Th. Aq. Catena aurea 5715

MATTHAEUS 27,15-26


5715 (Mt 27,15-26)

Chrysostomus in Matth. quia Christus ad accusationes iudaeorum nihil responderat, per quod posset eum pilatus ab accusationibus iudaeorum excusatum habere, aliud machinatur per quod eum liberare possit; unde dicitur per diem autem solemnem consueverat praeses dimittere populo vinctum unum quem voluissent.

Origenes in Matth. sic enim quasdam gratias praestant gentes eis quos subiciunt sibi, donec confirmetur super eos iugum ipsorum; tamen consuetudo haec aliquando fuit apud iudaeos: saul enim non interfecit ionatham, omni populo petente eum ad vitam.

Chrysostomus in Matth. per hanc autem consuetudinem Christum eripere tentavit, ut neque umbram excusationis iudaei sibi derelinquant. Manifestus homicida in comparatione christi adducitur, de quo sequitur habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur barabbas. Non simpliciter dicit latronem, sed insignem, hoc est in malitia diffamatum.

Hieronymus. Iste barabbas in evangelio quod inscribitur iuxta hebraeos, filius magistri eorum interpretatur, qui propter seditionem et homicidium fuerat condemnatus. Offert autem optionem eis pilatus dimittendi quem vellent, latronem an iesum, non dubitans iesum potius eligendum; unde sequitur congregatis autem illis, dixit pilatus: quem vultis dimittam vobis: barabbam, an iesum qui dicitur Christus? .

Chrysostomus in Matth. quasi dicat: si non vultis sicut innocentem dimittere, saltem condemnatum festivitati donetis. Si enim oportebat in peccatis manifestis existentem dimittere, multo magis in dubiis. Vide autem ordinem conversum. Petitio pro condemnatis solet esse plebis, concessio autem principis; nunc autem contrarium gestum est: princeps enim petit a plebe, et plebs ferocior redditur.

Glossa. Quare autem pilatus ad liberationem christi laboravit, manifestat evangelista cum subdit sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.

Remigius. Quae autem invidia fuerit, Ioannes manifestat, qui narrat eos dixisse: ecce mundus totus post eum vadit, et si dimittimus eum sic, omnes credent in eum. notandum etiam, quia loco eius quod Matthaeus dicit an iesum qui dicitur Christus? Marcus dicit: vultis dimittam vobis regem iudaeorum? soli namque reges iudaeorum ungebantur, et ab ipsa unctione, christi vocabantur.

Chrysostomus in Matth. Deinde subditur aliud quod sufficiens erat omnes a passione revocare; sequitur enim sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor eius dicens: nihil tibi et iusto illi. Cum demonstratione enim quae erat a rebus et somnus non parvum quid erat.

Rabanus. Notandum vero, quia tribunal sedes est iudicis, solium regum, cathedrae magistrorum. In visionibus autem et somniis gentilis viri uxor hoc intellexit quod iudaei vigilantes nec credere, nec intelligere voluerunt.

Hieronymus. Nota etiam, quod gentilibus saepe a Deo somnia revelantur, et quod in pilato et uxore eius iustum dominum confitentibus gentilis populi testimonium sit.

Chrysostomus in Matth. Sed cuius gratia non ipse pilatus somnium videbat? quia illa magis digna erat: vel quia si pilatus vidisset, non aequaliter sibi creditum esset; vel forte neque dixisset; propter hoc dispensatur a Deo quod mulier vidit, ut manifestum omnibus fieret. Et non simpliciter videt, sed et patitur multa: sequitur enim multa enim passa sum hodie per visum propter eum: ut scilicet a compassione quae erat ad uxorem, desidior fieret vir circa occisionem. sed et tempus non parum conferebat; etenim eadem nocte vidit.

Augustinus in serm. De passione. Sic ergo iudex terretur in coniuge: et ut crimini iudaeorum non praebeat in iudicio consensum, pertulit in uxoris afflictione iudicium: iudicatur ipse qui iudicat, et torquetur antequam torqueat.

Rabanus. Vel aliter. Nunc demum diabolus intelligens per Christum se spolia sua amissurum, sicut primum per mulierem mortem intulerat, ita per mulierem vult Christum de manibus iudaeorum liberare, ne per eius mortem mortis amittat imperium.

Chrysostomus in Matth. nihil autem praemissorum christi adversarios movit, quia eos omnino invidia excaecaverat: unde ex propria malitia plebem corrumpunt: et hoc est quod sequitur principes autem sacerdotum, et seniores persuaserunt populo ut peterent barabbam, iesum vero perderent.

Origenes in Matth. et est videre nunc quomodo populus iudaeorum a senioribus suis et iudaicae culturae doctoribus suadetur, et excitatur adversus iesum, ut perdant eum. sequitur respondens autem praeses ait illis: quem vultis de duobus dimitti? Glossa. Respondisse autem dicitur pilatus haec dicens, sive ad ea quae uxor nuntiaverat, sive ad petitionem populi, qui iuxta consuetudinem aliquem in die festo sibi dimitti petebat.

Origenes in Matth. turbae autem quasi ferae, quae spatiosam ambulant viam, voluerunt sibi barabbam habere solutum: unde subditur at illi dixerunt: barabbam. Ideo gens illa habet seditiones et homicidia et latrocinia, secundum quosdam gentis suae, in rebus quae foris habentur, secundum autem omnes, intus in anima. Ubi enim non est iesus, illic lites et praelia sunt; ubi autem est, ibi sunt omnia bona et pax. Omnes etiam qui iudaeis sunt similes, vel in dogmate, vel in vita, barabbam sibi solvi desiderant: quicumque enim mala agit, solutus est in corpore eius barabbas, Christus autem vinctus; qui autem bona agit, Christum habet solutum, barabbam vinctum. Voluit autem pilatus pudorem tantae iniquitatis eis incurrere; unde sequitur dicit illis pilatus: quid igitur faciam de iesu qui dicitur Christus? non solum autem hoc, sed et mensuram colligere volens impietatis eorum. Illi autem nec hoc erubescunt, quod pilatus iesum Christum esse confitebatur, nec modum impietatis servant, unde sequitur dicunt omnes: crucifigatur; in quo multiplicaverunt impietatis suae mensuram, non solum homicidam postulantes ad vitam, sed etiam iustum ad mortem, et ad mortem turpissimam crucis.

