter fecerat et suaviter disposuerat universa, in fine temporum carnem sumere voluit, ut sub tegumento naturae corporeae, splendorem eius humanus intuitus posset inspicere, quem in celsitudine maiestatis divinae attingere non valebat.

Diffuderat siquidem radios suos, sapientiae videlicet suae indicia, super omnia opera quae creavit; quodam vero ampliori privilegio imaginem propriam hominum animabus impresserat, quam tamen diligentius expresserat in cordibus ipsum amantium secundum sui muneris largitatem. Sed quid est hominis anima in tam immensa creatura, ut divinae sapientiae vestigia possit comprehendere ad perfectionem? quinimmo et sapientiae lux infusa hominibus per peccati tenebras et occupationum temporalium caligines fuerat obumbrata; et intantum est quorumdam cor insipiens obscuratum, ut Dei gloriam in idola vana converterent, et quae non conveniunt facerent, in sensum reprobum incidentes.

Divina vero sapientia, quae ad sui fruitionem hominem fecerat eum sui inexpertem esse non sinens, totum se in humanam naturam contulit, eam modo sibi assumendo mirabili, ut errantem hominem ad se totaliter revocaret. Huius igitur sapientiae claritatem nube mortalitatis velatam, primus apostolorum princeps fide conspicere meruit, et eam constanter absque errore et plenarie confiteri, dicens tu es Christus filius Dei vivi. O beata confessio, quam non caro et sanguis, sed pater caelestis revelat. Haec in terris fundat ecclesiam, aditum praebet in caelum, peccata meretur solvere, et contra eam portae non praevalent inferorum.

Huius igitur fidei ac confessionis heres legitime, sanctissime pater, pio studio mens vestra invigilat, ut tantae sapientiae lux fidelium corda perfundat et haereticorum confutet insanias, quae portae inferorum merito designantur. Sane si, secundum Platonis sententiam, beata censetur respublica cuius rectores operam sapientiae dare contigerit, illi siquidem sapientiae quam imbecillitas intellectus humani erroribus plerumque commaculat, quanto magis sub vestro regimine beatus censeri potest populus christianus, ubi tanta diligentia excellentissimae illi sapientiae curam impenditis, quam Dei sapientia carnalibus membris induta et verbis docuit et operibus demonstravit? et huius siquidem diligentiae studio vestrae sanctitati complacuit mihi committere Matthaei evangelium exponendum, quod iuxta propriam facultatem executus, sollicite ex diversis doctorum libris praedicti evangelii expositionem continuam compilavi, pauca quidem certorum auctorum verbis, ut plurimum ex glossis adiiciens, quae, ut ab eorum dictis possent discerni, sub Glossae titulo praenotavi.

Sed et in sanctorum doctorum dictis hoc adhibui studium, ut singulorum auctorum nomina, nec non in quibus habeantur libri assumpta testimonia describantur, hoc excepto quod libros et expositionem supra loca quae exponebantur, non oportebat specialiter designari: puta, sicubi nomen inveniatur hieronymi, de libro mentione non facta, datur intelligi quod hoc dicat super Matthaeum, et in aliis ratio similis observetur, nisi in his quae de commentario chrysostomi super Matthaeum sumuntur, oportuit inscribi in titulo super Matthaeum, ut per hoc ab aliis quae sumuntur de ipsius homiliario distinguantur.

In assumendis autem sanctorum testimoniis, plerumque oportuit aliqua rescindi de medio ad prolixitatem vitandam, nec non ad manifestiorem sensum vel, secundum congruentiam expositionis, litterae ordinem commutari; interdum etiam sensum posui, verba dimisi, praecipue in homiliario chrysostomi, propter hoc quod est translatio vitiosa. Fuit autem mea intentio in hoc opere non solum sensum prosequi litteralem, sed etiam mysticum ponere; interdum etiam errores destruere, nec non confirmare catholicam veritatem.

Quod quidem necessarium fuisse videtur, quia in evangelio praecipue forma fidei catholicae traditur et totius vitae regula christianae. Prolixum igitur praesens opus non videatur alicui. Fieri enim non potuit ut haec omnia sine diminutione prosequerer, et tot sanctorum sententias explicarem, omnimoda brevitate servata. Suscipiat itaque vestra sanctitas praesens opus, vestro discutiendum corrigendumque iudicio, vestrae sollicitudinis et obedientiae meae fructum, ut dum a vobis emanavit praeceptum et vobis reservetur finale iudicium, ad locum unde exeunt flumina revertantur.


