Th. Aq. Catena aurea 4222

MATTHAEUS 12,22-24


4222 (Mt 12,22-24)

Glossa. Confutaverat superius dominus pharisaeos christi miracula calumniantes ex hoc quod sabbatum solvere videbatur: sed quia maiori nequitia ipsa christi miracula divina virtute facta pervertebant, attribuentes ea immundo spiritui, ideo evangelista praemittit miraculum ex quo blasphemandi occasionem sumpserunt, dicens tunc oblatus est ei daemonium habens, caecus et mutus.

Remigius. Quod autem dicit tunc, ad superiora refertur, quando sanato homine qui habebat manum aridam, exivit de synagoga. Sive quod dicit tunc, potest referri ad latius atque prolixius tempus; ut sit sensus: tunc quando haec vel illa dicebantur vel gerebantur.

Chrysostomus in Matth. Miranda est autem nequitia daemonis. Utrumque ingressum oppilavit per quem ille erat crediturus, scilicet et auditum et visum. sed Christus utrumque aperuit; unde sequitur et curavit eum ita ut loqueretur et videret.

Hieronymus. Tria autem signa simul in uno homine perpetrata sunt: caecus videt, mutus loquitur, possessus a daemone liberatur. Quod et tunc quidem carnaliter factum est; sed quotidie completur in conversione credentium: ut expulso daemone, primum fidei lumen aspiciant, deinde in laudes Dei tacentia prius ora laxentur.

Hilarius in Matth. non autem sine ratione cum turbas omnes curatas in communi dixisset, nunc seorsum daemonium habens, caecus et mutus offertur. oportebat enim ut postquam manus aridae homo oblatus est, qui in synagoga curabatur, in unius huiusmodi hominis forma gentium salus fieret; ut qui erat habitatio daemonii, et caecus et mutus, Deo capax pararetur, et Deum contineret in Christo, et christi opera Dei confessione laudaret.

Augustinus de quaest. Evang. daemonium enim habens, caecus et mutus est qui non credit, et subditus est diabolo qui non intelligit et non confitetur ipsam fidem, vel non dat laudem Deo.

Augustinus de cons. Evang. hoc autem non isto ordine, sed post multa alia Lucas commemorat; et mutum dicit tantum et non caecum. Sed non ex eo quod aliquid tacet, de alio dicere putandus est: ea enim sequentia et ipse contexit quae Matthaeus.

Hilarius. stupuerunt facti istius omnes turbae; sed pharisaeorum ingravescit invidia: unde sequitur et stupebant omnes turbae et dicebant: numquid iste est filius David? Glossa. Ob misericordiam et beneficia filium David praedicant.

Rabanus. turbis autem quae minus eruditae videbantur, domini semper facta mirantibus, illi contra vel negare hoc, vel quae negare nequiverant sinistra interpretatione pervertere laborabant; quasi haec non divinitatis, sed immundi spiritus opera fuissent, idest beelzebub, qui Deus erat accaron: unde sequitur pharisaei autem audientes dixerunt: hic non eicit daemones nisi in beelzebub principe daemoniorum.


Remigius. Beelzebub autem, ipse est beel et baal et beelphegor. Beel fuit pater nini regis assyriorum; baal dictus est, quia in excelso colebatur; beelphegor a loco, idest a monte phega; zebub servus fuit abimelech filii gedeonis, qui occisis septuaginta fratribus aedificavit templum baal, et constituit eum sacerdotem in ipso ad abigendas muscas quae ibi congregabantur propter nimium cruorem victimarum. zebub namque musca dicitur, beelzebub ergo vir muscarum interpretatur: unde propter spurcissimum ritum colendi, dicebant eum esse principem daemoniorum. nihil ergo sordidius invenientes quod domino obicerent, dicebant eum in beelzebub eicere daemonia. Et sciendum quod non est legendum per d vel t in fine, ut quaedam mendosa exemplaria habent, sed per b.


MATTHAEUS 12,25-26


4225 (Mt 12,25-26)

Hieronymus. Pharisaei opera Dei principi daemoniorum deputabant; quibus dominus non ad dicta, sed ad cogitata respondit, ut vel sic compellerentur credere potentiae eius qui cordis videbat occulta: unde dicitur iesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis.

