Th. Aq. Catena aurea 4009

MATTHAEUS 10,9-10


4009 (Mt 10,9-10)

Chrysostomus in Matth. quia spiritualium mercationem supra dominus prohibuerat, consequenter radicem omnium malorum evellens, ait nolite possidere aurum neque argentum.

Hieronymus. si enim sic praedicant ut pretium non accipiant, superflua est auri et argenti nummorumque possessio; nam si haec habuissent, videbantur non causa salutis hominum, sed causa lucri praedicare.

Chrysostomus in Matth. per hoc ergo praeceptum primo quidem discipulos facit non esse suspectos; secundo ab omni eos liberat sollicitudine, ut vacationem omnem tribuant verbo Dei; tertio docet eos suam virtutem. Hoc nempe eis postea dixit: numquid aliquid defuit vobis quando misi vos sine sacculo et pera? .

Hieronymus. Qui autem divitias detruncaverat, quae per aurum et argentum et aes signantur, propemodum et vitae necessaria amputat, ut apostoli doctores verae religionis, qui instituebant omnia Dei providentia gubernari, seipsos ostenderent nihil cogitare de crastino.

Glossa. Unde addit neque pecuniam in zonis vestris. Duo enim sunt genera necessariorum: unum quo emuntur necessaria, quod intelligitur per pecuniam in zonis; aliud ipsa necessaria, quod intelligitur per peram.

Hieronymus. Per hoc autem quod dicit neque peram in via, arguit philosophos qui vulgo appellantur bactroperitae, quod contemptores saeculi et omnia pro nihilo ducentes, cellarium secum vehant. sequitur neque duas tunicas. In duabus tunicis duplex mihi videtur innuere vestimentum: non quod in locis scythiae et glaciali nive rigentibus, una quis tunica debeat esse contentus; sed quod in tunica vestimentum intelligamus, ne alio vestiti, aliud nobis futurorum timore reservemus. sequitur neque calceamenta. Et plato etiam praecipit illas duas corporis summitates non esse velandas, nec assuefieri debere mollitiei capitis et pedum: cum enim haec habuerint firmitatem, cetera robustiora sunt. sequitur neque virgam: qui enim domini habemus auxilium, baculi praesidium cur quaeramus? Remigius. Ostendit etiam dominus his verbis, quia sancti praedicatores revocati sunt ad primi hominis dignitatem: qui quamdiu caelestes possedit thesauros, ista non concupivit: sed mox ut peccando illa amisit, ista desiderare coepit.

Chrysostomus in Matth. felix autem est ista commutatio: nam pro auro et argento et huiusmodi, acceperunt potestatem curandi infirmos, suscitandi mortuos, et alia huiusmodi: unde non a principio dixit eis non possideatis aurum vel argentum; sed quando dixerat leprosos mundate, daemones eicite. ex quo patet quod angelos eos ex hominibus, ut ita dicam, constituit, ab omni solvens vitae huius sollicitudine: ut una sola detineantur cura, quae est doctrinae; a qua et eos solvit, dicens: ne solliciti sitis quid loquamini. Quare quod videtur esse valde onerosum et grave, hoc maxime leve eis ostendit, et facile: nihil enim est ita iucundum, ut a cura et sollicitudine erutum esse; et maxime cum possibile fuerit ab hac erutos in nullo minorari, Deo praesente, et pro omnibus nobis effecto.

Hieronymus. Et quia nudos quodammodo et expeditos ad praedicandum apostolos miserat, et dura videbatur esse conditio magistrorum, severitatem praecepti sequenti sententia temperavit, dicens dignus est enim operarius cibo suo; quasi dicat: tantum accipite quantum in vestitu et victu vobis necessarium est: unde apostolus: habentes victum et vestitum, his contenti simus; et alibi: communicet is qui catechizatur ei qui se catechizat in omnibus bonis; ut quorum discipuli metunt spiritalia, consortes faciant eos carnalium suorum, non in avaritiam, sed in necessitatem.