Rabanus. Pendentes siquidem in ligno crucifixi, clavibus ad lignum pedibus manibusque confixi, producta morte necabantur, et diu vivebant in cruce, non quia longior vita eligebatur, sed quia mors ipsa protendebatur, ne dolor citius finiretur. verum iudaei de morte pessima cogitabant, sed a domino, non intelligentibus eis, electa erat; ipsam enim crucem diabolo superato erat tamquam trophaeum in frontibus fidelium positurus.

Hieronymus. cum autem hoc responderent, non statim acquievit, sed iuxta suggestionem uxoris, quae mandaverat nihil tibi et iusto illi, ipse quoque respondit; unde sequitur ait illis praeses: quid enim mali fecit? hoc dicendo pilatus, absolvit iesum. sequitur at illi magis clamabant dicentes: crucifigatur, ut impleretur quod in psalmo 21,17 dicitur: circumdederunt me canes multi, congregatio malignantium obsedit me: et illud ieremiae: facta est mihi hereditas mea sicut leo in silva; dederunt super me vocem suam.

Augustinus de cons. Evang. Saepius autem pilatus cum iudaeis egit, volens ut dimitteretur iesus: quod paucissimis verbis testatur Matthaeus cum subdit videns pilatus quia nihil proficiebat, sed magis tumultus fieret: quod non diceret, nisi multum ille conatus fuisset, quamvis tacuerit quoties hoc tentavit ut erueret iesum furori eorum. sequitur accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: innocens ego sum a sanguine iusti huius.

Remigius. Mos enim erat apud antiquos ut cum vellet quis se ostendere immunem ab aliquo crimine, accepta aqua, lavaret manus suas coram populo.

Hieronymus. Pilatus ergo accepit aquam iuxta illud propheticum: lavabo inter innocentes manus meas, quodammodo in hoc contestans, et dicens: ego quidem innocentem volui liberare, sed quoniam seditio oritur, et rebellionis mihi contra caesarem crimen impingitur, innocens sum a sanguine iusti huius. Iudex ergo qui cogitur contra dominum ferre sententiam, non damnat oblatum, sed arguit offerentes, iustum esse pronuntians eum qui crucifigendus est. sequitur vos videritis, quasi dicat: ego minister legum sum, vox vestra sanguinem fundit. sequitur et respondens universus populus dixit: sanguis eius super nos, et super filios nostros. Perseverat usque in praesentem diem haec imprecatio super iudaeos, et sanguis domini non aufertur ab eis.

Chrysostomus in Matth. intuere autem et hic iudaeorum multam insaniam: eorum enim impetus et perniciosa concupiscentia non permittit eos quae oportet, inspicere, et sibi maledicunt dicentes sanguis eius super nos; quin et ad filios maledictionem attrahunt, dicentes super filios nostros. Sed tamen misericors Deus eorum sententiam non firmavit; sed ex eis et eorum filiis suscepit qui poenitentiam egerunt: etenim et paulus ex ipsis fuit et multa millia eorum qui in hierosolymis crediderunt.

Leo papa in serm. 8 de passione. Excessit ergo pilati culpam facinus iudaeorum; sed ipse evasit reatum, qui reliquit proprium iudicium, et in crimen transivit alienum; sequitur enim tunc dimisit illis barabbam, iesum autem flagellatum tradidit eis, ut crucifigeretur.

Hieronymus. Sciendum est autem pilatum romanis legibus ministrasse, quibus sancitum est ut qui crucifigitur, prius flagellis verberetur. Traditur igitur iesus militibus verberandus, et illud sanctissimum corpus pectusque Dei capax flagellis secuerunt.

Augustinus in serm. De pass. Ecce dominus aptatur ad verbera, ecce iam caeditur: rupit sanctam cutem violentia flagellorum; repetitis ictibus crudelia verbera scapularum terga conscindunt. Proh dolor. Iacet extensus ante hominem Deus, et supplicium patitur rei in quo nullum peccati vestigium potuit inveniri.

Hieronymus. Hoc autem factum est ut, quia scriptum erat: multa flagella peccatorum, illo flagello nos a verberibus liberemur. In lavacro etiam manuum pilati, gentilium omnia opera purgantur, et ab impietate iudaeorum nos alieni efficimur.

Hilarius in Matth. hortantibus autem sacerdotibus populus barabbam elegit, qui interpretatur patris filius, in quo arcanum futurae infidelitatis ostenditur, Christo antiChristum peccati filium praeferendo.

Rabanus. barabbas etiam, qui seditiones faciebat in turbis, dimissus est populo iudaeorum, idest diabolus, qui usque hodie regnat in eis; et idcirco pacem habere non possunt.


MATTHAEUS 27,27-30


5727 (Mt 27,27-30)

Augustinus de cons. Evang. post accusationes christi, consequens est ut ipsam domini passionem videamus, quam Matthaeus sic incipit: tunc milites praesidis suscipientes iesum in praetorio, congregaverunt ad eum universam cohortem.

Hieronymus. Quia enim rex iudaeorum fuerat appellatus, et hoc ei scribae et sacerdotes crimen obiecerant, quod sibi in populo israel usurparet imperium, illudentes hoc faciunt, ut nudatum pristinis vestibus induant chlamydem coccineam pro rufo linteo, quo reges veteres utebantur, et pro diademate imponant ei coronam spineam, pro sceptro regali dent calamum, et adorent quasi regem; et hoc est quod subditur et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei, et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius.

Augustinus de cons. Evang. Per hoc autem intelligitur marcum dixisse indutum purpura. Pro regia enim purpura chlamys illa coccinea ab illudentibus adhibita erat; et est rubra quaedam purpura cocco simillima. Potest etiam fieri ut purpuram etiam Marcus commemoraverit, quam chlamys habebat, quamvis esset coccinea.