Chrysostomus in Matth. Superius quidem et de hoc Christum accusaverant, quia in beelzebub eiceret daemonia; sed tunc quidem eos non increpavit, concedens eis et a pluribus signis cognoscere eius virtutem, et a doctrina discere eius magnitudinem. sed quia permanebant eadem dicentes, iam increpat eos, quamvis eorum accusatio valde irrationabilis esset. Invidia autem non quaerit quid dicat, sed solum ut dicat. Neque tamen Christus eos contempsit, sed respondet cum decenti mansuetudine, docens nos mites esse inimicis, et non turbari, etiam si talia dicant quae nos in nobis non recognoscimus, neque habent aliquam rationem. In quo etiam ostendit mendacia esse quae ab ipsis sunt dicta: neque enim est daemonium habentis, tantam ostendere mansuetudinem, et cogitationes scire. Et quia valde irrationabilis erat eorum suspicio, et multitudinem timebant, non audebant publicare christi accusationem, sed in mente volvebant: propter quod dicit sciens cogitationes eorum. Ipse autem accusationem quidem in respondendo non ponit, neque divulgat eorum nequitiam; solutionem autem inducit: studium enim eius erat prodesse peccantibus, non publicare. Non autem respondet eis a scripturis, quia non attenderent aliter exponentes; sed a communibus opinionibus: non enim ita exteriora praelia corrumpunt, sicut ea quae interiora: hoc enim fit in corporibus, et in omnibus rebus; sed interim a magis cognitis exempla ducit, dicens omne regnum contra se divisum desolabitur. Nihil enim est in terra regno potentius; sed tamen per altercationem perit. Quid autem dicendum est de civitate, vel de domo? sive magnum sive parvum fuerit, contra seipsum pugnans perit.

Hilarius in Matth. unde domus, et civitatis eadem est hic ratio quae est regni: propter quod sequitur et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit.

Hieronymus. quomodo enim concordia parvae res crescunt, sic discordia maximae dilabuntur.

Hilarius. sermo autem Dei dives est; et vel simpliciter intellectus, vel inspectus interius, ad omnem profectum est necessarius. relictis ergo his quae ad communem intelligentiam patent, causis interioribus immoremur. Responsurus enim dominus ad id quod de beelzebub dictum erat, in ipsos quibus respondebat, responsionis conditionem retorsit: lex enim a Deo est, et regni israel pollicitatio ex lege est: si regnum legis contra se dividitur, dissolvatur necesse est; et sic israel amisit legem, quando impletionem legis in Christo plebs legis impugnat. Sed civitas hic ierusalem indicatur, quae postquam in dominum suum furore plebis exarsit, et apostolos eius cum credentium turbis fugavit, post divisionem non stabit; atque ita (quod per hanc divisionem mox consecutum est). civitatis illius denuntiatur excidium. deinde assumit et si satanas satanam eicit, adversus se divisus est: quomodo ergo stabit regnum eius? .

Hieronymus. Ac si diceret: si satanas pugnat contra se, et daemon inimicus est daemoni, deberet iam mundi venire consummatio; nec habent in eo locum adversariae potestates, quarum inter se bellum, pax hominum est.

Glossa. necessaria ergo complexione eos arguit. Vel enim Christus in virtute Dei daemones eicit, vel in principe daemoniorum. si virtute Dei, frustra calumniantur; si in principe daemoniorum, regnum eius divisum est nec stabit: et ideo a regno eius recedant; quod innuit sibi eos elegisse, dum in se non credunt.

Chrysostomus in Matth. Vel sic: si divisus est, imbecillior factus est, et perit; si autem perit, qualiter potest alium proicere? .

Hilarius in Matth. Vel aliter. Si ad divisionem suam coactus est daemon, ut daemones perturbaret, hinc quoque aestimandum est plus in eo qui diviserit, quam in his qui divisi sunt, esse virtutis; ergo regnum diaboli, divisione facta, a Christo est dissolutum.

Hieronymus. si autem putatis, o scribae et pharisaei, quod recessio daemonum obedientia sit in principem suum, ut homines ignorantes fraudulenta simulatione deludantur, quid potestis dicere de corporum sanitatibus quas dominus perpetravit? aliud est, si membrorum quoque debilitates, et spiritualium virtutum insignia daemonibus assignetis.


MATTHAEUS 12,27-28


4227 (Mt 12,27-28)

Chrysostomus in Matth. post primam solutionem, venit ad secundam prima manifestiorem, dicens et si ego in beelzebub eicio daemones, filii vestri in quo eiciunt? ideo ipsi iudices vestri erunt.

Hieronymus. Filios iudaeorum vel exorcistas gentis illius, ex more signat, vel apostolos ex eorum stirpe generatos. si exorcistas, qui ad invocationem Dei eiciebant daemones, coarctat pharisaeos interrogatione prudenti, ut confiteantur spiritus sancti esse opus eorum. Quod si expulsio, inquit, daemonum in filiis vestris, Deo, non daemonibus deputatur, quare in me idem opus non eamdem habeat et causam? ergo ipsi vestri iudices erunt, non potestate, sed comparatione; dum illi expulsionem daemonum Deo assignant, vos principi daemoniorum. Sin autem et de apostolis dictum est (quod et magis intelligere debemus)., ipsi erunt iudices eorum: quia sedebunt in duodecim soliis, iudicantes duodecim tribus israel.

