Th. Aq. Catena aurea 3301

MATTHAEUS 3,1-3


3301 (Mt 3,1-3)

Chrysostomus super Matth. Sol appropians, antequam appareat, mittit radios suos et facit albescere orientem, ut praecedens aurora adventum diei demonstret; sic dominus natus in mundo, antequam appareat, per doctrinam spiritus sui fulgore transmisso illuminavit ioannem, ut praecedens ille adventum annuntiet salvatoris: et ideo post ortum christi enarratum, doctrinam eius enarraturus evangelista et baptismum, in quo testimonium habuit, de praecursore et baptista praemittit, dicens in diebus autem illis venit Ioannes baptista praedicans in deserto.

Remigius. His autem verbis, beati ioannis non solum tempus et locum et personam, sed etiam officium et studium demonstrat. Tempus generale demonstrat cum dicit in diebus autem illis.

Augustinus de cons. Evang. Hoc autem tempus Lucas per terrenas potestates expressit cum dixit: anno quintodecimo. Sed intelligere debemus Matthaeum cum diceret in diebus illis, in multo longiori spatio accipi voluisse. Mox enim ut narravit regressum de aegypto Christum, quod utique tempore pueritiae vel infantiae factum est, ut possit stare quod Lucas de illo cum duodecim esset annorum narravit, continuo intulit in diebus autem illis: non utique pueritiae tantum illius dies insinuans, sed omnes dies ab eius nativitate usque quo praedicare coepit Ioannes.

Remigius. Personam ostendit cum dicit venit Ioannes; idest, manifestavit se, qui tamdiu prius latuerat.

Chrysostomus. Sed quare necessarium fuit ut Ioannes Christum praeveniret operum testimonio Christum praedicante? primo quidem ut hinc christi dignitatem discas, quod sicut pater, ita et ipse prophetas habet, secundum illud zachariae: et tu, puer, propheta altissimi vocaberis. Deinde ut nullam causam inverecundiae iudaeis relinquat: quod et ipse demonstrat dicens: venit Ioannes neque manducans neque bibens, et dicunt: daemonium habet. Venit filius hominis manducans et bibens, et dicunt: ecce homo edax. Sed et aliter necessarium erat ab alio prius dici quae de Christo erant, et non ab ipso; alias iudaei quid dixissent, qui post testimonium ioannis dixerunt: tu testimonium perhibes de teipso? testimonium tuum non est verum.

Remigius. Officium subiungit cum dicit baptista: in quo domini viam praeparavit: nisi enim baptizari homines consuescerent, baptismum christi abhorrerent. Studium ostendit cum ait praedicans.

Rabanus. Quia etiam Christus praedicaturus erat: postquam enim visum fuit idoneum tempus, scilicet circa triginta annos, incipiens praedicationem suam, viam domini praeparavit.

Remigius. Locum subiungit dicens in deserto iudaeae. Maximus. Ubi ad praedicationem eius nec insolens turba perstreperet nec infidelis auditor rediret, sed hi tantum audire possent qui praedicationem cura divini cultus expeterent.

Hieronymus super isaiam. Vel in hoc considerandum est quod salutare Dei et gloria domini non praedicatur in ierusalem sed in solitudine ecclesiae et in deserta gentium multitudine.

Hilarius in Matth. Vel etiam ad iudaeam venit desertam Dei frequentatione, non populi, ut praedicationis locus, eorum quibus praedicatio erat missa, solitudinem testaretur.

Glossa. Vel typice desertum significat vitam a mundi illecebris segregatam, quae poenitentibus competit.

Augustinus de utilitate poenitentiae. Nisi autem poeniteat aliquem vitae veteris, novam non potest inchoare.

Hilarius. Et ideo poenitentiam, regno caelorum appropinquante, pronuntiat, per quam est reditus ab errore, recursus a crimine, et post vitiorum pudorem professio desinendi, dicens poenitentiam agite.

Chrysostomus super Matth. Ubi manifestat in ipso principio, quia benigni regis est nuntius: non enim peccatoribus minus intendebat, sed indulgentiam promittebat. Solent reges nato sibi filio, indulgentiam in regno suo donare; sed ante transmittunt acerbissimos exactores. Deus autem nato sibi filio, volens donare indulgentiam peccatorum, praemisit quasi exactorem exigentem, et dicentem poenitentiam agite. O exactio quae non fecit pauperes, sed divites reddit. Nam cum quis debitum iustitiae suae reddiderit, Deo nihil praestat, sed sibi lucrum suae salutis acquirit. Poenitentia enim cor emundat, sensus illuminat et ad susceptionem christi praeparat humana praecordia; unde subiungit appropinquabit enim regnum caelorum.

