Th. Aq. Catena aurea 3538

MATTHAEUS 5,38-42


3538 (Mt 5,38-42)

Glossa. Quia superius docuerat dominus non esse proximo iniuriam inferendam, nec irreverentiam domino, consequenter hic docet qualiter se christianus habere debeat ad iniuriam sibi inferentes; unde dicit audistis quia dictum est: oculum pro oculo, et dentem pro dente.

Augustinus contra faustum. Quod quidem ad reprimendas flammas odiorum in se invicem saevientium et immoderatos animos refrenandos ita praeceptum est. quis enim facile contentus est tantum rependere vindictae quantum accipit iniuriae? nonne videmus leviter laesos homines moliri caedem, sitire sanguinem vixque invenire in malis inimici unde satientur? huic igitur immoderatae ac iniustae ultionis lex iustum modum figens, poenam talionis instituit; hoc est, ut qualem quisque intulit iniuriam, tale supplicium rependat; quod non fomes, sed limes furoris est; non ut id quod sopitum erat, hinc accenderetur, sed ne id quod ardebat, ultra extenderetur; imposita est enim iusta vindicta, quae iuste debetur ei qui passus fuerit iniuriam. Quod autem debetur, etsi benigne remittitur, non tamen inique repetitur. Itaque cum peccet qui immoderate vult vindicari, non peccet autem qui iuste vult vindicari, remotior est a peccato qui non vult omnino vindicari; et ideo subdit ego autem dico vobis non resistere malo. Poteram autem et ego sic ponere: dictum est antiquis: non iuste vindicabis; ego autem dico vobis: ne vindicetis, quod adimpletio est, si per haec verba, quod legi defuit, a Christo additum mihi videretur; ac non potius id quod lex volebat efficere, ne iniuste se quisquam vindicaret, conservari tutius, si omnino non vindicaret.

Chrysostomus super Matth. Sine hoc enim mandato, legis mandatum stare non potest, quia si secundum legis mandatum omnibus reddere mala pro malis coeperimus, omnes efficiemur mali, eo quod persequentes abundant. Si autem, secundum christi praeceptum, non resistitur malo, et si mali non leniuntur, tamen boni permanebunt bonis.

Hieronymus. Dominus ergo noster, vicissitudinem tollens, truncat initia peccatorum: in lege namque culpa emendatur, hic peccatorum auferuntur exordia.

Glossa. Vel potest dici, quod dominus hoc dixit, iustitiae veteris legis aliquid addens.

Augustinus de serm. dom. Pharisaeorum enim iustitia minor est, non excedere vindictae modum: et hoc est pacis inchoatio; perfecta autem pax est talem penitus nolle vindictam. Intra illud ergo primum quod praeter legem est, ut maius malum pro minori malo reddatur, et hoc quod dominus perficiendis discipulis dicit, ne pro malo ullum malum reddatur, medium locum tenet ut tantum reddatur quantum et acceptum est; per quod a summa discordia ad summam concordiam transitus factus est. Quisquis enim malum prior infert, maxime a iustitia distat; quisquis autem nulli prior malefecit, sed tamen laesus rependit gravius, recessit aliquantum a summa iniquitate; qui vero tantum reddit quantum accepit, iam aliquid donat: iustum est enim eum qui laesit prior, gravius laedi. Hanc ergo inchoatam minimam iustitiam ille perficit qui legem venit implere. Duos autem gradus qui intersunt, intelligendos relinquit: nam est qui non reddat tantum, sed minus; et hinc ascendit, qui omnino nil rependerit; quod parum videtur domino, nisi et amplius sit paratus suscipere. Quapropter non ait non reddere malum pro malo, sed non resistere adversus malum; ut non solum non rependas quod tibi fuerat irrogatum, sed etiam non resistas quin aliud irrogetur. hoc enim est quod convenienter exponitur: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe ei et alteram: quod ad misericordiam pertinere maxime sentiunt qui eis quos multum diligunt, serviunt, vel pravis vel phreneticis, a quibus multa saepe patiuntur; et si eorum salus id exigat, praebent se etiam ut plura patiantur. Docet ergo dominus medicus animarum, ut discipuli sui, eorum quorum saluti consulere vellent, imbecillitates aequo animo tolerarent. Omnis namque improbitas ex imbecillitate animi venit; quia nihil innocentius est eo qui in virtute perfectus est.