Hilarius in Matth. Idcirco autem digne iudices sunt in eos constituti, quibus id dedisse Christus adversus daemones potestatis reperitur quod ipse est negatus habuisse.

Rabanus. Vel quia apostoli bene sibi conscii erant, nihil malae artis se ab eo didicisse.

Chrysostomus in Matth. non autem dixit: discipuli mei, neque apostoli, sed filii vestri: ut si quidem voluerint reverti ad illorum dignitatem, multam hinc accipiant occasionem; si autem ingrati fuerint, neque inverecundam habeant excusationem. Eiciebant autem apostoli daemones, quia acceperant potestatem ab ipso, et tamen nihil eos incusabant: non enim rebus, sed personae christi adversabantur. Volens igitur monstrare quoniam invidiae erant quae dicebantur de ipso, apostolos in medium ducit. Rursus autem ad sui cognitionem inducit eos, demonstrans quoniam propriis adversantur bonis, et contrariantur suae saluti; cum deceret eos laetari, quod magna bona illis advenerat donaturus; unde sequitur si autem ego in spiritu Dei eicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei. Per hoc autem demonstrat quod magnae virtutis opus est daemones eicere, et non cuiuslibet gratia. Et ob hoc quidem syllogizat dicens ergo pervenit in vos regnum Dei; ac si dicat: si hoc est, profecto filius Dei advenit. Hoc autem obumbrate dicit, ut non illis sit grave. Deinde ut illos alliciat, non dixit simpliciter pervenit regnum, sed in vos; quasi dicat: vobis veniunt bona: propter quid vestram impugnatis salutem? hoc enim est signum a prophetis traditum praesentiae filii Dei, tanta fieri potestate divina.

Hieronymus. regnum enim Dei seipsum signat, de quo in alio loco scriptum est: regnum Dei intra vos est; et: medius stat intra vos quem nescitis. Vel certe illud regnum quod et Ioannes et ipse dominus praedicaverant: poenitentiam agite: appropinquabit enim regnum caelorum. est et tertium regnum scripturae sanctae, quod auferetur a iudaeis, et tradetur genti facienti fructus eius.

Hilarius in Matth. si ergo discipuli operantur per Christum, et ex spiritu Dei Christus operatur, adest regnum Dei iam in apostolos mediatoris officio transfusum. Diminutio etiam regni diaboli, est augmentatio regni Dei.

Augustinus de quaest. Evang. Unde potest etiam hic esse sensus: si ego in beelzebub eicio daemones, etiam secundum vestram sententiam pervenit in vos regnum Dei: quia regnum diaboli stare non potest, quem adversum se divisum fatemini. Regnum enim Dei nunc dixit quo damnantur impii, et a fidelibus de peccatis suis poenitentiam nunc agentibus decernuntur.


MATTHAEUS 12,29


4229 (Mt 12,29)

Chrysostomus in Matth. posita secunda solutione, inducit et tertiam, dicens aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis? quod enim non potest satanas satanam eicere, manifestum ex dictis est. Sed quoniam neque alius potest eum eicere nisi prius eum superaverit, omnibus est manifestum. Constituitur ergo quod et antea ex manifestiori abundantia: dicit enim: tantum absisto ab hoc quod utar diabolo coadiutore, quod praelier cum eo et ligem eum: et huiusmodi coniectura est quod vasa eius diripio. Et sic contrarium eius quod illi tentabant dicere, demonstrat. Illi enim volebant ostendere quod non propria virtute eicit daemones, ipse autem ostendit quod non solum daemones, sed et eorum principem ligavit: quod manifestum est ab his quae facta sunt. Qualiter enim principe non victo, hi qui subiacent daemones direpti sunt? hoc autem mihi prophetia videtur esse, quod dicitur: non enim solum daemones eicit, sed et errorem universi orbis terrarum abiget et machinationem diaboli dissolvet. et non dixit: rapiet, sed diripiet, ostendens quod hoc cum potestate fiat.

Hieronymus. Domus illius mundus est, in maligno positus, non creatoris dignitate, sed magnitudine delinquentis. Alligatus est fortis, et religatus in tartarum, et domini pede contritus. Non autem debemus esse securi: adversarius noster fortis victoris quoque vocibus comprobatur.

Chrysostomus in Matth. Fortem autem eum vocat, antiquam eius ostendens tyrannidem, quae ex nostra desidia orta est.

Augustinus de quaest. Evang. quos scilicet ipse tenebat, ne possent viribus suis ab illo se homines eruere, sed per gratiam Dei. Vasa eius dicit omnes infideles. Alligavit autem fortem, quia potestatem illi ademit impediendi voluntatem fidelium a sequendo Christo et obtinendo regno Dei.