MATTHAEUS PROLOGO 2


2 (Mt PROLOGO 2)

Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas sion; exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas ierusalem; exalta, noli timere. Dic civitatibus iudae: ecce Deus vester; ecce dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium eius dominabitur, ecce merces eius cum eo (
Is 40,9-10). Evangelii praenuntiator apertus isaias propheta, evangelicae doctrinae sublimitatem, nomen et materiam breviter comprehendens, evangelicum doctorem ex persona domini alloquitur, dicens super montem excelsum ascende tu, etc. Ut autem ab ipso evangelii nomine sumamus exordium.

Augustinus contra faustum. Evangelii nomen latine interpretatur bonum nuntium vel bona annuntiatio; quod quidem cum aliquod bonum annuntiatur, semper dici potest, proprie tamen hoc vocabulum obtinuit annuntiatio salvatoris. Narratores quippe originis, factorum, dictorum, passionum domini iesu christi proprie dicti sunt evangelistae.

Chrysostomus super Matth. Quid enim his bonis nuntiatis fiat aequale? Deus in terra, homo in caelo, amicitia Dei ad nostram facta naturam, prolixum solutum praelium, diabolus confusus, mors soluta, paradisus apertus. Et haec omnia super dignitatem nostram, et cum facilitate nobis data sunt, non quia laboravimus, sed quia dilecti sumus a Deo.

Augustinus de vera religione. Cum enim omnibus modis medeatur animis Deus, pro temporum opportunitatibus, quae mira sapientia eius ordinantur, nullo modo beneficentius consuluit generi humano, quam cum unicus filius consubstantialis patri et coaeternus, totum hominem suscipere dignatus est, et verbum caro factum est, et habitavit in nobis, ita enim demonstravit quam excelsum locum inter creaturas habeat humana natura, in hoc quod hominibus in vero homine apparuit.

Augustinus in sermone 9 de nativitate. Demum factus est Deus homo, ut homo fieret Deus. Hoc igitur bonum evangelizandum praenuntiat propheta dicens ecce Deus vester. Leo ad flavianum. Exinanitio autem illa, qua se invisibilem praebuit, et creator ac dominus omnium rerum unus voluit esse mortalium, inclinatio fuit miserationis, non desertio potestatis.

Glossa. Ne ergo sic Deus adesse credatur ut fieret aliqua diminutio potestatis, subiungit propheta ecce dominus in fortitudine veniet.

Augustinus de doctrina christiana. Non per locorum spatia veniendo, sed in carne mortali mortalibus apparendo. Leo in serm. 19 de passione domini. De ineffabili autem Dei potentia factum est ut dum Deus verus est in carne passibili, conferatur homini gloria per contumeliam, incorruptio per supplicium, vita per mortem.

Augustinus de peccatorum meritis. Fuso enim sanguine sine culpa, omnium culparum chirographa deleta sunt, quibus homines a diabolo antea tenebantur.

Glossa. Quia ergo per virtutem christi patientis homines a peccato liberati servi facti sunt Dei, sequitur et brachium eius dominabitur.

Leo papa in serm. 10 de passione. Affuit autem nobis in Christo singulare praesidium, ut in natura passibili mortis conditio non maneret, quam impassibilis essentia recepisset; et per id quod non poterat mori, possit id quod mortuum fuerat, suscitari.

Glossa. Et sic per Christum nobis immortalis gloriae aditus aperitur, unde sequitur ecce merces eius cum eo; de qua scilicet ipse dicit: merces vestra copiosa est in caelis.

Augustinus contra faustum. Aeternae enim vitae promissio, regnumque caelorum ad novum pertinet testamentum, temporalium vero promissiones testamento veteri continentur.

Glossa. Sic ergo quatuor nobis de Christo evangelica doctrina tradit: divinitatem assumentem, humanitatem assumptam, mortem per quam a servitute eripimur, resurrectionem per quam nobis aditus gloriae vitae aperitur; et propter hoc in Ezechiele sub figura quatuor animalium demonstratur.

Gregorius super Ezech. Ipse enim unigenitus Dei filius veraciter factus est homo; ipse in sacrificio nostrae redemptionis dignatus est mori, ut vitulus; ipse per virtutem suae fortitudinis surrexit, ut leo; ipse etiam ascendens ad caelos est elevatus, ut aquila.

Glossa. In qua ascensione manifeste ostendit suam divinitatem. Matthaeus ergo in homine intelligitur, quia circa humanitatem christi principaliter immoratur; Marcus in leone, quia agit de resurrectione; Lucas in vitulo, quia agit de sacerdotio; Ioannes in aquila, scribens sacramenta divinitatis.

Ambrosius super lucam (in praefatione in lucam, parum ante finem). Et bene accidit, ut quoniam evangelii huius librum secundum Matthaeum dicimus esse moralem, opinio huius praemitteretur: mores enim proprie dicuntur humani. Figura autem leonis ascribitur marco, quia a potentiae coepit expressione divinae, cum dixit: initium evangelii iesu christi filii Dei. Ioanni autem figura aquilae, eo quod divinae miracula resurrectionis expressit.