Hieronymus. Primus baptista Ioannes regnum caelorum praedicat, ut praecursor domini hoc honoretur privilegio.

Chrysostomus in Matth. Ideoque quod nunquam iudaei audierunt neque etiam a prophetis, caelos et regnum quod ibi est, praedicat, et nihil de cetero de terra dicit. Sic ergo ex novitate eorum quae dicuntur erigit eos ad quaerendum eum qui praedicatur.

Remigius. Regnum autem caelorum quatuor modis dicitur: nempe Christus, secundum illud: regnum Dei intra vos est; sancta scriptura, secundum illud: auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum eius; sancta ecclesia, secundum illud: simile est regnum caelorum decem virginibus; supernum solium, secundum illud: multi venient ab oriente et occidente, et recumbent in regno caelorum; et hoc totum hic potest intelligi.

Glossa. Dicit autem appropinquabit regnum caelorum, quia nisi appropinquaret, nemo redire posset, quia infirmi et caeci via, quae est Christus, carebant.

Augustinus de cons. Evang. Haec autem verba ioannis alii evangelistae praetermiserunt. Iam vero quod sequitur hic est qui dictus est per isaiam prophetam dicentem: vox clamantis in deserto: rectas facite semitas eius, ambigue positum est, nec elucet utrum ex persona sua evangelista commemoraverit, an adhuc verba eiusdem ioannis secutus adiunxerit, ut totum hoc Ioannes dixisse intelligatur: poenitentiam agite: appropinquabit enim regnum caelorum. Hic est enim de quo dictum est per isaiam prophetam. Neque enim hoc movere debet quia non ait: ego sum, sed hic est; nam et Matthaeus dixit: invenit hominem sedentem in telonio, et non dixit: invenit me. Quod si ita est, non est mirum si et interrogatus quid diceret de seipso, sicut narrat Ioannes evangelista, respondit: ego vox clamantis in deserto.

Gregorius in Evang. Sicut autem, quia unigenitus filius verbum patris vocatur, secundum illud: in principio erat verbum. Ex ipsa autem nostra locutione cognoscimur, quia vox sonat ut verbum possit audiri. Adventum itaque domini Ioannes praecurrens vox dicitur, quia per eius ministerium patris verbum ab hominibus auditur.

Chrysostomus super Matth. Vox etiam est sonus confusus, nullum secretum cordis ostendens, sed hoc tantummodo significans quia vult aliquid dicere ille qui clamat; verbum autem est sermo mysterium cordis aperiens. Ad haec, vox inter homines et animalia communis est; verbum autem est hominum tantum. Ideo ergo Ioannes dictus est vox, non verbum, quia per eum Deus sua consilia non demonstravit, sed hoc solum quod Deus aliquid facere in hominibus meditabatur; postea autem per filium suum plenissime mysterium suae voluntatis aperuit.

Rabanus. Qui recte vox clamantis ob fortitudinem praedicationis dicitur. Tribus autem modis clamor accidit: hoc est, si longe positus est cui loquatur, si surdus, si per indignationem; et haec humano generi acciderunt.

Glossa. Est igitur Ioannes quasi vox verbi clamantis: verbum enim clamat in voce, idest Christus in ioanne.

Beda. Sicut etiam clamavit in omnibus qui a principio aliquid divinitus dixerunt; et tamen iste solus est vox: quia per eum praesens verbum ostenditur, quod alii longe nuntiaverunt.

Gregorius in Evang. Ipse autem Ioannes est clamans in deserto, quia derelictae ac destitutae iudaeae solatium redemptoris annuntiat.

Remigius. Quantum autem ad historiam attinet, in deserto clamabat, quia remotus erat a turbis iudaeorum. Quid autem clamet, insinuat cum subiungit parate viam domini.

Chrysostomus super Matth. Sicut enim magno regi in expeditionem venturo praeparatores praecedunt qui sordida abluunt, dirupta componunt, sic et dominum nostrum praecessit Ioannes, qui ab humanis cordibus poenitentiae scopis peccatorum sordes eiiceret, et quae dissipata fuerant, spiritualium praeceptorum ordinatione componeret. Gregorius in Evang. Omnis autem qui fidem rectam et bona opera praedicat, domino ad corda audientium viam parat, rectas domino semitas facit, dum mundas animo cogitationes per sermonem bonae praedicationis format.

Glossa. Vel fides est via qua verbum ad cor descendit: cum mores in melius mutantur, fiunt semitae rectae.


MATTHAEUS 3,4


3304 (Mt 3,4)

Chrysostomus super Matth. Postquam ostendit quia ipse est vox clamantis in deserto, prudenter evangelista subiunxit ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis camelorum, in quo ostenditur quae sit vita ipsius: nam ipse quidem testificabatur de Christo, vita autem eius de ipso. Nemo autem potest esse alterius testis idoneus, nisi prius fuerit suus.

