Th. Aq. Catena aurea 3901

MATTHAEUS 9,1-8


3901 (Mt 9,1-8)

Chrysostomus in Matth. monstravit superius Christus suam virtutem per doctrinam, quando docuit eos ut potestatem habens; per leprosum, quando dixit: volo, mundare; per centurionem, qui dixit: dic verbo, et sanabitur puer meus; per mare, quod verbo refrenavit; per daemones, qui eum confitebantur; hic autem rursus alio maiori modo inimicos eius cogit confiteri aequalitatem honoris ad patrem: unde ad hoc ostendendum subditur et ascendens iesus in naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam. navigium autem intrans pertransit qui pede mare poterat pertransire: non enim semper mirabilia volebat facere, ne incarnationis noceat rationi. Ioannes episcopus. creator autem rerum, orbis terrae dominus, posteaquam se propter nos nostra angustavit in carne, coepit habere humanam patriam, coepit civitatis iudaicae esse civis, parentes habere coepit, parentum omnium ipse parens, ut attraheret caritas quos disperserat metus.

Chrysostomus in Matth. civitatem autem suam hic capharnaum dicit: alia enim eum susceperat nascentem, scilicet bethlehem; alia eum nutrivit, scilicet nazareth; alia autem habuit continue habitantem, scilicet capharnaum.

Augustinus de cons. Evang. vel aliter. Quod Matthaeus hic scribit de civitate domini, Marcus autem de capharnaum, difficilius solveretur, si Matthaeus nazareth nominaret; nunc vero cum potuerit ipsa galilaea dici civitas christi, quia in galilaea erat nazareth, sicut universum regnum romanum in tot civitatibus constitutum, dicitur modo romana civitas; quis dubitaverit ut veniens in galilaeam dominus recte diceretur venisse in civitatem suam, in quocumque esset oppido galilaeae, praesertim quia et ipsa capharnaum extollebatur in galilaea, ut tamquam metropolis haberetur? .

Hieronymus. Vel civitatem eius non aliam intelligamus quam nazareth: unde et nazarenus appellatus est.

Augustinus de cons. Evang. Et secundum hoc, dicimus Matthaeum praetermisisse quae gesta sunt postea quam iesus venit in civitatem suam donec veniret capharnaum, et hic adiunxisse de sanato paralytico; sicut in multis faciunt praetermittentes media; tamquam hoc continuo sequatur, quod sine ulla praetermissionis significatione subiungunt: et hoc modo hic subditur et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto.

Chrysostomus in Matth. Paralyticus autem hic alter est praeter eum qui in ioanne patitur. Ille quidem in natatoriis iacebat, hic autem in capharnaum; ille famulis carebat, hic autem habebat eos qui sui curam habebant, qui et portantes eum attulerunt.

Hieronymus. Obtulerunt autem ei iacentem in lecto, quia ipse ingredi non valebat.

Chrysostomus in Matth. Non autem ubique ab aegris solum quaerit fidem, puta cum insaniunt, vel aliter ab aegritudine in excessu fuerint mentis; unde subditur videns autem iesus fidem illorum.

Hieronymus. non eius qui offerebatur, sed eorum qui offerebant.

Chrysostomus in Matth. Quia igitur tantam ostendunt fidem, monstrat et ipse suam virtutem, cum omni potestate solvens peccata; unde sequitur dixit paralytico: confide, fili, remittuntur tibi peccata. Ioannes episcopus. Quantum valet apud Deum fides propria, apud quem sic valuit aliena, ut intus et extra sanaret hominem? audit veniam, et tacet paralyticus; nec ullam respondet gratiam, quia plus corporis quam animae tendebat ad curam. Merito ergo Christus offerentium recipit fidem, non vecordiam iacentis.

Chrysostomus in Matth. vel erat magna fides etiam huius infirmi: non enim permisisset se submitti, ut alius evangelista dicit, per tectum, non credens.

Hieronymus. O mira humilitas. despectum et debilem, totis membrorum compagibus dissolutum, filium vocat, quem sacerdotes non dignabantur attingere; aut certe ideo filium, quia dimittuntur ei peccata sua: ubi datur nobis intelligentia, propter peccata plerasque evenire corporum debilitates. Et idcirco forsitan prius dimittuntur peccata; ut causis debilitatis ablatis, sanitas restituatur.

Chrysostomus in Matth. scribae autem diffamare volentes, etiam nolentes fecerunt clarere quod factum est; eorum enim aemulatione ad signi ostensionem usus est Christus: hoc enim est superabundantia eius sapientiae quod sua per inimicos manifestat; unde sequitur ecce quidam de scribis dixerunt intra se: hic blasphemat.

Hieronymus. Legimus in propheta: ego sum qui deleo omnes iniquitates tuas. Consequenter ergo scribae, quia hominem putabant, et verba Dei non intelligebant, arguunt eum vitio blasphemiae. Videns autem cogitationes eorum, ostendit se Deum, qui potest cordis occulta cognoscere, et quodammodo tacens loquitur: eadem potentia qua cogitationes vestras intueor, possum et hominibus delicta dimittere. Ex vobis intelligite quid paralyticus consequatur. Unde sequitur et cum vidisset iesus cogitationes eorum, dixit: ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? .