Chrysostomus in Matth. quae igitur erit nobis cura de reliquo, si contumelias ab alieno patiamur, postquam Christus hoc passus est? etenim quod fiebat in Christum, ultimus terminus contumeliae erat; nec una particula tantum, sed universum corpus patiebatur iniurias: caput per coronam et arundinem et colaphos; facies, quia conspuebatur; genae, quia alapis caedebantur; corpus totum per flagella, et quia denudatum est per circumdationem chlamydis, et per fictam adorationem; manus per arundinem, quam dederunt ei pro sceptro; ac si timerent ne aliquid praetermitterent gravissimae praesumptionis.

Augustinus de cons. Evang. apparet autem Matthaeum recapitulando ista commemorasse, non quod tunc factum sit cum eum pilatus crucifigendum tradidisset. Ioannes enim antequam quam diceret quod eum pilatus crucifigendum tradiderit, ista commemoravit.

Hieronymus. Nos autem omnia haec intelligamus mystice. Quomodo enim caiphas dixit: oportet unum hominem mori pro omnibus, nesciens quid diceret; sic et isti quodcumque fecerunt, licet alia mente fecerint, tamen nobis qui credimus, sacramenta tribuebant. In chlamyde coccinea, opera gentium cruenta sustentat; in corona spinea maledictum solvit antiquum; in calamo venenata occidit animalia; sive calamum tenebat in manu, ut sacrilegium scriberet iudaeorum.

Hilarius in Matth. Vel aliter. susceptis omnibus corporis nostri infirmitatibus a domino, omnium deinde martyrum, quibus regnum secum erat debitum, sanguine cocci colore perfunditur, spinis quoque, idest compungentium quondam peccatis gentium, coronatur: est enim aculeus in spinis, ex quibus Christo victoriae corona contexitur. In calamo vero earumdem gentium infirmitas atque inanitas manu comprehensa firmatur; quin etiam capiti eius illiditur, ut infirmitas gentium manu christi comprehensa etiam in Deum patrem, qui caput eius est, conquiescat.

Origenes in Matth. Vel calamus mysterium fuit, quod priusquam crederemus, confidebamus in virga arundinea aegypti, vel cuiuscumque regni contrarii Deo; quem accepit, ut triumphet eum in ligno crucis. Percutiunt autem cum hoc calamo caput christi iesu, quoniam semper regnum illud verberat Deum patrem caput salvatoris.

Remigius. Vel aliter. Per chlamydem coccineam caro domini designatur, quae rubra dicitur propter sanguinis effusionem; per spineam coronam susceptio peccatorum nostrorum, quia in similitudinem carnis peccati apparuit.

Rabanus. calamo igitur christi caput percutiunt qui divinitati eius contradicentes, errorem suum auctoritate sanctae scripturae, quae calamo scribitur, confirmare conantur. Spuunt in faciem eius qui praesentiam gratiae illius verbis execrandis respuunt, et iesum in carne venisse denegant. Falso autem illum adorant qui in eum credunt, sed perversis actibus despiciunt.

Augustinus de quaest. Evang. Quod autem dominum in passione exuerunt veste propria, et induerunt fucata, signati sunt haeretici, qui eum dicunt verum corpus non habuisse, sed fictum.


MATTHAEUS 27,31-34


5731 (Mt 27,31-34)

Glossa. Postquam evangelista commemoravit ea quae ad illusionem christi pertinent, nunc narrare incipit processum crucifixionis ipsius: unde dicitur et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis suis, et duxerunt eum ut crucifigerent.

Augustinus de cons. Evang. Hoc autem in fine factum esse intelligitur, cum iam duceretur ad crucifigendum; postquam scilicet pilatus tradidit eum iudaeis.

Hieronymus. notandum autem, quod quando flagellatur iesus et conspuitur, non habet propria vestimenta, sed ea quae propter peccata nostra sumpserat; cum autem crucifigitur et illusionis pompa praeterierit, tunc pristinas vestes recipit, et proprium assumit ornatum; statimque elementa turbantur, et creatori dat testimonium creatura.

Origenes in Matth. Et de chlamyde quidem scriptum est, quoniam denuo expoliaverunt eum; Dei corona autem spinea nihil tale evangelistae scripserunt; ut iam non sint spinae nostrae antiquae, postquam semel eas a nobis abstulit iesus super venerabile caput suum.

Chrysostomus in serm. De passione. non autem voluit dominus pati sub tecto, non in templo iudaico, ne putares pro illa tantum plebe oblatum: et ideo foras civitatem, foras muros, ut scias sacrificium esse commune quod totius terrae est oblatio, quod communis est purificatio; et hoc signatur cum dicitur exeuntes invenerunt hominem cyrenaeum nomine simonem: hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius.

Hieronymus. Ne quis autem putet huic loco evangelistae ioannis historiam esse contrariam: ille enim dicit, exeuntem dominum de praetorio portasse crucem suam; Matthaeus autem refert, quod invenerunt hominem cyrenaeum, cui imposuerunt crucem iesu. Sed hoc intelligendum est quod egrediens de praetorio iesus, ipse portaverit crucem suam; postea obviam habuerunt simonem, cui portandam crucem imposuerunt.

Origenes in Matth. Aut egressi quidem angariaverunt simonem; appropinquantes autem ad locum in quo eum fuerant suspensuri, imposuerunt crucem et ipsi, ut ipse eam portaret. Non fortuito autem angariatus est simon; sed secundum dispositionem Dei ductus est ad hoc ut evangelica scriptura dignus inveniretur, et ministerio crucis christi. Non solum autem salvatorem conveniebat accipere crucem suam, sed et nos conveniebat eam portare, salutarem nobis angariam adimplentes; nec tamen sic profecisset nobis eam accipere, sicut cum ipse eam accepit.

Hieronymus. mystice Christum suscipiunt nationes, et peregrinus obediens portat ignominiam salvatoris.

Hilarius in Matth. indignum enim iudaeis erat christi crucem ferre, quia fidei gentium erat in reliquum et crucem accipere et compati.