Hilarius in Matth. Fuerant enim praedicanti ioanni et locus opportunior et vestitus utilior et cibus aptior.

Hieronymus. De pilis enim camelorum habebat vestimentum, non de lana. Aliud austerae vestis indicium est, aliud luxuriae mollioris.

Chrysostomus super Matth. Servis autem Dei non convenit habere vestimentum ad speciem visionis vel ad carnis delectamentum, sed tantum ad tegumentum nuditatis. Habebat enim Ioannes vestem non mollem neque delicatam, sed cilicinam, gravem et asperam, et conterentem corpus potius quam foventem, ut de virtute animae eius ipse habitus corporis loqueretur. Sequitur et zonam pelliceam circa lumbos suos. Consuetudo enim erat apud iudaeos ut zonis laneis uterentur: ideo iste, quasi durius aliquid facere volens, zona pellicea cingebatur.

Hieronymus. Porro quod sequitur, esca eius erat locustae et mel silvestre, habitatori solitudinis congruum est, ut non delicias ciborum, sed necessitates humanae carnis expleret.

Rabanus. Tenui victu contentus, et ex minutis volatilibus et melle invento in truncis arborum. In dictis autem arnulphi galliarum episcopi reperimus minimum genus locustarum fuisse in deserto iudaeae, quae corpusculis in modum digiti manus exilibus et brevibus in herbis facile capiuntur, coctaeque in oleo pauperem praebent gustum. Similiter narrat, in eodem deserto esse arbores habentes lata folia et rotunda, lactei coloris, et melliti saporis, quae natura fragilia manibus fricantur et eduntur, et hoc est quod mel silvestre dicitur.

Remigius. Sub hoc autem habitu vestimentorum et vilitate ciborum ostendit se peccata totius generis humani deflere.

Rabanus. Potest et habitus et gustus eius, qualitatem internae conversationis exprimere: nam austerioribus utebatur indumentis quia vitam peccantium increpavit.

Hieronymus. Zona quidem pellicea, qua cinctus fuit et elias, mortificationis est indicium.

Rabanus. Locustas et mel silvestre edebat quia dulcius sapiebat turbis praedicatio eius; sed citius finem sortita est: in melle enim dulcedo, in locustis est alacer volatus, sed cito deciduus.

Remigius. Per ioannem autem, qui Dei gratia interpretatur, significatur Christus, qui mundo gratiam attulit; per vestimentum illius designatur ecclesia gentium.

Hilarius in Matth. Cum exuviis immundarum pecudum, quibus gentiles pares existimantur, christi praedicator induitur, fitque sanctificatum habitu prophetali quidquid in eis vel inutile fuerat vel sordidum. Zonae autem praecinctio, efficax in omne opus bonum est apparatus, ut ad omne ministerium christi simus accincti. In esum etiam eliguntur locustae fugaces hominum, et ad omnem adventum nostri sensus evolantes: nos scilicet, qui ab omni sermone et congressu ipsis quibusdam corporis saltibus efferebamur voluntate vagi, in operibus inutiles, in verbis queruli, sede peregrini; nunc sumus sanctorum alimonia et satietas prophetarum electi, simul cum melle silvestri, dulcissimum ex nobis cibum non ex alveariis legis, sed ex truncis silvestrium arborum praebituri.


MATTHAEUS 3,5-6


3305 (Mt 3,5-6)

Chrysostomus super Matth. Conversatione ioannis exposita, convenienter subiungit tunc exibat ad eum; amplius enim resonabat conversatio vitae eius in eremo, quam vox clamoris ipsius.

Chrysostomus in Matth. Erat enim mirabile in humano corpore tantam patientiam videre: quod denique et iudaeos magis attrahebat, magnum eliam in eo videntes. Conferebat autem ad stuporem quod dereliquerat eos gratia prophetarum, et post longum tempus reversa videbatur ad eos. Praedicationis etiam modus immutatus ad id proderat: nihil enim assuetorum apud alios prophetas audiebant, puta praelia et victorias babylonicas et persicas, sed caelos, et quidem illic regnum, et supplicium gehennae. Dicit autem tunc exibat ad eum ierosolyma et omnis iudaea et omnis regio circa iordanem, et baptizabantur ab eo in iordane.

Glossa. Baptismo praecurrente, non peccata dimittente.

Remigius. Baptismus enim ioannis figuram gerebat catechumenorum: nam sicut modo catechizantur pueri, ut digni fiant sacramento baptismatis, ita Ioannes baptizabat, ut baptizati ab eo, postea devote vivendo digni fierent accedere ad christi baptismum. In iordane autem baptizabat, ut ibi aperiretur ianua regni caelestis ubi datus est aditus filiis israel terram promissionis intrandi. Sequitur confitentes peccata sua.