Gregorius super Ezech. Haec autem ipsa uniuscuiusque libri evangelica exordia testantur: nam quia ab humana generatione coepit, iure per hominem Matthaeus; quia per clamorem in deserto, recte per leonem Marcus; quia a sacrificio exorsus est, bene per vitulum Lucas; quia vero a divinitate verbi coepit, digne per aquilam significatur Ioannes.

Augustinus de cons. Evang. Vel Matthaeus, qui regiam christi personam maxime commendavit, per leonem significatur; Lucas autem per vitulum, propter victimam sacerdotis; Marcus autem, qui neque stirpem regiam, neque sacerdotalem narrare voluit, et tamen in humanis versatus ostenditur, hominis figura significatur. Haec autem tria animalia: leo, homo, vitulus in terra gradiuntur, unde isti tres evangelistae in istis maxime occupati sunt quae Christus in carne operatus est. At vero Ioannes velut aquila volat, et lucem incommutabilis veritatis acutissimis cordis oculis intuetur. Ex quo datur intelligi tres evangelistas circa activam vitam fuisse versatos, ioannem vero circa contemplativam. Doctores autem graecorum per hominem intelligunt Matthaeum, quia genealogiam domini secundum carnem descripsit; per leonem vero ioannem, quia sicut leo suo rugitu cunctis bestiis timorem incutit, sic et Ioannes cunctis haereticis timorem incussit; per vitulum intellexerunt lucam, quia vitulus sacerdotalis est hostia, et ipse semper circa templum et sacerdotium versatus est; et per aquilam marcum intellexerunt, quia aquila in scripturis divinis solet significare spiritum sanctum, qui locutus fuit per ora prophetarum, et ipse a prophetico testimonio exorsus est.

Hieronymus super Matth. Circa numerum vero evangelistarum sciendum est plures fuisse qui evangelia scripserunt, sicut et Lucas evangelista testatur dicens: quoniam quidem multi conati sunt ordinare etc., et sicut perseverantia usque ad praesens tempus monimenta declarant, quae a diversis auctoribus edita, diversarum haeresum fuere principia, ut est illud iuxta aegyptios, et thomam et Matthiam et bartholomaeum, duodecim quoque apostolorum, et basilidis, atque apellis, et reliquorum, quos enumerare longissimum est. Ecclesia autem, quae supra petram domini voce fundata est, quatuor fluminum paradisi instar eructans, quatuor annulos et angulos habet, per quos quasi arca testamenti et custos legis domini lignis mobilibus vehitur.

Augustinus de cons. Evang. Vel quoniam quatuor sunt partes orbis terrae, per cuius universitatem christi ecclesia dilatatur. Alius autem fuit eis ordo cognoscendi atque praedicandi, alius autem scribendi. Ad cognoscendum quippe atque praedicandum primi fuerunt qui secuti sunt dominum in carne praesentem, docentem audierunt, facientemque viderunt, atque ex eius ore ad evangelizandum sunt missi; sed in conscribendo evangelio, quod divinitus ordinatum esse credendum est, ex numero eorum, quos ante passionem dominus elegit, primum ultimumque locum duo tenuerunt: primum Matthaeus, ultimum Ioannes, ut reliqui duo, qui ex illo numero non erant, sed tamen Christum in illis loquentem secuti erant tanquam filii amplectendi, ac per hoc in loco medio constituti, utroque ab eis latere munirentur.

Remigius. Matthaeus quidem scripsit in iudaea sub tempore caii caligulae imperatoris; Marcus in italia, romae, sub tempore neronis vel claudii, secundum rabanum; Lucas vero in achaiae baeotiaeque partibus, rogatus a theophilo; et Ioannes ephesi in asia minori sub tempore nervae principis.

Beda. Sed tamen cum sint quatuor evangelistae, non tam quatuor evangelia quam unum quatuor librorum veritati consonum ediderunt. Sicut enim duo versus eamdem prorsus habentes materiam, pro diversitate metri et verborum duo sunt, et tamen non nisi unam continent sententiam, sic evangelistarum libri, cum sint quatuor, unum continent evangelium, quia unam doctrinam faciunt de fide catholica.

Chrysostomus super Matth. Sufficiebat autem ut unus evangelista omnia diceret, sed cum quatuor ab uno ore omnia loquantur, non secundum eadem tempora, neque in eisdem locis convenientes, et ad invicem colloquentes, maxima fit demonstratio veritatis. Et hoc ipsum quod in aliquibus modicis dissonare videntur, maximum signum veritatis est; si enim omnia consonarent, crederent inimici, quod ex placito quodam humano convenientes scripserint quae scripserunt. In principalibus quidem, quae pertinent ad informationem vitae et praedicationem fidei, nequaquam dissonant nec in parvo. Si autem in miraculis hic quidem haec, ille vero illa dixit, hoc te non conturbet; si enim unus omnia dixisset, superfluus esset numerus reliquorum; si omnes diversa, nequaquam consonantiae demonstratio appareret; si autem aliquid de temporibus vel modis differenter annuntiant, hoc nihil impedit eorum quae dicta sunt veritatem, ut infra ostendetur.

