Th. Aq. Catena aurea 4026

MATTHAEUS 10,26-28


4026 (Mt 10,26-28)

Remigius. Post praemissam consolationem, aliam non minorem subiungit, dicens non ergo timueritis eos scilicet persecutores. quare autem non esset timendum manifestat cum subiungit nihil enim est opertum quod non reveletur et occultum quod non sciatur.

Hieronymus. quomodo ergo in praesenti saeculo multorum vitia nesciuntur? sed de futuro tempore scribitur, quando iudicabit Deus occulta hominum, et illuminabit latebras tenebrarum, et manifesta faciet consilia cordium. Et est sensus: nolite timere persecutorum saevitiam, et blasphemantium rabiem: quia veniet dies iudicii, in quo et vestra virtus, et illorum nequitia demonstrabitur.

Hilarius in Matth. Igitur non minas, non convicia, non potestates insectantium monet esse metuendas; quia dies iudicii nulla haec fuisse atque inania revelabit.

Chrysostomus in Matth. vel aliter. Figura quidem eorum quae dicuntur, universalem videtur enuntiationem habere; verum non de omnibus, sed de praemissis solum dictum est: quasi dicat: si doletis audientes convicia, hoc cogitate, quia et ab hac suspicione post parum eruemini. Vocant quidem vos ariolos et magos et seductores; sed expectate parum, et salvatores vos orbis terrarum universi dicent; cum per res ipsas apparueritis benefactores: nec illorum attendent sermonibus homines, sed rerum veritati.

Remigius. Quidam autem dicunt, quod his verbis promiserit dominus discipulis suis quod per eos essent revelanda omnia occulta mysteria, quae sub velamine litterae legis latebant: unde apostolus dicit: cum conversi fuerint ad Christum, tunc auferetur velamen. Et est sensus: quare debetis timere vestros persecutores, cum tantae sitis dignitatis ut per vos occulta mysteria legis et prophetarum sint manifestata? .

Chrysostomus. Deinde quia eos ab omni timore liberaverat, et altiores opprobriis fecerat, nunc opportuno tempore eis loquitur de libera propalatione, quae est in praedicatione, dicens quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta.

Hilarius in Matth. Non legimus dominum solitum fuisse noctibus sermocinari, aut doctrinam in tenebris tradidisse; sed hoc dicit, quia omnis sermo eius carnalibus tenebrae sunt, et verbum eius infidelibus nox est. Itaque quod ab eo dictum est, cum libertate fidei et confessionis est loquendum.

Remigius. Est ergo sensus: quod dico vobis in tenebris, idest inter iudaeos incredulos, vos dicite in lumine, idest fidelibus praedicate; et quod in aure auditis, idest quod dico vobis secrete, praedicate super tecta, idest palam coram omnibus. Solemus enim dicere: in aurem loquitur illi, idest secrete.

Rabanus. sane quod ait praedicate super tecta, iuxta morem provinciae palaestinae loquitur, ubi solent in tectis residere: quia non sunt cacuminata, sed aequalia. Ergo praedicabitur in tectis quod cunctis audientibus palam dicetur.

Glossa. Vel aliter. Quod dico vobis in tenebris, idest dum adhuc in timore carnali estis, dicite in lumine, idest in fiducia veritatis, cum a spiritu sancto eritis illuminati; et quod in aure auditis, idest solo auditu percipitis, praedicate, opere complendo, super tecta existentes, idest corpora vestra quae sunt domicilia animarum.

Hieronymus. Vel aliter. Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; idest, quod auditis in mysterio, apertius praedicate; et quod in aure auditis, praedicate super tecta, idest, quod vos erudivi in parvulo iudaeae loco, universis urbibus in toto mundo audacter edicite.

Chrysostomus in Matth. sicut autem quando dicebat: qui credit in me, opera quae ego facio et ille faciet, et maiora his faciet, ita et hic monstrat quoniam omnia per eos operatur, etiam plusquam per seipsum; quasi dicat: principium ego dedi; sed quod plus est, per vos explere volo. Hoc autem non iniungentis est solum, sed et futurum praedicentis et ostendentis quoniam omnia superabunt.

Hilarius in Matth. constanter ergo ingerenda est Dei cognitio, et profundum doctrinae evangelicae secretum lumine praedicationis revelandum, non timendo eos quibus cum sit licentia in corpora tantum, in animam ius nullum est: et ideo subditur et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere.

Chrysostomus. Vide qualiter omnibus eos statuit superiores: non sollicitudinem solum et maledictionem, neque pericula, sed et ipsam quae omnibus videtur terribilior, mortem suadens propter Dei timorem contemnere: unde subdit sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.

