Th. Aq. Catena aurea 3102

MATTHAEUS 1,2


3102 (Mt 1,2)

Augustinus de cons. Evang. Matthaeus evangelista ostendit generationem christi secundum carnem se suscepisse narrandam, quia genealogiam christi exorsus est. Lucas autem tamquam sacerdotem in expiandis peccatis magis assignans, non ab initio evangelii sui, sed a baptismo christi generationes enarrat, ubi testimonium Ioannes perhibuit dicens: ecce qui tollit peccata mundi. In generationibus etiam Matthaei significatur nostrorum susceptio peccatorum a domino Christo. In generationibus autem lucae significatur abolitio nostrorum peccatorum ab ipso, ideo generationes christi Matthaeus descendens enarrat, Lucas autem ascendens. Humanam autem christi generationem Matthaeus descendendo describens, ab abraham generationes commemorat.

Ambrosius super lucam. Prior enim abraham meruit fidei testimonium, quia credidit Deo, et reputatum est ei ad iustitiam. Ideo etiam auctor generis debuit significari, quia instaurandae ecclesiae sponsionem primus emeruit, cum dicitur: benedicentur in te omnes tribus terrae. Et iterum David delatum est quod iesus filius eius diceretur, unde huic praerogativa servatur ut ab eo generationis dominicae manaret exordium.

Chrysostomus in Matth. Evangelista igitur Matthaeus generationem dominicae carnis per seriem parentum volens commendare memoriae, ordiens a patre abraham, dicit abraham genuit isaac. Cur non dixit: ismael, quem primitus genuit? sequitur isaac autem genuit iacob. Cur non dixit: esau, qui eius primogenitus fuit? quia scilicet per illos ad David pervenire non posset.

Glossa. Omnes tamen fratres iudae, cum ipso in generatione computat, quod etiam ideo factum est, quia ismael et esau non remanserunt in cultu unius Dei; fratres vero iudae in populo sunt computati.

Chrysostomus in Matth. Vel propterea duodecim patriarcharum meminit, ut eam quae ex progenitorum nobilitate est, elationem auferret. Etenim multi horum ex ancillis nati fuerunt, sed omnes similiter erant patriarchae et tribuum principes.

Glossa. Ideo autem iudam nominatim posuit, quia de illo tantum dominus descendit. In singulis autem patribus non solum debet notari historia, sed allegoria et moralitas: allegoria quidem in quo unusquisque patrum Christum praefiguret; moralitas in hoc notatur quod ex singulis patribus in nobis aliqua virtus per significationem nominis vel exemplum aedificetur. Abraham ergo in multis locis figuram christi portat, et praeterea in nomine: abraham enim pater multarum gentium interpretatur, et Christus est pater multorum fidelium. Abraham etiam de cognatione sua exiit, et in terra aliena demoratus est, et Christus, derelicto iudaico populo, ad gentes per praedicatores suos exivit.

Chrysostomus super Matth. Isaac autem interpretatur risus. Risus autem sanctorum est, non stulta cachinnatio labiorum, sed rationabile gaudium cordis, quod fuit mysterium christi. Sicut enim ille parentibus in ultima senectute donatus est laetitia suis, ut cognoscatur quia non erat filius naturae, sed gratiae, sic et Christus in novissimo fine productus est a matre iudaea gaudium cunctis; sed iste per virginem, ille de anu, ambo contra spem naturae.

Remigius. Iacob supplantator interpretatur, et de Christo dicitur: supplantasti insurgentes in me subtus me. Iacob genuit iudas et fratres eius.

Chrysostomus super Matth. Et noster iacob genuit duodecim apostolos in spiritu, non in carne; verbo, non in sanguine. Iudas autem interpretatur confessor, quoniam christi erat imago, qui confessor patris erat futurus, dicens: confiteor tibi, pater, domine caeli et terrae.

Glossa. Moraliter autem abraham nobis virtutem fidei per exempla christi significat, cum de eo legatur: abraham credidit Deo, et reputatum est ei ad iustitiam. Isaac significat spem, quia interpretatur risus, fuit enim gaudium parentum; spes vero similiter est gaudium nostrum, dum aeterna bona sperare facit et de eis gaudere. Abraham ergo genuit isaac quia fides generat spem. Iacob autem significat caritatem. Caritas enim amplectitur duas vitas: activam per dilectionem proximi, contemplativam per dilectionem Dei; activa per liam, contemplativa per rachel significatur. Lia enim laborans interpretatur, quia activa in labore est; rachel visum principium, quia per contemplativam principium, id est Deus, videtur. Nascitur ergo iacob de duobus parentibus, quia caritas nascitur de fide et spe; quod enim credimus et speramus, diligimus.


MATTHAEUS 1,3-5


3103 (Mt 1,3-5)

Glossa. Praetermissis aliis filiis iacob, evangelista iudae prosequitur generationem dicens iudas autem genuit phares et zaram de thamar.

Augustinus de civit. Dei. Nec iudas primogenitus, nec istorum geminorum aliquis fuit primogenitus iudae; sed ante illos iam tres genuerat. Eos itaque tenuit in ordine generationum per quos ad David, atque inde quo intenderet, perveniret.