Augustinus de mendacio. ea vero quae in novo testamento a sanctis facta sunt, valent ad exempla intelligendarum scripturarum, quae in praeceptis digesta sunt, velut cum legimus in evangelio lucae: accepisti alapam etc. Exemplum autem patientiae nullum quam ipsius domini excellentius invenimus; et ipse cum alapa percussus esset, non ait: ecce alteram maxillam, sed ait: si male dixi, exprobra de malo; si autem bene, quid me caedis? ubi ostendit illam praeparationem alterius maxillae in corde faciendam.

Augustinus de serm. Dom. Paratus enim fuit dominus non solum in alteram maxillam caedi pro salute omnium, sed in toto corpore crucifigi. Quaeri autem potest quid sit dextera maxilla. Sed cum facies sit qua quisque cognoscitur, in faciem caedi, secundum apostolum est contemni ac despici. Sed quoniam facies non potest dici dextera et sinistra, et tamen nobilitas est secundum Deum et secundum saeculum, ita distribuitur tamquam in dexteram maxillam et sinistram, ut in quocumque discipulo christi contemptum fuerit quod christianus est, multo magis in se contemni paratus sit, si quos huiusmodi saeculi honores habet. Omnia autem in quibus improbitatem aliquam patimur, in duo genera dividuntur: quorum unum est quod restituit non potest, alterum quod potest. Sed in illo quod restitui non potest, vindictae solatium quaeri solet. Quid enim prodest quod percussus repercutis? numquid propterea quod in corpore laesum est restituitur? sed tumidus animus talia fomenta desiderat.

Chrysostomus super Matth. Numquid autem si repercusseris eum, compescuisti eum, ut te non percutiat? sed magis excitasti eum ut adhuc percutiat. Nam iracundia per iracundiam non compescitur, sed amplius irritatur.

Augustinus de serm. dom. Unde dominus potius misericorditer perferendam alterius infirmitatem iudicat, quam alieno supplicio suam mitigandam; neque tamen hic ea vindicta prohibetur quae ad correctionem valet: ipsa enim pertinet ad misericordiam, nec impedit illud propositum quo quisquam paratus est ab eo quem correctum esse vult plura perferre. Requiritur tamen ut et ille vindicet cui ordine rerum potestas data est, et ea voluntate vindicet qua pater in filium parvulum, quem odisse non potest. sancti autem viri nonnulla peccata morte punierunt, quo et viventibus utilis metus incuteretur, et illis qui morte puniebantur non ipsa mors noceret, sed peccatum quod augeri posset si viverent. Inde est quod elias multos morte affecit; de quo cum exemplum cepissent discipuli, reprehendit in eis dominus non exemplum prophetae, sed ignorantiam vindicandi, animadvertens eos non amore correctionis, sed odio desiderare vindictam. Sed postquam eos docuit diligere proximum, infuso etiam spiritu sancto, non defuerunt tales vindictae: nam et verbis petri ananias et uxor eius exanimes ceciderunt; et paulus apostolus tradidit quemdam satanae in interitum carnis; et ideo quidam adversus corporales vindictas quae sunt in veteri testamento, nescio qua caecitate saeviunt, quo animo facta sunt, nescientes.

Augustinus ad bonifacium comitem. quis autem mente sobrius regibus dicat: non ad vos pertinet quis velit esse, sive religiosus sive sacrilegus? quibus dici non potest: non ad vos pertinet in regno vestro, quis velit pudicus esse aut impudicus. melius est quidem ad Deum colendum doctrina homines duci, quam poena compelli; multis autem profuit, quod experimentis probavimus, prius dolore vel timore cogi, ut postea possint doceri, aut quod iam verbis didicerant, opere sectari. Sicut enim meliores sunt quos dirigit amor, ita plures sunt quos corrigit timor. Agnoscant in apostolo paulo prius cogentem Christum, et postea docentem.

Augustinus de serm. Dom. tenebitur ergo in hoc iniuriarum genere quod per vindictam luitur, iste modus a christianis: ut accepta iniuria non surgat odium, sed paratus sit animus plura perpeti, nec correctionem negligat qui vel consilio vel auctoritate uti potest.