Remigius. Iste enim simon non erat hierosolymita, sed peregrinus et advena, scilicet cyrenaeus: cyrene enim civitas est lybiae. Interpretatur autem simon obediens, cyrenaeus heres; unde pulchre per eum designatur populus gentium, qui peregrinus erat testamentorum Dei, sed credendo factus est civis sanctorum, et domesticus et heres Dei.

Gregorius in Evang. Et moralium. Vel aliter. Per simonem, qui crucem dominicam in angariam portat, designantur abstinentes et arrogantes: quia per abstinentiam quidem carnem afficiunt, sed fructum abstinentiae interius non requirunt; unde idem simon crucem portat, sed non moritur, quia abstinentes et arrogantes per abstinentiam quidem corpus afficiunt, sed per desiderium gloriae mundo vivunt. sequitur et venerunt in locum qui dicitur golgotha, quod est calvariae locus.

Rabanus. golgotha enim syrum nomen est, et interpretatur calvaria.

Hieronymus. audivi quemdam exposuisse calvariae locum, in quo sepultus est adam; et ideo sic appellatum, quia ibi antiqui hominis sit conditum caput. Favorabilis interpretatio et mulcens aurem populi, nec tamen vera. extra urbem enim et foris portam loca sunt in quibus truncantur capita damnatorum, et calvariae, idest decollatorum, sumpsere nomen. Propterea autem ibi crucifixus est iesus, ut ubi prius erat area damnatorum, ibi erigerentur vexilla martyrii. Adam vero sepultum iuxta ebron et arbee, in iesu filii nave volumine legimus.

Hilarius in Matth. Locus autem crucis talis est, ut positus in medio terrae, ad capessendam Dei cognitionem universis gentibus esset aequalis. sequitur et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum.

Augustinus de cons. Evang. Hoc Marcus ita narrat: et dabant ei bibere myrrhatum vinum. Fel quippe pro amaritudine Matthaeus posuit: myrrhatum enim vinum amarissimum est: quamquam fieri possit ut fel et myrrha vinum amarissimum redderent.

Hieronymus. Amara vitis amarum vinum facit; quo potant dominum iesum, ut impleatur quod scriptum est: dederunt in cibum meum fel. Et Deus loquitur ad ierusalem: ego te plantavi vineam veram; quomodo facta es in amaritudinem vitis alienae? et cum gustasset, noluit bibere.

Augustinus de cons. Evang. Quod autem Marcus ait: et non accepit, intelligitur: non accepit ut biberet; gustavit autem, sicut Matthaeus testis est; et quod idem Matthaeus ait noluit bibere; hoc Marcus dixit: non accepit. Tacuit etiam, quod gustavit; quod autem cum gustasset noluit bibere, hoc indicat, quod gustaverit quidem pro nobis mortis amaritudinem, sed tertia die resurrexit.

Hilarius in Matth. vel ideo oblatum vinum felle admixtum bibere recusavit: non enim aeternae gloriae incorruptioni peccatorum amaritudo miscetur.


MATTHAEUS 27,35-38


5735 (Mt 27,35-38)

Glossa. Praemisso quomodo Christus ad locum passionis est ductus, hic evangelista ipsam passionem prosequitur, genus mortis exponens, cum dicit postquam autem crucifixerunt eum.

Augustinus in lib. 83 quaestionum. Sapientia quidem Dei hominem ad exemplum quo recte viveremus, suscepit. Pertinet autem ad vitam rectam ea quae non sunt metuenda non metuere. Sunt autem homines qui quamvis mortem ipsam non timeant, genus tamen mortis horrescunt. Ut ergo nullum mortis genus recte viventi homini metuendum esset, illius hominis cruce ostendendum fuit. Nihil enim erat inter omnia genera mortis, illo genere execrabilius et formidabilius.

Augustinus in serm. De passione. Quantum autem valeat virtus crucis, advertat sanctitas vestra. Contempsit adam praeceptum, accipiens ex arbore pomum; sed quicquid adam perdidit, Christus in cruce invenit. De diluvio aquarum humanum genus arca lignea liberavit; de aegypto Dei populo recedente, moyses mare virga divisit, pharaonem prostravit, et populum Dei redemit. Idem moyses lignum in aquam misit, et amaram aquam in dulcedinem commutavit. Ex lignea virga de spirituali petra salutaris unda profertur: et ut amalec vinceretur, circa virgam moyses expansis manibus extenditur: et lex Dei arcae testamenti creditur ligneae: ut his omnibus ad lignum crucis, quasi per gradus quosdam, veniatur.

Chrysostomus in serm. De passione. Ideo et in excelso ligno, non sub tecto, passus est, ut etiam ipsius aeris natura mundetur; sed et terra simile beneficium sentiebat, decurrentis de latere sanguinis stillatione mundata.

Glossa. Lignum etiam crucis significare videtur ecclesiam in quatuor mundi partibus diffusam.

Rabanus. Vel secundum moralem sensum, crux per suam latitudinem significat hilaritatem operantis, quia tristitia angustias facit: latitudo enim crucis est in traverso ligno, ubi figuntur manus; per manus autem opera intelligimus. per altitudinem autem, cui caput adiungitur, significatur expectatio retributionis de sublimi iustitia Dei. Longitudo autem qua totum corpus extenditur, tolerantiam designat: unde longanimes dicuntur qui tolerant. Profundum autem quod terrae infixum est, secretum sacramenti praefigurat.

Hilarius in Matth. Sic ergo in ligno vitae cunctorum salus et vita suspenditur; unde dicitur postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius, sortem mittentes.

Augustinus de cons. Evang. Hoc breviter a Matthaeo dictum est; Ioannes autem distinctius explicat quemadmodum gestum est: milites cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius, et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis.

Chrysostomus in Matth. notandum ergo, quod non parva haec abiectio christi erat: quasi enim circa dehonoratum et omnium vilissimum in Christo hoc agebant; in latronibus autem nihil tale operati sunt. Dividere enim vestimenta in condemnatis valde vilibus et abiectis fit, et nihil aliud habentibus.