Hieronymus. Notandum autem in genealogia salvatoris nullam sanctarum assumi mulierum, sed eas quas scriptura reprehendit, ut qui propter peccatores venerat, de peccatoribus nascens, omnium peccata deleret, unde et in sequentibus ruth moabitis ponitur.

Ambrosius super lucam. Lucas autem has declinavit, ut immaculatam sacerdotalis generis seriem declararet. Sed sancti Matthaei consilium a rationis iustitia non abhorret, nam cum evangelizaret secundum carnem generatum esse qui omnium peccata susciperet, subiectum iniuriis, subditum passioni. Nec hoc quidem putavit exortem asserendum esse pietatis, ut maculatae quoque originis non recusaret iniuriam; simul ne puderet ecclesiam de peccatoribus congregari, cum dominus de peccatoribus nasceretur; postremo ut beneficium redemptionis etiam a suis maioribus inchoaret, ne quis putaret originis maculam impedimento posse esse virtuti, nec se insolens de sui nobilitate iactaret.

Chrysostomus in Matth. Post hoc monstratur omnes obnoxios fuisse peccatis: instat enim thamar fornicatio iudam accusans, et David a fornicaria muliere genuit salomonem. Si autem a magnis lex non est impleta, nec a minoribus; et sic omnes peccaverunt, et necessaria facta est christi praesentia.

Ambrosius super lucam. Vide autem quia non otiose Matthaeus utrumque significavit, cum phares tantummodo commemorationem causa deposceret, quia hic in utroque mysterium est. Per geminos enim gemina describitur vita populorum: una secundum legem, altera secundum fidem.

Chrysostomus super Matth. Per zaram enim significatur iudaicus populus, qui primus apparuit in luce fidei, quasi de vulva tenebrosa mundi procedens. Et ideo significatus est cocco circumcisionis, putantibus omnibus, quia ipse populus Dei erat futurus, sed posita est ante faciem eius lex, quasi sepes vel maceria. Sic ergo impeditus est populus iudaicus per legem, sed temporibus christi rupta est sepes legis, quae erat inter iudaeos et gentes, sicut ait apostolus: medium parietem maceriae solvens. Sic factum est ut gentilis per phares significatus, postquam rupta est lex per christi mandata, primus ad fidem procedat; et postea sequitur iudaicus populus. Sequitur phares autem genuit esron.

Glossa. Iudas genuit phares et zaram antequam intraret aegyptum, in quam ambo postea cum patre transierunt. In aegypto vero phares genuit esron. Esron autem genuit aram. Aram autem genuit aminadab, aminadab autem genuit naasson; et tunc moyses eduxit eos de aegypto. Naasson autem fuit dux sub moyse in tribu iuda per desertum, in quo genuit salmon. Iste salmon fuit princeps de tribu iuda, qui cum iosue terram promissionis intravit.

Chrysostomus super Matth. Quoniam autem ex aliqua causa, secundum providentiam Dei, posita horum patrum nomina credimus. Sequitur naasson autem genuit salmon. Iste salmon mortuo patre fuit princeps in tribu iuda, qui cum iosue terram promissionis intravit.

Chrysostomus super Matth. Accepit autem uxorem nomine rahab. Haec autem rahab dicitur fuisse rahab meretrix de iericho, quae suscepit exploratores filiorum israel, abscondit eos, et servavit incolumes. Cum autem salmon nobilis esset inter filios israel, quia de tribu erat iuda et quia filius principis erat, vidit rahab sic fidelem quasi magnam aliquam constitutam, meruit accipere in uxorem. Forsitan autem et ideo interpretatur salmon, quasi per ipsum nomen invitaretur a providentia Dei ut acciperet vas electionis rahab. Interpretatur enim salmon accipe vas. Sequitur salmon autem genuit booz de rahab.

Glossa. Iste salmon in terra promissionis genuit de illa rahab booz. Booz autem genuit obed ex ruth.

Chrysostomus super Matth. Quomodo autem booz accepit uxorem moabitidem nomine ruth, exponere aestimavi superfluum, cum de his scriptura sit omnibus manifesta. Hoc autem dicimus solum, quoniam ruth, pro merito fidei suae nupsit booz, quia deos patrum suorum repulit et Deum viventem elegit. Et booz pro merito fidei suae illam accepit uxorem, ut ex coniugio tali sanctificato genus nasceretur regale.

Ambrosius super luc. Quomodo autem ruth, cum esset alienigena, iudaeo nupsit, et qua ratione in christi generatione eius putaverit evangelista copulae commemorationem esse faciendam, quae legis serie moechabatur? quia ergo non de legitima salvator generatione manavit, videtur esse deforme, nisi ad apostolicam sententiam revertatis, quia non est lex posita iustis, sed iniustis. Haec enim cum esset alienigena et moabitis, praesertim cum lex moysi prohiberet has nuptias, moabitasque excluderet ab ecclesia, quomodo introivit in ecclesiam nisi quia sancta et immaculata moribus supra legem facta est? destinationem ergo legis excessit et meruit inter maiores dominici generis computari, propter cognationem mentis electam, non corporis. Magnum autem nobis exemplum est quod in illa nostrum omnium, qui ex gentibus collecti sumus, ingrediendi in ecclesiam domini figura praecessit.