Chrysostomus super Matth. Ad comparationem enim sanctitatis ioannis quis poterat arbitrari se iustum? sicut enim vestis candida si fuerit posita iuxta nivem, ad comparationem nivis sordida invenietur, sic ad comparationem ioannis omnis homo videbatur immundus; et ideo peccata sua confitebantur. Confessio autem peccatorum testimonium est conscientiae timentis Deum. Perfectus enim timor solvit omnem pudorem. Illic autem turpitudo confessionis aspicitur ubi futuri iudicii poena non creditur. Et quia ipsum erubescere poena est gravis, ideo iubet nos Deus confiteri peccata nostra ut verecundiam patiamur pro poena: nam et hoc ipsum pars iudicii est.

Rabanus. Bene autem qui baptizandi erant, exire ad prophetam dicuntur, quia nisi quis ab infirmitate recedat, pompae diaboli ac mundi illecebris abrenuntiet, baptismum salubre consequi non poterit. Bene autem in iordane, qui descensio eorum dicitur, baptizantur: quia de superbia vitae ad humilitatem verae confessionis descenderant. Exemplum autem iam tunc confitendi peccata ac meliorem vitam promittendi baptizandis dabatur.


MATTHAEUS 3, 7-10


3307 (Mt 3,7-10)

Gregorius regula pastor. Pro qualitate audientium formari debet sermo doctorum, ut ad sua singulis congruat, et tamen a communis aedificationis arce nunquam recedat.

Glossa. Unde necesse fuit ut post doctrinam quam Ioannes turbis tradiderat, evangelista etiam illius doctrinae faceret mentionem qua instruxit eos qui provectiores videbantur; et ideo dicit videns autem multos pharisaeorum et sadducaeorum venientes ad baptismum suum.

Isidorus in lib. Etymol. Pharisaei et sadducaei inter se contrarii sunt: nam pharisaei ex hebraeo in latinum interpretantur divisi, eo quod traditionum et observationum iustitiam praeferunt: unde divisi vocantur a populo quasi per iustitiam. Sadducaei interpretantur iusti: vindicant enim sibi quod non sunt, corporum resurrectionem negant, et animam cum corpore interire praedicant. Hi tantum quinque libros legis recipiunt, prophetarum vaticinia respuunt.

Glossa. Hos ergo qui inter iudaeos maiores videbantur, videns Ioannes ad baptismum suum venire, dixit eis: progenies viperarum, quis vobis demonstrabit fugere a ventura ira? Remigius. Consuetudo scripturarum est ab imitatione operum nomina imponere, secundum illud Ezech.: pater tuus amorrhaeus; sic et isti ab imitatione viperarum, progenies viperarum dicuntur.

Chrysostomus super Matth. Sicut enim artificiosus medicus si viderit aegrotantis colorem, intelligit speciem passionis, sic Ioannes venientium ad se pharisaeorum pravas cogitationes intellexit; forsitan enim apud se cogitaverunt: imus, et confitemur peccata nostra; nullum laborem nobis imponit; baptizemur, et consequamur indulgentiam peccatorum. Insipientes, numquid facta digestione impuritatis, non est necessaria sumptio medicinae? sic multa diligentia necessaria est homini post confessionem et baptismum, ut vulnus peccatorum perfecte sanetur; ideo dicit progenies viperarum. Natura enim viperarum est, quod statim cum momorderit hominem, currit ad aquam, quam si non invenerit, moritur; ideo istos dicebat progeniem viperarum, quia peccata mortifera committentes currebant ad baptismum, ut sicut viperae per aquam tantum pericula mortis evaderent. Item viperarum natura est rumpere viscera matrum suarum, et sic nasci. Quoniam ergo iudaei assidue persequentes prophetas corruperunt matrem suam synagogam, ideo progenies viperarum nuncupantur. Item viperae a foris speciosae sunt et quasi pictae, intus autem veneno repletae; ita et isti pulchritudinem sanctitatis ostendebant in vultu.

Remigius. Cum ergo dicitur quis demonstrabit vobis fugere a ventura ira? subauditur: nisi Deus.

Chrysostomus super Matth. Vel quis vobis demonstrabit? num isaias propheta? absit: si enim ipse vos docuisset, non spem in aqua poneretis tantum, sed etiam in operibus bonis: ille enim dicit: lavamini et mundi estote; auferte nequitiam ab animabus vestris, discite bene facere. Numquid etiam David dicens: lavabis me, et super nivem dealbabor? absit: ille enim sic dicit postea: sacrificium Deo spiritus contribulatus. Si ergo essetis discipuli David, cum gemitu ad baptismum veniretis.