Chrysostomus in Matth. A discipulis autem apostolos cibari oportebat: ut neque ipsi magna saperent adversus eos qui docebantur, sicut omnia praebentes, et nihil accipientes; neque rursus illi abscedant, quasi ab his despecti. Deinde ut non dicant apostoli: mendicantes ergo nos iubet vivere, et in hoc verecundarentur, monstrat hoc eis debitum esse, operarios eos vocans, et quod datur mercedem appellans: non enim quia apostolorum in sermonibus operatio erat, aestimare debebant parvum esse beneficium quod praestabant; et ideo dicit dignus est operarius cibo suo. Hoc autem dixit, non quidem ostendens tanto pretio apostolicos dignos esse labores, sed apostolis legem inducens, et tribuentibus suadens, quia quod ab ipsi datur, debitum est.

Augustinus de pastor. non ergo est venale evangelium, ut pro temporalibus praedicetur. Si enim sic vendunt, magnam rem vili vendunt. Accipiant ergo praedicatores sustentationem necessitatis a populo, mercedem dispensationis a Deo. Non enim a populo redditur quasi merces illis qui sibi in caritate evangelii serviunt; sed tamquam stipendium datur, quo, ut possint laborare, pascantur.

Augustinus de cons. Evang. vel aliter. Cum dixerit dominus apostolis nolite possidere aurum, continuo subiecit dignus est operarius cibo suo; unde satis ostendit cur eos possidere hoc ac ferre noluerit: non quod necessaria non sint sustentationi huius vitae, sed quia sic eos mittebat ut eis hoc deberi demonstraret ab illis quibus evangelium credentibus annuntiarent, tamquam stipendia militantibus. Apparet autem hic non praecepisse dominum ita tamquam evangelice vivere aliunde non debeant, quam eis praebentibus quibus annuntiant evangelium: alioquin contra hoc praeceptum fecit paulus, qui victum de manuum suarum laboribus transigebat. Sed apparet potestatem dedisse apostolis, domum in qua starent, sibi ista debere. Cum autem a domino aliquid imperatur, nisi fiat, inobedientiae culpa est; cum autem a domino potestas datur, licet cuique non uti, et tamquam de suo iure recedere. hoc ergo ordinans dominus, quod qui evangelium annuntiant, de evangelio vivant, illa apostolis loquebatur, ut securi non possiderent, neque portarent huic vitae necessaria, nec magna nec minima; ideo posuit nec virgam, ostendens a fidelibus suis omnia deberi ministris suis nulla superflua requirentibus. Hanc ergo potestatem, virgae nomine significavit, cum dixit, secundum marcum, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum. Sed et calceamenta cum dicit Matthaeus in via non esse portanda, curam prohibuit, qua ideo portanda cogitantur ne desint. hoc et de duabus tunicis intelligendum est, ne quisquam eorum praeter eam qua esset indutus, aliam portandam putaret, sollicitus ne opus esset; cum ex potestate illa possit accipere. Proinde Marcus dicendo calceari eos sandaliis vel soleis, aliquid hoc calceamentum mysticae significationis habere admonet, ut pes neque tectus sit desuper, neque nudus ad terram; idest, non occultetur evangelium, nec terrenis commodis innitantur. Et quia non portari duas tunicas, sed expressius indui prohibet, monet non dupliciter, sed simpliciter ambulare. Ita dominum omnia dixisse nullo modo dubitandum est, partim proprie, partim figurate; sed evangelistas alia istum, alia illum inseruisse scriptis suis. Quisquis autem putat non potuisse dominum in uno sermone quaedam figurate, quaedam proprie ponere eloquia, cetera eius inspiciat; et videbit quam temere atque inerudite arbitretur: quia enim dominus monet ut nesciat sinistra quid facit dextera, ipsas eleemosynas, et quicquid hic aliud praecipit, figurate accipiendum putabit.

Hieronymus. haec historice dixerimus; cetera secundum anagogem. Non licet magistris aurum et argentum et pecuniam quae in zonis est possidere. aurum saepe legimus pro sensu, argentum pro sermone, aes pro voce: haec non licet vobis ab aliis accipere, sed data a domino possidere; neque haereticorum et philosophorum perversae doctrinae suscipere disciplinas.

Hilarius in Matth. quia vero zona ministerii apparatus est, et ad efficaciam operis praecinctio; per hoc quod aeris in zona inhibetur possessio, ne quid in ministerio venale sit, admonemur. Admonemur etiam nec peram habere in via, curam scilicet saecularis substantiae relinquendam: quia omnis thesaurus in terra perniciosus est cordi, illic futuro ubi condatur thesaurus. Dicit autem non duas tunicas: sufficit enim nobis semel Christus indutus; neve post intelligentiam veram, altera deinceps vel haeresis vel legis veste induamur. Non calceamenta, quia in sancta terra, peccatorum spinis atque aculeis non obsessa, ut moysi dictum est, nudis pedibus statuti, admonemur non alium gressus nostri habere, quam quem accipimus a Christo apparatum.