Hieronymus in epistola ad paulinum. Ruth etiam moabitis isaiae explet vaticinium dicentis: emitte agnum, domine, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae sion. Sequitur obed autem genuit iesse.

Glossa. Iesse pater David binomius est, quia frequentius vocatus est isai. Sed quia propheta vocat eum non isai, sed iesse, dicens: egredietur virga de radice iesse ut ostenderet illam prophetiam completam in maria et in Christo, evangelista posuit iesse. Sequitur iesse autem genuit David regem.

Remigius. Sed quaerendum est quare sanctus evangelista solum David nominaverit regem, quod ideo dixit ut ostenderet eum primum fuisse regem in tribu iuda. Ipse autem Christus est phares divisor, ut est illud: dividet agnos ab haedis. Est et zaram oriens, ut est illud: ecce vir, oriens nomen eius. Est esron sagitta, ut est illud: posuit me sicut sagittam electam.

Rabanus. Vel atrium, propter abundantiam gratiae et latitudinem caritatis. Aram electus, secundum illud: ecce puer meus electus: vel excelsus, secundum illud: excelsus super omnes gentes dominus. Ipse est aminadab, idest voluntarius, qui dicit: voluntarie sacrificabo tibi. Idem est et naasson, idest augurium, qui novit praeterita, praesentia et futura. Vel serpentinus, secundum illud: moyses exaltavit serpentem in deserto: est et salmon, id est sensibilis, qui dicit: ego sensi de me virtutem exisse.

Glossa. Ipse accipit rahab, id est ecclesiam de gentibus. Rahab enim fames, vel latitudo, vel impetus, quia ecclesia gentium esurit et sitit iustitiam et impetu doctrinae philosophos et reges convertit. Ruth etiam interpretatur videns vel festinans, et significat ecclesiam, quae puro corde videt Deum et festinat ad bravium supernae vocationis.

Remigius. Est et booz in quo robur, ut est illud: cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me. Est et obed serviens, ut est illud. Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare. Est et iesse incensum, secundum illud: ignem veni mittere in terram. Ipse est David manu fortis, secundum illud: dominus fortis et potens; desiderabilis, secundum illud: veniet desideratus cunctis gentibus; pulcher aspectu, secundum illud: speciosus forma prae filiis hominum.

Glossa. Interim videamus quas virtutes isti patres in nobis aedificent, quia fides, spes et caritas omnium virtutum sunt fundamentum. Sequentes virtutes sunt quasi superadditiones. Iudas interpretatur confessio. Duplex est autem confessio: est altera fidei, altera peccatorum. Si ergo post tres supradictas virtutes peccatur, necessaria est non solum fidei, sed peccatorum confessio. Post iudam sequitur phares et zaram. Phares divisio, zaram oriens interpretatur, et thamar amaritudo. Confessio enim generat divisionem a vitiis, et ortum virtutum, et amaritudinem poenitentiae. Post phares sequitur esron, qui sagitta interpretatur, postquam enim aliquis divisus est a vitiis et saecularibus debet fieri sagitta, ut in aliis vitia praedicando perimat. Sequitur aram, qui interpretatur electus, vel excelsus, quia postquam aliquis a mundo remotus est, et aliis proficit, necesse est ut Deo electus, hominibus celebris, excelsus in virtutibus habeatur. Naasson interpretatur augurium, hoc autem augurium non est saeculare, sed caeleste. De hoc gloriabatur ioseph, fratribus mandans: vos detulistis scyphum domini mei, in quo augurari solebat. Scyphus est divina scriptura, ubi est potus sapientiae, in hac auguratur sapiens, quia ibi videt futura, id est caelestia. Sequitur salmon, idest sensibilis. Postquam enim aliquis studet in divina scriptura, fit sensibilis, idest discernens gustu rationis, quid bonum, quid malum, quid dulce, quid amarum. Sequitur booz, idest fortis. Instructus enim in scripturis, fit ad omnia adversa toleranda fortis.

Chrysostomus super Matth. Iste autem fortis est filius rahab, id est ecclesiae. Rahab enim interpretatur latitudo vel dilatata, quia enim ex omnibus finibus terrae vocata est ecclesia gentium, latitudo appellatur.

Rabanus. Sequitur obed, id est servitus. Non enim idoneus est ad servitutem nisi qui fortis est; quae servitus generatur ex ruth, idest festinantia. Oportet enim promptum esse servum, non pigrum.

Chrysostomus super Matth. Nunc autem qui divitias et non mores, pulchritudinem et non fidem, et quod in meretricibus quaeri solet, hoc in coniugibus optant, non generant subditos filios vel sibi vel Deo, sed contumaces et contra se et contra Deum, ut filii eorum sint poena irreligiositatis eorum. Iste obed genuit iesse, id est refrigerium, nam quicumque est subditus Deo et parentibus suis, tales filios generat, Deo praestante, a quibus refrigeratur.

Glossa. Vel iesse, id est incensum. Si enim servimus ex amore et timore, erit devotio in corde, quae ex igne et desiderio cordis suavissimum incensum offert Deo. Postquam autem aliquis idoneus est servus et sacrificium Deo factus, sequitur ut sit David, id est manu fortis qui contra hostes fortiter dimicavit et idumaeos tributarios fecit. Similiter ipse debet carnales, id est homines, verbo et exemplo Deo subiugare.