Hieronymus. Secundum autem mysticos intellectus percussa dextera nostra, non debemus sinistram praebere, sed alteram, hoc est alteram dexteram: iustus enim sinistram non habet. Si nos haereticus in disputatione percusserit, et dextrum dogma voluerit vulnerare, opponatur ei aliud de scripturis testimonium.

Augustinus de serm. Dom. aliud autem iniuriarum genus et quod integrum restitui potest: cuius duae sunt species: una ad pecuniam, altera ad opera pertinet; unde de primo horum duorum subdit et ei qui vult tecum in iudicio contendere et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium. Sicut ergo quod positum est de percussa maxilla, omnia significat quae sic ingeruntur ab improbis ut restitui non possint nisi vindicta, ita quod positum est de vestimento, omnia significat quae possunt restitui sine vindicta; et hoc etiam ad praeparationem cordis, non ad ostensionem operis praeceptum recte intelligitur. Et quod de tunica et vestimento dictum est, in omnibus faciendum est quae aliquo iure temporaliter nostra esse dicimus. Si enim de necessariis hoc imperatum est, quanto magis superflua contemnere convenit? et hoc ipse signat cum dicit qui vult tecum in iudicio contendere; omnia ergo intelliguntur de quibus in iudicio nobiscum contendi potest. Sed utrum et de servis accipiendum sit, magna quaestio est: non enim christianum oportet sic possidere servum quomodo equum, quamvis fieri possit ut maiori pretio valeat equus quam servus. Sed si servus rectius a te regitur quam ab illo qui eum cupit auferre, nescio utrum quisquam audeat dicere eum ut vestimentum debere contemni.

Chrysostomus super Matth. indigna autem res est ut homo fidelis stet in iudicio ante conspectum iudicis infidelis. Vel si fidelis, certe saecularis, et qui te venerari debuerat propter dignitatem fidei, iudicat te propter necessitatem causae, perdes dignitatem christi propter negotium mundi. Deinde omne iudicium irritatio cordis est, et cogitationum malarum: nam si videris quod causa tua fraudibus aut pecuniis expugnetur, et similiter tu causae tuae adesse festinas, etsi ab initio hoc consilium non habuisti.

Augustinus enchir. Et ideo prohibuit hic dominus suos de saecularibus rebus cum aliis habere iudicium. Tamen cum apostolus sinit in ecclesia talia iudicia finiri inter fratres, fratribus iudicantibus, extra ecclesiam vero terribiliter vetat; manifestum est quid secundum veniam concedatur infirmis.

Gregorius moralium. Sed tamen quidam dum temporalia nobis rapiunt, solummodo sunt tolerandi; quidam vero sunt servata caritate prohibendi, non sola cura ne nostra subtrahantur, sed ne rapientes non sua, semetipsos perdant. Plus enim ipsis raptoribus debemus metuere quam rebus irrationabilibus defendendis inhiare. Cum autem pro terrena re pax a corde cum proximo scinditur, apparet quod plus res quam proximus amatur.

Augustinus de serm. Dom. tertium vero iniuriarum genus quod ad operam pertinet, ex utroque confectum est et cum vindicta, et sine vindicta potest restitui: nam qui angariat hominem, et cogit se improbe adiuvari ab invito, et poenam improbitatis potest luere, et operam reddere. In hoc ergo genere iniuriarum, dominus docet animum christianum esse patientissimum, et ad plura perferenda paratum; unde subdit et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo alia duo. Et hoc utique monet non tam ut pedibus agas, quam ut animo sis paratus.

Chrysostomus in Matth. Angariare enim est iniuste trahere et sine ratione vexare.

Augustinus de serm. dom. Sic ergo dictum putamus vade cum illo alia duo, scilicet millia, ut tria compleri voluerit, quo numero significatur perfectio, ut meminerit quisquis hoc facit, perfectam se implere iustitiam; propter quod et tribus exemplis hoc praeceptum insinuavit, et in hoc tertio exemplo, simplo duplum additur, ut triplum compleatur. vel per hoc accipitur quod in praecipiendo tamquam tolerabilius incipiens paulatim creverit; nam primo praeberi voluit alteram maxillam, cum fuerit dextra percussa, ut minus perferre paratus sis quam pertulisti. Deinde illi qui tunicam vult tollere, iubet et pallium dimitti, vel vestimentum, secundum aliam litteram; quod aut tantumdem est, aut non multo amplius. Tertio de mille passibus, quibus addenda dicit duo millia, usque ad duplum perducit. sed quoniam parum est non nocere, nisi et beneficium praestes, consequenter adiungit et dicit qui autem petit a te, da ei.