Hieronymus. Vel docet dominus pedes nostros mortiferis vinculis non alligari, sed sanctam terram ingredientes esse nudos, neque habere virgam quae vertatur in colubrum, neque in aliquo praesidio carnis inniti: quia huiusmodi virga et baculus arundineus est, quem si paululum presseris, frangitur, et manum transforat incumbentis.

Hilarius. potestatis autem externae iure non sumus indigni habentes virgam de radice iesse.


MATTHAEUS 10,11-15


4011 (Mt 10,11-15)

Chrysostomus in Matth. quia dixerat superius dominus: dignus est operarius cibo suo, ne crederetur propter hoc omnium eis ianuam aperire, multam diligentiam hic iubet facere de hospite eligendo: unde dicitur in quamcumque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit.

Hieronymus. Apostoli novam introeuntes urbem scire non poterant quis qualis esset: ergo fama hospes eligendus est populi et iudicio vicinorum; ne praedicatoris dignitas, suscipientis infamia deturpetur.

Chrysostomus in Matth. qualiter ergo ipse Christus apud publicanum manebat? quia scilicet dignus effectus erat ex conversione; hoc etiam non solum in gloriam eis proderat, sed in cibationem. si enim dignus est, omnino dabit cibum; et maxime cum nihil amplius necessariis peteretur. Intende autem qualiter omnibus eos denudans, omnia eis dedit, permittens in domibus eorum qui docebantur, manere. ita enim et ipsi a sollicitudinibus eruebantur, et aliis suadebant quoniam propter eorum advenerant salutem solam, in hoc quod nihil deferebant, et nihil amplius necessariis expetebant. Et non ad omnes simpliciter introibant: non enim signis solum volebat eos claros apparere, sed magis virtute. Nihil autem ita virtutem designat, sicut non superfluis uti.

Hieronymus. Hospes unus etiam eligitur non tribuens beneficium ei qui apud se mansurus est, sed accipiens; hic enim dicitur quis in ea dignus sit, ut magis se noverit accipere gratiam quam dare.

Chrysostomus in Matth. Intende autem quia nondum omnia eis tribuit; neque enim eis largitur ut sciant quis sit dignus, sed iubet scrutari; non solum autem dignos iubet quaerere, sed neque de domo in domum transmutari, cum subdit et ibi manete donec exeatis: ut neque suscipientem contristent, neque ipsi opinionem accipiant levitatis, aut gulae.

Ambrosius super lucam. non ergo otiose domus quam ingrediantur apostoli, eligenda decernitur, ut mutandi hospitii causa non suppetat; non tamen eadem cautio receptori mandatur, ne dum hospes eligitur, hospitalitas minuatur. sequitur intrantes autem domum, salutate eam, dicentes: pax huic domui.

Glossa. Quasi diceret: pacem hospiti precamini, ut sopiatur omnis repugnantia contra veritatem.

Hieronymus. in hoc etiam occulte salutationem hebraei ac syri sermonis expressit; quod enim graece dicitur chere, et latine ave, hoc hebraico syroque sermone appellatur salemlach, sive samalach, idest pax tecum. quod autem praecipit tale est: introeuntes autem, pacem imprecamini hospiti, et quantum in vobis est, discordiae bella sedate. Sin autem orta fuerit contradictio, vos mercedem habebitis de illata pace; illi qui habere noluerunt, bellum possidebunt: unde sequitur et si quidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam; si autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertetur.

Remigius. Quia scilicet aut erit quisque praedestinatus ad vitam, et caeleste verbum sequitur, quod audit; aut si nullus audire voluerit, ipse praedicator sine fructu non erit: quia ad eum pax revertitur, quando ei a domino pro labore sui operis recompensatur.

Chrysostomus in Matth. Instruit ergo eos dominus quod non propter hoc expectent ab aliis praesalutari, quia docebant; sed antecedere salutatione, alios honorando. deinde monstrat quod non sola salutatio, sed benedictio, per hoc quod dicit si fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam.