MATTHAEUS 1,6-7


3106 (Mt 1,6-7)

Glossa. Secundi quaterdenarii generationis seriem evangelista decurrit, quae a regibus continetur; et ideo a David incipit qui primus in tribu iudae regnavit, dicens David rex genuit salomonem ex ea quae fuit uriae.

Augustinus de cons. Evang. Quia enim in generationibus Matthaei significatur nostrorum susceptio peccatorum, ideo ipse a David per salomonem descendit, in cuius matre ille peccavit. Lucas vero ad David per nathan ascendit, per quem prophetam Deus peccatum illius expiavit, quia in generationibus lucae significatur abolitio peccatorum.

Augustinus in libro retract. Dicendum tamen fuit per cuius nominis prophetam, ne putaretur idem fuisse homo, cum alter fuerit, quamvis et ipse hoc nomine vocaretur.

Remigius. Quaerendum est autem quare evangelista bersabee proprio nomine non nominavit sicut ceteras mulieres. Quod ideo est quia ceterae mulieres quamvis reprehensibiles fuissent, tamen laudabiles erant virtutibus. Bersabee vero non solum fuit conscia adulterii, sed etiam homicidii mariti sui, et ideo proprio nomine eam non nominavit in genealogia domini.

Glossa. Tacet etiam nomen bersabee, ut nominando uriam, reducat ad memoriam illud maximum scelus quod in eum fecit.

Ambrosius super lucam. At vero sanctus David in eo est praecellentior quod hominem se ipse cognovit, et commissum super arrepta uriae uxore peccatum poenitentiae curavit lacrymis abluendum, ostendens nobis neminem propriae virtuti debere confidere; habemus enim adversarium magnum, qui vinci a nobis sine Dei adiutorio non possit. Et plerumque in illustribus viris gravia peccata reperies, ut quasi homines tentationi potuisse succumbere cognoscas, ne virtutibus egregiis plusquam homines crederentur.

Chrysostomus super Matth. Salomon autem interpretatur pacificus, quoniam omnibus in circuitu gentibus pacificatis et tributa reddentibus pacificum habuit regnum. Salomon autem genuit roboam. Roboam interpretatur a multitudine populi. Multitudo enim mater est seditionis, quia quod a pluribus peccatur, plerumque manet invindicabile. Paucitas autem magistra est disciplinae.


MATTHAEUS 1,8-11


3108 (Mt 1,8-11)

Hieronymus. In quarto autem regum volumine legimus de ioram ochoziam fuisse generatum. Quo mortuo, iosabeth filia ioram regis, soror ochoziae, tulit ioas filium fratris sui, et eum internecioni, quae exercebatur ab athalia, subtraxit. Cui successit in regnum filius eius amasias. Post quem regnavit filius eius azarias, qui appellatur ozias, cui successit ioatham filius eius. Cernis ergo quod, secundum fidem historiae, tres reges in medio fuerunt, quos evangelista praetermisit. Ioram quoque non genuit oziam, sed ochoziam et reliquos quos numeravimus. Verum quia evangelistae propositum erat tessaradecades in diverso temporis statu ponere, et quia ioram generi se miscuerat impiissimae iezabelis, idcirco usque ad tertiam generationem eius memoria tollitur, ne in sanctae nativitatis ordine poneretur.

Hilarius in Matth. Purgata vero labe familiae gentilis, iam regalis in quarta generationum consequentium origo numeratur.

Chrysostomus super Matth. Quod spiritus sanctus per prophetam contestatus est, dicens ut dispergeret omnem masculum de domo achab et iezabel, implevit iehu filius nansi, et accepit promissionem, ut usque ad quartam generationem sedeant filii eius in sede regni supra israel. Quanta ergo benedictio facta est super domum achab, tanta maledictio facta est super domum ioram propter filiam iniqui achab et iezabel, ut usque ad quartam generationem praecidantur filii eius de regum numero, et sic peccatum eius descendit in filios eius, sicut fuerat scriptum: reddam peccata patrum in filios, usque ad tertiam et quartam generationem. Videte ergo quam periculosum est inire coniugia ex genere impiorum.

Augustinus de quaest. Novi et vet. Testamenti. Vel non immerito sublati sunt de numero ceterorum ochozias, ioas et amasias. Sic enim eorum continuavit impietas, ut nullum intervallum haberet. Salomon autem merito patris dimissum in regno est; roboam autem merito filii; illi autem tres maligne agentes erasi sunt. Ad perditionem enim generis exemplum est quando iugiter malignitas panditur. Sequitur ozias autem genuit ioatham. Ioatham autem genuit achaz. Achaz autem genuit Ezechiam.

Glossa. Cui, cum esset sine liberis, dictum est: dispone domui tuae, quia morieris. Ideo flevit non propter longiorem vitam, cum sciret inde salomonem placuisse Deo, quod non petiisset ampliores annos, sed quia dubitabat ne promissio Dei impleretur, cum se sciret esse de David, per quem oportebat venire Christum, et ipse erat sine liberis. Sequitur Ezechias autem genuit manassen. Manasses autem genuit amon. Amon autem genuit iosiam. Iosias autem genuit iechoniam et fratres eius in transmigratione babylonis.