Hieronymus. Nomen gehennae in veteribus libris non invenitur; sed primo a salvatore ponitur. Quaeramus ergo quae sit huius sermonis occasio. Idolum baal fuisse iuxta ierusalem ad radices montis moria, in quibus siloa fluit, non semel legimus. haec vallis et parva campi planities irrigua erat et nemorosa, plenaque deliciis, et lucus in ea idolo consecratus. In tantam autem populus israel dementiam venerat ut, deserta templi vicinia, ibi hostias immolaret, et rigorem religionis deliciae vincerent, filiosque suos incenderent daemoni: et appellabatur locus ipse gehennon, idest vallis filiorum hennon. Hoc regum volumen, et paralipomenon et ieremias scribunt plenissime; et comminatur Deus se locum ipsum impleturum cadaveribus mortuorum, ut nequaquam vocetur tophet et baal, sed vocetur polyandrion, idest tumulus mortuorum. futura ergo supplicia et poenae perpetuae quibus peccatores cruciandi sunt, huius loci vocabulo denotantur.

Augustinus de Civ. Dei. Hoc autem non antea fiet quam anima corpori fuerit copulata, ut nulla direptione separentur; et tamen tunc recte mors animae dicitur, quia non vivit ex Deo; mors autem corporis, quia in damnatione novissima quamvis homo sentire non desinat, tamen quia sensus ipse nec voluntate suavis, nec quiete salubris, sed dolore poenalis est, mors potius appellata quam vita.

Chrysostomus in Matth. vide autem rursus, quia non promittit eis liberationem a morte, sed suadet contemnere mortem; quod multo maius est quam erui a morte; et quod hoc sermone ea quae de immortalitate sunt dogmata eis infigit.


MATTHAEUS 10,29-31


4029 (Mt 10,29-31)

Chrysostomus in Matth. postquam timorem mortis excluserat, ne aestimarent apostoli quod si interficerentur, essent derelicti a Deo, rursus sermonem de providentia Dei inducit, dicens nonne duo passeres asse veneunt; et unus ex illis non cadet super terram sine patre vestro? .

Hieronymus. Et est sensus: si parva animalia absque Deo non decidunt auctore, et in omnibus est providentia, et quae in his peritura sunt, sine voluntate Dei non pereunt, vos qui aeterni estis, non debetis timere quod absque Dei vivatis providentia.

Hilarius in Matth. Mystice autem quod venditur, corpus atque anima est; et cui venditur, peccatum est. Qui ergo duos passeres asse vendunt, seipsos peccato minimo vendunt, natos ad volandum, et ad caelum pennis spiritualibus efferendos; sed capti pretiis praesentium voluptatum, et ad luxum saeculi venales totos se talibus actionibus nundinantur. Dei autem voluntatis est ut unus ex illis magis evolet; sed lex constitutione Dei perfecta decernit unum ex eis potius decidere. quemadmodum enim si evolarent, unum essent, fieretque corpus spiritale, ita peccatorum pretio venditis, anima terrenam contrahit ex vitiorum sorde materiam, fitque unum ex illis quod tradatur in terram.

Hieronymus. Quod autem ait vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt, immensam Dei erga homines ostendit providentiam, et ineffabilem signat affectum, quod nihil nostrorum Deum lateat.

Hilarius in Matth. In numerum enim aliquid colligi, diligentiae est.

Chrysostomus in Matth. Unde hoc dixit, non quod pilos Deus numeret; sed ut diligentem cognitionem et multam circa eos providentiam ostendat.

Hieronymus. derident autem intelligentiam ecclesiasticam in hoc loco qui carnis resurrectionem negant; quasi nos et capillos qui numerati sunt, et a tonsore decisi, omnes dicamus resurgere, cum salvator non dixerit: vestri autem et capilli omnes salvandi sunt, sed numerati sunt. Ubi numerus est, scientia numeri demonstratur, non eiusdem numeri conservatio.

Augustinus de Civ. Dei. Quamvis et de ipsis capillis possit inquiri, utrum redeat quicquid tondentibus decidit: quod si rediturum est, quis non exhorreat illam deformitatem? semel autem intellecto, ita nihil periturum esse de corpore, ita ut deforme nihil sit in corpore, simul intelligitur, ea quae deformem factura fuerant enormitatem, massae ipsi accessura esse, non locis quibus membrorum forma turbetur: velut si de limo vas fieret quod rursus in eumdem limum redactum, totum de toto iterum fieret; non esset necesse ut illa pars limi quae in ansa fuerat, ad ansam rediret; aut quae fundum fecerat, ipsa rursus faceret fundum; dum tamen totum reverteretur in totum; idest, totus ille limus in totum vas, nulla sui parte perdita, remearet. Quapropter, si capilli toties tonsi ad sua loca deformiter redeunt, non redibunt, quia in eamdem carnem, ut quemcumque locum ibi corporis teneant, servata partium congruentia, materiae in utilitatem vertentur. Quamvis quod dicit: capillus capitis vestri non peribit, non de longitudine, sed de numero capillorum posset intelligi: unde hic dicitur capilli capitis vestri numerati sunt.