Rabanus. Domum ergo eius diripuit; quia ereptos a diaboli laqueis eos quos suos esse praevidit, ecclesiae adunavit; vel quia omnes mundi partes apostolis et eorum successoribus convertendas distribuit. ostendit igitur per manifestam parabolam, dicens, quia non concordat in fallaci operatione cum daemonibus ut calumniabantur, sed virtute divinitatis homines a daemonibus liberavit.


MATTHAEUS 12,30


4230 (Mt 12,30)

Chrysostomus in Matth. posita tertia solutione, hic ponit quartam, dicens qui non est mecum, contra me est.

Hilarius in Matth. In quo ostendit longe a se esse ut aliquid a diabolo mutuatus sit potestatis; et ex hoc ingentis periculi res intelligitur male de eo opinari, cum quo non esse, idipsum est quod contra esse.

Hieronymus. Non tamen putet hoc quisquam de haereticis dictum et schismaticis; quamquam et ita ex superfluo posset intelligi; sed ex consequentibus textuque sermonis ad diabolum refertur, eo quod non possint opera salvatoris beelzebub operibus comparari. ille cupit animas hominum tenere captivas, dominus liberare; ille praedicat idola, hic unius Dei notitiam; ille trahit ad vitia, hic revocat ad virtutes. Quomodo ergo possunt inter se habere concordiam quorum opera sunt diversa? .

Chrysostomus in Matth. Qui ergo non mecum congregat, neque mecum est, non erit mihi comparandus, ut mecum daemones eiciat: sed magis desiderat quae mea sunt spargere. sed dic mihi: si oportuerit cum aliquo praeliari, qui non vult tibi auxiliari, hoc ipso non est adversum te? ipse etiam dominus alio loco dixit: qui non est adversum vos, pro vobis est. Sed non est contrarium hoc quod hic dicitur. hic enim loquitur de diabolo adversario existente, ibi autem de homine qui in parte erat cum eis, de quo dictum erat: vidimus quemdam in nomine tuo eicientem daemonia. Videtur autem iudaeos hic occulte insinuare, cum diabolo statuens eos: ipsi enim adversus eum erant, et spargebant quae ipse congregabat. Sed et decens est credere hoc de seipso dixisse: quia adversus diabolum erat, et quae illius sunt dispergebat.


MATTHAEUS 12,31-32


4231 (Mt 12,31-32)

Chrysostomus in Matth. quia dominus pharisaeis excusando respondebat, iam eos terret. Est enim hoc correctionis non parva pars, non solum excusando respondere, sed et comminari.

Hilarius in Matth. Pharisaeorum enim sententiam, et eorum qui ita cum his sentiunt, perversitatem severissima definitione condemnat; peccatorum omnium veniam promittens, et blasphemiae spiritus indulgentiam abnegans: ideo dico vobis: omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus.

Remigius. Sciendum est tamen, quod non passim quibuscumque dimittuntur; sed illis qui pro suis reatibus dignam poenitentiam egerint. Destruitur autem his verbis error novatiani, qui dicebat, quod fideles post lapsum per poenitentiam non possunt surgere, neque peccatorum suorum veniam promereri; maxime illi qui in persecutione positi negabant. sequitur spiritus autem blasphemiae non remittetur.

Augustinus de verb. dom. Quid enim interest ad rem utrum dicatur spiritus blasphemiae non remittetur, an dicatur: qui blasphemaverit in spiritum sanctum, non ei remittetur, ut Lucas dicit, nisi forte quod eadem sententia apertius isto modo quam illo dicitur; et alium evangelistam non destruit alius, sed exponit? spiritus enim blasphemiae clause dictum est, quia non est expressum cuius spiritus; et ideo ad huiusmodi expositionem subditur et quicumque dixerit verbum contra filium hominis, remittetur ei. Ideo post universalem commemorationem omnis blasphemiae, eminentius voluit exprimere blasphemiam quae dicitur contra filium hominis, quam in evangelio secundum ioannem valde gravem ostendit, ubi ait de spiritu sancto: ille arguet mundum de peccato, de iustitia, et de iudicio: de peccato quidem, quia non credunt in me. sequitur qui autem dixerit contra spiritum sanctum verbum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro. non ergo hoc dicitur propterea quia in trinitate maior est filio spiritus sanctus: quod nullus unquam vel haereticus dixit.

Hilarius in Matth. Quid autem tam extra veniam est quam in Christo negare quod Dei est, et consistentem in eo paterni spiritus substantiam adimere, cum in spiritu Dei omne opus consummet, et in eo Deus sit mundum reconcilians sibi? .