Chrysostomus super Matth. quia divitiae nostrae non sunt, sed Dei: Deus enim dispensatores divitiarum suarum voluit nos esse, non dominos.

Hieronymus. Sed si de eleemosynis tantum intelligamus, in pluribus pauperibus hoc stare non potest; sed et divites si semper dederint, semper dare non poterunt.

Augustinus de serm. dom. Dicit ergo: omni petenti da, non omnia petenti, ut id des quod dare honeste potes et iuste. Quid enim si pecuniam petat qua innocentem conetur opprimere? quid si stuprum petat? dandum est ergo quod nec tibi nec alteri noceat, quantum ab homine credi potest; et cum negaveris quod petit, indicanda est iustitia, ut non eum inanem dimittas, et aliquando melius aliquid dabis, cum petentem iniuste correxeris.

Augustinus ad vincentium. Utilius enim esurienti panis tollitur, si de cibo securus iustitiam negligat, quam esurienti panis frangitur, ut vi iniustitiae seductus acquiescat.

Hieronymus. Potest enim intelligi de pecunia doctrinae quae nunquam deficit, sed quanto plus datur, tanto amplius duplicatur.


Augustinus de serm. Dom. quod autem ait et volenti mutuari a te ne avertaris, ad animam referendum est; hilarem enim datorem diligit Deus. mutuatur autem omnis qui accipit, etsi ipse non soluturus sit, quia misericordibus Deus plura restituit. Aut si non placet accipere mutuantem nisi eum qui accipit redditurus, intelligendum est dominum ipsa duo genera praestandi esse complexum: nam aut donamus, aut reddituro commendamus. Recte ergo ad hoc beneficii genus hortando dicit ne avertaris, idest, ne propterea voluntatem alienes, quasi Deus non redditurus sit, cum homo reddiderit: cum enim ex praecepto Dei facis, infructuosum esse non potest.

Chrysostomus super Matth. ergo iubet nos Christus mutuum dare, non tamen sub usuris: quia qui sic dat, non sua dat, sed aliena tollit; de uno vinculo solvit, et multis alligat; et non propter Dei iustitiam dat, sed propter proprium lucrum. Similis est etiam pecunia usuraria aspidis morsui: nam sicut venenum aspidis latenter omnia membra corrumpit, sic usura omnes facultates convertit in debitum.

Augustinus ad marcellinum. Obiciunt autem quidam, quod haec christi doctrina rei publicae moribus nulla ex parte conveniat: nam quis, inquiunt, tolli sibi ab hoste aliquid patiatur, vel romanae provinciae depraedatoribus non mala velit belli iure rependere? sunt autem ista praecepta patientiae semper in cordis praeparatione retinenda, ipsaque benevolentia, ne reddatur malum pro malo, semper in voluntate complenda est. Agenda sunt autem multa etiam cum invitis benigna quadam asperitate plectendis; ac per hoc si terrena res publica praecepta christiana custodiat, et ipsa bella sine benevolentia non gerentur, ut ad pietatis iustitiaeque pacatam societatem victis facilius consulatur; nam cui licentia iniquitatis eripitur, utiliter vincitur: quoniam nihil est infelicius felicitate peccantium, qua poenalis nutritur impunitas, et mala voluntas velut hostis interior roboratur.


MATTHAEUS 5,43-47


3543 (Mt 5,43-47)

Glossa. Docuit dominus supra, iniuriam inferenti non esse resistendum, sed ad plura perferenda paratum esse; nunc autem ulterius docet iniuriam inferentibus impendendum esse caritatis affectum simul et effectum. Et cum praemissa ad complementum iustitiae legis pertineant, convenienter hoc ultimum rite pertinet ad impletionem caritatis, quae, secundum apostolum, est legis plenitudo. Dicit ergo audistis quia dictum est: diliges proximum tuum.

Augustinus de doctr. Christ. quod autem nullum hominem excepit qui praecepit proximum diligere, dominus in parabola semivivi relicti ostendit, dicens proximum qui erga illum extitit misericors, ut eum intelligamus proximum cui exhibendum esset misericordiae officium, si indigeret: quod nulli negandum esse, quis non videat? domino dicente benefacite his qui oderunt vos.