Chrysostomus super Matth. Sed non sic positum est in libro regum, ubi talis est ordo: iosias genuit eliacim, postea vocatum Ioakim; Ioakim autem genuit ieconiam. Sed Ioakim sublatus est de numero regum, quia non populus Dei constituerat eum in regnum, sed pharao per potentatum. Si enim iustum fuit ut propter solam commixtionem generis achab tollerentur tres reges de numero regum, quare non erat iustum ut similiter tolleretur Ioakim, quem pharao vi hostili fecerat regem? et sic iechonias, qui est filius Ioakim, nepos autem iosiae, sublato patre de numero regum, ipse est positus pro eo, quasi filius iosiae.

Hieronymus. Vel aliter. Sciamus Iechoniam priorem ipsum esse qui Ioakim, secundum autem filium, non patrem: quorum primus per k et m, secundus per ch et n scribitur. Quod scriptorum vitio et longitudine temporum apud graecos latinosque confusum est.

Ambrosius super lucam. Duos enim fuisse Ioakim regnorum libri indicant, sic enim scriptum est: dormivit Ioakim cum patribus eius, et regnavit ioachin filius eius pro eo. Filius autem est cui ieremias nomen imposuit iechoniam. Et bene s. Matthaeus a propheta voluit discrepare, ut non ioachin et iechoniam vocaret simul, quia maiorem fructum dominicae pietatis astruxit. Generis enim nobilitatem dominus in hominibus non requisivit, sed de captivis et peccatoribus congrue nasci voluit qui remissionem veniebat praedicare captivis. Non igitur suppressit alterum evangelista, sed utrumque significavit quod uterque iechonias dictus sit.

Remigius. Sed quaeri potest quare dicat evangelista eos natos in transmigratione, cum nati fuissent antequam transmigratio fuerit facta. Ideo autem dicit hoc quia ad hoc nati sunt ut de regno totius populi pro suis et aliorum peccatis captivi ducerentur. Et quia praescius erat Deus eos esse ducendos captivos, idcirco dixit eos natos in transmigratione. De his autem quos sanctus evangelista in genealogia domini simul ponit, sciendum quia aut similes fuerunt fama aut infamia: iudas et fratres eius laudabiles fuerunt fama; similiter phares et zara, iechonias et fratres eius notabiles fuerunt infamia.

Glossa. Mystice autem David est Christus, qui goliam, id est diabolum, superavit. Urias autem, id est lux mea Deus, est diabolus, qui dicit. Similis ero altissimo; cui ecclesiam coniugatam Christus de solario paternae maiestatis adamavit, et pulchram factam sibi matrimonio copulavit. Vel urias, id est iudaicus populus, qui per legem de luce gloriatur. Sed huic Christus legem abstulit, quam de se loqui docuit. Bersabee autem est puteus satietatis, id est abundantia gratiae spiritualis.

Remigius. Vel bersabee interpretatur puteus septimus, sive puteus iuramenti, per quod significatur fons baptismatis, in quo datur donum spiritus septiformis et fit ibi adiuratio contra diabolum. Est et Christus salomon pacificus, secundum illud apostoli: ipse est pax nostra. Est roboam latitudo populi, secundum illud: multi venient ab oriente et ab occidente.

Rabanus. Vel impetus populi, quia velociter populus convertit ad fidem.

Remigius. Ipse est abias, id est pater dominus, secundum illud: unus est pater vester qui in caelis est; et iterum: vos vocatis me magister et domine. Est et asa, idest attollens, secundum illud: qui tollit peccata mundi. Est et iosaphat, idest iudicans, secundum illud: pater omne iudicium dedit filio. Est et ioram, id est excelsus, secundum illud: nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit. Est et ozias, idest robustus domini, secundum illud: fortitudo mea et laus mea dominus. Est et ioatham consummatus vel perfectus, secundum illud apostoli: finis legis, Christus. Est et achaz convertens, secundum illud: convertimini ad me.

Rabanus. Vel comprehendens, quia nemo novit patrem nisi filius.

Remigius. Est et Ezechias fortis dominus vel dominus confortavit, secundum illud: confidite, ego vici mundum. Ipse est manasses obliviosus sive oblitus, secundum illud: peccatorum vestrorum non recordabor amplius. Est et amon fidelis, secundum illud: fidelis dominus in omnibus verbis suis. Est et iosias, ubi est incensum domini, secundum illud: factus in agonia, prolixius orabat.

Rabanus. Quod vero incensum orationem significat, psalmista testatur dicens: dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Vel domini salus, secundum illud: salus autem mea in sempiternum erit.

Remigius. Ipse iechonias praeparans, vel domini praeparatio, secundum illud: si abiero, et praeparavero locum.