Hilarius in Matth. Neque enim dignum negotium est peritura numerare: ut igitur nihil ex nobis periturum esse cognosceremus, ipso capillorum nostrorum supputatorum numero indicatur. Nullus igitur corporum nostrorum casus est pertimescendus: et ideo subditur nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos.

Hieronymus. In quo manifestius superior expositionis sensus expressus est, quod timere non debeant eos qui possunt corpus occidere: quoniam si sine Dei scientia, parva quoque animalia non decidunt, quanto magis homo, qui apostolica fultus sit dignitate? Hilarius. Vel cum dicit plurimis eos antestare passeribus, ostendit multitudini infidelium electionem fidelium praeesse: quia his casus in terra est, illis volatus in caelum.

Remigius. mystice autem Christus caput est, apostoli capilli; qui pulchre numerati dicuntur, quia nomina sanctorum scripta sunt in caelis.


MATTHAEUS 10,32-33


4032 (Mt 10,32-33)

Chrysostomus in Matth. eiciens dominus timorem qui discipulorum concutiebat animam, per ea quae consequuntur rursus eos confortat, non solum timorem eiciens, sed et spe praemiorum maiorum eos erigens in liberam propalationem veritatis, dicens omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo qui est in caelis. Considera autem diligenter, quod non dixit qui confitebitur me, sed, quemadmodum graece legitur, qui confitebitur in me; ut tibi ostenderet non propria virtute, sed gratia superiore adiutum, confiteri eum qui confitetur.

Hilarius. Hoc concludendo dicit, quia doctrinis talibus confirmatos oportet liberam Dei confitendi habere constantiam.

Remigius. Confessio autem hic illa intelligenda est de qua dicit apostolus: corde creditur ad iustitiam, ore fit confessio ad salutem. Ne ergo aliquis putaret se absque oris confessione posse salvari, non solum ait qui me confessus fuerit, sed addit coram hominibus; et iterum addit qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram patre meo qui est in caelis.

Hilarius. in quo ostendit, quales nos testes hominibus fuerimus, tales apud Deum patrem testimonio eius usuros.

Chrysostomus in Matth. Ubi considerandum est, quia in poena amplius est supplicium, et in bonis maior retributio. quasi dicat: superabundasti prius, me hic confitendo aut negando; superabundabo et ego, ineffabiliter tibi maiora dando: illic enim ego te confitebor aut negabo. Propter hoc si feceris aliquod bonum, et non susceperis retributionem, ne turberis: cum additamento enim in futuro tempore retributio te expectat. Et si feceris aliquod malum, et non exsolveris vindictam, non contemnas; illic enim te excipiet poena, nisi transmuteris, et melior fias.

Rabanus. et sciendum, quod negare quod Deus non sit, nec pagani possunt; sed quod non sit Deus filius et pater, negari ab infidelibus potest. Confitebitur ergo aliquem filius apud patrem, quia per filium habebit accessum ad patrem, et quia filius dicet: venite, benedicti patris mei.

Remigius. Negabit autem negantem se, quia per ipsum non habebit accessum ad patrem, et a conspectu suae divinitatis et patris repelletur.

Chrysostomus in Matth. Ideo autem non solum fidem quae est secundum mentem, sed et confessionem exigit oris, ut erigat nos in liberam propalationem et ampliorem amorem, excelsos nos faciens. haec autem verba ad universos loquitur: et neque in persona apostolorum loquitur solum: non enim solos apostolos, sed et discipulos eorum facit viriles. Qui nunc hoc servat, non solum cum libera propalatione docebit, sed et omnibus facile suadebit: huius enim verbi observatio multos ad apostolos adduxit.

Rabanus. vel confitetur quis iesum ea fide quae per dilectionem operatur, mandata eius fideliter implendo; negat qui praeceptis non obedit.


MATTHAEUS 10,34-36


4034 (Mt 10,34-36)

Hieronymus. Supra dixerat: quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; nunc infert quid post praedicationem sequatur, dicens nolite arbitrari quia venerim pacem mittere in terram. Non veni pacem mittere, sed gladium.

Glossa. Vel aliter continua: sicut timor mortis non debet attrahere, sic nec carnalis affectus.

Chrysostomus in Matth. qualiter eis iniunxit ut in unamquamque domum ingredientes pacem indicerent, qualiter etiam et angeli dixerunt: gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus, quoniam haec maxime est pax, cum id quod aegrotat, inciditur; cum id quod litem infert, separatur: ita enim possibile erit caelum terrae copulari. Nam et medicus ita reliquum conservat corpus, cum id quod insanabiliter se habet absciderit. ita quidem et in turri babel gestum est: malam enim pacem bona dissonantia solvit. ita et paulus eos qui adversus eum consonabant, divisit. Non enim ubique concordia bonum est: nam et latrones consonant. hoc autem praelium non est sui propositi, sed illorum consilii.