Augustinus de cons. Evang. Quamvis autem singuli eorum suum quemdam narrandi ordinem tenuisse videantur, non tamen unusquisque eorum velut alterius praecedentis ignarus voluisse scribere reperitur, vel ignorata praetermisisse, quae scripsisse alius invenitur; sed sicut unicuique inspiratum est, non superfluam cooperationem sui laboris adiunxit.

Glossa. Sublimitas autem evangelicae doctrinae consistit quidem primo in eius excellentissima auctoritate.

Augustinus de cons. Evang. Inter omnes enim divinas auctoritates, quae sanctis litteris continentur, evangelium merito excellit, cuius primi praedicatores apostoli fuerunt, qui dominum iesum salvatorem nostrum Christum etiam in carne praesentem viderunt; quorum quidam, hoc est Matthaeus et Ioannes, etiam scripta de illo, quae scribenda visa sunt, libris singulis ediderunt. Ac ne putaretur, quod attinet ad percipiendum ac praedicandum evangelium, interesse aliquid utrum illi annuntient qui eumdem dominum hic in carne apparentem secuti sunt, an alii qui ex illis comperta fideliter crediderunt, divina providentia procuratum est per spiritum sanctum ut quibusdam etiam ex illis qui primos apostolos sequebantur non solum annunciandi, verum etiam scribendi evangelium tribueretur auctoritas.

Glossa. Et sic patet quod sublimitas evangelicae auctoritatis a Christo dependet, et hoc designatur in verbis prophetae praemissis, cum dicitur super montem excelsum ascende tu. Mons enim excelsus Christus est, de quo idem isaias dicit: erit in novissimis diebus praeparatus mons domus domini in vertice montium, idest super omnes sanctos, qui a monte Christo montes dicuntur, quia de plenitudine eius omnes accepimus. Recte autem ad Matthaeum dicitur supra montem excelsum ascende tu, quia, sicut praedictum est, ipse in propria persona facta christi vidit et eius doctrinam audivit.

Augustinus de quaest. Evang. Illud autem discutiendum est quod solet nonnullos movere, cur ipse dominus nihil scripserit ut aliis de ipso scribentibus necesse sit credere. Sed nequaquam dicendum est quod ipse non scripserit, quandoquidem membra eius id operata sunt quod dictante capite cognoverunt. Quicquid enim de suis factis et dictis nos legere voluit, hoc scribendum illis tamquam suis manibus imperavit.

Glossa. Secundo etiam habet evangelica doctrina sublimitatem virtutis, unde apostolus dicit quod evangelium virtus Dei est in salutem omni credenti. Et hoc ostendit propheta in praemissis verbis, cum dicit exalta in fortitudine vocem tuam, in quo etiam modum evangelicae doctrinae designat in exaltatione vocis, per quam doctrinae claritas datur.

Augustinus ad volusianum. Modus enim ipse quo sancta scriptura contexitur, est omnibus accessibilis, paucissimis penetrabilis; ea quae aperte continet quasi amicus familiaris sine fuco ad cor loquitur indoctorum atque doctorum; ea vero quae in mysteriis occultat, nec ipsa eloquio superbo erigit, quo non audeat accedere mens tardiuscula et inerudita, quasi pauper ad divitem; sed invitat omnes humili sermone, quos non solum manifesta pascat, sed etiam secreta exerceat veritate, hoc tam in promptis quam in reconditis habens. Sed ne aperta fastidirentur, eadem rursum aperta desiderantur, desiderata quodammodo renovantur, renovata suaviter intimantur. His salubriter et prava corriguntur et parva nutriuntur et magna oblectantur ingenia.

Glossa. Sed quia vox exaltata longius auditur, potuit in exaltatione vocis, evangelicae doctrinae publicatio designari: quia non ad unam tantum gentem, sed ad universas nationes praedicanda mandatur. Praedicate, inquit dominus, evangelium omni creaturae.

Gregorius in Evang. Potest enim omnis creaturae nomine natio gentium designari.

Glossa. Tertio autem habet evangelica doctrina altitudinem libertatis.

Augustinus contra adversarium legis et proph. In veteri enim testamento, propter temporalium bonorum promissionem, malorumque comminationem, servos parit temporalis ierusalem, in novo autem, ubi fides impetrat caritatem, qua lex possit impleri, non magis timore poenae quam dilectione iustitiae, liberos parit ierusalem aeterna.