Remigius. Si vero quis demonstrabit sub futuro legatur tempore, hic est sensus: quis doctor, quis praedicator dabit vobis consilium ut possitis evadere iram aeternae damnationis? .

Augustinus de Civ. Dei. Deus autem propter quamdam operum similitudinem, non propter affectionum infirmitatem, secundum scripturas, irascitur, nec tamen ulla passione turbatur: hoc enim verbum vindictae usurpavit effectus, non ille turbulentus affectus. Si ergo vultis effugere, facite dignum fructum poenitentiae. Gregorius in Evang. In quibus verbis notandum est, quod non solum fructus poenitentiae, sed dignos poenitentiae admonet esse faciendos. Sciendum enim est, quia quisquis illicita nulla commisit, huic iure conceditur ut licitis utatur; at si quis in culpam lapsus est, tanto a se debet licita abscindere quanto se meminit et illicita perpetrasse. Uniuscuiusque ergo conscientia convenitur, ut tanto maiora quaerat bonorum operum lucra per poenitentiam, quanto graviora sibi intulerit damna per culpam. Sed iudaei de generis nobilitate gloriantes, idcirco se agnoscere peccatores nolebant quia de abrahae stirpe descenderant; et ideo recte dicitur et ne velitis dicere intra vos: patrem habemus abraham.

Chrysostomus in Matth. Haec autem dixit, non prohibens illos dicere ex illo se esse, sed prohibet in hoc confidere, virtuti animae non insistentes.

Chrysostomus super Matth. Quid enim prodest ei quem sordidant mores, generatio clara? aut quid nocet illi generatio vilis, quem mores adornant? melius est enim alicui ut in eo glorientur parentes quia talem filium habent, quam ut ipse in parentibus glorietur. Sic et vos nolite gloriari dicentes quia patrem habemus abraham; sed magis erubescite, quia filii estis eius, et sanctitatis eius non estis heredes. De adulterio enim natus videtur qui non assimilat patrem. Parentum igitur gloriam excludit dicens et ne velitis dicere.

Rabanus. Quia ergo praeco veritatis ad dignum poenitentiae fructum faciendum eos incitare volebat, ad humilitatem provocabat, sine qua nullus poenitere potest, subdens dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios abrahae.

Remigius. Fertur, quod in eo loco praedicavit Ioannes circa iordanem, ubi iubente Deo duodecim lapides de medio alveo iordanis sublati positi sunt. Potuit ergo fieri ut hos demonstrando diceret de lapidibus istis.

Hieronymus. In quo Dei indicat potentiam, quod qui de nihilo cuncta fecerat, posset et de saxis durissimis populum procreare.

Glossa. Prima enim sunt rudimenta fidei credere Deum posse quicquid voluerit.

Chrysostomus. Ex lapidibus autem generari homines, simile est ei quod ex sara processit isaac; unde et propheta dicit: aspicite ad petram de qua excisi estis. Huius igitur prophetiae eos memores faciens, monstrat quod possibile est nunc etiam simile fieri.

Rabanus. Vel aliter. Lapidum nomine gentes significatae sunt, quae lapides coluerunt.

Chrysostomus, super Matth. Item lapis durus est ad opus; sed cum factum fuerit opus ex eo, deficere nescit; sic et gentes cum difficultate crediderunt quidem, tamen credentes permanent in aeternum in fide.

Hieronymus. Lege Ezechielem: auferam, inquit, a vobis cor lapideum, et dabo vobis cor carneum. In lapide duritia, in carne mollitudo monstratur.

Rabanus. De lapidibus ergo filii abrahae suscitati sunt, quia dum gentiles in abrahae semine, idest in Christo, crediderunt, eius filii facti sunt cuius semini sunt uniti. Sequitur iam enim securis ad radicem arboris posita est.

Chrysostomus super Matth. Securis est acutissima ira consummationis, quae totum praecisura est mundum. Sed si posita est, quare non praecidit? quia rationales sunt arbores et in potestate habent facere bonum aut non facere; ut videntes ad radices suas positam esse securim, timeant et faciant fructum. Ergo denuntiatio irae, quod est securis positio, etsi in malis nihil agat, tamen a malis segregat bonos.

Hieronymus. Vel securis est praedicatio evangelii, iuxta ieremiam qui verbum domini comparat securi caedenti petram.

Gregorius in Evang. Vel securis est redemptor noster, qui velut ex manubrio et ferro, ex divinitate constans et humanitate, tenetur ex humanitate, sed incidit ex divinitate; quae videlicet securis ad radicem arboris posita est, quia etsi per patientiam expectat, videtur tamen quid factura est. Omnis enim arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur: quia unusquisque perversus paratam citius gehennae concremationem invenit qui hic fructum boni operis facere contemnit. Securim autem non iuxta ramos positam, sed ad radicem dicit: cum enim malorum filii tolluntur, rami infructuosae arboris abscinduntur; cum vero tota simul progenies cum parente tollitur, infructuosa arbor a radice abscissa est, ne remaneat unde prava iterum soboles succrescat.