Hieronymus. ad fidem enim christi totus orbis contra se divisus est. Unaquaeque domus et infideles habuit et credentes, et propterea bellum missum est bonum, ut rumperetur pax mala.

Chrysostomus in Matth. hoc autem dixit quasi discipulos consolans; ac si diceret: ne turbemini, quasi praeter spem his contingentibus: propter hoc enim veni, ut praelium mittam. et non dixit: praelium; sed, quod difficilius est, gladium. Voluit enim asperitate verborum eorum excitare auditum, ut non in difficultate rerum deficiant: ne aliquis dicat, quod blanda suasit, sed difficilia occultavit. Melius est enim in rebus mansuetudinem videre, quam in verbis; et propter hoc in his non stetit, sed exponens praelii speciem, ostendit hoc esse civili bello difficilius, dicens veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam. in quo ostendit quod non solum in familiaribus erit hoc praelium, sed in amantissimis et valde necessariis: quod maxime christi virtutem ostendit: quia discipuli haec audientes et ipsi susceperunt, et aliis suaserunt. Quamvis autem non ipse Christus hanc separationem fecerit, sed illorum malitia; tamen dicit se facere, secundum scripturae consuetudinem. Scriptum est enim: dedit eis Deus oculos ut non videant. Hoc autem maxime ostendit, vetus testamentum novo esse cognatum. Etenim in iudaeis unusquisque proximum interficiebat, quando vitulum fecerunt, et quando beelphegor immolaverunt: unde, ut monstraret eumdem esse cui haec et illa placuerunt, prophetiae meminit, dicens et inimici hominis, domestici eius. Et in iudaeis tale aliquid contigit: erant enim prophetae et pseudoprophetae; et plebes scindebatur, et domus dividebantur; et hi quidem his credebant, alii autem illis.

Hieronymus. Hic autem locus prope iisdem verbis in michaea propheta scribitur. Et notandum, ubicumque de veteri testamento testimonium ponitur, utrum sensus tantum, an et verba consentiant.

Hilarius in Matth. Mystice autem gladius telorum omnium acutissimum est, in quo est ius potestatis, et iudicii severitas, et animadversio peccatorum. Dei igitur verbum nuncupatum meminerimus in gladio; qui gladius missus est in terram; idest, praedicatio eius hominum cordibus infusa. Hic igitur quinque habitantes in una domo dividit, tres in duos, et duos in tres: et tria ad hominem referimus; idest, corpus et animam et voluntatem: nam ut corpori anima data est, ita et potestas homini utendi utroque ut vellet, indulta est; atque ob illud lex est proposita voluntati. Sed hoc tantum in illis deprehenditur qui primi a Deo figurati sunt. sed ex peccato atque infidelitate primi parentis, sequentibus generationibus coepit esse corporis nostri pater peccatum, mater animae infidelitas. Voluntas autem sua unicuique adiacet: ergo iam unius domus quinque sunt. Cum ergo innovamur baptismi lavacro, per virtutem verbi ab originis nostrae peccatis separamur, recisique quadam absectione gladii Dei, a patris et matris affectionibus dissidemus, fitque gravis in domo una dissensio, et domestica novo homini erunt inimica: quia ille manere in spiritus novitate gaudebit; ea vero quae a prosapiae antiquitate deducta sunt, consistere in his quibus oblectantur concupiscunt.

Augustinus, de quaest. Evang. Vel aliter. Veni separare hominem adversus patrem suum: quia renuntiat quis diabolo qui fuit filius eius; et filiam adversus matrem suam, idest, plebem Dei adversus mundanam civitatem, hoc est perniciosam societatem generis humani, quam nunc babylonia, nunc aegypto, nunc sodoma, nunc aliis atque aliis nominibus scriptura signat. Nurum adversus socrum suam: ecclesiam adversus synagogam, quae secundum carnem Christum peperit sponsum ecclesiae. Dividuntur autem in gladio spiritus, quod est verbum Dei. Et inimici hominis domestici eius, cum quibus ante consuetudine implicatus erat.

Rabanus. Nulla apud eos iura custodiri possunt inter quos fidei bellum est.

Glossa. Vel aliter. Hoc dicit, quasi dicat: non ad hoc inter homines veni ut carnales affectus confirmem, sed spiritali gladio dissecem; unde recte dicitur et inimici hominis domestici eius.

Gregorius moralium. Callidus namque adversarius, cum a bonorum cordibus repelli se conspicit, eos qui ab illis valde diliguntur, exquirit; et per eorum verba blandiens loquitur qui plus ceteris amantur: ut dum vis amoris cor perforat, facile persuasionis eius gladius ad intimae rectitudinis munimina irrumpat.