Chrysostomus in Matth. non quidem eorum destruxit suspicionem, qua scilicet cogitabant eum praedicta dixisse ut Deum. Si enim non esset aequalis Deo patri, oportebat eum dicere: longe sum ab hac potestate, scilicet dimittendi peccata. Nunc autem contrarium firmavit sua voce, et miraculi ostensione; unde subdit quid est facilius dicere: dimittuntur tibi peccata tua, an dicere: surge et ambula? quanto quidem anima corpore potior est, tanto peccatum dimittere maius est quam corpus sanare. sed quia illud quidem non manifestum, hoc autem manifestum, facit minus, quod est manifestius, ut demonstret maius, et non manifestum.

Hieronymus. Utrum enim sint paralytico peccata dimissa, solus noverat qui dimittebat; surge autem et ambula, tam ille qui surgebat quam hi qui surgentem videbant, poterant approbare; quamquam eiusdem virtutis sit et corporis et animae vitia dimittere. Inter dicere autem et facere, multa distantia est. sit ergo carnale signum, ut probetur spirituale; unde sequitur ut autem sciatis quoniam filius hominis habet potestatem in terra peccata dimittendi.

Chrysostomus in Matth. Supra quidem paralytico non dixit: dimitto tibi peccata, sed: dimittuntur tibi peccata; quia vero scribae resistebant, altiorem suam potentiam demonstrat, dicens: quia filius hominis habet potestatem dimittendi peccata. et ut ostendat se patri aequalem, non dixit: filius hominis indiget aliquo ad dimittendum peccata, sed: quoniam habet.

Glossa. Haec autem verba, ut sciatis, possunt esse christi, vel evangelistae; quasi evangelista diceret: ipsi dubitabant eum peccata dimittere; sed ut sciatis quoniam filius hominis habet potestatem, ait paralytico. Si autem Christus dicatur pronuntiasse haec verba, sic intelligentur: vos dubitatis me posse peccata dimittere; sed ut sciatis quoniam filius hominis habet potestatem dimittendi peccata: quae quidem oratio imperfecta est; sed subditur actus loco consequentis; unde dicitur ait paralytico: surge et tolle lectum tuum. Ioannes episcopus. ut quod fuit probatio infirmitatis, sit testimonium sanitatis. Et vade in domum tuam; ne christiana fide curatus moriaris in perfidia iudaeorum.

Chrysostomus in Matth. Hoc autem praecepit, ut non aestimetur phantasia esse quod factum est; unde ad veritatem facti ostendendam subditur et surrexit, et abiit in domum suam. Sed tamen astantes homines adhuc deorsum trahuntur; unde sequitur videntes autem turbae, timuerunt et glorificaverunt Deum qui dedit talem potestatem hominibus. Si enim bene cogitassent apud se, agnovissent quia filius Dei erat. Interim autem non parum erat aestimare omnibus hominibus maiorem, et a Deo venire.

Hilarius in Matth. Mystice autem a iudaea repudiatus in civitatem suam revertitur. Dei civitas fidelium plebs est: in hanc ergo introivit per navim, idest ecclesiam, vectus. Ioannes episcopus. non autem Christus indiget navi, sed navis, Christo: quia sine caelesti gubernatione navis ecclesiae per mundanum pelagus ad caelestem portum non valet pervenire.

Hilarius. In paralytico autem gentium universitas offertur medenda. hic itaque angelis ministrandus offertur; hic filius nuncupatur, quia Dei opus est; huic remittuntur animae peccata, quae lex laxare non poterat: fides enim sola iustificat. Deinde virtutem resurrectionis ostendit, cum sublatione lectuli, infirmitatem corporibus docuit defuturam.

Hieronymus. Iuxta tropologiam autem, interdum anima iacens in corpore suo virtutibus dissolutis, a perfecto doctore domino offertur curanda: unusquisque enim aeger petendae salutis precatores debet adhibere, per quos actuum nostrorum clauda vestigia verbi caelestis remedio reformentur. Sunt igitur monitores mentis qui animum auditoris ad superiora erigunt, quamvis exterioris corporis debilitate torpentem. Ioannes episcopus. Dominus autem in hoc saeculo insipientium voluntates non quaerit; sed respicit ad alterius fidem; nec medicus languentium respicit voluntatem, cum contraria requirat infirmus.

Rabanus. Surgere autem est animam a carnalibus desideriis abstrahere; lectum tollere est carnem a terrenis desideriis ad voluptatem spiritus attollere; domum ire est ad paradisum redire, vel ad internam sui custodiam, ne iterum peccet.

Gregorius moralium. vel per lectum voluptas corporis designatur. Iubetur itaque ut hoc sanus portet ubi infirmus iacuerat: quia omnis qui adhuc vitiis delectatur, infirmus iacet in voluptatibus carnis; sed sanatus hoc portat, quia eiusdem carnis contumelias postmodum tolerat, in cuius intus prius desideriis requiescebat.