Hieronymus. hoc autem quod circa Christum gestum est, in psalmo 22,19 fuerat prophetatum; et ideo sequitur ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem: diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Sequitur et sedentes servabant eum, scilicet milites. diligentia militum et sacerdotum nobis profuit, ut maior et apertior resurgentis virtus appareat. sequitur et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: hic est iesus rex iudaeorum. Non possunt autem digne admirari pro rei magnitudine, quod emptis falsis testibus, et ad seditionem clamoremque infelici populo concitato, nullam aliam invenerunt causam interfectionis eius, nisi quod rex iudaeorum esset: et illi forsitan illudentes ridentesque hoc fecerunt.

Remigius. Divinitus autem procuratum fuit ut talis titulus super caput eius poneretur, ut per hoc iudaei agnoscerent quoniam nec etiam occidendo facere potuerunt ut eum regem non haberent: per mortis enim patibulum non amisit imperium, sed potius corroboravit.

Origenes in Matth. Et princeps quidem sacerdotum, secundum litteram legis, portabat in capite suo sanctificationem domini scriptam; verus autem princeps sacerdotum et rex iesus in cruce quidem habet scriptum hic est rex iudaeorum; ascendens autem ad patrem, pro litteris et pro nomine quo nominatur, habet ipsum patrem.

Rabanus. Quia enim rex simul et sacerdos est, cum suae carnis hostiam in altari crucis offerret, regis quoque dignitatem titulus praetendit; qui non infra, sed supra crucem ponitur: quia licet in cruce pro nobis hominis infirmitate dolebat, super crucem tamen regis maiestas fulgebat; quam per crucem non perdidit, sed potius confirmavit. sequitur tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones, unus a dextris, et unus a sinistris.

Hieronymus. Sicut enim pro nobis maledictum crucis factus est Christus, sic pro omnium salute inter noxios quasi noxius crucifigitur.

Leo papa in serm. 4 de passione. Duo autem latrones, unus ad dexteram et unus ad sinistram, crucifiguntur, ut ipsa patibuli specie monstraretur illa quae in iudicio ipsius omnium hominum est facienda discretio. Passio igitur christi salutis nostrae continet sacramentum; et de instrumento quod iniquitas iudaeorum paravit ad poenam, potentia redemptoris, gradum fecit ad gloriam.

Hilarius in Matth. Vel aliter. Duo latrones laevae ac dexterae affiguntur, omnem humani generis universitatem vocari ad sacramentum passionis domini ostendentes; sed quia per diversitatem fidelium ac infidelium fit omnium secundum dexteram sinistramque divisio, unus ex duobus ad dexteram eius situs, fidei iustificatione salvatur.

Remigius. Vel per istos duos latrones designantur omnes qui arctioris vitae continentiam apprehendunt: quicumque enim sola intentione placendi Deo hoc faciunt, designantur per illum qui a dextris Dei crucifixus est; qui vero pro appetitu humanae laudis vel aliqua minus digna intentione, designantur per illum qui a sinistris crucifixus est.


MATTHAEUS 27,39-44


5739 (Mt 27,39-44)

Chrysostomus in Matth. cum Christum denudassent et crucifixissent, ultra procedunt, et in cruce videntes affixum exprobrant ei: unde dicitur praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua.

Hieronymus. Blasphemabant quidem, quia praetergrediebantur viam, et in vero itinere scripturarum ambulare nolebant. Movebant autem capita sua, quia iam ante moverant pedes, et non stabant supra petram. Idipsum autem insultans dicit fatuus populus, quod falsi testes confixerant; unde sequitur et dicentes: vah, qui destruis templum Dei, et in triduo illud reaedificas.

Remigius. vah interiectio est insultantis, sive irridentis.

Hilarius in Matth. quid ergo veniae erit, cum post triduum reaedificatum templum Dei in corporis resurrectione cernetur? .

Chrysostomus in Matth. Et quasi prioribus signis incipientes detrahere, subiungunt salva temetipsum. si filius Dei es, descende de cruce.

Chrysostomus in serm. De passione. sed e contrario, quia filius Dei est, ideo non descendit de cruce: nam ideo venit ut crucifigeretur pro nobis. sequitur similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant: alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere.

Hieronymus. Etiam nolentes scribae et pharisaei confitentur quod alios salvos fecerit. Itaque vestra vos condemnat sententia: qui enim alios salvos fecit, utique si vellet, et seipsum salvare poterat. sequitur si rex israel est, descendat nunc de cruce; et credimus ei.

Chrysostomus in serm. De passione. Considera autem nunc vocem filiorum diaboli, quomodo imitantur vocem paternam. Diabolus enim dicebat: mitte te deorsum, si filius Dei es; et iudaei dicunt si filius Dei es, descende de cruce.

Leo papa in serm. 4 de passione. De quo erroris fonte, iudaei, talium blasphemiarum venena potastis? quis vobis magister tradidit? quae doctrina persuasit, quod illum regem israel, illum Dei filium credere debeatis, qui se aut crucifigi non sineret, aut a confixione clavorum liberum corpus excuteret? non hoc vobis legis mysteria aut prophetarum ora cecinerunt, sed illud vere legistis: faciem meam non averti a confusione sputorum. Et iterum: foderunt manus meas et pedes meos; dinumeraverunt omnia ossa mea. Numquid legistis: dominus descendit de cruce? sed legistis: dominus regnavit a ligno.

Rabanus. Si autem tunc de cruce surgeret, insultantibus cedens, virtutem nobis patientiae non demonstraret; sed expectavit paululum, irrisionem sustinuit; et qui de cruce surgere noluit, de sepulcro resurrexit.

Hieronymus. fraudulenta autem est promissio cum addunt et credimus ei. Quid enim plus est, de cruce adhuc viventem descendere, an de sepulcro mortuum resurgere? resurrexit, et non credidistis; ergo etiam si de cruce descenderet, non crederetis. Sed mihi videntur hoc daemones immittere. statim enim ut crucifixus est dominus, senserunt virtutem crucis et intellexerunt fractas vires suas esse; et hoc agunt ut de cruce descendat. Sed dominus sciens adversariorum insidias, permanet in patibulo, ut diabolum destruat. sequitur confidit in Deo: liberet eum nunc si vult.