MATTHAEUS 10,37-39


4037 (Mt 10,37-39)

Hieronymus. Quia ante praemiserat: non veni pacem mittere, sed gladium, et dividere hominem adversus patrem et matrem et socrum, ne quis pietatem religioni auferret, subiecit, dicens qui amat patrem aut matrem plusquam me, non est me dignus. Et in cantico legimus canticorum: ordinavit in me caritatem. Hic enim ordo in omni affectu necessarius est. Ama post Deum, patrem aut matrem aut filios. si autem necessitas venerit ut amor parentum aut filiorum Dei amori comparetur, et non possit utrumque salvari, odium in suos, pietas in Deum est. Non ergo prohibuit amari patrem aut matrem; sed signanter addidit plusquam me.

Hilarius in Matth. Illi enim qui domesticas hominum caritates dilectioni eius praetulerint, futurorum bonorum indigni erunt hereditate.

Chrysostomus in Matth. Si autem paulus iubet per omnia parentibus obedire, non mireris: in illis enim solum dicit obediendum quae non nocent pietati: etenim sanctum est omnem eis alium reddere honorem. Cum autem plus debito exegerint, non oportet assentire. Sunt autem haec veteri testamento consonantia: etenim illic eos qui idola colebant, non odio habere solum, sed et lapidare dominus iubet: et in deuteronomio dicitur: qui dixerit patri suo, et matri suae: nescio vos; et fratribus suis: ignoro illos; hi custodierunt eloquium tuum.

Glossa. Videtur autem id in pluribus accidere ut parentes plus diligant filios, quam filii diligant eos: et ideo gradatim postquam suum amorem amori parentum esse praeponendum docuit, docet consequenter praeferendum esse filiorum amori, dicens et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus.

Rabanus. Per quod signat illum divino consortio esse indignum qui consanguinitatis carnalem amorem praeponit spiritali amori Dei.

Chrysostomus in Matth. deinde ut non moleste ferant illi, scilicet quibus amor Dei praefertur, ad altiorem adducit sermonem. Anima enim nihil est familiarius alicui, sed tamen et hanc non simpliciter eam haberi odio iussit, sed ut eam quis tradat in occisiones et sanguines; ostendens quod non solum ad mortem oportet esse paratum, sed ad mortem violentam et reprobatissimam, scilicet mortem crucis; unde sequitur et qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus. nihil autem adhuc eis de propria dixerat passione; sed interim in his eos erudit ut sermonem de passione eius magis suscipiant.

Hilarius in Matth. Vel qui christi sunt, crucifixerunt corpus suum cum vitiis et concupiscentiis; et indignus est Christo qui non crucem suam, in qua compatimur, commorimur, consepelimur, consurgimus, accipiens, dominum sit secutus, in hoc sacramento fidei spiritus novitate victurus.

Gregorius in Evang. crux quippe a cruciatu dicitur: et duobus modis crucem domini baiulamus: cum aut per abstinentiam carnem affligimus, aut per compassionem proximi, necessitatem illius nostram putamus. Sciendum vero est, quod sunt nonnulli qui carnis abstinentiam non pro Deo, sed pro inani gloria exhibent; et sunt nonnulli qui compassionem proximo non spiritaliter, sed carnaliter impendunt, ut ei non ad virtutem, sed quasi miserando ad culpas faveant. Hi itaque crucem videntur ferre sed dominum non sequuntur: et ideo ait et sequitur me.

Chrysostomus in Matth. quia vero praecepta haec quae iniunguntur, onerosa videbantur, ponit et utilitatem eorum maximam existentem, dicens qui invenit animam suam, perdet eam; quasi dicat: non solum haec quae praemisi, non nocent, sed maxime proderunt; contraria vero nocebunt. Et hoc ubique facit. Ab his enim quae homines concupiscunt inducit, sicut si dicat: propter quid non vis contemnere animam tuam? quia diligis eam? quocirca propter hoc contemne, et tunc ei maxime proderis.

Remigius. Anima autem in hoc loco non substantia est intelligenda, sed haec vita praesens; et est sensus: qui invenit animam suam, scilicet hanc praesentem vitam; idest, qui hanc lucem et eius dilectionem et voluptates ad hoc desiderat ut semper invenire possit, istam quam semper servare cupit, perdet, et animam suam aeternae damnationi praeparat.

Rabanus. vel aliter. Qui salutem animae suae quaerit aeternam, eam perdere, hoc est in mortem dare, non dubitat. Utrique autem sensui congruit apte quod sequitur et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.

Remigius. Idest, qui hanc temporalem lucem, et eius dilectiones et voluptates tempore persecutionis propter confessionem nominis mei contempserit, animae suae inveniet aeternam salutem.

Hilarius in Matth. Sic ergo proficit lucrum animae in mortem, et damnum in salutem: detrimento enim brevis vitae, fenus immortalitatis acquiritur.