Augustinus de serm. Dom. gradum autem esse in pharisaeorum iustitia, quae ad legem veterem pertineret, hinc intelligitur quod multi etiam eos a quibus diliguntur oderunt. Ascendit ergo aliquem gradum qui proximum diligit, quamvis adhuc oderit inimicum; unde ad hoc designandum subditur et odio habebis inimicum tuum: quae vox non est accipienda ut iubentis iusto, sed permittentis infirmo.

Augustinus contra faustum. quaero autem a manichaeis, cur proprium velint esse legis moysi quod dictum est antiquis oderis inimicum tuum. an et paulus non dixit homines quosdam Deo odibiles? quaerendum est ergo quomodo intelligatur exemplo Dei, cui dixit paulus quosdam odibiles, odio habendos inimicos; et rursus exemplo Dei, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, diligendos inimicos. Haec itaque regula est qua et oderimus inimicum propter id quod in eo malum est, idest iniquitatem, et diligamus inimicum propter id quod in eo bonum est, idest rationalem creaturam. audito igitur et non intellecto quod antiquis dictum erat oderis inimicum tuum, ferebantur homines in hominis odium, cum non deberent odire nisi vitium. Hos ergo corrigit dominus cum subdit ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros; ut qui iam dixerat: non veni solvere legem sed implere, praecipiendo utique ut diligamus inimicos, cogeret nos intelligere quomodo possemus unum eumdemque hominem et odisse propter culpam, et diligere propter naturam.

Glossa. Sed sciendum est, in toto corpore legis non esse scriptum odio habebis inimicum tuum; sed hoc dicitur quantum ad traditionem scribarum, quibus visum est hoc addendum, quia dominus praecepit filiis israel persequi inimicos et delere amalech de sub caelo.

Chrysostomus super Matth. sicut enim quod dictum est non concupisces, non dictum est ad carnem, sed ad animam, sic in hoc loco caro quidem inimicum suum diligere non potest, anima autem potest: quia dilectio vel odium carnis in sensu est, animae vero in intellectu. Quando ergo nocemur ab aliquo, etsi sentimus odium, non tamen exequi volumus; cognosce quia caro nostra odit inimicum, anima vero diligit.

Gregorius moralium. Inimici autem dilectio tunc veraciter custoditur cum non de profectu deiicimur, nec de ruina illius laetamur. Non enim amat aliquis quem non vult esse meliorem, eumque stantem voto persequitur quem cecidisse gratulatur. Evenire tamen plerumque solet ut, non amissa caritate, et inimici nos ruina laetificet, et rursum eius gloria sine invidiae culpa contristet; cum et redeunte eo quosdam bene erigi credimus, et proficiente illo plerosque iniuste opprimi timemus. Sed ad hoc servandum est discretionis examen, ne cum nostra odia exequimur, fallamur sub specie utilitatis alienae. Oportet etiam pensare quid debemus ruinae peccatoris, et quid iustitiae ferientis; nam cum perversum quemquam omnipotens percutit, et congaudendum est iustitiae iudicis, et condolendum miseriae pereuntis.

Glossa. Qui autem sunt contra ecclesiam, tribus modis ei adversantur: odio, verbis, cruciatu corporis. Ecclesia contra diligit, unde dicit diligite inimicos vestros; benefacit, unde sequitur benefacite his qui oderunt vos; et orat, unde sequitur et orate pro persequentibus et calumniantibus vos.

Hieronymus. Multi praecepta Dei imbecillitate sua, non sanctorum viribus aestimantes, impossibilia putant esse quae praecepta sunt; et dicunt sufficere virtutibus, non odisse inimicos; ceterum diligere plus praecipi quam humana natura patiatur. Sciendum est ergo Christum non impossibilia praecipere, sed perfecta; quae fecit David in saul et absalon; stephanus quoque martyr pro lapidantibus deprecatus est, et paulus anathema cupit esse pro persecutoribus suis. Hoc autem iesus et docuit et fecit, dicens: pater, ignosce illis.