Chrysostomus in Matth. o inquinati valde. Numquid prophetae et iusti non erant, quia eos non eripuit a periculis Deus? si autem illorum gloriae non obfuit quod eis pericula induxistis: multo magis in isto non oportebat vos scandalizari per ea quae patitur, quia semper per ea quae dixit, hanc vestram removit suspicionem. sequitur dixit enim: quia filius Dei sum; per quod ostendere volebant eum pati ob seductoris et erronei causam, et sicut superbum et vane gloriantem in his quae dicebat. Sic ergo non solum iudaei et milites desubtus eum deridebant, sed et desuper latrones cum eo crucifixi; unde sequitur idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.

Augustinus de cons. Evang. Potest autem putari Lucas repugnare ei quod hic dicitur, qui dicit, quod unus de latronibus blasphemabat eum, quem alter increpabat, nisi intelligamus Matthaeum breviter restringentem hunc locum, pluralem numerum pro singulari posuisse: sicut in epistola ad hebraeos legimus pluraliter dictum: clauserunt ora leonum, cum solus daniel significari intelligatur. Quid autem usitatius quam ut aliquis dicat: en rustici mihi insultant, etiamsi unus insultet? esset autem contrarium, si Matthaeus dixisset ambos latrones conviciatos domino; cum vero dictum est latrones, nec additum est ambo, potuit usitato locutionis modo per pluralem numerum significari.

Hieronymus. Vel potest dici, quod primum uterque simul blasphemaverit; deinde, sole fugiente, terra commota, saxisque diruptis, et ingruentibus tenebris, unus crediderit in iesum, et priorem negationem sequenti confessione emendaverit.

Chrysostomus in Matth. Ut enim non existimes ex quadam conniventia id gestum fuisse, neque latronem fuisse qui latro videbatur; a contumelia ostendit tibi quoniam etiam in cruce positus latro erat et inimicus, et repente transmutatus est.

Hilarius in Matth. Quod autem latrones ambo conditionem ei passionis exprobrant, universis etiam fidelibus scandalum crucis futurum esse significat.

Hieronymus. Vel in duobus latronibus uterque populus gentilium et iudaeorum primo dominum blasphemavit; postea signorum multitudine alter exterritus egit poenitentiam, et usque hodie iudaeos increpat blasphemantes.

Origenes in Matth. sed et latro qui salvatus est potest esse mysterium eorum qui post multas iniquitates crediderunt in Christum.


MATTHAEUS 27,45-50


5745 (Mt 27,45-50)

Chrysostomus in serm. De passione. non poterat ferre creatura iniuriam creatoris; unde sol retraxit radios suos, ne videret impiorum facinora; et ideo dicitur a sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam.

Origenes in Matth. ab hoc textu quidam calumniantur evangelicam veritatem. Defectio enim solis a saeculo semper fuit in suo tempore facta; sed defectio solis, quae secundum consuetudinem temporum ita currentium fieri solet, non in alio tempore fit nisi in conventu solis et lunae, quando luna subtus currens, solis impedit radios occurrentis ei: in tempore autem quo passus est Christus, manifestum est quoniam conventus non erat lunae ad solem, quoniam tempus erat paschale, quod consuetudinis est agere quando luna plena est. Quidam autem credentium volentes defensionem aliquam inducere contra hoc, dixerunt quoniam illa defectio solis convenienter secundum cetera prodigia nova contra consuetudinem facta est. Dionysius ad polycarpum. cum ambo apud heliopolim essemus, ambo simul incidentem mirabiliter soli lunam notabamus (non enim eiusce coniunctionis tunc aderat tempus)., ipsamque rursus ab hora nona usque in vesperam ad solis diametrum supra naturae vires restitutam. Insuper et eam lunae incidentiam observavimus ab oriente coepisse, et usque ad solaris corporis finem pervenisse, ac tum demum resilisse, nec ex ea, ut assolet, parte luminis defectum et restitutionem contigisse, sed ex adverso diametri.

Chrysostomus in Matth. tribus etiam horis tenebrae permanserunt, cum eclipsis in momento transeat; non enim habet moram, ut sciunt illi qui consideraverunt.

Origenes in Matth. sed adversus hoc filii huius saeculi dicunt: quomodo hoc factum tam mirabile nemo graecorum aut barbarorum scripsit eorum qui notaverunt, si quid tale novum factum est aliquando? et phlegon quidem in chronicis suis scripsit, in principatu tiberii caesaris factum, sed non signavit in luna plena. Arbitror ergo sicut cetera signa quae facta sunt in passione ipsius, scilicet velum scissum et terra tremens et cetera in ierusalem tantummodo facta sunt. Aut si latius voluerit quis extendere ad terram iudaeam, sicut in tertio libro regum dixit abdias ad eliam: vivit Deus tuus, si est gens aut regnum, ubi non misit dominus meus quaerere te, ostendens quoniam satis eum in gentibus quaesierat circa iudaeam. Est autem consequens intelligere quasdam tenebrosissimas nubes et multas et magnas concurrisse super ierusalem et terram iudaeae; et ideo factae sunt tenebrae profundae a sexta hora usque ad nonam. duae enim creaturae in sexta die factae fuisse intelliguntur: ante sextam quidem animalia, in sexta autem homo; et ideo conveniebat pro salute hominis morientem in hora sexta suspendi, et a sexta hora propter hoc tenebras fuisse factas super omnem terram usque ad nonam. Et sicut moyse manus extendente in caelum factae sunt tenebrae super aegyptios, servos Dei tenentes in servitute; similiter et Christo in sexta hora manus extendente in cruce ad caelum super populum qui clamaverat: crucifige eum, factae sunt tenebrae, et ab omni lumine sunt privati, in signum futurarum tenebrarum, quae comprehensurae erant gentem iudaeam. item sub moyse factae sunt tenebrae super omnem terram aegypti tribus diebus; omnibus autem filiis israel erat lumen; sub Christo autem factae sunt tenebrae super omnem iudaeam tribus horis: quoniam propter peccata sua privati sunt a lumine Dei patris, et a splendore christi, et ab illuminatione spiritus sancti. Lumen autem super omnem reliquam terram, quod ubique illuminat omnem ecclesiam Dei in Christo. Et si usque ad horam nonam tenebrae factae fuerunt super iudaeam, manifestum est quoniam iterum eis lumen refulsit: quia cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis israel salvus fiet.