MATTHAEUS 10,40-42


4040 (Mt 10,40-42)


Hieronymus. Dominus ad praedicationem discipulos mittens, docet pericula non timenda, et affectum subicit religioni; aurum supra tulerat, aes de zona excusserat: dura evangelistarum conditio. Unde ergo sumptus, unde victus, unde necessaria, et cetera? et ideo austeritatem praeceptorum spe temperat promissorum, inquiens qui recipit vos, me recipit: ut in suscipiendis apostolis unusquisque credentium Christum se suscepisse arbitretur.

Chrysostomus in Matth. Sufficientia siquidem erant praemissa ad persuadendum eis qui erant apostolos suscepturi. quis enim eos qui ita erant fortes, et omnia contemnebant ut alii salvarentur, non susciperet omni cum desiderio? et superius quidem poenam comminatus est his qui non reciperent; hic autem retributionem promittit recipientibus. Et primo quidem repromittit honorem suscipientibus apostolos, ut Christum suscipiant, et etiam patrem; unde subdit et qui me recipit, recipit eum qui me misit. Quid autem huic honori fiet aequale, ut quis patrem et filium recipiat? .

Hilarius in Matth. in quibus verbis docet etiam in se mediatoris officium; qui cum sit receptus a nobis, atque ipse profectus ex Deo sit, Deus per illum transfusus in nobis sit; et per hunc ordinem gratiarum non est aliud apostolos recepisse quam Deum: quia et in illis Christus, et in Christo Deus habitat.

Chrysostomus in Matth. promittit autem post haec et aliam retributionem, dicens qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet. Non autem simpliciter dixit qui suscipit prophetam, aut qui suscipit iustum; sed addit in nomine prophetae, et in nomine iusti; hoc est, si non propter vitae huius eminentiam, neque propter aliud temporalium susceperit, sed quia vel propheta est vel iustus.

Hieronymus. vel aliter. Quia ad susceptionem magistrorum discipulos provocaverat, poterat credentium occulta esse responsio: ergo et pseudoprophetas, et iudam proditorem debemus suscipere. Unde dominus dicit, non personas suscipiendas esse, sed nomina; et mercedem non perire suscipientis, licet indignus fuerit qui susceptus sit.

Chrysostomus in Matth. dicit autem mercedem prophetae et mercedem iusti accipiet; idest qualem decens est accipere eum, qui suscipit prophetam vel iustum; vel qualem propheta aut iustus est accepturus.

Chrysostomus in Matth. Non enim ait mercedem de propheta, vel iusto, sed mercedem prophetae vel iusti. Iste enim fortasse iustus est; et quanto in hoc mundo nihil possidet, tanto loquendi pro iustitia fiduciam maiorem habet. Hunc cum ille sustentat qui in hoc mundo aliquid possidet, illius iustitiae libertatem sibi participem facit, et cum eo pariter iustitiae praemia recipiet quem sustentando adiuvit. ille prophetiae spiritu plenus est, sed tamen corporeo eget alimento: et si corpus non reficitur, certum est quod vox ipsa subtrahatur. Qui igitur prophetae alimenta tribuit, vires illi ad loquendum dedit; cum propheta ergo mercedem prophetae accipiet qui hoc ante Dei oculos exhibuit quod adiuvit.

Hieronymus. Mystice autem qui prophetam recipit ut prophetam, et intelligit eum de futuris loquentem, hic prophetae mercedem accipiet. Igitur iudaei carnaliter intelligentes prophetas, mercedem non accipient prophetarum.

Remigius. Nonnulli vero prophetam intelligunt dominum iesum Christum, de quo moyses dicit: prophetam vobis suscitabit Deus; quem similiter per iustum intelligunt, quia incomparabiliter iustus est. qui ergo in nomine iusti et prophetae, scilicet christi, prophetam vel iustum suscipit, ab eo recipiet remunerationem pro cuius amore recipit.

Hieronymus. Poterat autem aliquis causari et dicere: paupertate prohibeor ut hospitalis esse non possim; et hanc excusationem levissimo exemplo diluit, ut calicem aquae frigidae toto animo porrigamus, dicens et quicumque potum dederit uni ex minimis istis, aquae frigidae calicem tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam. Frigidae, inquit, non calidae; ne et in calida paupertatis et penuriae lignorum occasio quaereretur.

Remigius. Dicit autem minimis, idest non prophetae, non iusto, sed alicui ex minimis.

Glossa. Ubi nota, Deum magis ad pium affectum dantis respicere quam ad quantitatem rei exhibitae. vel minimi sunt qui nihil penitus habent in hoc mundo, et iudices erunt cum Christo.