Hilarius in Matth. videntes autem turbae timuerunt. magni enim timoris res est, non dimissis a Christo peccatis, in mortem resolvi: quia nullus est in domum aeternam reditus, si cui indulta non fuerit venia delictorum. cessante autem timore, honor Deo redditur, quod potestas hominibus hac via data sit per verbum eius, et peccatorum remissionis, et corporum resurrectionis, et reversionis in caelum.


MATTHAEUS 9,9-13


3909 (Mt 9,9-13)

Chrysostomus in Matth. cum Christus fecisset miraculum, non permansit in eodem loco, ne iudaeorum zelum accenderet ampliorem. Hoc et nos faciamus, non obstinate obsistentes eis qui insidiantur; unde dicitur et cum transiret inde iesus, scilicet a loco ubi miraculum fecerat, vidit hominem sedentem in telonio Matthaeum nomine.

Hieronymus. ceteri evangelistae propter verecundiam et honorem Matthaei, noluerunt eum nomine appellare vulgato, sed dixerunt levi: duplici enim vocabulo fuit. ipse autem Matthaeus (secundum illud salomonis prov. 18,17: iustus accusator est sui). Matthaeum se et publicanum nominat, ut ostendat legentibus nullum debere salutem desperare, si ad meliora conversus sit, cum ipse de publicano in apostolum sit repente mutatus.

Glossa. Dicit autem sedentem in telonio, idest in domo ubi vectigalia congregantur. Erat enim telonearius dictus a telon graece, quod est vectigal.

Chrysostomus in Matth. per hoc ergo monstrat vocantis virtutem: quoniam non desistentem a periculoso officio ex mediis ipsum evulsit malis, sicut et paulum adhuc insanientem; et ideo sequitur et ait illi: sequere me. sicut vidisti vocantis virtutem, ita addisce vocati obedientiam. Neque enim resistit, neque domum abire rogavit, et suis hoc communicare.

Remigius. Humana etiam pericula, quae ei a principibus accidere poterant, parvipendit, dum officii sui rationes imperfectas reliquit; unde sequitur et surgens secutus est eum. Et quia terrena lucra deseruit ideo iure factus est dominicorum talentorum dispensator.

Hieronymus. arguit autem in hoc loco porphyrius et iulianus augustus vel imperitiam historici mentientis, vel stultitiam eorum qui statim secuti sunt salvatorem; quasi irrationabiliter quemlibet vocantem hominem sunt secuti, cum tantae virtutes tantaque signa praecesserint, quae apostolos, antequam crederent, vidisse non dubium est. Certe fulgor ipse, et maiestas divinitatis occultae, quae etiam in facie refulgebat humana, ad se videntes trahere poterat in primo aspectu. Si enim in magnete lapide haec esse vis dicitur ut ferrum trahat, quanto magis dominus omnium creaturarum ad se trahere poterat quos volebat? .

Chrysostomus in Matth. sed cur non cum petro et ioanne et aliis eum vocavit? quoniam durius adhuc dispositus erat; sed post multa miracula et multam christi famam, quando aptiorem eum ad obedientiam scivit qui intima cordis novit.

Augustinus de cons. Evang. Vel probabilius videtur quod haec praetermissa recordando Matthaeus commemorat: quia ante sermonem habitum in monte credendum est vocatum esse Matthaeum: in eo quippe monte tunc Lucas commemorat omnes duodecim electos, quos apostolos nominat. Matthaeus enim vocationem suam refert inter miracula: magnum enim miraculum fuit quod publicanus factus est apostolus.

Chrysostomus in Matth. quid est autem quod de aliis apostolis non dicitur qualiter et quando sunt vocati, nisi de petro et andrea et iacobo et ioanne et Matthaeo? hi enim maxime erant in inconvenientibus, et humilibus studiis: neque enim telonii officio est aliquid deterius, neque piscatione vilius.

Glossa. Congruam autem caelestis beneficii vicem impendens Matthaeus, Christo magnum convivium in domo sua paravit, ut illi commodaret sua temporalia a quo expectabat perpetua bona; unde sequitur et factum est discumbente eo in domo.

Augustinus de cons. Evang. hic Matthaeus non expressit in cuius domo discumbebat iesus; unde posset videri non hoc ex ordine subiunxisse, sed quod alio tempore factum est recordatus interposuisse; nisi Marcus et Lucas, qui hoc omnino similiter narrant, manifestarent, in domo levi, hoc est Matthaei, discubuisse iesum.

Chrysostomus in Matth. honoratus autem Matthaeus ingressu christi in domum eius, omnes publicanos, qui erant eiusdem artis, convocavit; unde sequitur ecce multi publicani et peccatores venientes discumbebant cum iesu et discipulis eius.

Glossa. publicani enim vocantur qui publicis negotiis implicantur, quae sine peccato aut vix aut nunquam possunt tractari. Et pulchrum fuit praesagium: quia qui apostolus et doctor gentium erat futurus, in prima sua conversione peccantium gregem post se trahit ad salutem; ut iam perficeret exemplo quod perficere debebat et verbo.