Augustinus enchir. Sed perfectorum sunt ista filiorum Dei: quo quidem se debet omnis fidelis extendere, et humanum animum ad hunc affectum, orando Deum secumque luctando, perducere. tamen hoc tam magnum bonum, tantae multitudinis non est, quantam credimus exaudiri, cum in oratione dicitur: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

Augustinus de serm. Dom. Oritur autem hic quaestio, quod huic praecepto domini in quo nos hortatur orare pro inimicis, multae aliae scripturae partes videntur adversae: quia in prophetis inveniuntur multae imprecationes adversus inimicos, ut est illud ps. 108,9: fiant filii eius pupilli. Sed sciendum, quod prophetae solent figura imprecantis futura praedicere. Sed illud magis movet quod dicit Ioannes: est autem peccatum ad mortem, non pro illo dico ut oret quis; aperte enim ostendit esse aliquos fratres pro quibus orare nobis non praecipitur, per hoc quod praemittit: si quis scit peccare fratrem suum etc., cum dominus etiam pro persecutoribus nos iubeat orare. Nec ista quaestio solvi potest, nisi fateamur aliqua peccata esse in fratribus, quae inimicorum persecutione sunt graviora. nam et stephanus orat pro eis a quibus lapidatur, quia nondum Christo crediderant; et apostolus paulus non orat pro alexandro, quia frater erat et, per invidentiam, fraternitatem oppugnando peccaverat. Pro quo autem non oras, iam non contra illum oras. Sed quid agimus de his contra quos oratum a sanctis accipimus, non ut corrigerentur (nam hoc modo pro ipsis potius oratum est)., sed illam ultimam damnationem, non sicut contra domini traditorem per prophetam (nam illa, praedictio futurorum, non optatio supplicii fuit)., sed sicut in apocalypsi legimus martyres orare ut vindicentur? sed hinc non oportet moveri. quis enim audeat affirmare utrum contra ipsos homines, an contra regnum peccati petierint? nam ipsa iustitiae et misericordiae vindicta martyrum, ut evertatur regnum peccati, quo regnante tanta perpessi sunt. Destruitur autem partim correctione hominum, partim damnatione perseverantium in peccato. Nonne tibi videtur paulus in seipso stephanum vindicasse cum dicit: castigo corpus meum et in servitutem redigo? .

Augustinus de quaest. Nov. Et vet. Testam. vel animae occisorum clamant, vindicari se postulantes; sicut sanguis abel clamavit de terra non voce, sed ratione. Nam et opus opificem laudare dicitur per hoc ipsum quod videntem se oblectet; non enim tam impatientes sunt sancti ut urgeant fieri quod sciunt tempore praefinito futurum.

Chrysostomus in Matth. vide autem quot gradus ascendit, et qualiter nos in ipsum virtutis verticem statuit. Primus gradus est non incipere iniuriam; secundus ut iniuriam ulciscens, aequali supplicio sis contentus; tertius non facere vexanti quae quis passus est; quartus exponere seipsum ad patiendum mala; quintus amplius se tribuere quam ille vult qui fecit mala; sextus non odio habere eum qui hoc operatur; septimus diligere; octavus benefacere; nonus pro ipso orare. Et quia magnum erat praeceptum, praeclarum praemium subdit, scilicet fieri similes Deo; unde dicit ut sitis filii patris vestri qui in caelis est.

Hieronymus. Si quis enim praecepta Dei custodiat, filius Dei efficitur; ergo non in natura filius est, hic scilicet de quo loquitur, sed arbitrio suo.

Augustinus de serm. Dom. ex illa autem regula intelligendum est quod hic dicitur, qua et Ioannes dicit: dedit eis potestatem filios Dei fieri. unus enim naturaliter filius est; nos autem potestate accepta efficimur filii, inquantum illa quae ab eo praecipiuntur implemus. Itaque non ait: facite ista, quia estis filii; sed: facite ista, ut sitis filii. Cum autem ad hoc nos vocat, ad similitudinem suam vocat; unde sequitur qui solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos. potest autem per solem intelligi non iste visibilis, sed ille de quo dicitur: vobis qui timetis nomen domini, orietur sol iustitiae, et per pluviam irrigatio doctrinae veritatis, quia et bonis et malis apparuit et evangelizatus est Christus.

Hilarius in Matth. Vel in baptismi et spiritus sacramento tribuit solem et pluviam.