Hilarius in Matth. Vel praevidens plures futuros tantum apostolatus nomine gloriosos, omni vero vitae suae opere improbabiles, obsequium quod ipsis sub religionis opinione delatum est, mercede non fraudat: nam licet et ipsi minimi essent, idest peccatorum omnium ultimi, non inania tamen in eos, etiam levia, sub frigidae aquae nomine designata, officia esse decernit. Non enim peccatis hominis, sed discipuli nomini honor praestitus est.


MATTHAEUS 11,1


4101 (Mt 11,1)

Rabanus. Postquam discipulos suos dominus ad praedicandum mittens, praemissis verbis eos instruxit, ipse etiam quod docuerat verbis, factis implevit, offerens primam praedicationem iudaeis; et hoc est quod dicitur et factum est cum consummasset iesus. Dicit autem transiit inde.

Chrysostomus in Matth. quia enim eos misit, subtraxit seipsum dans locum eis et tempus facere quae iniunxerat: eo enim praesente et curante, nullus ad discipulos vellet accedere.

Remigius. pulchre autem de speciali doctrina, qua scilicet apostolos instruxerat, ad generalem transit, in civitatibus praedicando; quia in hoc de caelis ad terras descendit, ut omnes illuminaret: in quo facto monentur etiam sancti praedicatores ut omnibus prodesse studeant.


MATTHAEUS 11,2-6


4102 (Mt 11,2-6)

Glossa. Posuerat supra evangelista quomodo per miracula et doctrinam christi tam discipuli quam turbae instruebantur; nunc ostendit quomodo haec instructio usque ad discipulos ioannis perveniret, qui ad Christum aemulationem habere videbantur: unde dicit Ioannes autem cum audisset in vinculis opera christi, mittens duos ex discipulis suis, ait illi: tu es qui venturus es, an alium expectamus? Gregorius in Evang. quaerendum autem nobis est: Ioannes propheta, et plusquam propheta, qui venientem ad baptismum dominum ostendit, dicens: ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi, cur in carcere positus mittens discipulos requirit tu es qui venturus es, an alium expectamus? tamquam si ignoraret quem ostenderat; et an ipse sit nesciat quem ipse prophetando, baptizando, ostendendo, ipsum esse clamaverat.

Ambrosius super lucam. nonnulli autem hoc sic intelligunt. Magnum quidem ita prophetam esse ioannem, ut Christum agnosceret, annuntiaret remissionem peccatorum futuram; sed tamen, tamquam pium vatem, quem venturum crediderat, non credidisse moriturum. Non igitur fide, sed pietate dubitavit. Dubitavit etiam petrus dicens: propitius tibi esto, domine: non fiat hoc.

Chrysostomus in Matth. Sed non utique hoc habet rationem. Ioannes enim neque hoc ignorabat: sed hoc primum testatus est dicens: ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Agnum enim vocans, crucem divulgat: nec aliter quam per crucem peccatum abstulit mundi. qualiter autem maior propheta est hic si neque quae prophetarum sunt noscit? etenim isaias dicit: sicut ovis ad occisionem ductus est.

Gregorius in Evang. sed aliter haec quaestio solvitur, si gestae rei tempus pensatur. Ad iordanis enim fluenta positus, quia ipse redemptor mundi esset, asseruit; missus vero in carcerem, an ipse veniat, requirit: non quia ipsum esse mundi redemptorem dubitat; sed quaerit, ut sciat si is qui per se in mundum venerat, per se etiam ad inferni claustra descendat.

Hieronymus. unde non ait: tu es qui venisti? sed tu es qui venturus es? et est sensus: manda mihi, quia ad inferna descensurus sum, utrum te etiam inferis debeam nuntiare, an alium ad haec sacramenta missurus es? .

Chrysostomus in Matth. sed qualiter et hoc habet rationem? cuius enim gratia non dixit: tu es qui venturus es in infernum? sed simpliciter: qui venturus es? quamvis et derisibilius videatur quod propter hoc ei dixerit, ut et illuc abiens praedicaret: praesens enim vita, gratiae tempus est; post obitum autem iudicium est et poena: quare in nullo opus erat praecursore illic. Sed aliter. si infideles post mortem credentes essent salvandi, nullus peribit aliquando: omnes enim poenitebunt tunc, et adorabunt. Omne enim genu flectetur, caelestium, terrestrium, et infernorum.

Glossa. Considerandum autem est, quod non ideo .

Hieronymus et Gregorius dixerunt, quod Ioannes adventum christi in infernum praenuntiaturus esset, quia eius praedicatione aliqui non credentes converterentur ad fidem; sed ut iustis in expectatione christi manentibus ex vicino adventu consolationem afferret.

Hilarius in Matth. certum est tamen quod qui venturum ut praecursor nuntiavit, consistentem ut propheta agnovit, adeuntem ut confessor veneratus est, eius abundanti scientiae error non obrepsit. Nec sane credi potest, spiritus sancti gratiam in carcere posito defuisse, cum apostolis virtutis suae lumen esset in carcere positis ministraturus.