Hieronymus. Vel ita locus iste est intelligendus. Qui verbum dixerit contra filium hominis, scandalizatus carne mea, et me hominem tantum arbitrans; talis opinio atque blasphemia, quamquam culpa non careat erroris, tamen habet veniam propter corporis vilitatem. Qui autem manifeste intelligens opera Dei, cum Dei virtutem negare non possit, eadem calumniatur stimulatus invidia, et Christum Dei verbum et opera spiritus sancti dicit esse beelzebub, isti non remittitur neque in hoc saeculo, neque in futuro.

Augustinus de verb. Dom. Sed si hoc propterea dictum esset, profecto de omni blasphemia taceretur, et haec sola remissibilis videretur quae contra filium hominis dicitur, quasi cum homo solum putatur. Cum vero praemissum sit omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, proculdubio et illa blasphemia quae contra patrem dicitur, ista generalitate concluditur; et tamen haec sola irremissibilis definitur quae dicitur contra spiritum sanctum. Numquidnam et pater formam servi accepit, quasi sit maior spiritus sanctus? quis etiam non convincitur dixisse verbum contra spiritum sanctum antequam christianus vel catholicus fieret? primo ipsi pagani, cum dicunt Christum magicis artibus fecisse miracula, nonne similes sunt his qui dixerunt eum in principe daemoniorum eiecisse daemonia? iudaei etiam, et quicumque haeretici qui spiritum sanctum confitentur, sed negant eum esse in corpore christi, quod est ecclesia catholica, similes sunt pharisaeis, qui negabant spiritum sanctum esse in Christo. Quidam etiam haeretici ipsum spiritum sanctum vel creaturam esse contendunt, sicut ariani, eunomiani et macedoniani; vel eum prorsus ita negant ut Deum negent esse trinitatem; sed solum patrem esse Deum asseverant; et ipsum aliquando vocari filium, aliquando spiritum sanctum, sicut sabelliani. Photiniani quoque patrem solum esse dicentes Deum, filium vero non nisi hominem, negant omnino tertiam esse personam spiritum sanctum. Manifestum est igitur, a paganis, iudaeis et haereticis blasphemari spiritum sanctum. Numquid ergo deserendi sunt, et sine ulla spe deputandi? quibus si non est dimissum verbum quod dixerunt contra spiritum sanctum, inaniter eis promittitur quod in baptismo sive in ecclesia remissionem accipiant peccatorum. Non enim dictum est: non remittetur ei in baptismo; sed neque in hoc saeculo neque in futuro: et sic illi soli aestimandi sunt ab huiusmodi gravissimi peccati reatu liberi qui ab infantia sunt catholici. Nonnullis autem videtur eos tantummodo peccare in spiritum sanctum qui lavacro regenerationis abluti in ecclesia, et accepto spiritu sancto, velut tanto postea dono salvatoris ingrati, mortifero aliquo peccato se immerserunt; qualia sunt vel adulteria, vel homicidia, vel ipsa discessio a nomine christiano, sive catholica ecclesia. sed iste sensus unde probari possit ignoro; cum et poenitentiae quorumcumque criminum locus in ecclesia non negetur, et ipsos haereticos ad hoc utique corripiendos dicat apostolus: ne forte det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem. Postremo non ait dominus: qui fidelis catholicus dixerit verbum contra spiritum sanctum; sed qui dixerit, hoc est quicumque dixerit, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro.

Augustinus de serm. dom. Vel aliter. Dicit Ioannes apostolus: est peccatum ad mortem, non pro eo dico, ut roget quis. peccatum autem fratris ad mortem dico esse, cum post Dei agnitionem per gratiam domini nostri iesu christi quisquam oppugnat fraternitatem, aut adversus ipsam gratiam qua reconciliatus est Deo, invidentiae facibus agitatur. Huius peccati tanta labes est ut deprecandi humilitatem subire non possit, etiam si peccatum suum mala conscientia et agnoscere et annuntiare cogatur. quam mentis affectionem propter peccati magnitudinem iam de damnatione aliquos habere credendum est: et hoc fortasse est peccare in spiritum sanctum; idest, per malitiam et invidiam, fraternam impugnare caritatem, post acceptam gratiam spiritus sancti; quod peccatum dominus neque hic, neque in futuro saeculo dimitti dicit. Unde quaeri potest utrum in spiritum sanctum iudaei peccaverint, quando dixerunt, quod in beelzebub principe daemoniorum dominus daemonia expellebat. Utrum enim hoc in ipsum dominum dictum accipiamus, quia de se dicit alio loco: si patremfamilias beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos eius? an quoniam de magna invidentia dixerant, ingrati tam praesentibus beneficiis, quamvis nondum christiani fuerint, tamen propter ipsam invidentiae magnitudinem in spiritum sanctum peccasse credendi sunt? non enim hoc colligitur de verbis domini. Videri tamen potest adhuc eos monuisse, ut accedant ad gratiam, et post acceptam gratiam non ita peccent ut nunc peccaverunt. Neque enim in filium hominis dixerunt verbum nequam; et potest eis dimitti, si conversi fuerint et ei crediderint. Si autem postquam spiritum sanctum acceperint, fraternitati invidere, et gratiam quam acceperunt, oppugnare voluerint, non eis dimittitur neque in hoc saeculo, neque in futuro. Nam si eos sic haberet condemnatos ut nulla spes reliqua illis esset, non adhuc monendo indicaret, cum addidit dicens aut facite arborem bonam, etc.