Glossa. Unde et hanc sublimitatem doctrinae evangelicae propheta designat dicens exalta, noli timere. Restat autem videre quibus et qua de causa hoc evangelium sit scriptum.

Hieronymus super Matth. Matthaeus enim evangelium in iudaea hebraeo sermone edidit, ob eorum maxime causam qui in ierusalem crediderant ex iudaeis. Cum enim primo praedicasset evangelium in iudaea, volens transire ad gentes, primus evangelium scripsit hebraice, quod fratribus a quibus ibat, in memoria dereliquit. Sicut enim necesse fuit ad confirmationem fidei evangelium praedicari, sic et contra haereticos scribi.

Chrysostomus super Matth. Corpus autem suae narrationis ordinavit Matthaeus: primum ergo nativitatem, deinde baptismum, tertio tentationem, quarto doctrinam, quinto miracula, sexto passionem, septimo resurrectionem et ascensionem ipsius; non solum historiam de Christo exponere volens per hoc, verum etiam evangelicae vitae statum docere, quoniam nihil est quod ex parentibus nascimur, nisi iterum per aquam et spiritum renati fuerimus ex Deo. Post baptismum autem necesse est contra diabolum stare. Post hoc quasi omni superata tentatione factus idoneus ad docendum, si quidem sacerdos est, doceat, et doctrinam suam bonae vitae quasi miraculis factis commendet; si laicus est, operibus doceat fidem. Deinde necesse est exire nos de hoc stadio mundi et tunc restat ut tentationum victoriam resurrectionis merces sequatur, et gloria.

Glossa. Patet igitur ex praemissis evangelii nomen, evangelicae doctrinae materia, scriptorum evangelii figura, numerus, tempus, lingua, differentia et ordo, evangelicae doctrinae sublimitas, et quibus hoc evangelium sit conscriptum et ordo processus ipsius.


MATTHAEUS 1,1


3101 (Mt 1,1)

Hieronymus. Quia faciem hominis Matthaeus significat, quasi de homine exorsus est scribere, dicens liber generationis.

Rabanus. Quo exordio satis ostendit generationem christi secundum carnem suscepisse narrandam.

Chrysostomus, super Matth. Iudaeis enim evangelium scripsit, quibus superfluum erat exponere divinitatis naturam, quam cognoscebant; necessarium autem fuit eis mysterium incarnationis ostendere. Ioannes autem cum gentibus evangelium scripsit, quae non cognoscebant si Deus filium habet; ideo necessarium fuit primum illis ostendere quia est filius Dei Deus, deinde quia carnem suscepit.


Rabanus. Cum autem parvam libri particulam teneat generatio, dixit liber generationis. Consuetudo enim haebraeorum est ut voluminibus ex eorum principiis imponant nomina, ut est genesis.

Glossa. Planior autem sensus esset: hic est liber generationis, sed hic est mos in multis, ut visio isaiae, subaudis: haec est: generationis autem singulariter dicitur, quamvis multae per ordinem replicentur, quia propter christi generationem ceterae hic indicuntur.

Chrysostomus in Matth. Vel ideo librum hunc generationis nominat, quia haec est totius dispensationis summa, et radix bonorum omnium, Deum hominem factum esse: hoc enim facto alia secundum rationem sequebantur.

Remigius. Dicit autem liber generationis iesu christi quia noverat scriptum esse: liber generationis adae; et ideo sic exorsus est, ut opponeret librum libro. Adam novum adae veteri, quia omnia per istum sunt restaurata quae per illum sunt corrupta.

Hieronymus in Matth. In isaia autem legimus: generationem eius quis enarrabit? non ergo putemus evangelistam prophetae esse contrarium, ut quod ille impossibile dixit esse effatu, hic narrare incipiat, quia ibi de generatione divinitatis, hic de incarnatione dictum est.

Chrysostomus in Matth. Nec tamen parva aestimes te audire, hanc audiens generationem. Est enim valde auditu mirabile quod ineffabilis Deus ex muliere nasci dignatus est, et habere progenitores David et abraham.

Remigius. Si autem aliquis dixerit quia propheta de nativitate humanitatis dixit, non est respondendum ad interrogationem prophetae. Nullus generationem domini narravit, sed perrarus, quia Matthaeus et Lucas.

Rabanus. In hoc autem quod dicit iesu christi, regalem et sacerdotalem in eo exprimit dignitatem; nam iesus, qui nominis huius praesagium praetulit, primus post moysen in populo israel ducatum tenuit; aaron vero mystico consecratus unguento, primus in lege sacerdos fuit.