Remigius. Docuit ergo dominus discipulos suos offerre pacem in introitu domus ut salutatione pacis eligeretur domus digna, vel hospes; ac si patienter diceret: omnibus offerte pacem: quia aut accipiendo dignos, aut non accipiendo indignos se manifestabunt: quamvis enim fama populi dignus electus sit hospes, tamen salutandus est, ut magis sua dignitate praedicatores vocentur, quam ultro se ingerere videantur. Haec autem pax paucorum verborum ad totam explorationem dignae domus vel hospitis potest referri.

Hilarius in Matth. salutant ergo apostoli domum cum pacis affectu; sed ita ut potius pax dicta sit quam data. Porro autem pacem propriam, quae viscera miserationis sunt, non oportere in eam venire nisi sit digna; quae si digna reperta non fuerit, sacramentum pacis caelestis intra propriam apostolorum conscientiam est continendum. In eos autem qui caelestis regni praecepta respuerint, egressu apostolorum et signo pulveris a pedibus excussi, aeterna maledictio relinquatur; unde sequitur et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo vel de civitate, excutite pulverem de pedibus vestris. Existenti enim in loco cum loco videtur esse communio. Totum ergo quod est illius domus, excusso pulvere pedum, relinquitur, nihilque sanitatis de insistentium apostolorum vestigiis mutuatur.

Hieronymus. pulvis etiam excutitur de pedibus in testimonium laboris sui, quod ingressi sint civitatem, et praedicatio apostolica ad illos usque pervenerit. Sive excutitur pulvis, ut si tolerabilius erit terrae sodomorum quam illi civitati quae non recipit evangelium, nihil ab eis accipiant, nec ad victum quidem necessaria, qui evangelium spreverint.

Rabanus. Vel aliter. Pedes discipulorum ipsum opus incessumque praedicationis signant. Pulvis vero quo asperguntur, terrenae levitas est cogitationis, a qua etiam summi doctores immunes esse nequeunt, cum pro auditoribus solliciti salubribus curis incessanter intendunt, et quasi per itinera mundi, uno calcaneo terrae pulverem legunt. Qui ergo spreverint doctrinam docentium, sibi labores et pericula taediumque sollicitudinum ad testimonium suae damnationis inflectunt. qui vero receperint verbum, afflictiones curasque doctorum quas pro se tolerabunt, in argumentum sibi vertunt humilitatis. et ne levis culpa videatur esse apostolos non recipere, subdit amen dico vobis: tolerabilius erit terrae sodomorum et gomorrhaeorum in die iudicii quam illi civitati.

Hieronymus. Quia sodomitis et gomorrhaeis non fuit praedicatum; huic autem cum praedicatum sit, non recipit evangelium.

Remigius. Vel quia sodomitae et gomorrhaei inter vitia carnis et hospitales fuisse leguntur; quamvis non tales hospites receperint sicut apostoli.

Hieronymus. Si autem tolerabilius erit terrae sodomorum quam illi civitati quae non recipit evangelium, ergo inter peccatores supplicia diversa sunt.

Remigius. specialiter tamen sodomorum et gomorrhaeorum mentionem facit, ut per hoc demonstret quia illa peccata sunt Deo magis odibilia quae fiunt contra naturam, pro quibus deletus est mundus aquis diluvii, quatuor civitates subversae, et mundus quotidie diversis malis affligitur.

Hilarius in Matth. Mystice autem instruit nos dominus non immisceri eorum domibus aut familiaritatibus qui Christum aut insectantur aut nesciunt; et in quacumque civitate interrogare quis eorum habitatione sit dignus, idest, sicubi ecclesia sit, et Christus habitator; neque quoquam alibi transire, quia haec est domus digna et iustus hospes. Iudaeorum autem plures erant futuri quorum tantus in favorem legis affectus esset, ut quamvis per admirationem operum in Christum credidissent, tamen in legis operibus morarentur; alii vero explorandae libertatis, quae in Christo est, curiosi, transire se ad evangelia ex lege essent simulaturi; multi etiam in haeresim per intelligentiae perversitatem traducerentur. Et quia istiusmodi omnes penes se esse veritatem catholicam mentiuntur, domo ipsa, idest ecclesia, caute utendum est.