Augustinus in lib. retract. Hoc autem non confirmavi, quia hoc putare me dixi; sed tamen addendum fuit: si in hac tamen scelerata mentis perversitate finierit hanc vitam: quoniam de quocumque pessimo in hac vita constituto non est utique desperandum; nec pro illo imprudenter oratur de quo non desperatur.


Augustinus de verb. Dom. est autem magnum secretum huius quaestionis. lumen ergo expositionis a domino quaeratur. Dico autem caritati vestrae, forte in omnibus scripturis sanctis nulla maior quaestio, nulla difficilior invenitur. prius ergo ut advertatis admoneo, non dixisse dominum: omnis blasphemia spiritus non remittetur; neque dixisse: qui dixerit quodcumque verbum contra spiritum sanctum; sed qui dixerit verbum. Quapropter non est necesse ut omnem blasphemiam et omne verbum quod dicitur contra spiritum sanctum, remissionem quisquam existimet non habere; sed necesse est plane ut sit aliquod verbum quod si dicatur contra spiritum sanctum, nullam remissionem mereatur. Solent enim scripturae ita loqui, ut quando aliquid sic dicitur ut neque ex toto, neque ex parte dictum sit, non sit necesse ut ex toto fieri possit, ut ex parte non intelligatur: sicut cum dominus dixit iudaeis: si non venissem, et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent. Non enim ita dictum est ut sine ullo omnino peccato vellet intelligi futuros fuisse iudaeos; sed esse aliquod peccatum quod non haberent nisi Christus venisset. Quis autem sit iste modus contra spiritum sanctum, ordo postulat ut dicamus. Insinuatur siquidem nobis in patre auctoritas, in filio nativitas, in spiritu sancto patris filiique communitas. Quod ergo commune est patri et filio et per hoc nos voluerunt habere communionem et inter nos et secum. caritas enim Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis, et quia peccatis alienabamur a possessione bonorum verorum, caritas operit multitudinem peccatorum. quod enim Christus in spiritu sancto peccata dimittat, hinc intelligi potest quod cum dixisset discipulis: accipite spiritum sanctum, continuo subiecit: si cui dimiseritis peccata, dimittentur illis. Primum itaque credentium beneficium est in spiritu sancto remissio peccatorum. Contra hoc donum gratuitum loquitur cor impoenitens: ipsa ergo impoenitentia est spiritus blasphemiae; quae non remittetur neque in hoc saeculo, neque in futuro. Contra enim spiritum sanctum, quo peccata dimittuntur, verbum valde malum, sive cogitatione sive lingua sua dicit qui secundum duritiam cordis sui et cor impoenitens thesaurizat sibi iram in die irae. Haec omnino impoenitentia non habet remissionem neque in hoc saeculo, neque in futuro: quia poenitentia impetrat remissionem in hoc saeculo, quae valeat in futuro. Sed ista impoenitentia, quamdiu quisque in hac carne vivit, non potest iudicari: de nullo enim desperandum est quamdiu patientia Dei ad poenitentiam adducit. Quid enim, si isti quos in quocumque genere erroris notas et tamquam desperatissimos damnas, antequam istam vitam finiant, agant poenitentiam et inveniant veram vitam in futuro? haec autem blasphemia, quamvis prolixa, et pluribus verbis contexta sit, solet tamen scriptura etiam multa verba verbum appellare: neque enim unum verbum locutus est dominus cum propheta; et tamen legitur: verbum quod factum est ad illum, vel ad illum prophetam. Hic autem fortassis aliquis quaerat utrum tantummodo spiritus sanctus peccata dimittat, an et pater et filius. Respondemus, quia et pater et filius: ipse enim filius de patre dicit: dimittet vobis pater vester peccata vestra; et de se ait: filius hominis potestatem habet in terra dimittendi peccata. Cur ergo illa impoenitentia quae numquam dimittitur, solum ad spiritus sancti blasphemiam dicitur pertinere? tamquam ille qui in hoc impoenitentiae peccato fuerit obligatus, dono spiritus sancti resistere videatur, quod eo dono fiat remissio peccatorum. Sed peccata, quia praeter ecclesiam non dimittuntur, in eo spiritu dimitti oportebat quo in unum ecclesia congregatur. Remissio ergo peccatorum, quam tota trinitas facit, proprie ad spiritum sanctum dicitur pertinere: ipse enim est spiritus adoptionis filiorum, in quo clamamus: abba pater, ut ei possimus dicere: dimitte nobis debita nostra. et hinc cognoscimus, sicut dicit Ioannes, quoniam Christus manet in nobis, de spiritu sancto quem dedit nobis. ad ipsum etiam pertinet societas qua efficimur unum corpus unici filii Dei: quia quodammodo societas patris et filii est ipse spiritus sanctus. Quisquis ergo reus fuerit impoenitentiae contra spiritum sanctum in quo unitas et societas communionis congregatur ecclesiae, numquam illi remittitur.