Augustinus de quaest. Novi et veteris testamenti. Quod autem per olei unctionem praestabat Deus illis qui in reges vel sacerdotes ungebantur, hoc praestitit spiritus sanctus homini Christo, addita expiatione: spiritus enim sanctus purificavit quod de maria virgine in corpus salvatoris profecit; et haec est unctio corporis salvatoris, quare Christus est appellatus.

Chrysostomus super Matth. Quia vero impia prudentia iudaeorum negabat iesum de David semine esse natum, subdit filii David, filii abraham. Quare autem non sufficiebat dicere illum filium abrahae solius, aut David solius? quia ad ambos de Christo nascituro ex eis promissio fuerat facta: ad abraham quidem sic: et in semine tuo benedicentur omnes gentes terrae; ad David autem ita: de fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Ideo ergo utriusque filium dixit, ut utriusque promissiones in Christo adimpletas ostenderet. Deinde, quia Christus tres dignitates fuerat habiturus: rex, propheta, sacerdos. Abraham propheta fuit et sacerdos, sicut Deus ad illum dicit in genesi: accipe mihi vaccam triennem; propheta autem, sicut ait dominus ad abimelech de illo: propheta est, et orabit pro te. David rex fuit et propheta; sacerdos autem non fuit. Ideo ergo amborum filius nominatus est, ut utriusque patris triplex dignitas originali iure recognosceretur in Christo.

Ambrosius super lucam. Ideo etiam duos generis auctores elegit: unum qui de cognatione populorum promissum accepit, alterum qui de generatione christi oraculum consecutus est. Et ideo, licet sit ordine successionis posterior, prior tamen describitur quia plus est, promissum accepisse de Christo, quam de ecclesia, quae est per Christum potior est enim qui salvat eo quod salvatur.

Hieronymus in Matth. Ordo etiam praeposterus, sed necessario commutatus. Si enim primum posuisset abraham, et postea David, rursus ei repetendus fuisset abraham, ut generationis series texeretur.

Chrysostomus super Matth. Altera autem ratio est, quia regni dignitas maior est quam naturae, nam etsi abraham praecedat in tempore, David praecedebat in dignitate.

Glossa. Quia vero ex hoc titulo apparet totum hunc librum conscribi de iesu Christo, necessarium est praecognoscere quid sit sentiendum de ipso, sic enim melius exponi poterunt quae in hoc libro de eo dicuntur.

Augustinus de quaest. Evang. Error autem haereticorum de Christo tribus generibus terminatur: aut de divinitate, aut de humanitate, aut de utroque falluntur.

Augustinus de haeres. Cerinthus ergo et ebion iesum Christum hominem tantum fuisse dixerunt, quos secutus paulus samosatenus, Christum non semper fuisse, sed eius initium, ex quo de maria natus est, asseverat, nec enim aliquid amplius quam hominem putat; et haec haeresis postea a photino confirmata est. Athanasius contra haeret. Ioannes autem apostolus istius insaniam longe ante spiritu sancto conspiciens, eum alto imperitiae sopore demersum suae vocis praeconio excitat, dicens: in principio erat verbum. Ei ergo quod in principio erat apud Deum non relinquitur in novissimo tempore ut originis suae ab homine principium sumpserit. Item inquit: pater, clarifica me illa gloria quam habui apud te priusquam mundus fieret. Audiat photinus eum gloriam ante principium possedisse.

Augustinus de haeres. Nestorii autem perversitas fuit ut hominem tantummodo ex beata maria virgine genitum praedicaret, quem verbum Dei non in unitatem personae, et in societatem inseparabilem recepisset; quod catholicorum aures nequaquam ferre potuerunt.

Cyrillus alex. Ad monachos aegypti. Ait enim apostolus de unigenito quod cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo. Quis est ergo ille qui est in forma Dei? aut quomodo exinanitus est, et descendit ad humilitatem secundum hominis formam? et quidem si praedicti haeretici in duo dividentes Christum, idest in hominem et verbum, hominem dicunt sustinuisse exinanitionem, separantes ab eo Dei verbum, praeostendendum est quia in forma et in aequalitate intelligitur et fuit patris sui, ut exinanitionis sustineret modum. Sed nihil creaturarum est, si secundum propriam intelligatur naturam, in patris aequalitate quomodo ergo exinanitus dicitur, et ex qua eminentia ut esset homo descendit? aut quomodo intelligitur assumpsisse tamquam non habens in principio servi formam? sed aiunt quod verbum patri aequale existens habitavit in homine nato per mulierem: et haec exinanitio. Certe audio filium dicentem sanctis apostolis: si quis diligit me, verbum meum custodiet, et pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Audis quomodo in eis qui se diligunt, se et sibi cohabitare dixit Deum patrem? putas ergo, ipsum exinanitum et vacuatum dabimus et servi formam accepisse, quia in diligentium se animabus facit mansionem? quid autem spiritus habitans in nobis, putatis, et ipse humanationis dispensationem adimplet? abbas isidorus ad atribium presbyterum. Verum ne universa annumeremus, unum, ad quod universa intendunt, dicemus quia illum qui Deus erat, humilia loqui, et dispensativum simul et utile est, et nihil inviolabili naturae praeiudicat. Eum vero qui homo est, divina et supernaturalia quaedam loqui summae praesumptionis est malum; nam regi quidem licet etiam et humiliter agere, militi vero non licet imperiales voces emittere. Si igitur Deus erat humanatus, etiam humilia locum habent; si vero homo tantum erat, excelsa non habent locum.