Glossa. Moraliter autem post David sequitur salomon, qui interpretatur pacificus. Tunc enim aliquis fit pacificus, motibus sedatis illicitis, et quasi iam in aeterna tranquillitate positus, cum Deo servit et alios ad eum convertit. Sequitur roboam, id est populi latitudo: postquam enim non habet quod in se vincat, amplecti alios debet et late populum Dei ad superna trahere secum. Sequitur abias, idest pater dominus: his enim praemissis potest se profiteri filium Dei, et tunc esse asa, idest attollens, ut de virtute in virtutem ad patrem suum ascendat; et tunc erit iosaphat, idest iudicans, ut alios iudicet et a nemine iudicetur. Ita fit ioram, idest excelsus, quasi in caelestibus habitans; unde efficitur ozias, idest robustus domini, quasi robur suum Deo attribuens et in suo proposito perseverans. Et sequitur ioathan, idest perfectus, quia quotidie in maius proficit. Et sic fit achaz, idest comprehendens: ex operatione enim augmentatur agnitio, secundum illud: annuntiaverunt opera Dei, et facta eius intellexerunt. Sequitur Ezechias, idest fortis dominus, quia Deum fortem esse intelligit; et ideo in amorem eius conversus fit manasses, idest obliviosus, temporalia tradens oblivioni; et ex hoc fit amon, idest fidelis: qui enim temporalia contemnit, neminem in re sua defraudat. Et fit iosias, idest salutem domini secure expectans: iosias enim salus domini interpretatur.


MATTHAEUS 1,12-15


3112 (Mt 1,12-15)

Chrysostomus super Matth. Post transmigrationem inter privatas personas primo ponit iechoniam quasi privatum et ipsum.

Ambrosius super lucam. De quo ieremias dicit: scribe virum istum abdicatum: quia non exsurget ex semine eius sedens in throno David. Quomodo autem ex semine iechoniae nullus regnaturus dicitur per prophetam? si enim Christus regnavit, ex semine autem iechoniae Christus est, propheta mentitus est. Sed illic futuros ex semine iechoniae non negatur; et ideo de semine eius Christus est; et quod regnaverit Christus, non contra prophetam est: non enim saeculari honore regnavit; ipse enim dixit: regnum meum non est de hoc mundo. Iechonias autem genuit salathiel.

Chrysostomus super Matth. De salathiel quidem nihil legimus vel boni vel mali; tamen putamus sanctum eum fuisse, et in captivitate assidue Deum petiisse pro ipsa calamitate quae contigerat israel: ideo petitionem Dei eum appellatum fuisse; interpretatur enim petitio Dei. Salathiel autem genuit zorobabel, qui interpretatur fluitio postposita, vel ex commixtione, vel hic doctor babyloniae. Legi (si verum est nescio). Quia sacerdotale et regale genus mixtum est in zorobabel. Propter istum autem reversi sunt filii israel in terram propriam quia cum contenderent tres pro sua sententia, vicit zorobabel, et pronuntiata est omnibus fortior veritas esse; propter quod darius concessit ei filios israel redire in sua; et ideo recte secundum providentiam Dei nominatus est zorobabel, idest doctor babyloniae. Quae enim maior doctrina quam ostendere veritatem dominatricem esse omnium rerum? Glossa. Sed hoc videtur esse contrarium generationi quae legitur in paralipomenon. Dicitur enim ibi iechonias genuisse salathiel et phadaia, et phadaia zorobabel, et zorobabel mosollam, ananiam et salamith sororem eorum. Sed scimus multa in paralipomenon vitio scriptorum depravata. Unde multae et indeterminatae genealogiarum veniunt quaestiones, quas iubet apostolus evitari. Vel potest dici salathiel et phadaia eumdem esse, quasi binomium. Vel salathiel et phadaia fratres esse, et filios eiusdem nominis habuisse; et historiographum secutum fuisse generationem zorobabel filii salathiel. De abiud usque ad ioseph nulla historia invenitur in paralipomenon; sed alii multi annales leguntur fuisse apud hebraeos, qui dicebantur verba dierum, de quibus herodes rex alienigena dicitur multos combussisse ut ordo regiae stirpis confunderetur. Et forsitan ioseph nomina parentum ibi legerat, vel alio quoquo modo retinuerat. Unde evangelista seriem istius generationis poterat scire. Notandum tamen, quod prior iechonias domini resurrectio, sequens domini praeparatio dicitur. Utrumque autem convenit domino Christo, qui dicit: ego sum resurrectio et vita; et: vado parare vobis locum. Salathiel, idest petitio mea Deus, illi convenit qui dicit: pater sancte, serva illos quos dedisti mihi.

Remigius. Est etiam zorobabel, idest magister confusionis, secundum illud: magister vester cum publicanis et peccatoribus manducat. Ipse est abiud, idest pater meus iste, secundum illud: ego et pater unum sumus. Est et eliacim, idest Deus resuscitans, secundum illud: resuscitabo eum in novissimo die. Est et azor, idest adiutus, secundum illud: qui me misit, mecum est. Ipse est et sadoch iustus, sive iustificatus, secundum illud: traditus iustus pro iniustis. Est et achim, idest frater meus iste, secundum illud: qui fecerit voluntatem patris mei, hic meus frater est. Est etiam eliud, idest Deus meus iste, secundum illud: Deus meus et dominus meus.

Glossa. Est et eleazar, idest Deus meus adiutor, secundum illud: Deus meus adiutor meus. Est et mathan, idest donans vel donatus, secundum illud: dedit dona hominibus et: sic Deus dilexit mundum ut filium suum daret unigenitum.