Hieronymus. Non ergo quasi ignorans interrogat, sed quomodo salvator interrogat ubi sit lazarus positus; ut qui locum sepulcri indicabant, saltem sic pararentur ad fidem, ut viderent mortuum resurgentem; sic et Ioannes interficiendus ab herode discipulos suos mittit ad Christum, ut per hanc occasionem videntes signa atque virtutes, crederent in eum, et magistro interrogante sibi discerent. Quod autem haberent discipuli ioannis aliquid mordacitatis ex invidia adversus dominum, superior quoque interrogatio demonstravit, cum dixerunt: quare nos et pharisaei ieiunamus frequenter, discipuli tui non ieiunant? .

Chrysostomus in Matth. Donec igitur Ioannes erat cum ipsis, suadebat eis continue de Christo: quia autem iam erat obiturus, amplius studium facit. etenim formidabat, ne relinquat in discipulis suis perniciosi dogmatis conditionem, et maneant abiecti a Christo, cui et a principio omnes suos afferre studuit. si autem dixisset eis: abite ad ipsum, quia melior me est, non utique persuasisset, sed aestimaretur humilia de se sentiens hoc dicere; et sic magis essent ei affixi. quid igitur facit? expectat ab eis audire quod Christus miracula facit. Neque omnes misit; sed duos quosdam, quos noverat fortassis aliis persuasibiliores existentes, ut insuspicabilis interrogatio fieret, et ex rebus ipsis discerent distantiam inter eum et iesum.

Hilarius in Matth. Ioannes igitur non suae, sed discipulorum ignorantiae consulit: ut enim scirent non alium a se praedicatum, ad opera eius intuenda discipulos suos misit, ut auctoritatem dictis suis illius opera conferrent; nec Christus alius expectaretur quam cui testimonium opera praestitissent.

Chrysostomus in Matth. Idem Christus autem mentem noscens ioannis, non dixit: quoniam ego sum, quia per hoc rursus obsisteret audientibus: excogitassent enim, etsi non dixissent, quod iudaei ad ipsum dixerunt: tu de teipso testimonium perhibes. Et propter hoc a miraculis fecit eos discere, insuspicabilem doctrinam faciens et manifestiorem. Testimonium enim quod est a rebus, credibilius est testimonio quod est a verbis. Unde confestim curavit caecos et claudos et alios multos, non ut doceret ioannem scientem, sed hos qui dubitabant: et ideo sequitur et respondens iesus ait illis: euntes renuntiate ioanni quae audistis et vidistis. caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt mortui resurgunt, pauperes evangelizantur.

Hieronymus. quod praemissis non minus est. Pauperes autem evangelizatos intellige, vel pauperes spiritu, vel certe opibus pauperes: ut nulla inter nobiles et ignobiles, inter divites et egenos in praedicatione distantia sit: haec magistri rigorem, haec praeceptoris comprobant veritatem, quando omnis apud eum qui salvare potest aequalis est.

Chrysostomus in Matth. quod autem ait: et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me, internuntios percutit: quia enim scandalizabantur in ipso, dubitationem eorum non divulgans, et soli eorum conscientiae derelinquens, redargutionem eorum latenter induxit.

Hilarius. itaque cui rei Ioannes cavisset, ostendit dicens beatos eos in quibus aliquid in se scandali non fuisset: quia metu eius, scilicet ne scandalizarentur, discipulos suos Ioannes, ut Christum audirent, misit.

Gregorius in Evang. vel aliter. Infidelium mens grave in Christo scandalum pertulit, cum eum etiam post tot miracula morientem vidit: unde paulus dicit: nos praedicamus Christum crucifixum, iudaeis quidem scandalum. quid ergo est dicere: beatus qui non fuerit scandalizatus in me, nisi aperta voce abiectionem mortis suae humilitatemque signare? ac si patenter dicat: mira quidem facio, sed abiecta perpeti non dedignor. quia ergo moriendo te subsequor, cavendum valde est hominibus ne in me mortem despiciant qui signa venerantur.

Hilarius. Praebetur etiam mystice in his quae in ioanne gesta sunt, intelligentia amplior, ut propheta ipso conditionis suae genere prophetizaret, quia in eo forma legis lata est: Christum enim lex annuntiavit, et remissionem peccatorum praedicavit, et regnum caelorum spopondit; et Ioannes totum hoc opus legis explevit. igitur, cessante iam lege (quae peccatis plebis inclusa, ne Christus posset intelligi, quasi vinculis et quasi carcere continebatur)., ad evangelia contuenda lex mittit, ut infidelitas fidem dictorum contempletur in factis.

Ambrosius super lucam. et fortasse isti discipuli quos misit, sunt duo populi: unus qui ex iudaeis credidit, alter qui ex gentibus.



Th. Aq. Catena aurea 4026