Augustinus de haeres. Sabellium discipulum noeti quidam perhibent, qui dicebat Christum eumdem et patrem et spiritum sanctum. Athanasius contra haeret. Huius autem insanissimi furoris audaciam caelestium testimoniorum auctoritate frenabo ad demonstrandum propriae substantiae filii personam, non illa quae homini suscepto congruere cavillatur, assumens, sed illa in medium proferens testimonia, quae sine ullo ancipitis intelligentiae scrupulo divinitati eius competere omnes pariter confitentur. In genesi enim Deum dixisse legimus: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Ecce pluraliter dicit faciamus, alium videlicet indicans ad quem loquentis factus est sermo. Si unus est, ad imaginem suam fecisse diceretur; nunc autem alius et alterius imaginem apertius fecisse describitur.

Glossa. Alii vero veram christi humanitatem negaverunt. Valentinus enim dixit Christum a patre missum spiritale vel caeleste corpus attulisse, nihilque assumpsisse de maria virgine, sed per illam tamquam per rivum aut fistulam sine assumpta carne transisse. Nos autem non ideo credimus natum ex maria virgine, quod aliter in vera carne existere atque hominibus apparere non posset, sed quia sic scriptum est in ea scriptura, cui nisi crediderimus, nec christiani nec salvi esse poterimus. Si autem de caelesti, vel aerea, vel humida creatura corpus assumptum vellet commutare in humanae carnis verissimam qualitatem, hoc eum potuisse facere quis negaret? .

Augustinus de haeres. Manichaei vero dixerunt, phantasma esse dominum iesum Christum, nec femineo posse nasci ex utero.

Augustinus, lib. 83 quaest. sed si phantasma fuit corpus christi, fefellit Christus; et si fallit, veritas non est. Est autem veritas Christus; non ergo phantasma fuit corpus eius.

Glossa. Et quia principium huius evangelii, et etiam evangelii secundum lucam, manifeste ostendit Christum natum ex femina, ex quo apparet vera christi humanitas, ergo utriusque evangelii principia negant.

Augustinus contra faustum. Unde faustus dicit: evangelium quidem a praedicatione christi et esse coepit et nominari, in quo ipse nusquam se natum ex hominibus dicit. At vero genealogia adeo non est evangelium, ut nec eius scriptor ausus fuerit eam evangelium nominare. Quid enim scribit? liber generationis iesu christi filii David; non ergo liber evangelii iesu christi, sed liber generationis. At vero Marcus, quia generationem scribere non curavit, sed tantum praedicationem filii Dei, quod est evangelium, vide quam competenter sit exorsus: evangelium, inquit, iesu christi filii Dei, ut hinc satis appareat genealogiam non esse evangelium; namque et in ipso Matthaeo, post inclusum ioannem in carcere, tunc legitur iesum coepisse praedicare evangelium regni. Ergo quicquid ante hoc narratur, genealogiam esse constat, non evangelium. Ad ioannem ergo et marcum me contuli, quorum mihi principia non immerito placuerunt, quia nec David nec mariam inducunt, nec ioseph. Contra quem .

Augustinus: quid ergo respondebit apostolo dicenti: memor esto iesum Christum resurrexisse a mortuis, ex semine David, secundum evangelium meum? quod autem erat apostoli pauli evangelium, hoc etiam ceterorum apostolorum et omnium fidelium; hoc enim alibi dicit: sive ego, sive illi evangelium praedicaverunt.

Augustinus de haeres. Ariani autem patrem et filium et spiritum sanctum nolunt esse unius eiusdemque substantiae, naturae, aut existentiae; sed esse filium creaturam patris, spiritum vero sanctum creaturam creaturae, hoc est, ab ipso filio creatum volunt. Christum etiam sine anima carnem suscepisse arbitrantur.

Augustinus de trinit. Sed Ioannes in eo declarat filium non tantum Deum esse, sed etiam eiusdem cum patre substantiae, quia cum dixisset: et Deus erat verbum, addidit: omnia per ipsum facta sunt. Unde apparet ipsum factum non esse, per quem facta sunt omnia; et si factus non est, creatus non est; et sic eiusdem cum patre substantiae est; omnis enim substantia quae Deus non est, creatura est.