MATTHAEUS 10,16-18


4016 (Mt 10,16-18)

Chrysostomus in Matth. quia superius apostolorum removit sollicitudinem, et signorum suorum ostensione eos armavit, consequenter praedicit eis mala quae debebant eis contingere. primo quidem ut discerent praescientiae eius virtutem; secundo ut nullus suspicaretur, quoniam propter imbecillitatem magistri haec eis supervenirent mala; tertio ut ipsi sustinentes non obstupescerent, dum inopinabiliter et praeter spem evenirent; quarto ut hoc audiente non turbentur in tempore crucis; deinde ut discant quoniam nova haec praelii lex est. nudos enim mittit, a suscipientibus iubet cibari; neque in hoc sistit, sed ulterius suam virtutem ostendit dicens ecce ego mitto vos, sicut oves in medio luporum. ubi considerandum, quod non simpliciter ad lupos, sed in medio luporum mittit, ut sic suam virtutem magis demonstrent, cum oves lupos superaverint, etiam in medio luporum existentes; et plurimos morsus accipientes ab eis, non solum non consumuntur, sed et illos convertunt: multo autem mirabilius est et maius, transmutare mentes eorum quam interficere eos. Inter lupos autem ovium mansuetudinem eos docet ostendere.

Gregorius in Evang. qui enim locum praedicatoris suscipit, mala inferre non debet, sed tolerare; ut ex ipsa sua mansuetudine iram sumentium mitiget, et peccatorum vulnera ipse in aliis afflictionibus vulneratus sanet. quoniam et si quando zelus rectitudinis exigit ut erga subditos saeviat, furor ipse de amore sit, non de crudelitate: quatenus et iura disciplinae foris exhibeat, et intus paterna pietate diligat quos foris castigat. multi autem cum regiminis iura suscipiunt, ad lacerandos subditos inardescunt, terrorem potestatis exhibent, domini videri appetunt, patres se esse minime recognoscunt, humilitatis locum in elationem dominationis immutant, et si quando extrinsecus blandiuntur, intrinsecus saeviunt: de quibus dicitur: veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Contra quae nobis considerandum est, quia sicut oves inter lupos mittimur, ut sensum servantes innocentiae, morsum malitiae non habeamus.

Hieronymus. lupos autem scribas et pharisaeos vocat, qui sunt clerici iudaeorum.

Hilarius in Matth. Lupos etiam significat omnes hos qui vesano furore in apostolos desaevituri erant.

Chrysostomus in Matth. Malorum autem erat eis consolatio mittentis virtus: et ideo ante omnia posuit dicens ecce ego mitto vos; quasi dicat: ne turbemini, quoniam in medio luporum mittimini: possum enim facere ut nihil mali sustineatis; non solum lupis non suppositi, sed leonibus terribiliores effecti. Sed ita expedit fieri; hoc enim vos clariores facit, et meam virtutem magis divulgat. Deinde ut aliquid etiam a seipsis inferant, et non sine causa coronari aestimentur, subdit estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae.

Hieronymus. Ut per prudentiam devitent insidias, per simplicitatem non faciant malum. Et serpentis astutia ponitur in exemplum: quia toto corpore occultat caput, ut illud in quo vita est, protegat. Ita et nos toto periculo corporis caput nostrum, qui Christus est, custodiamus; idest fidem integram et incorruptam servare studeamus.

Rabanus. Solet etiam serpens eligere strictas rimas, per quas transiens veterem pellem exuat: similiter praedicator transiens per angustam viam, veterem hominem omnino deponat.

Remigius. pulchre etiam dominus praedicatores serpentis prudentiam monet habere: quia primus homo per serpentem deceptus est; ac si diceret: quia hostis callidus fuit ad decipiendum, vos prudentes sitis ad liberandum: ille laudavit lignum, vos laudate crucis virtutem.

Hilarius in Matth. Ille animum primo mollioris sexus aggressus est, spe deinde illexit, et communionem immortalitatis spopondit. Pari ergo opportunitate, introspecta uniuscuiusque natura et voluntate, verborum adhibenda prudentia est, spes futurorum bonorum revelanda; ut quod ille mentitus est, nos praedicemus ex vero, secundum sponsionem Dei, angelis similes futuros esse qui credant.

Chrysostomus in Matth. Sicut autem prudentiam serpentis oportet habere, ut in principalibus non laedamur, sic et simplicitatem columbae in non vindicando cum iniusta patimur, neque per insidias alicui nocendo.

Remigius. ideo autem dominus haec duo sociavit: quia simplicitas absque prudentia facile decipi potest; et prudentia periculosa est, nisi simplicitate temperetur, alicui non nocendo.