Hieronymus. Tertullianus hos dicit fuisse ethnicos, dicente scriptura: non erit vectigal pendens ex israel; quasi Matthaeus non fuerit iudaeus. Dominus autem non convivatur cum ethnicis, cum id maxime caveret, ne legem solvere videretur, qui et discipulis praecepit: in viam gentium ne abieritis. Viderant autem publicanum a peccatis ad meliora conversum, locum invenisse poenitentiae, et ob id etiam ipsi non desperant salutem.

Chrysostomus in Matth. Unde accesserunt ad redemptorem nostrum, et non solum ad colloquendum, sed etiam ad convescendum recepti sunt: non enim solum disputans aut curans aut arguens inimicos, sed etiam convescens emendabat multoties eos qui male dispositi erant, per hoc docens nos quoniam omne tempus et omne opus potest nobis tribuere utilitatem. hoc autem videntes pharisaei indignati sunt: de quibus subditur et videntes pharisaei dicebant discipulis eius: quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester? notandum, quod cum discipuli visi sunt peccare, Christum alloquuntur dicentes: ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere in sabbato; hic apud discipulos Christo detrahunt; quae omnia malignantium erant, et volentium separare a doctore corda discipulorum.

Rabanus. Duplici autem errore tenebantur, quia et se iustos arbitrabantur, qui superbiae fastu a iustitia longe discesserant, et eos criminabantur iniustos qui resipiscendo a peccatis, iustitiae appropinquabant.

Augustinus de cons. Evang. Lucas autem aliquando differentius hoc videtur commemorasse, secundum quem pharisaei dicunt discipulis: quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? Christo et discipulis eius hoc obiectum insinuantes. sed cum discipulis dicebatur, magis magistro obiciebatur, quem sectando imitabantur. Una est ergo sententia: et tanto melius insinuata, quanto quibusdam verbis, manente veritate, mutata.

Hieronymus. neque vero in pristinis permanentes veniunt ad iesum, ut pharisaei et scribae murmurant, sed poenitentiam agentes; quod et praesens sermo domini significat; unde sequitur at iesus audiens ait: non est opus valentibus medicus, sed male habentibus.

Rabanus. Seipsum medicum dicit, qui miro medicandi genere propter iniquitates nostras vulneratus est, ut vulnus peccatorum nostrorum sanaret. sanos quidem eos appellat, qui suam volentes statuere iustitiam, verae Dei iustitiae subiecti non sunt. Male habentes eos vocat, qui suae fragilitatis conscientia devicti, nec per legem videntes se iustificari, poenitendo se submittunt gratiae Dei.

Chrysostomus in Matth. Postquam a communibus opinionibus eos allocutus est, alloquitur eos ex scripturis, cum dicit euntes autem discite quid est: misericordiam volo, et non sacrificium.

Hieronymus. de propheta, scilicet osee, sumens testimonium, sugillat scribas et pharisaeos, qui se iustos aestimantes, peccatorum et publicanorum consortia declinabant.

Chrysostomus in Matth. Ac si dicat: cur accusatis me, quoniam peccatores corrigo? ergo et Deum patrem ex hoc incusate. Sicut enim ille vult peccatorum emendationem, ita et ego. Et sic ostendit non solum non esse prohibitum quod incusabant, sed et secundum legem maius esse sacrificio: non enim dixit: misericordiam volo et sacrificium; sed hoc iniunxit, illud autem eiecit.

Glossa. Non tamen despicit Deus sacrificium, sed sacrificium sine misericordia. Faciebant autem pharisaei saepe sacrificia in templo, ut iusti apparerent coram populo; sed non exercebant misericordiae opera, in quibus probatur vera iustitia.

Rabanus. Admonet itaque eos, ut per opera misericordiae sibimetipsis supernae misericordiae praemia requirant; et non, contemptis pauperum necessitatibus, per oblationem sacrificiorum se Deo placere confidant; unde dicit euntes, scilicet a temeritate stultae vituperationis ad diligentiorem scripturae sanctae meditationem, quae misericordiam maxime commendat; unde et suum de misericordia exemplum eis proponit, dicens non enim veni vocare iustos, sed peccatores.

Augustinus de cons. Evang. Lucas addidit: in poenitentiam; quod ad explanandam sententiam valet, ne quisquam peccatores ob hoc ipsum quod peccatores sunt, diligi arbitretur a Christo: cum et illa similitudo de aegrotis bene intimet quid velit Deus vocando peccatores. Tamquam medicus aegros, utique ut ab iniquitate, tamquam ab aegritudine, salvi fiant; quod fit per poenitentiam.

Hilarius in Matth. omnibus autem Christus venerat: quomodo ergo non se iustis venisse dicit? erant ergo quibus necesse non erat ut veniret? sed nemo iustus ex lege est. ostendit ergo inanem iustitiae iactantiam, quia sacrificia infirmis ad salutem, misericordia erat universis in lege positis necessaria.

Chrysostomus in Matth. unde ironice videtur ad eos loquens, sicut cum dicitur: ecce iam adam factus est quasi unus ex nobis. Quoniam enim nullus iustus erat in terra, paulus significat dicens: omnes peccaverunt, et egent gloria Dei. in hoc autem et illos mitigavit qui vocati erant; quasi dicat: tantum renuo abominari peccatores, quin propter eos solos adveni.