Augustinus contra felicianum. Nescio enim quid nobis mediatoris persona contulerit, qui melius nostrum non redimens, carnem, quae sine anima nec beneficium possit sentire, suscepit. Si enim venit Christus salvum facere quod perierat, quia totus homo periit, totus beneficio salvatoris indiget; et ideo Christus veniendo, totum salvat, corpus et animam assumendo.

Augustinus lib. 83 quaest. quomodo etiam ipsi respondent tam manifestis obiectionibus ex evangelica scriptura, in qua contra eos dominus tam multa commemorat? ut est illud: tristis est anima mea usque ad mortem; et: potestatem habeo ponendi animam meam; et multa huiusmodi. Qui si dicant in parabolis eum locutum esse, habemus evangelistarum rationes, qui res gestas narrantes, sicut eum corpus habuisse testantur, sic eum indicant habere animam per affectiones quae non possunt esse nisi in anima. Eis enim narrantibus legimus: et miratus est iesus, et iratus, et multa huiusmodi.

Augustinus de haeres. Apollinaristae autem sicut ariani, Christum dixerunt carnem solam sine anima suscepisse. In qua quaestione testimoniis evangelicis victi, mentem, quae rationalis est anima hominis, defuisse animae christi, sed pro hac ipsum verbum in ea fuisse dixerunt.

Augustinus lib. 83 quaest. Sed si ita est, belluam quamdam cum figura humani corporis Dei verbum suscepisse crederetur.

Augustinus de haeres. De ipsa vero eius carne sic a recta fide dissensisse perhibentur ut dicerent carnem illam et verbum unius eiusdemque substantiae esse, contentiosissime asseverantes verbum carnem factum, hoc est; verbi aliquid in carnem fuisse mutatum atque conversum, non autem carnem de mariae carne suscepisse.

Cyrillus ad ioannem antiochenum. Furere autem arbitramur eos qui suspicati sunt, quod mutationis obumbratio circa divinam verbi naturam potest contingere: manet enim quod est semper, et non mutatur, nec conversionis est capax. Leo ad constantinopolitanos. Nos autem non ita dicimus Christum hominem ut aliquid ei desit quod ad humanam certum est pertinere naturam, sive animam sive mentem rationabilem, sive carnem, quae non de femina sumpta sit, sed facta de verbo in carnem converso atque mutato. Quae ter falsa apollinaristarum haeresis tres varias protulit partes. Leo ad palaestinos. Eutyches quoque tertium apollinaris dogma delegit, ut, negata humanae carnis atque animae veritate, totum dominum nostrum iesum Christum unius assereret esse naturae, tamquam verbi divinitas ipsa se in carnem animamque verteret, et concipi, nasci aut nutriri, et cetera huiusmodi, eius tantum essentiae fuerit, scilicet divinae, quae nihil horum in se sine carnis recepit veritate, quoniam natura unigeniti, natura est patris, natura est spiritus sancti, simul impassibilis et sempiterna. Verum si ab apollinaris perversitate haereticus iste decesserit, ne convinceretur deitatem passibilem sentire atque mortalem, et tamen verbi incarnati, id est verbi et carnis, unam audet pronuntiare naturam; non dubie in manichaei et marcionis transit insaniam, et dominum iesum Christum simultorie omnia credit egisse, nec humanum ipsum corpus, sed phantasticam corporis speciem oculis apparuisse cernentium. Idem ad iulianum. In eo vero quod eutyches in episcopali iudicio ausus est dicere ante incarnationem duas fuisse in Christo naturas, post incarnationem autem unam, necessarium fuit ut ad reddendam rationem professionis suae sollicitis interrogationibus urgeretur. Arbitror enim eum talia loquentem hoc habere persuasum quod anima quam salvator assumpsit, prius in caelis sit commorata quam de maria virgine nasceretur. Sed hoc catholicae mentes auresque non tolerant, quia nil secum dominus de caelo veniens nostrae conditionis exhibuit, nec animam eius, quae anterior extitisset, nec carnem, quae non materni corporis esset, accepit. Unde quod in origene merito damnatum est, qui animarum antequam corporibus insererentur non solum miras, sed et diversas fuisse asseruit actiones, necesse est quod in isto plectatur.

Remigius. Has igitur haereses in principio evangelii sui evangelistae destruunt, nam Matthaeus cum narrat eum duxisse originem per reges iudaeorum, verum hominem eum ostendit, et veram carnem habuisse. Similiter et Lucas, qui sacerdotalem stirpem et personam describit. Marcus autem, cum ait: initium evangelii iesu christi filii Dei, et Ioannes cum ait: in principio erat verbum manifestant eum ante omnia saecula semper fuisse Deum apud Deum patrem.



Th. Aq. Catena aurea