Hieronymus. Simplicitas autem columbarum ex spiritus sancti specie demonstratur: unde dicit apostolus: malitia parvuli estote.

Chrysostomus in Matth. Quid autem durius his fiet iussionibus? non enim sufficiens est pati mala; sed neque turbari conceditur, quod est columbae: ira enim non per iram, sed per mansuetudinem extinguitur.

Rabanus. Quod autem lupi, de quibus supra dixerat, sint homines, ostendit cum subdit cavete autem ab hominibus.

Glossa. Ideo autem necessarium est ut sitis sicut serpentes, idest astuti: nam secundum suam consuetudinem tradent vos primum in conciliis, prohibendo ne praedicetis in nomine meo; deinde incorrectos flagellabunt vos; tandem ad reges et praesides ducemini.

Hilarius in Matth. qui extorquere silentium vestrum, aut conniventiam tentant.

Chrysostomus. Mirandum est autem qualiter hoc audientes non statim abscesserint homines, qui stagnum illud nunquam egressi fuerant, circa quod piscabantur: quod non virtutis eorum erat solum, sed sapientiae doctoris. Unicuique enim malorum mitigationem adiungit: unde et hic dicit propter me: non enim parva consolatio est propter Christum pati: quoniam non ut perniciosi et nocivi haec patiebantur. Et iterum addit in testimonium illis.

Gregorius in Evang. qui scilicet persequendo, mortem intulerunt, vel qui videndo non sunt mutati. mors quippe sanctorum bonis est in adiutorium, malis in testimonium: ut inde perversi sine excusatione pereant, unde electi exemplum capiunt et vivunt.

Chrysostomus in Matth. Hoc autem eos consolabatur, non quia aliorum cupiebant poenam; sed ut confidentiam habeant quoniam ubique eum habent praesentem et praescientem.

Hilarius in Matth. non solum autem hoc testimonio excusatio ignoratae divinitatis adimenda est persequentibus; sed etiam gentibus via pandenda credendi in Christum, pertinaciter, inter saevientium poenas, confessorum vocibus praedicatum: et hoc est quod subiungit et gentibus.


MATTHAEUS 10,19-20


4019 (Mt 10,19-20)

Chrysostomus in Matth. cum praemissis consolationibus non parvam et aliam apponit: ut enim non dicerent: qualiter suadere poterimus hominibus talibus persequentibus, persecutionibus existentibus? iubet eos de responsione confidere dicens cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini.

Remigius. duo autem dicit: quomodo aut quid; quorum unum refertur ad sapientiam, alterum ad oris officium. Quia enim et ipse subministrabat verba quae loquerentur, et sapientiam qua ea proferrent: non fuerat necesse sanctis praedicatoribus cogitare quid loquerentur aut quomodo.

Hieronymus. Cum enim propter Christum ducamur ad iudices, voluntatem tantum nostram pro Christo debemus offerre. ceterum ipse Christus qui in nobis habitat, loquitur pro se, et spiritus sancti in respondendo gratia ministrabitur.

Hilarius in Matth. Fides enim nostra omnibus praeceptis divinae voluntatis intenta, ad responsionem scientiae instruetur, in exemplo habens abraham, cui postulanti ad hostiam isaac, non defuit aries ad victimam; et ideo sequitur non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis.

Remigius. et est sensus: vos acceditis ad certamen, sed ego sum qui praelior; vos verba editis, sed ego sum qui loquor. Hinc paulus ait: an experientiam quaeritis eius qui in me loquitur Christus? .

Hieronymus. per hoc autem ad prophetarum dignitatem eos reduxit, qui scilicet Dei spiritu sunt locuti. Cum autem hic dicat ne solliciti sitis quid loquamini, alibi dicitur: parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem reddere de ea quae in vobis est spe. Cum enim in medio amicorum certamen erit, iubemur esse solliciti, cum autem est iudicium terribile, et plebes insanientes, et timor undique, auxilium a Christo praebetur, ut confidenter loquantur, et non obstupescant.


MATTHAEUS 10,21-22


4021 (Mt 10,21-22)

Glossa. Praemissa consolatione subdit graviora pericula: unde dicitur tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium; et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient.