Augustinus de serm. dom. Vel potest accipi sol iste visibilis, et pluvia qua fructus gignuntur: quia iniqui in libro sapientiae plangunt: sol non ortus est nobis. Et de pluvia spirituali dicitur: mandabo nubibus meis ne pluant super eam. Sed sive hoc sive illud, magna Dei bonitate fit, quae nobis imitanda praecipitur. Non autem solum ait qui facit solem oriri, sed addidit suum, idest quem ipse fecit; ut hinc admoneremur quanta liberalitate ex praecepto eius praestare debemus quod non creamus, sed ex muneribus eius accipimus.

Augustinus ad vincentium. sed sicut ista dona eius laudamus, ita etiam flagella in eos quos diligit cogitemus. unde non omnis qui parcit, amicus est, nec omnis qui verberat, inimicus; melius est enim cum severitate diligere, quam cum lenitate decipere.

Chrysostomus super Matth. Caute autem dixit super iustos et iniustos, non super iustos ut iniustos: quia omnia bona Deus non propter homines dat, sed propter sanctos, sicut et flagella propter peccatores; sed in nobis non separat peccatores a iustis, ne desperent; nec in malis iustos a peccatoribus, ne glorientur; maxime cum malis bona non prosint quae male viventes ad praeiudicium suum percipiunt; nec bonis mala noceant, sed magis prosint ad iustitiae lucrum.

Augustinus de Civ. Dei. Nam bonus temporalibus bonis non extollitur, nec malis frangitur. malus autem ideo huiusmodi infelicitate punitur, quia felicitate corrumpitur. vel ideo ista temporalia bona et mala utrisque voluit esse communia, ut nec bona cupidius appetantur, quae mali habere cernuntur, nec mala turpiter evitentur, quibus et boni afficiuntur.

Glossa. Amare autem amantem, naturae est; inimicum vero amare est caritatis; et ideo sequitur si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis, scilicet in caelo? nullam: de his enim dicitur: recepistis mercedem vestram. Sed tamen haec oportet facere, illa non omittere.

Rabanus. Si ergo peccatores erga dilectores suos natura duce volunt esse benefici, multo magis vos maioris dilectionis signo amplecti debetis etiam non amantes; unde sequitur nonne et publicani hoc faciunt? idest qui publica vectigalia exigunt, vel qui publica negotia saeculi vel lucra sectantur.

Glossa. Si vero pro his tantum oraveritis qui aliqua affinitate vobis coniuncti sunt, quid amplius habet beneficium vestrum quam infidelium? unde sequitur et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? salutatio enim est quaedam species orationis. Nonne et ethnici hoc faciunt? Rabanus. Idest gentiles: nam ethnos graece, latine gens dicitur, qui tales sunt ut fuerunt geniti, scilicet sub peccato.

Remigius. quia vero perfectio dilectionis ultra dilectionem inimicorum non potest procedere, ideo postquam dominus praecepit diligere inimicos, subiunxit estote ergo et vos perfecti, sicut et pater vester caelestis perfectus est. Ipse quidem perfectus est ut omnipotens, homo autem ut ab omnipotente adiutus: nam sicut quandoque in scripturis pro veritate et aequalitate accipitur, ut ibi: sicut fui cum moyse, ita ero et tecum; aliquando autem pro similitudine, ut hic.

Chrysostomus super Matth. sicut enim filii carnales similant patres in aliquo corporis signo, ita filii spirituales Deum in sanctitate.


MATTHAEUS 6,1


3601 (Mt 6,1)

Glossa. Postquam Christus legem quantum ad praecepta implevit, incipit nunc eam adimplere quantum ad promissa, ut pro caelesti mercede praecepta Dei faciamus, non pro terrenis quae lex promittebat. omnia autem terrena ad duo potissima reducuntur: scilicet ad humanam gloriam, et ad terrenorum affluentiam; quorum utrumque in lege promissum esse videtur. De gloria enim dicitur in deuteronomio: faciet te dominus excelsiorem cunctis gentibus quae versantur in terra. De affluentia vero temporalium ibidem subditur: abundare te faciet dominus in omnibus bonis. Et ideo dominus haec duo ab intentione fidelium excludit, scilicet gloriam et terrenorum affluentiam. Sed sciendum quod appetitus gloriae propinquus est virtuti.