Chrysostomus in Matth. Vel aliter. Hoc admirandum erat quod in omnem terram tenebrae sunt factae, quod numquam prius contigerat. In aegypto enim solum tenebrae factae sunt, quando pascha perficiendum erat: quae enim tunc agebantur, horum typus erant. Et intuere, quod fuerint tenebrae in media die, quando ubique terrarum dies erat: ut omnes qui habitabant terram, hoc miraculum cognoscerent. hoc autem est signum quod petentibus promittebat dare, dicens: generatio prava et adultera signum quaerit; et signum non dabitur ei, nisi signum ionae prophetae, crucem signans et resurrectionem. etenim multo mirabilius est in eo qui crucifixus erat hoc fieri, quam ambulante eo super terram. Hoc autem sufficiens erat eos convertere, non solum magnitudine miraculi, sed quia hoc gestum est postquam omnia locuti fuerant quae voluerant, et satietatem acceperant contumeliarum. qualiter autem non admirati sunt universi, neque aestimaverunt eum esse Deum? quia scilicet hominum genus tunc multa malitia et desidia detinebatur: et hoc miraculum factum confestim transiit, et non noverant quae esset causa eius quod gerebatur. Et propter hoc ipse postea loquitur, ut ostendat se vivere, et quod ipse hoc miraculum fecit; unde sequitur et circa horam nonam clamavit iesus voce magna dicens: eli, eli, lamma sabactani; hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? .

Hieronymus. principio vigesimi primi psalmi usus est. Illud vero quod est in medio versiculi, respice in me, superfluum est: legitur enim in hebraeo: eli, eli, lamma sabactani, hoc est: Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti? ergo impii sunt qui psalmum ex persona David, sive esther et mardochaei dictum putant, cum etiam evangelistae testimonia ex eo sumpta super salvatore intelligantur, ut est illud: diviserunt sibi vestimenta mea, et: foderunt manus meas.

Chrysostomus in Matth. Ideo autem emisit propheticam vocem, ut usque ad ultimam horam testimonium perhibeat veteri testamento, et ut videant quoniam honorat patrem, et non est Deo contrarius: et ideo hebraicam vocem emisit, ut eis fieret cognita et manifesta.

Origenes in Matth. Requirendum est autem: quid est quod a Deo derelictus est Christus? et quidam quia non possunt exponere derelinqui Christum a Deo, dicunt quod per humilitatem dictum est. Sed manifeste intelligere poteris quid sit quod dicit, faciens comparationem gloriae illius quam habuit apud patrem ad confusionem quam contemnens sustinuit crucem.

Hilarius in Matth. per haec autem verba ingenia contendunt haeretica, quod aut defecisse omnino Dei verbum in animam corporis volunt, dum corpus officio animae vivificat; aut omnino nec fuerit Christus homo natus, quia in eo Dei verbum modo spiritus habitaverit prophetalis; quasi iesus Christus animae solum, et corporis homo communis, hoc habeat sui exordium quo esse coepit homo qui nunc a Dei verbo contracta rursum protectione desertus clamet Deus meus, quare me dereliquisti? vel certe in animam verbi natura mutata, paterno Christus in omnibus usus auxilio, nunc inops eius mortique permissus solitudinem suam conqueratur, relinquentemque se arguat. Sed inter has impias infirmasque sententias, ecclesiae fides imbuta apostolicis doctrinis non partitur iesum Christum, ne filius Dei et non filius hominis intelligatur; nam querela derelicti morientis infirmitas est; promissio autem paradisi, viventis Dei regnum est. Habes in conquerente ad mortem relictum se esse, quia homo est; habes eum qui moritur profitentem se in paradiso regnare, quia Deus est. Non ergo mireris verborum humilitatem, et querimonias derelicti, cum formam servi sciens, scandalum crucis videas.

Glossa. Dicitur autem Deus eum deseruisse in morte, quia potestati persequentium eum exposuit; subtraxit enim protectionem, sed non solvit unionem.

Origenes in Matth. Postquam autem vidit super omnem terram iudaeam tenebras, hoc dixit, ostendere volens: dereliquisti me, pater; idest, talibus exinanitum calamitatibus tradidisti, ut populus qui fuerat apud te honoratus, recipiat quae in me ausus est, ut privetur a lumine tuae prospectionis; sed et pro salute gentium dereliquisti me. Quid autem tam bonum fecerunt qui ex gentibus crediderunt, ut pretioso sanguine super terram effuso pro eis, eruerem eos a maligno? aut quid tale dignum facturi sunt homines, pro quibus patior ista? forsitan autem et videns peccata hominum pro quibus patiebatur, dixit quare me dereliquisti? ut fierem quasi qui colligit stipulam in messe, et racemos in vindemia. Non autem aestimes humano more salvatorem ista dixisse, propter calamitatem quae comprehenderat eum in cruce: si enim ita acceperis, non audies magnam vocem eius, quae ostendit aliquid esse magnum absconditum.

Rabanus. vel salvator hoc dixit, nostros circumferens motus, qui in periculis positi, a Deo deseri nos putamus. Humana enim natura propter peccatum a Deo fuerat derelicta; sed quia filius Dei factus est noster advocatus, quorum suscepit culpam, deplorat miseriam: in quo ostendit quantum flere debeant qui peccant, quando sic flevit qui nunquam peccavit. sequitur quidam autem illic stantes et audientes, dicebant: eliam vocat iste.