Chrysostomus in Matth. vel aliter secundum primam expositionem: iudaei quidem ignorabant Christum quis esset; spiritus autem sancti sufficiens acceperunt experimentum; etenim prophetae per eum locuti sunt. Quod ergo dicit hoc est: esto quia me offendistis propter carnem circumpositam; numquid et de spiritu sancto habetis dicere: quoniam ignoramus eum? propter hoc non ignoscibilis est vobis haec blasphemia, et hic et illic dabitis vindictam; quia enim daemones eicere et sanitates perficere spiritus sancti est: non ergo mihi contumelias infertis solum, sed spiritui sancto; ideoque vobis inevitabilis erit condemnatio et hic et illic. Etenim hominum hi quidem hic solum puniuntur, sicut qui indigni participaverunt mysteriis apud corinthios; hi autem illic solum, sicut dives in inferno; hi autem hic et illic, sicut et ipsi iudaei, qui et hic intolerabilia passi sunt, ierusalem capta, et ibi difficillimam sustinent poenam.

Rabanus. In hac autem auctoritate extinguitur haeresis origenis, qui asserit, post multa saecula omnes peccatores veniam consecuturos; quae refellitur per hoc quod dicitur, quod non remittetur neque in hoc saeculo, neque in futuro.

Gregorius in dialogo. datur enim intelligi quasdam culpas in hoc saeculo, quasdam vero in futuro relaxari: quod enim de uno negatur, de quibusdam conceditur. Sed tamen hoc de parvis minimisque peccatis fieri posse credendum est; sicut est assiduus otiosus sermo, immoderatus risus, vel peccatum curae rei familiaris, quae vix sine culpa vel ab ipsis agitur qui culpam qualiter debeant declinare sciunt; aut in non gravibus culpis error ignorantiae, quae etiam post mortem gravant, si nobis in hac vita adhuc positis minime fuerint relaxata. hoc tamen sciendum est, quia illic saltem de minimis nil quisque purgationis obtinebit nisi qui hoc bonis actibus in hac vita positus ut obtineat, promeretur.


MATTHAEUS 12,33-35


4233 (Mt 12,33-35)

Chrysostomus in Matth. post priores redargutiones rursus eos aliter confundit. Hoc autem facit non ut seipsum accusatione liberet (ad hoc enim sufficiebant priora)., sed eos corrigere volens: unde dicit aut facite arborem bonam et fructum eius bonum; aut facite arborem malam et fructum eius malum; ac si dicat: nullus vestrum dixit quod malum est aliquos a daemone liberare. Sed quia operibus non maledicebant, sed diabolum dicebant hoc operantem, demonstrat quod haec accusatio est praeter consequentiam rerum, et praeter communes conceptiones. Talia autem confingere est immensae verecundiae.

Hieronymus. constringit ergo eos syllogismo quem graeci vocant aphycton, nos inevitabilem possumus appellare: quia interrogatos hinc inde concludit et utroque cornu premit. Si, inquit, diabolus malus est, bona opera facere non potest; si autem bona sunt quae facta cernitis, sequitur ut non sit diabolus qui illa fecit; neque enim fieri potest ut ex malo bonum, aut ex bono oriatur malum.

Chrysostomus in Matth. Etenim arboris diiudicatio a fructu apparet, non fructus ab arbore: unde sequitur siquidem ex fructu arbor cognoscitur. Etsi enim arbor fructus est causa, sed tamen fructus arboris est demonstrativus. Vos autem contrarium facitis: in operibus enim nihil accusare habentes, contrariam de arbore fertis sententiam, me daemoniacum appellantes.