Chrysostomus in Matth. Cum autem dicit omnis, excludit primatum, quod est a nobilitate; quasi dicat: etsi nepos fueris abrahae, sustinebis poenam sine fructu manens.

Rabanus. Quatuor autem sunt species arborum: quarum una tota est arida, cui assimilantur pagani; altera viridis, sed sine fructu, cui assimilantur hypocritae; tertia viridis et fructuosa, sed venenosa, cui assimilantur haeretici; quarta viridis est, et fructum bonum gignit, cui assimilantur viri catholici.

Gregorius in Evang. Igitur omnis arbor non faciens fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur: quia paratam gehennae concremationem invenit qui hic boni operis fructum facere contemnit.


MATTHAEUS 3,11-12


3311 (Mt 3,11-12)

Glossa. Quia in praecedentibus verbis Ioannes explicaverat quod supra summarie de agenda poenitentia praedicavit, restabat ut etiam distinctius praedicaret quod de regni caelorum appropinquatione iam dixerat; ideo dixit ego quidem baptizo vos in aqua in poenitentiam.

Gregorius in Evang. Ioannes non in spiritu, sed in aqua baptizat, quia peccata solvere non valebat: corpora quidem per aquam lavat, sed tamen animas per veniam non lavat.

Chrysostomus in Matth. Cum enim nondum esset oblata hostia neque peccatum solutum esset nec spiritus descendisset in aquam, qualiter fieret remissio peccatorum? sed quia iudaei nequaquam propria sentiebant peccata, et hoc erat eis causa malorum, advenit Ioannes, in cognitionem eos ducens propriorum peccatorum, poenitentiam memorando. Gregorius in Evang. Cur ergo baptizat qui peccata non relaxat, nisi ut praecursionis suae ordinem servans, qui nasciturum nascendo praevenerat, baptizaturum quoque dominum baptizando praeveniret? .

Chrysostomus super Matth. Vel missus erat Ioannes ad baptizandum, ut ad baptismum venientibus praesentiam filii Dei in corpore praedicaret, sicut ipse testatur alibi dicens: ut manifestetur in israel, ideo ego veni in aqua baptizare.

Augustinus super ioannem. Vel ideo baptizat quia oportebat baptizari Christum. Sed quare non solus ipse baptizatus est a ioanne, si ad hoc missus erat Ioannes per quem baptizaretur Christus? quia si solus dominus baptizatus esset baptismate ioannis, non deessent qui putarent baptismum ioannis maiorem esse quam baptismum christi, usque adeo ut solus Christus eo baptizari meruisset.

Rabanus. Vel ideo baptizat ut poenitentes hoc signaculo ab impoenitentibus secernendo, ad baptismum dirigat christi.

Chrysostomus super Matth. Quia ergo propter Christum baptizabat, ideo ad ipsum venientibus Christum praedicat appariturum et eminentiam potestatis eius annuntiat, dicens qui autem post me venturus est, fortior me est.

Remigius. Sciendum est autem, quod quinque modis venit Christus post ioannem: nascendo, praedicando, baptizando, moriendo et ad inferos descendendo. Et pulchre dominus dicitur fortior ioanne, quia ille purus homo, hic vero Deus et homo.

Rabanus. Ac si Ioannes dicat: ego quidem fortis sum ad poenitentiam invitando, ille peccata remittendo; ego regnum caelorum praedicando, ille donando; ego in aqua baptizando, ille in spiritu.

Chrysostomus in Matth. Cum autem audieris: quia fortior me est, ne aestimes secundum comparationem me hoc dicere; neque enim inter servos illius ordinari sum dignus, ut vilissimam ministerii susciperem particulam; unde subdit cuius non sum dignus calceamenta portare.

Hilarius in Matth. Apostolis utique circumferendae praedicationis gloriam derelinquens, quibus speciosis pedibus pacem Dei erat debitum nuntiare.

Chrysostomus super Matth. Vel per pedes christi intelligere possumus christianos, praecipue apostolos, ceterosque praedicatores, inter quos erat Ioannes baptista; calceamenta autem sunt infirmitates quibus operit praedicatores. Haec ergo calceamenta christi omnes praedicatores portant; et Ioannes etiam portabat; sed se dignum non esse portare pronuntiat, ut maiorem ostenderet gratiam christi meritis suis.