Hieronymus. non omnes, sed quidam: quos arbitror milites fuisse romanos, non intelligentes hebraici sermonis proprietatem; sed ex eo quod dixit eli, eli, putant eliam ab eo invocatum. Sin autem iudaeos, qui hoc dixerint, intelligere voluerimus, hoc more sibi solito fecisse, ut dominum imbecillitatis infament, qui eliae auxilium deprecetur. sequitur et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere.

Augustinus in serm. De passione. Sic ergo propinator fontium potatur aceto, mellis dator cibatur felle, flagellatur remissio, condemnatur venia, illuditur maiestas, ridetur virtus, perfunditur largitor imbrium sputis.

Hilarius in Matth. Est autem acetum vinum quod per vitium aut incuriae aut vasis acescit; vinum autem est honor immortalitatis aut virtus. Cum igitur in adam coacuisset, ipse accepit et potavit ex gentibus. In calamo enim et spongia ut potaret offertur; idest ex corporibus gentium in se ad communionem immortalitatis ea quae in nobis erant vitiata transfudit.

Remigius. Vel aliter. Iudaei acetum erant degenerantes a vino patriarcharum et prophetarum; habebant fraudulenta corda, quasi spongiam cavernosis atque tortuosis latibulis. Per arundinem designatur sacra scriptura, quae in hoc facto implebatur: sicut enim lingua hebraea vel graeca dicitur loquela, quae fit per linguam, sic et arundo dici posset littera, vel scriptura, quae fit per arundinem.

Origenes in Matth. et forsitan quicumque secundum doctrinam ecclesiasticam sapiunt, vivunt autem male, dant ei vinum bibere felle permixtum; qui autem alienas a veritate sententias applicant Christo, quasi eas dicenti, hi spongiam implentes aceto imponunt calamo scripturae, et offerunt ori eius. sequitur ceteri vero dicebant: sine, videamus an veniat elias liberans eum.

Rabanus. Quia enim milites prave sonum vocis dominicae intelligebant, ideo inaniter adventum eliae expectabant. Deum ergo, quem salvator hebraico sermone invocabat, inseparabiliter semper secum habebat.

Augustinus in serm. De passione. cum ergo nil iam Christo restaret ex poenis, mors moratur, quia suum esse ibi nil sentit. Suspecta est vetustati novitas. hunc primum, hunc solum vidit hominem peccati nescium, noxa liberum, iuris sui legibus nil debentem. Accedit tamen confoederata iudaico mors furori, et desperata vitae invadit auctorem; unde sequitur iesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum. Quare autem displicet, si Christus de sinu patris ad nostram servitutem venit, ut nos suae redderet libertati; nostram mortem suscepit, ut nos eius morte liberemur, quando nos despectu mortis mortales in deos retulit, terrenos caelestibus aestimavit? quantum enim divina virtus operum contemplatione lucebat, tantum pati pro subiectis, pro servis mori, insigne est caritatis immensae. ergo haec prima causa est dominicae passionis, quia sciri voluit quantum amaret hominem Deus, qui plus amari voluit quam timeri. Secunda causa est ut sententiam mortis, quam iuste dederat, iustius aboleret. Quia namque primus homo, adiudicante Deo, de reatu incurrerat mortem, et eam transmisit ad posteros, venit de caelo secundus homo peccati nescius, ut mors damnaretur, quae rapere iussa reos, innocentiae ipsum invadere praesumpsit auctorem. Nec mirandum est, si pro nobis posuit quod suscepit a nobis, scilicet animam, qui propter nos fecit tanta, et talia largitus est nobis.

Augustinus contra felicianum. absit enim a fidelibus ista suspicio, ut sic Christus senserit mortem nostram, ut quantum in se est, vita perderet vitam. Nam si hoc ita esset, quomodo illo triduo potuisse dicimus aliquid vivere, si vitae fons dicitur aruisse? sensit igitur mortem deitas christi participatione humana, sive humani affectus, quem sponte susceperat, non naturae suae potentiam perdidit, per quam cuncta vivificat. in morte enim nostra sine dubio destitutum vita corpus animam nostram non perimit, dum discedens anima non vim suam perdit, sed quod vivificaverat hoc dimittit, et quantum in se est, alterius mortem facit, ipsa non recipit. De salvatoris nunc anima dicemus, qui, ut non dicam propter inhabitantem divinitatem et propter iustitiam singularem, certe propter communem moriendi sortem corpus illo triduo sic potuit deserere, ut ipsa non posset penitus interire. Credo enim Dei filium mortuum esse, non secundum poenam iniustitiae, quam ex toto non habuit, sed secundum legem naturae, quam pro humani generis redemptione suscepit. damascenus de fide orth. Etsi tamen mortuus est ut homo, et sancta eius anima ab incontaminato divisa est corpore; tamen deitas inseparabilis ab utrisque permansit; ab anima, dico, et corpore. Et neque sic una hypostasis in duas divisa est: corpus enim et anima, sicut a principio in verbi hypostasi habuerunt existentiam, ita etiam in morte. numquam enim neque anima, neque corpus propriam habuerunt hypostasim, praeter eam quae verbi est hypostasis.

Hieronymus. divinae autem potestatis indicium est emittere spiritum, ut ipse quoque dixerat: nemo potest tollere animam meam a me; sed ego pono eam, et iterum sumo eam: spiritum enim in hoc loco pro anima intelligamus; seu quod vitale aut spirituale corpus faciat, seu quod ipsius animae substantia spiritus sit, iuxta id quod scriptum est: auferes spiritum eorum, et deficient.

Chrysostomus in Matth. Propter hoc autem et voce magna clamavit, ut ostendatur quoniam secundum eius potestatem id geritur. Per hoc enim quod moriens vocem emisit magnam, apertissime se verum Deum esse ostendit: quoniam homines cum moriuntur, vix tenuem vocem emittere possunt.

Augustinus de cons. Evang. Quid autem voce magna dixerit, Lucas declaravit: dixit enim: et clamans iesus voce magna, ait: pater, in manus tuas commendo spiritum meum.

Hilarius in Matth. Vel spiritum cum clamore magnae vocis emisit, dolens se non omnia peccata portare.



Th. Aq. Catena aurea 5715