Hilarius in Matth. Sic ergo in praesens iudaeos refellit: quia cum intelligerent christi opera ultra humanam esse virtutem, noluerunt tamen ea quae Dei sunt confiteri. Futuram vero omnem fidei perversitatem coarguit, eorum scilicet qui divinitatem et communionem paternae substantiae domino detrahentes, in diversa haeresum studia ceciderunt, neutrum facientes: nec inter gentes sub venia ignorationis habitantes, nec in veritatis cognitione versantes. Arborem se in corpore positum signat; quia per interiorem virtutis suae fecunditatem exeat ubertas omnis in fructus. Igitur arbor bona facienda cum fructibus bonis est, aut mala constituenda cum malis fructibus: non quia arbor mala possit constitui quae bona est, nec e converso; sed ut per hanc significantiam intelligeremus Christum tamquam inutilem relinquendum, aut tamquam bonorum fructuum utilitate retinendum. Ceterum medium se agere, et in Christum aliqua deferre, negare quae maxima sunt, venerari tamquam Deum, Dei communione spoliare, blasphemia spiritus est: ut cum per admirationem tantorum operum Dei nomen detrahere non audeas, per malevolentiam mentis generositatem eius, abnegata paternae substantiae communione, deturpes.

Augustinus de verb. Dom. vel in hoc admonuit nos dominus ut bonae arbores simus, ut bonos fructus producere possimus: ubi enim ait facite enim arborem bonam, et fructum eius bonum, est praeceptum salubre, cui obedientia est necessaria. Quod autem dicit facite arborem malam, et fructum eius malum, non praeceptum est ut faciatis, sed monitio ut caveatis: contra hos enim dixit qui putabant se cum mali essent, bona loqui posse, vel bona opera habere: hoc dominus dicit esse non posse. Prius enim est mutandus homo, ut opera mutentur: si enim manet homo in eo quod malus est, bona opera habere non potest; si manet in eo quod bonus est, mala opera habere non potest. Omnes ergo malas arbores Christus invenit; sed dedit potestatem filios Dei fieri credentibus in nomine eius.

Chrysostomus in Matth. quia vero non pro seipso, sed pro spiritu sancto fecit sermonem, eos convenienter increpat dicens progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? hoc autem dixit et eos incusans, et eorum quae dicta sunt, demonstrationem ex ipsis praebens, quasi dicat: ecce vos cum sitis arbores malae, non potestis portare fructum bonum. Non ergo miror quod haec loquimini: etenim male nutriti estis a malis progenitoribus, et mentem malam habetis. Et vide, quod non dixit: qualiter potestis bona loqui, cum sitis progenies viperarum? nihil enim hoc ad illud pertinet; sed qualiter potestis bona loqui, cum sitis mali? progenies autem viperarum eos dici, quia in progenitoribus gloriabantur; ut ergo excluderet eorum superbiam, separavit eos a cognatione abraham, attribuens eis progenitores similium morum.

Rabanus. Vel progenies viperarum, idest filios et imitatores diaboli, eos appellat: quia scienter bonis operibus detrahunt, quod diabolicum est; unde sequitur ex abundantia enim cordis os loquitur. Ille homo ex abundantia cordis loquitur qui non ignorat ex qua intentione verba promantur; quod apertius ostendere volens, subiungit bonus homo de bono thesauro profert bona, et malus homo de malo thesauro profert mala. Thesaurus cordis intentio est cogitationis, ex qua interius arbiter iudicat proventum operis, ut aliquando maiora minorem habeant mercedem, aliquando ob incuriam cordis tepidi, maiorum virtutum opera ostentantes, minora a domino praemia sortiantur.

Chrysostomus in Matth. ex his etiam demonstrat suam deitatem scientem cordis occulta: quoniam non verborum solum, sed etiam malarum cogitationum exsolvent vindictam. Est autem naturae continentia supereminentis, inter nequitiae verba per os extra effundi. Quare cum audieris hominem male loquentem, multo ampliorem aestimes nequitiam quam verba demonstrant. Quod enim exterius dicitur, est supereffluentia eius quod intus est; in quo eos vehementer tetigit. Si enim quod dictum est ab eis, ita est malum, excogita radix verborum quam maligna est. Contingit autem hoc decenter; lingua enim confusa multoties non repente effundit nequitiam: cor autem nullum hominum habens testem, sine timore quaecumque vult parturit mala: Dei enim non multa cura est ei. Sed cum augetur multitudo malorum quae intus sunt, quae interim occultabantur, extra per verba proveniunt: et ideo dicit ex abundantia cordis os loquitur; eo quod homo de thesauris cordis loquitur.

Hieronymus. In hoc autem quod dicit bonus homo de bono thesauro profert bona, etc., vel ipsos iudaeos Deum blasphemantes ostendit, de quali thesauro blasphemiam proferant. Vel cum superiori quaestione haeret sententia, quod quomodo non possit bonus homo proferre mala, nec malus bona, sic non possit Christus mala, nec diabolus bona opera facere.



Th. Aq. Catena aurea 4222