Remigius. Est et iacob supplantans, quia non solum ipse supplantavit diabolum, sed et huius potestatem suis fidelibus dedit, secundum illud: ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes. Est et ioseph, idest apponens, secundum illud: ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.

Rabanus. Sed videamus quid moraliter isti patres significent: quia post iechoniam, qui dicitur praeparatio domini, sequitur salathiel, idest petitio mea Deus; qui enim praeparatus est non petit nisi solum Deum. Sed iterum fit zorobabel, idest magister babylonis, scilicet terrenorum hominum, quos facit cognoscere de Deo quod pater est, quod sonat abiud; et tunc ille populus resurgit a vitiis: unde sequitur eliacim, qui resurrectio interpretatur. Et idem ad bene operandum adiutus, quod sonat azor, fit sadoch, idest iustus; et tunc dicit fidelis dilectionem proximi. Ipse est frater meus, quod sonat achim; et per dilectionem Dei dicit Deus meus, quod sonat eliud. Et sequitur eleazar, idest Deus meus adiutor, quia recognoscit Deum suum adiutorem. Ad quid autem tendit, ostendit mathan, qui dicitur donum vel donans: expectat enim Deum datorem; et sicut luctatus est in principio et vitia supplantavit, sic et in fine vitae, quod ad iacob pertinet; et sic pervenitur ad ioseph, idest ad augmentum virtutum.


MATTHAEUS 1,16


3116 (Mt 1,16)

Glossa. Post omnes generationes patrum ponit ultimo generationem ioseph viri mariae, propter quam omnes aliae introducuntur, dicens iacob autem genuit ioseph.

Hieronymus. Hunc locum obiicit nobis iulianus augustus de dissonantia evangelistarum: cur Matthaeus ioseph filium dixit iacob, et Lucas filium eum appellaverit heli; non intelligens consuetudinem scripturarum, quod alter secundum naturam, alter secundum legem ei pater sit. Scimus enim hoc per moysen Deo iubente praeceptum, ut si frater aut propinquus absque liberis mortuus fuerit, alius eius accipiat uxorem ad suscitandum semen fratris vel propinqui sui. Super hoc africanus, temporum scriptor, et eusebius caesariensis plenius disputaverunt. Ex historia autem ecclesiastica. Mathan enim et melchi diversis temporibus ex una eademque uxore iescha nomine singulos filios procrearunt. Quia mathan per salomonem descendit, uxorem eam primum ceperat, et relicto filio uno iacob nomine, defunctus est. Post cuius obitum, quoniam lex viduam alii viro non vetat nubere, melchi, qui per mathan genus ducit, cum esset ex eadem tribu, sed non ex eodem genere, relictam mathan accepit uxorem, ex qua ipse suscepit filium nomine heli, per quos ex diverso patrum genere efficiuntur iacob et heli uterini fratres; quorum alter, idest iacob, fratris heli sine liberis defuncti uxorem ex mandato legis accipiens, genuit ioseph, natura quidem generis suum filium; propter quod et scribitur iacob autem genuit ioseph. Secundum legis vero praeceptum, heli efficitur filius iacob quia frater erat et ad suscitandum fratris semen acceperat uxorem eius. Et per hoc recta invenitur atque integra generatio et ea quam Matthaeus enumerat et ea quam Lucas, qui legalem successionem, quae velut adoptione quadam erga defunctos constat, competenti satis per hoc designavit indicio, observans ne in huiusmodi successionibus genuisse aliquem nominaret.

Augustinus de cons. Evang. Commodius enim filius eius dictus est a quo fuerat adoptatus, quam si diceretur ab illo genitus cuius carne non erat natus. Matthaeus autem dicens abraham genuit isaac, et in hoc perseverans donec diceret iacob genuit ioseph, satis expressit eum patrem produxisse secundum ordinem generationum a quo ioseph non adoptatus, sed genitus erat. Quamquam si etiam Lucas genitum diceret ioseph ab heli, nec sic nos hoc verbum perturbare deberet; neque enim absurde quisquam dicitur non carne sed caritate genuisse quem sibi filium adoptaverit. Ex historia eccles. Haec autem non nobis ad lubitum reperta aut absque ullis auctoribus commentata sunt, sed ipsi salvatoris nostri secundum carnem propinqui, seu studio tanti seminis demonstrandi, seu edocendi quae secundum veritatem gesta sunt, haec tradiderunt.

Augustinus de cons. Evang. Merito autem Lucas, qui non ab initio evangelii sui sed a baptismo christi generationes enarrat tamquam sacerdotem in expiandis peccatis magis assignans, adoptionis originem ipse suscepit, quia per adoptionem efficimur filii Dei credendo in filium Dei. Per carnalem vero generationem, quam Matthaeus prosequitur, filius Dei potius propter nos homo factus est. Satis autem ostendit Lucas se dixisse ioseph filium heli, quod illi fuerit adoptatus, cum adam filium dixerit Dei per gratiam, quam postea peccando amisit, tamquam filius in paradiso constitutus sit.