Rabanus. Vel quia qui iusti erant, sicut nathanael et Ioannes baptista, non erant ad poenitentiam invitandi. Vel non veni vocari iustos falsos, qui de iustitia sua gloriantur, ut pharisaeos, sed illos qui se peccatores cognoscunt. Per Matthaei autem et publicanorum vocationem fides gentium exprimitur, qui prius mundi lucris inhiabant, et nunc spiritualiter cum domino reficiuntur; per superbiam pharisaeorum, invidia iudaeorum de salute gentium. Vel Matthaeus significat hominem terrenis lucris inhiantem, quem videt iesus, dum oculo misericordiae respicit. Matthaeus enim interpretatur donatus, levi assumptus: poenitens autem a massa perditorum assumitur, et gratia Dei ecclesiae donatur. et ait illi iesus: sequere me, vel per praedicationem, vel per scripturae admonitionem, vel per internam inspirationem.


MATTHAEUS 9,14-17


3914 (Mt 9,14-17)

Glossa. Cum de convivio peccatorum et de participatione respondisset eis, de comestione eum aggrediuntur; unde dicitur tunc accesserunt ad eum discipuli ioannis dicentes: quare nos et pharisaei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant? .

Hieronymus. Superba interrogatio, et ieiunii reprehendenda iactantia. nec poterant discipuli ioannis non esse sub vitio, qui iungebantur pharisaeis, quos a ioanne noverant condemnatos; et calumniabantur eum quem sciebant magistri vocibus praedicatum.

Chrysostomus in Matth. Quod autem dicunt, tale est: esto tu ut medicus haec facis; sed cur discipuli tui dimittentes ieiunium, talibus mensis accedunt? deinde incusationem ex comparatione augere volentes, primo seipsos ponunt, et deinde pharisaeos. ieiunabant illi quidem a lege discentes, sicut et pharisaeus dixit: ieiuno bis in sabbato; ipsi autem a ioanne.


Rabanus. Ioannes enim vinum et siceram non bibit: quod abstinentiae meritum in eo auget, cui nulla est potentia naturae. dominus autem qui peccata potest condonare, cur a peccatoribus manducantibus declinaret, quos abstinentibus poterat facere iustiores? ieiunat autem Christus, ne praeceptum declinet; manducat autem cum peccatoribus, ut gratiam et potestatem intelligas.

Augustinus de cons. Evang. sed cum Matthaeus tantum discipulos ioannis hoc dixisse perhibeat, verba quae apud marcum leguntur, magis indicant alios hoc dixisse de aliis, idest convivas de discipulis ioannis et pharisaeis: quod Lucas evidentius expressit, qui alios de aliis dixisse narravit. Unde ergo Matthaeus dicit tunc accesserunt ad eum discipuli ioannis, nisi quia et ipsi aderant, et omnes certatim, ut quisque poterat, hoc obiecerunt? .

Chrysostomus in Matth. vel Lucas dicit, quod pharisaei hoc dixerunt; hic autem dicit, quod discipuli ioannis: quia pharisaei illos secum acceperunt ad dicendum, quod postea in herodianis fecerunt. Sed considerandum, quod quando pro extraneis, sicut pro publicanis, sermo erat, ut eorum turbatam mitiget animam, vehementius exprobrantes incursavit; ubi autem discipulos convitiabantur, cum mansuetudine respondet; unde sequitur et ait illis iesus: numquid possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus? primo quidem seipsum medicum vocaverat, hic autem sponsum, in memoriam reducens verba ioannis qui dixit: qui habet sponsam sponsus est.

Hieronymus. Sponsus Christus est, sponsa autem ecclesia. De hoc spirituali connubio apostoli sunt creati, qui lugere non possunt quamdiu sponsum in thalamo vident, et sciunt sponsum esse cum sponsa. Quando vero transierint nuptiae, et passionis ac resurrectionis tempus advenerit, tunc sponsi filii ieiunabunt. et hoc est quod subditur venient autem dies quando auferetur ab eis sponsus; et tunc ieiunabunt.

Chrysostomus in Matth. Quod autem dicit, tale est: gaudii est praesens tempus et laetitiae; non ergo introducenda sunt tristia: etenim ieiunium triste est non naturaliter, sed istis qui imbecillius adhuc dispositi sunt: his enim qui sapientiam contemplari desiderant, delectabile est; unde secundum opinionem illorum hoc dixit. Per hoc autem monstrat quod non gulae erat quod fiebat, sed dispensationis cuiusdam.

Hieronymus. nonnulli autem putant idcirco dies quadraginta passionis ieiunia debere committi, licet statim dies pentecostes et spiritus sanctus veniens inducat nobis festivitatem. ex huiusmodi occasione testimonii montanus, prisca et maximilla, etiam post pentecosten faciunt quadragesimam, quia ablato sponso, filii sponsi debeant ieiunare. ecclesiae autem consuetudo ad passionem domini et resurrectionem per humilitatem carnis venit, ut spirituali saginae ieiunio corporis praeparemus.