Hieronymus. In alio evangelio ait: cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamenti. Hic humilitas, ibi ministerium demonstratur, quia Christus cum sponsus sit, et Ioannes non mereatur sponsi corrigiam solvere, ne vocetur domus eius, iuxta legem moysi, et exemplum ruth, domus discalceati.

Chrysostomus super Matth. Quia vero nemo potest dare dignius beneficium quam ipse est nec facere alterum quod ipse non est, recte subdit ille vos baptizabit in spiritu sancto et igni. Ioannes quidem cum sit corporalis, spiritualem baptismum dare non potest, sed baptizat in aqua, quae corpus est; et ideo corpus cum corpore baptizat. Christus autem spiritus est, quia Deus est. Spiritus etiam sanctus, spiritus est; anima quoque spiritus est: ideo spiritus cum spiritu spiritum nostrum baptizat. Baptismus autem spiritus proficit, quia ingrediens spiritus circumplectitur animam, et quasi muro quodam inexpugnabili circuit eam, et non permittit ut carnales concupiscentiae praevaleant contra eam. Non quidem facit ut caro non concupiscat, sed tenet animam ut ei non consentiat. Et quoniam Christus iudex est, baptizat in igne, idest in tentationibus; in igne autem baptizare non potest homo purus. Ille enim tentandi habet licentiam qui remunerandi habet potestatem. Hic autem baptismus tribulationis, idest ignis, comburit carnem ut non germinet concupiscentias: nam caro spirituales quidem poenas non timet, sed carnales. Ideo ergo dominus super servos suos carnales tribulationes mittit, ut timens angustias suas caro non concupiscat malum. Vides ergo quia spiritus repellit concupiscentias, et praevalere non sinit; ignis autem ipsas concupiscentiarum radices comburit.

Hieronymus. Vel in spiritu sancto et igni: quia ignis est spiritus sanctus, quo descendente, sedit quasi ignis super linguas credentium. Et impletus est sermo domini dicens: ignem veni mittere in terram, sive quia, in praesenti, spiritu baptizamur, et in futuro, igni, secundum illud apostoli: uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit.

Chrysostomus in Matth. Non autem dicit: dabit vobis spiritum sanctum, sed baptizabit vos in spiritu sancto, copiam gratiae metaphorice ostendens. Per hoc etiam monstratur quod sola voluntate etiam in fide indiget ad iustificandum, non laboribus et sudoribus; et sicut facile est baptizari, ita facile est per eum transmutari et fieri meliores. In igne vero vehementiam gratiae, quae vinci non possit, demonstrat; et ut intelligatur quod similes antiquis et magnis prophetis repente suos faciat: propter hoc enim ignis meminit, quia plures visionum prophetalium per ignem apparuerunt.

Chrysostomus super Matth. Patet ergo quod baptismus christi non solvit ioannis baptismum, sed in se inclusit: qui enim baptizatur in nomine christi, utrumque baptismum habet, et aquae et spiritus: quia Christus et spiritus erat, et corpus suscepit, ut et corporale et spirituale baptisma daret. Ioannis autem baptismus non includit in se baptismum christi, quia quod minus est, maius in se includere non potest. Ideo apostolus cum invenisset quosdam ephesios ioannis baptismate baptizatos, iterum baptizavit eos in nomine christi, quia in spiritu non erant baptizati, quoniam et Christus iterum baptizavit eos qui a ioanne fuerant baptizati, sicut sermo ioannis demonstrat, dicens ego vos baptizo in aqua, ille vos baptizabit in spiritu. Nec videbatur iterum baptizare, sed semel: quia enim amplius erat baptisma christi quam ioannis, novum dabatur, et non iteratum.

Hilarius in Matth. Salutis igitur nostrae et iudicii tempus designat in domino, dicens baptizabit vos in spiritu sancto et igni, quia baptizatis in spiritu sancto reliquum sit consummari igne iudicii; unde subditur cuius ventilabrum in manu sua.

Rabanus. Per ventilabrum, idest palam, discretio iusti examinis designatur, quod habet dominus in manu, idest in potestate, quia pater omne iudicium dedit filio. Sequitur et permundabit aream suam.