Chrysostomus super Matth. ubi enim res agitur gloriosa, ibi facilius invenit locum gloriationis occasio; et ideo intentionem gloriae primo dominus excludit: prae omnibus enim vitiis carnalibus periculosius hoc esse in hominibus intellexit: cum enim omnia mala servos diaboli vexent, concupiscentia vanae gloriae magis vexat servos Dei quam servos diaboli. prosper in libro sentent. August. quas etiam vires nocendi habeat humanae gloriae amor, non sentit nisi qui ei bellum indixerit: quia etsi cuiquam facile est laudem non cupere dum negatur, difficile tamen est ea non delectari cum offertur.

Chrysostomus super Matth. intuere autem qualiter incepit velut de fera aliqua difficile cognita disputans, et apta furari eum qui non valde vigilat: occulte enim ingreditur, et omnia quae intus sunt, insensibiliter aufert.

Chrysostomus in Matth. Et ideo hoc cautius cavendum mandat dicens attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus. Cor autem nostrum attendere debemus: invisibilis enim est serpens quem observare iubemur, et latenter ingreditur et seducit. Sed in corde mundo si surreptio inimici successerit, mox homo iustus discernit quia spiritu alieno pulsatur; si autem cor fuerit iniquitatibus plenum, suggestionem diaboli non facile intelligit; et ideo praemisit ne irascaris, ne concupiscas: quia qui malis istis subiectus est, cor suum non potest attendere. sed quomodo potest fieri ut non coram hominibus eleemosynam faciamus? aut si fiat, quomodo non sentiemus? si enim praesente aliquo occurrerit pauper, quomodo dabitur ei absconse? sed educendo eum in secreto, videtur quia datur. Sed considera, quia non dixit: ne tantum coram hominibus faciatis; sed addidit ut videamini ab eis. Qui ergo non ideo facit ut ab hominibus videatur, etsi coram hominibus fecerit, non tamen coram hominibus fecisse videtur: qui enim aliquid facit propter Deum, neminem videt in corde suo nisi Deum propter quem facit; sicut artifex eum semper habet prae oculis qui sibi opus faciendum commisit.

Gregorius moralium. si ergo dantis gloriam quaerimus, et publicata nostra opera in conspectu illius occulta servamus; si vero per hoc nostram laudem concupiscimus, foras ab eius conspectu iam fusa sunt, etiam si a multis ignorentur. Sed valde perfectorum est, sic ostenso opere, auctoris gloriam quaerere, ut de illata laude, privata nesciant exultatione gaudere, quam infirmi quia perfecte contemnendo non superant, necesse est ut bonum quod operantur, abscondant.

Augustinus de serm. Dom. In hoc vero quod dicit ut videamini ab eis, nihil addens, apparet hoc eum prohibuisse ut ibi finem nostri propositi collocemus. Nam et apostolus qui dicit: si adhuc hominibus placerem, christi servus non essem, alio loco dicit: ego omnibus per omnia placeo. Quod non ideo facit ut placeret hominibus, sed Deo, ad cuius amorem corda hominum volebat convertere ex eo quod eis placebat; sicut non absurde loqueretur qui diceret: in hoc opere quo navem quaero, non navem quaero, sed patriam.

Augustinus de serm. Dom. dicit autem ut videamini ab eis, quia sunt quidam qui sic faciunt iustitiam coram hominibus ut non videantur ab eis, sed ut ipsa opera videantur, et glorificetur pater qui in caelis est: non enim suam iustitiam deputant, sed eius cuius fide vivunt.

Augustinus de serm. Dom. In hoc etiam quod addit alioquin mercedem non habebitis apud patrem vestrum qui in caelis est, nihil aliud demonstrat, nisi illud, nos cavere oportere ne humanam laudem pro nostrorum operum mercede quaeramus.

Chrysostomus super Matth. quid autem a Deo recipies qui Deo nihil dedisti? nam quod propter Deum fit, Deo datur, et ab eo recipitur; quod autem propter homines fit, in ventos effunditur. Quae est autem sapientia res dare, et verba vacua comparare, et mercedem Dei contemnere? vel illum aspice a quo laudem expectas, qui te propter Deum facere putat; alioquin vituperaret te magis. Ille autem qui plena quidem voluntate propter homines facit, ille propter homines fecisse videtur. Si autem per alicuius cor cogitatio vana ascendit, desiderans hominibus apparere, anima autem intelligens contradicit, ille non propter homines fecisse videtur: quia quod cogitavit, passio carnis est; quod elegit, iudicium animae.



Th. Aq. Catena aurea 3538