Chrysostomus in Matth. rursus autem a communibus exemplis confirmat hunc sermonem, cum subdit nemo autem mittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus: tollit enim plenitudinem eius a vestimento, et peior scissura fit; quasi diceret: nondum effecti sunt fortes mei discipuli, sed adhuc multa indigent condescensione: nondum sunt per spiritum renovati. Sic autem dispositis non oportet gravedinem imponere praeceptorum. hoc autem dixit regulam dans suis discipulis, ut discipulos ex universo orbe terrarum cum mansuetudine suscipiant.

Remigius. Vestimentum vetus discipulos vult intelligi, quia nondum erant per omnia innovati. Pannum rudem, idest novum, appellat novam gratiam, idest evangelicam doctrinam, cuius quaedam particula est ieiunium; et ideo non conveniebat ut saeviora praecepta ieiunii illis committerentur, ne forte austeritate ieiunii frangerentur, et fidem perderent quam habebant; ideo subdit tollit enim plenitudinem eius a vestimento, et peior scissura fit.

Glossa. Quasi dicat: ideo rudis pannus, idest novus, non debet poni in vestimento veteri, qui tollit saepe a vestimento plenitudinem eius, idest perfectionem; et tunc fit peior scissura. Grave enim onus rudi iniunctum, illud boni quod prius inerat, saepe destruit.

Remigius. Duabus autem similitudinibus positis, scilicet nuptiarum, et de panno rudi et de vestimento veteri, nunc tertiam addit similitudinem de utribus et de vino: neque mittunt vinum novum in utres veteres. Utres veteres appellat suos discipulos, qui nondum perfecte erant innovati. Vinum novum appellat plenitudinem spiritus sancti, et profunda caelestium mysteriorum, quae tunc discipuli ferre non poterant; sed post resurrectionem utres novi facti fuerunt, et vinum novum receperunt quando spiritus sanctus replevit corda eorum. unde quidam dixerunt: omnes isti musto pleni sunt.

Chrysostomus in Matth. Hinc et nos causam docuit humilium verborum quae continuo ad eos dicebat propter imbecillitatem ipsorum.

Hieronymus. Vel aliter. Per vestimentum vetus et utres veteres debemus intelligere scribas et pharisaeos; particula vestimenti novi et vinum novum praecepta evangelica sentienda: quae non possunt sustinere iudaei, ne maior scissura fiat. tale quid et galatae facere cupiebant, ut cum evangelio legis praecepta miscerent, et in utribus veteribus mitterent vinum novum. Sermo igitur evangelicus apostolis potius quam scribis et pharisaeis est infundendus, qui maiorum traditionibus depravati, sinceritatem praeceptorum christi non poterant custodire.

Glossa. Per hoc ergo significat quod apostoli non erant in veteribus observantiis detinendi, quos oportebat gratiae novitate perfundi.

Augustinus in serm. De quadrag. vel aliter. Omnis qui recte ieiunat, aut animam suam in gemitu orationis et castigatione corporis humiliat, aut illecebras carnales spiritualis sapientiae delectatione suspendit. De utroque autem ieiunii genere dominus hic respondet: nam de primo, quod habet animae humiliationem, dicit non possunt filii sponsi lugere; de illo quod epulum mentis, consequenter locutus est, dicens nemo mittit commissuram panni rudis. Deinde quia sponsus ablatus utique nobis est, lugendum est. Et recte lugemus, si flagramus desiderio eius. Beati quibus licuit eum ante passionem tunc habere praesentem, interrogare sicut vellent, audire sicut deberent. Illos dies concupierunt videre patres ante adventum eius, neque viderunt, quia in alia dispensatione sunt ordinati, per quos venturus annuntiaretur, non a quibus veniens audiretur; in nobis autem illud impletum est quod ipse dicit: venient dies quando desiderabitis videre unum de diebus istis, et non poteritis. Quis ergo hic non lugebit? quis non dicat: factae sunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: ubi est Deus tuus? merito ergo apostolus cupiebat dissolvi, et esse cum Christo.

Augustinus de cons. Evang. quod ergo dixit Matthaeus lugere, ubi Marcus et Lucas dicunt ieiunare, significat de tali ieiunio dominum locutum quod pertinet ad humilitatem tribulationis, ut illud alterum quod pertinet ad gaudium mentis in spiritualia suspensae, et ob hoc alienatae a corporalibus cibis, posterioribus similitudinibus significasse intelligatur; ostendens, quod circa corpus occupatis et ob hoc veterem sensum habentibus, hoc genus ieiunii non congruat.

Hilarius in Matth. Mystice vero, quod praesente sponso ieiunandi necessitatem discipulis non esse respondet, praesentiae suae gaudium, et sacramentum sancti cibi edocet, quo nemo se praesente (idest, in conspectu mentis Christum continens). indigebat; ablato autem se, ieiunaturos esse dicit; quia omnes non credentes resurrexisse Christum, habituri non essent cibum vitae. In fide enim resurrectionis sacramentum panis caelestis accipitur.

Hieronymus. Vel cum propter peccata a nobis recesserit, tunc indicendum est ieiunium, tunc luctus est recipiendus.

Hilarius (ut supra). Ponit etiam exempla, quibus ostendit, infirmatas vetustate peccatorum et animas et corpora novae gratiae sacramenta non capere.