Gregorius in Evang. minorem enim dolorem ingerunt mala quae ab extraneis, maiorem quae ab illis patimur, de quorum mentibus praesumebamus: quia cum damno corporis mala nos cruciant caritatis amissae.

Hieronymus. hoc autem in persecutionibus fieri crebro videmus: nec ullus est inter eos fidus affectus quorum diversa est fides.

Chrysostomus in Matth. Deinde quod est multo horribilius apposuit, dicens et eritis odio omnibus hominibus. Ut enim communes orbis terrarum hostes, ita eos expellere tentabant. Hinc etiam rursus apponitur consolatio, cum dicit propter nomen meum. Et cum hoc rursus aliud consolatorium ponitur, cum subditur qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Quoniam enim consueverunt multi in principio quidem esse vehementes, postea vero dissolvi, propter hoc ait: quoniam finem requiro. Quae enim utilitas est seminum in principio quidem florescentium, postmodum autem tabescentium? propter hoc autem sufficientem perseverantiam expetit ab ipsis.

Hieronymus. Non enim coepisse sed perfecisse virtutis est.

Remigius. Nec inchoantibus, sed perseverantibus praemium tribuitur.


Chrysostomus in Matth. ne autem aliquis dicat, quia omnia Christus in apostolos fecit, nihil mirabile est tales illos esse effectos, nihil patientes onerosum, propter hoc ait quod perseverantia eis est opus. Etsi enim ex primis eruti fuerint periculis, aliis difficilioribus conservantur; et post illa rursus alia succedent, et non stabunt quin insidias patiantur donec vivunt: et hoc occulte insinuat, dicens qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

Remigius. Idest qui praecepta fidei non deseruerit, et in persecutionibus non defecerit, salvus erit: quia pro persecutionibus terrenis percipiet praemia regni caelestis. Et notandum, quia finis non semper signat consumptionem, sed aliquando perfectionem, iuxta illud: finis legis Christus est. unde etiam potest esse sensus: qui perseveraverit usque in finem, idest in Christo.

Augustinus de Civ. Dei. In Christo namque perseverare, est in fide eius permanere, quae per dilectionem operatur.


MATTHAEUS 10,23


4023 (Mt 10,23)

Chrysostomus in Matth. postquam praedixit terribilia quae post crucem et resurrectionem et ascensionem, eis erant ventura, rursus ducit eos ad mansuetiora; non enim iussit eos ad persecutionem audacter ire, sed fugere: unde dicit cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Quia enim interim principium erat conversionis eorum, condecente utitur sermone.

Hieronymus. hoc enim ad illud tempus referendum est, cum ad praedicationem apostoli mittebantur, quibus et proprie dictum est: in viam gentium ne abieritis; quod persecutionem timere non debeant, sed declinare. Quod quidem videmus in principio fecisse credentes, quando orta hierosolymis persecutione, dispersi sunt in universam iudaeam, ut tribulationis occasio fieret evangelii seminarium.

Augustinus contra faustum. neque tamen salvator non poterat tueri discipulos suos, quibus fugere praecipit; et huius rei prior exemplum praebuit; sed instruebat hominis infirmitatem, ne Deum tentare audeat quando habet quid faciat, ut quod cavere oportet, evadat.

Augustinus de Civ. Dei. Potuit autem eos admonere ut sibi manus inferrent, ut non in manus persequentium devenirent. Porro si hoc ille non iussit aut monuit, ut hoc modo sui ex hac vita emigrarent, quibus migrantibus se mansionem aeternam praeparaturum esse promisit: quaelibet exempla opponant gentes quae ignorant Deum, manifestum est hoc non licere credentibus unum verum Deum.

Chrysostomus. Ne autem dicant: quid igitur si persecutionem passi fugerimus, et rursus hinc nos abiecerint? hunc destruens timorem ait amen dico vobis, non consummabitis, idest non pervenietis ad me, circumeuntes palaestinam, donec vos assumam.

Rabanus. Vel praedicit quod non ante praedicationibus suis ad fidem perducent omnes civitates israel, quam resurrectio domini fuerit perpetrata, et in toto orbe terrarum praedicandi evangelium potestas concessa.