Chrysostomus in Matth. Positis igitur progenitoribus universis et finiens in ioseph, addit virum mariae, monstrans quod propter illam et hunc in genealogia posuit.

Hieronymus. Cum autem virum audieris, tibi suspicio non subeat nuptiarum; sed recordare consuetudinis scripturarum, quod sponsae uxores, et sponsi viri vocantur. Gennadius de ecclesiasticis dogmatibus. Natus est autem Dei filius ex homine, idest ex maria, et non per hominem, idest ex viri coitu, sicut ebion dicit; unde signanter subdit de qua natus est iesus.

Augustinus de haeres. Quod est contra valentinum, qui dixit Christum nihil assumpsisse de virgine, sed per illam tamquam per rivum aut fistulam pertransisse.

Augustinus contra faustum. Cur autem carnem ex utero feminae assumere voluerit, summa consilii penes ipsum est: sive quod utrumque sexum hoc modo honorandum iudicavit assumendo formam viri et nascendo de femina, sive aliqua alia causa quam non temere dixerim.

Augustinus de quaest. Novi et vet. Testam. Quod autem per olei unctionem praestabat Deus his qui in reges ungebantur, hoc praestitit spiritus sanctus homini Christo addita expiatione; quare natus, Christus est appellatus; et hoc est quod dicitur qui vocatur Christus.

Augustinus de cons. Evang. Non tamen erat fas ut eum ob hoc a coniugio mariae separandum putaret quod non ex eius concubitu, sed virgo peperit Christum; hoc enim exemplo magnifice insinuatur fidelibus coniugatis et servata pari consensu continentia, posse permanere coniugium non permixto corporis sexu, sed custodito mentis affectu; praesertim quia nasci eis filius potuit sine ullo complexu carnali.

Augustinus de nupt. Et conc. Omne autem nuptiarum bonum impletum est in illis parentibus christi: fides, proles et sacramentum; prolem cognoscimus ipsum dominum, fidem quia nullum adulterium, sacramentum quia nullum divortium.

Hieronymus. Quaerat autem diligens lector, et dicat: cum ioseph non sit pater domini salvatoris, quid pertinet ad dominum generationis ordo deductus usque ad ioseph? cui respondebimus primo, non esse consuetudinis scripturarum ut mulierum in generationibus ordo texatur, deinde ex una tribu fuisse ioseph et mariam unde ex lege eam accipere cogebatur ut propinquam et quod simul censentur in bethlehem, ut de una videlicet stirpe generati.

Augustinus de nupt. Et conc. Fuit et series generationis usque ad ioseph producenda ne in illo coniugio virili sexui, utique potiori, fieret iniuria, cum veritati nihil deperiret quia ex semine David erat maria.

Augustinus contra faustum. Nos ergo credimus etiam mariam fuisse in cognatione David quia eis scripturis credimus quae utrumque dicunt: et Christum ex semine David secundum carnem, et eius matrem mariam, non cum viro concumbendo, sed virginem. Concilium ephesinum. Cavendus autem est hic nestorii error qui sic dicit: cum divina scriptura dictura est aut nativitatem christi, quae ex maria virgine est, aut mortem, nusquam videtur ponens Deus, sed aut Christus aut filius aut dominus, quoniam haec tria naturarum significativa duarum: aliquando quidem huius, aliquando vero illius, aliquando autem et illius et istius. Accipe autem ad hoc testimonium: iacob genuit ioseph virum mariae, de qua natus est iesus qui dicitur Christus. Deus enim verbum secunda ex muliere non eguit nativitate.

Augustinus contra felicianum. Sed non alius Dei et alius hominis, sed idem Christus Dei et hominis filius fuit. Et sicut in uno homine aliud animus et aliud corpus, sic in mediatore Dei et hominum aliud Dei filius, aliud hominis filius fuit, unus tamen ex utroque Christus dominus fuit. Aliud, inquam, pro discretione substantiae, non alius pro unitate personae. Sed obiicit haereticus: nescio quomodo natum doceatis ex tempore quem coaeternum patri dicitis iam fuisse. Nasci enim est velut quidam motus rei non extantis antequam nascatur, id agens beneficio nativitatis ut sit. Quo colligitur, eum qui erat nasci non potuisse, et si nasci potuit, non fuisse. Ad quod respondetur ab augustino. Fingamus, sicut plerique volunt, esse in mundo animam generalem quae sic ineffabili motu semina cuncta vivificet ut non sit concreta cum genitis; nempe cum haec in uterum passibilem materiam ad usus suos formatura pervenerit, unam facit secum esse personam eius rei, quam non eamdem constat habere substantiam; et fit, operante anima et patiente materia, ex duabus substantiis unus homo, cum anima aliud doceatur esse, aliud caro. Sicque animam nasci fatemur ex utero, quam ad uterum venientem vitam dicimus contulisse concepto. Nasci, inquam, ex matre dicitur qui ex hac sibi corpus aptavit in quo nasci posset, non quia antequam nasceretur, quantum ad se attinet, ipsa penitus non fuisset. Sic ergo, immo multo incomprehensibilius atque sublimius, natus est susceptione perfecti hominis de matre filius Dei, qui per omnipotentiam singularem omnibus genitis est causa nascendi.



Th. Aq. Catena aurea 3102