Rabanus. cum autem datae sint diversae similitudines ad idem, differunt tamen: vestis enim qua foris tegimur, opera bona significat, quae foris agimus; vinum quo intus reficimur, fervor est fidei et caritatis, quo intus reformamur.


MATTHAEUS 9,18-22


3918 (Mt 9,18-22)

Chrysostomus in Matth. post sermones opus adiunxit, in quo amplius pharisaei obstruerentur eo quod qui advenit ad miraculum petendum, archisynagogus erat, et luctus magnus, quia puella unigenita erat, et duodecim annorum, quando incipit esse flos aetatis; et ideo dicitur haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit.

Augustinus de cons. Evang. Dicunt autem hoc et Marcus et Lucas, sed ab isto ordine iam recedunt: eo enim loco hoc inserunt ubi post expulsa daemonia, et in porcos missa, transfretando redit a regione gerasenorum. et per hoc quod Marcus dicit, intelligendum est hoc factum esse postquam venit rursus trans fretum; sed quantum post, non apparet. Nisi autem fuisset aliquod intervallum, non esset quando fieret quod narrat Matthaeus in convivio domus suae. Post hoc factum continuo sequitur de archisynagogi filia. si enim loquente eo de panno novo, accessit princeps, nihil aliud factorum dictorumque eius interpositum est; in narratione autem marci patet locus ubi alia interponi potuerunt. similiter autem et Lucas non renititur Matthaeo: quod enim adiunxit: et ecce vir cui nomen erat iairus, non continuo accipiendum est factum, sed post illud de convivio publicanorum, ut narrat Matthaeus dicens haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus, scilicet iairus archisynagogus, accessit et adorabat eum dicens: domine, filia mea modo defuncta est. Considerandum est autem, ne repugnare videatur, quod alii duo evangelistae morti iam proximam, non tamen mortuam eam dicant, usque adeo ut dicant venisse postea qui mortuam enuntiarent: et ob hoc non debere vexari magistrum: intelligendum est enim brevitatis causa Matthaeum hoc potius dicere voluisse, rogatum dominum esse ut faceret, quod ipsum fecisse manifestum est, ut scilicet et mortuam suscitare. Attendit enim non verba patris de filia sua, sed, quod potissimum est, voluntatem. Ita enim desperaverat ut potius eam vellet reviviscere, non credens vivam posse inveniri, quam morientem reliquerat. Duo itaque posuerunt quid dixerit iairus; Matthaeus autem quid voluerit atque cogitaverit. Sane si quisquam illorum duorum patrem ipsum commemorasset dixisse, ut non vexaretur iesus, quod puella mortua fuisset, repugnarent eius cogitationi verba quae posuit Matthaeus. Nunc vero non legitur quod suis nuntiantibus ille consenserit. Hinc autem rem pernecessariam discimus: nihil in cuiusque verbis debere inspicere nisi voluntatem, cui debent verba servire; nec mentiri quemquam, si aliis verbis dixerit quod ille voluerit cuius verba non dicit.

Chrysostomus in Matth. Vel hoc quod princeps dixit de morte puellae est augere calamitatem. Etenim consuetudo est rogantibus extollere sermone propria mala, et amplius aliquid eo quod est dicere, ut magis attrahant eos quibus supplicant; unde subiungit sed veni, impone manum super eam, et vivet. Vide autem eius crassitiem. Duo enim expetit a Christo: et accedere ipsum, et manum imponere. hoc etiam syrus ille naaman a propheta expetebat. Etenim et visu indigent et sensibilibus rebus qui crassius dispositi erant.

Remigius. Miranda est autem pariter atque imitanda domini humilitas et mansuetudo: nam mox ut rogatus est, rogantem coepit sequi; unde subdit et surgens iesus sequebatur eum. Hic subditos et praelatos pariter instruxit: subditus exemplum obedientiae reliquit, praelatis vero instantiam et sollicitudinem docendi demonstravit: ut quotiescumque audierint aliquem mortuum in anima statim adesse studeant. et cum eo ibant discipuli eius.

Chrysostomus in Matth. Et Marcus quidem et Lucas dicunt, quoniam tres accepit discipulos, scilicet petrum, iacobum et ioannem: Matthaeum autem non assumpsit, ampliorem ei concupiscentiam immittens, et quia imperfectius adhuc dispositus erat; propter hoc enim illos honorat, ut alii similes illis efficiantur. Sufficiebat enim interim Matthaeo videre ea quae facta sunt circa sanguinis fluxum patientem, de qua subditur et ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti eius.

Hieronymus. Haec autem mulier sanguine fluens, non in domo, non in urbe accedit ad dominum quia iuxta legem urbibus excludebatur; sed in itinere ambulante domino; ut dum pergit ad aliam, alia curaretur.

Chrysostomus in Matth. Ideo autem non libera propalatione ad Christum venit, quia verecundabatur propter passionem, immundam se existimans: etenim apud legem multa immunditia aestimabatur esse haec passio; propter hoc latet et occultatur.