Chrysostomus super Matth. Area idest ecclesia, horreum vero regnum caeleste, ager autem hic mundus. Mittens ergo dominus apostolos ceterosque doctores quasi messores, praecidit omnes gentes de mundo et in aream ecclesiae congregavit. Hic ergo triturandi sumus, hic ventilandi: omnes enim homines in rebus carnalibus delectantur, sicut grana in palea. Sed qui fidelis est et boni cordis habet medullam, mox ut leviter tribulatus fuerit, negligens carnalia, currit ad dominum; si autem modicae fidei fuerit, vix cum grandi tribulatione; qui autem omnino infidelis est et vacuus, quantumcumque tribulatus fuerit, non transit ad Deum. Triticum autem cum primum trituratum fuerit, iacet cum paleis in uno loco confusum, postea autem ventilatur ut separetur; sic et in una ecclesia fideles cum infidelibus habentur commixti; ideo movetur persecutio quasi ventus, ut ventilabro christi iactati, qui iam disiuncti fuerant actibus, separentur et locis. Et vide quia non dixit: mundabit aream suam: sed permundabit: necesse est enim ut diversis modis tentetur ecclesia donec permundetur. Et primum quidem ventilaverunt illam iudaei, deinde gentiles, modo haeretici, postmodum perventilabit antiChristus. Sicut enim quando modica est aura, non permundatur tota tritici massa, sed leviores paleae iactantur, graviores autem remanent, sic et modo modico flatu tentationis sufflante pessimi homines recedunt. Si autem surrexerit maior tempestas, etiam illi qui videntur esse stabiles, sunt exituri. Ideo necessaria est tentatio maior, ut permundetur ecclesia.

Remigius. Hanc etiam aream, scilicet ecclesiam, dominus mundat in hac vita, cum vel per iudicium sacerdotum mali de ecclesia tolluntur, vel per mortem de hac vita abscinduntur.

Rabanus. Universaliter autem areae purgatio in fine perficietur, quando mittet angelos suos filius hominis et colliget de regno suo omnia scandala. Gregorius moralium. Nam post trituram vitae praesentis, in qua nunc triticum sub paleis gemit, ita illo extremi iudicii ventilabro triticum paleaque discernitur, ut nec in tritici horreum paleae transeant, nec in palearum ignem horrei grana dilabantur; et hoc est quod sequitur et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.

Hilarius in Matth. Triticum suum, perfectos scilicet credentium fructus, dicit caelestibus horreis recondendum; paleas vero infructuosorum hominum inanitatem.

Rabanus. Verum hoc inter paleas et zizania distat, quod paleae non alio quam triticorum semine prodeunt, zizania vero diverso. Paleae ergo sunt qui fidei sacramentis imbuuntur, sed solidi non sunt; zizania vero qui et opere et professione secernuntur a bonorum sorte.

Remigius. Ignis autem inextinguibilis dicitur poena aeternae damnationis: sive quia quos semel suscepit, nunquam extinguit, sed semper cruciat; sive ad differentiam ignis purgatorii, qui ad tempus accenditur et extinguitur.

Augustinus de cons. Evang. Si autem quaeritur quae verba potius Ioannes baptista dixerit, utrum quae Matthaeus an quae Lucas an quae Marcus eum dixisse commemorat, nullo modo hic laborandum esse iudicat qui prudenter intelligit ipsas sententias esse necessarias cognoscendae veritati, quibuslibet verbis fuerint explicatae. Et in hoc apparet non debere nos arbitrari mentiri quemquam, si pluribus reminiscentibus rem quam audierunt vel viderunt, non eodem modo atque eisdem verbis eadem res fuerit indicata. Quisquis autem dicit evangelistis per spiritus sancti potentiam hoc potuisse concedi ut nec in genere verborum nec in ordine nec in numero discreparent, non intelligit quanto amplius evangelistarum excellit auctoritas, tanto magis per eos fuisse firmandam ceterorum hominum vera loquentium securitatem. Quod autem alius dixit cuius non sum dignus calceamenta portare, alius vero: calceamenti corrigiam solvere, non verbis tantum, sed et re ipsa videtur aliud esse. Merito ergo quaeri potest quid horum Ioannes dixerit. Verum enim videtur narrasse qui hoc potuit narrare quod ille dixit; qui autem aliud, etsi non est mentitus certe vel oblitus, aliquid pro alio dixisse putabitur. Omnem autem falsitatem abesse ab evangelistis decet, non solum eam quae mentiendo promitur, sed etiam eam quae obliviscendo. Ita si ad rem pertinet aliquid aliud intelligere ex utroque dictorum, recte existimandum est ioannem utrumque dixisse, sive aliud alio tempore, sive confestim. Si autem nihil intendit Ioannes cum de calceamentis domini diceret, nisi excellentiam eius et suam humilitatem, quodlibet dictorum dixerit, eamdem tamen sententiam tenuit, quisquis etiam verbis suis per calceamentorum commemorationem eamdem significationem humilitatis expressit; unde ab eadem voluntate non aberravit. Utilis ergo modus, et memoriae commendandus, non esse mendacium cum quis voluntatem eius explicat de quo aliquid narrat, etiam dicens aliquid aliud quod ille non dixit; voluntatem tamen suam explicavit eamdem quam et ille cuius verba commemorat. Ita enim salubriter dicimus nihil aliud esse quaerendum quam quid velit ille qui loquitur.



Th. Aq. Catena aurea 3301