Hilarius in Matth. Vel aliter. ex una in aliam fugam suadet: quia praedicatio eius primum a iudaea effugata transit ad graeciam; deinde diversis intra graeciae urbes apostolorum passionibus fatigata, tertio in universis gentibus demoratur. sed ut ostenderet gentes quidem apostolorum praedicationi credituras; verum ut reliquum israel crederet esse adventui suo debitum, ait non consummabitis civitates israel; idest, post plenitudinem gentium, quod erit reliquum israel ad implendum numerum sanctorum, futuro claritatis christi adventu est in ecclesia convocandum.

Augustinus ad honor. faciant ergo servi christi quod praecepit vel permisit: sicut ipse fugit in aegyptum, fugiant omnino de civitate in civitatem, quando eorum quisquam specialiter a persecutoribus quaeritur: ut ab aliis qui non ita requiruntur, non deseratur ecclesia; sed praebeant cibaria conservis, quos aliter vivere non posse noverunt. Cum autem omnium, idest episcoporum, clericorum et laicorum, est commune periculum, hi qui aliis indigent non deserantur ab his quibus indigent. aut igitur ad loca munita omnes transeant; aut qui habent necessitatem remanendi, non relinquantur ab eis per quos illorum ecclesiastica est supplenda necessitas: ut vel pariter vivant, vel pariter sufferant quod eos paterfamilias volet pati.

Remigius. praeterea sciendum est, quod sicut praeceptum perseverandi in persecutionibus specialiter ad apostolos pertinet et ad eorum successores viros fortes, sic licentia fugiendi satis convenit infirmis in fide, quibus condescendit pius magister: ne si se ultro ad martyrium obtulissent, fortassis positi in tormentis negarent: levius enim erat fugere quam negare. Sed quamvis fugiendo perfectae fidei constantiam in se non ostenderent, tamen magni meriti erant; quoniam omnia pro Christo parati erant deserere, scilicet fugiendo. nisi autem illis licentiam fugiendi dedisset, dicerent eos aliqui alienos esse a gloria regni caelestis.

Hieronymus. Spiritualiter autem possumus dicere cum persecuti vos fuerint in una civitate, hoc est, in uno scripturarum libro vel testimonio, non fugiamus ad alias civitates, idest ad alia volumina: quamvis enim contentiosus fuerit persecutor, ante praesidium salvatoris adveniet quam adversariis victoria concedatur.


MATTHAEUS 10,24-25


4024 (Mt 10,24-25)

Chrysostomus in Matth. quia futurum erat ut discipuli cum praemissis persecutionibus etiam diffamati malam opinionem paterentur, quod multis onerosius esse videbatur, hic eos consolatur a seipso, et ab his quae de ipso sunt dicta; cui consolationi nulla poterat esse aequalis.

Hilarius in Matth. dominus enim lumen aeternum, dux credentium, et immortalitatis parens, discipulis suis futurarum passionum solatium ante praemisit, ut gloriae loco amplectamur, si domino nostro vel passionibus adaequemur; unde dicit non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum.


Chrysostomus in Matth. intelligendum, donec fuerit discipulus et servus: non est, inquam, super magistrum et dominum, secundum honoris naturam. Nec mihi ea quae raro contingunt hic obicias; sed ab his quae sunt in pluribus, suscipe hunc sermonem.

Remigius. Magistrum autem et dominum semetipsum appellat; per servum et discipulum, suos vult intelligi apostolos.

Glossa. Quasi dicat: ne indignemini tolerare quae tolero, quia dominus sum, faciens quod volo, et magister, docens quod utile scio.

Remigius. Et quia haec sententia minus videbatur superioribus verbis congrua, quo tendant verba, manifestatur cum subditur si patremfamilias beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos eius? .

Chrysostomus in Matth. Non dixit: servos, sed: domesticos, ut multam ad eos familiaritatem ostenderet; sicut et alibi dixit: non dicam vos servos sed amicos meos.

Remigius. Quasi dicat: vos ergo temporales honores et humanam gloriam non quaeratis, dum me videtis per irrisiones et opprobria genus humanum redimere.

Chrysostomus in Matth. non solum autem dixit: si domus dominum conviciati sunt; sed ipsam speciem convicii, quoniam beelzebub eum vocaverunt.

Hieronymus. Beelzebub idolum est accaron, quod vocatur in regum volumine idolum muscae: beel, ipse est bel, sive baal; zebub autem musca dicitur. principem ergo daemoniorum ex spurcissimi idoli appellabant vocabulo, qui musca dicitur propter immunditiam, quae exterminat suavitatem olei.



Th. Aq. Catena aurea 4009