Remigius. in quo laudanda est eius humilitas; quia non ad faciem accessit, sed retro, et indignam se iudicavit pedes domini tangere; et non plenitudinem vestimenti tetigit, sed tantummodo fimbriam: habuit enim dominus fimbriam iuxta legis praeceptum. pharisaei etiam fimbrias habebant, quas magnificabant, in quibus etiam spinas appendebant. Sed fimbriae domini non habebant vulnerare, sed potius sanare; et ideo sequitur dicebat enim intra se: quia si tetigero tantum vestimentum eius, salva ero: in quo fides eius admiranda est, quia desperans de salute medicorum in quos sua erogaverat, ut Marcus dicit, intellexit caelestem adesse medicum, et in eo totam suam intentionem collocavit, et ideo salvari promeruit; unde sequitur at iesus conversus et videns eam, dixit: confide, filia: fides tua te salvam fecit.

Rabanus. Quid est quod eam confidere iussit, quae si fidem non haberet, salutem ab eo non quaereret? sed robur et perseverantiam fidei ab ea expostulavit, ut ad certam et veram perveniat salutem.

Chrysostomus in Matth. vel quia formidolosa erat haec mulier, propter hoc ait confide. Et filiam eam vocat, quia fides eam filiam fecerat.

Hieronymus. non autem dixit: quia fides tua te salvam factura est; sed salvam fecit: in eo enim quod credidisti, iam salva facta es.

Chrysostomus in Matth. nondum tamen perfectam de Christo opinionem habebat, quia nequaquam aestimasset eum latere; sed Christus non dimisit eam latere, non quasi gloriam concupiscens, sed multorum causa. Primo enim solvit timorem mulieris, ne a conscientia pungatur, quasi donum furatura; secundo eam emendat de hoc quod aestimat se latere; tertio omnibus fidem eius ostendit, ut eam aemulentur; quarto dedit in hoc signum, quod monstravit se nosse omnia, non minus eo quod fontem sanguinis siccavit, de quo sequitur et salva facta est mulier ex illa hora.

Glossa. Intelligendum est ex illa hora ex qua tetigit fimbriam; non ex illa hora ex qua iesus conversus est ad eam: iam enim salva facta erat, ut alii evangelistae manifeste ostendunt et ex verbis domini perpendi potest.

Hilarius. In Matth. in quo magna virtutis dominicae admiratio est; cum potestas intra corpus manens, rebus caducis efficientiam adderet sanitatis, et usque in vestium fimbrias operatio divina procederet: non enim comprehensibilis erat Deus, ut corpore clauderetur. assumptio namque corporis non naturam virtutis inclusit, sed ad redemptionem nostram fragilitatem corporis virtus assumpsit. mystice autem princeps hic lex esse intelligitur, quae dominum orat ut plebi, quam ipsa Christo, eius adventus expectatione praedicata, nutrierat, vitam mortuae reddat.

Rabanus. vel archisynagogus signat moysen, et dicitur iairus, idest illuminans, sive illuminaturus, quia accepit verba vitae dare nobis, et per hoc cunctos illuminat ipse a spiritu sancto illuminatus. Filia igitur archisynagogi, idest ipsa synagoga, velut duodecimo aetatis anno, idest tempore pubertatis, postquam spiritualem sobolem Deo generare debebat, errorum languore consternata est. Ad hanc ergo principis filiam dum properat Dei verbum, ut salvos faceret filios israel, sancta ecclesia ex gentibus congregata, quae interiorum lapsu criminum deperibat, paratam aliis fide percepit sanitatem. Notandum autem, quod dum archisynagogi filia sit duodennis, et mulier haec ab annis duodecim sanguine fluxit, eo tempore quo haec nata est, illa coepit infirmari: una enim pene saeculi aetate et synagoga ex patriarchis coepit nasci, et gentium exterarum natio idololatriae sanie foedari. Nam fluxus sanguinis bifariam potest intelligi: hoc est super idololatriae pollutione, et super his quae carnis et sanguinis delectatione geruntur: et sic quamdiu synagoga viguit, laboravit ecclesia; sed illorum delicto salus gentibus facta est. Accedit autem et tangit dominum ecclesia, cum ei per fidem appropinquat.

Glossa. Credidit, dixit, tetigit, quia his tribus fide, verbo et opere omnis salus acquiritur.

Rabanus. accedit autem retro, sive iuxta hoc quod ipse ait: si quis mihi ministrat, me sequatur, sive quia praesentem dominum in carne non videns, peractis iam sacramentis incarnationis illius, ad agnitionis eius gratiam pervenit. Unde et fimbriam vestimenti tangit; quia cum Christum in carne gentilis populus non vidisset, verba incarnationis recepit. Vestimentum enim christi dicitur mysterium incarnationis eius, quo divinitas induta est; fimbriae vestimenti, verba de incarnatione eius dependentia. non autem vestem, sed fimbriam tangit; quia non vidit in carne dominum, sed suscepit per apostolos incarnationis verbum. Beatus qui extremam partem verbi fide tangit. Non autem in urbe, sed in itinere pergente domino sanatur; unde apostoli: quia indignos vos iudicatis vita aeterna, ecce convertimur ad gentes. Gentilitas autem ex hora dominici adventus coepit habere salutem.



Th. Aq. Catena aurea 3901