Th. Aq. Catena aurea 4434

MATTHAEUS 14,34-36


4434 (Mt 14,34-36)

Remigius. Narraverat superius evangelista, dominum iussisse discipulos suos ascendere in naviculam, et praecedere eum trans fretum; nunc autem in coepta intentione perseverans, dicit quo in transfretando pervenerint, dicens et, cum transfretassent, venerunt in terram genesareth.

Rabanus. Terra genesar iuxta stagnum genesareth a loci ipsius natura nomen trahens, qua crispantibus aquis de seipso sibi excitare auram perhibetur: graeco enim vocabulo quasi generans sibi auram dicitur.

Chrysostomus in Matth. monstrat autem evangelista quod post multum tempus ad partes illas Christus venerat: et ideo sequitur et, cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam.

Hieronymus. cognoverunt autem eum rumore, non facie; vel certe pro signorum magnitudine quae perpetrabat in populis, vultu plurimis notus erat. Et vide quanta fides sit hominum terrae genesareth, ut non praesentium tantum salute contenti sint, sed mittant ad alias per circuitum civitates.

Chrysostomus in Matth. Neque enim similiter ut prius ad domos trahebant, et tactum manus inquirebant; sed cum maiori fide eum alliciebant: unde sequitur et obtulerunt ei omnes male habentes et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent. Mulier enim quae fluxum sanguinis patiebatur, universos hanc sapientiam docuit, ut scilicet tangendo fimbriam vestimenti christi, salvarentur. patet etiam quod tempus quo Christus absens fuit, non solum fidem eorum non dissolvit, sed et maiorem reddidit, cuius virtute omnes salvati sunt: et ideo sequitur et quicumque tetigerunt salvi facti sunt.

Hieronymus. Si autem sciremus quid in nostra lingua resonat genesareth, intelligeremus quomodo iesus per typum apostolorum et navis, ecclesiam de persecutionis naufragio liberatam transducat ad littus, et in tranquillissimo portu faciat requiescere.

Rabanus. Genesar enim interpretatur ortus principium. Tunc autem plena nobis tribuetur tranquillitas, quando paradisi per Christum nobis restituetur hereditas ac primae stolae iucunditas.

Hilarius. vel aliter. Finitis legis temporibus, et ex israel quinque millibus virorum intra ecclesiam collocatis, iam credentium populus occurrit: iam ipse ex lege per fidem salvus, reliquos ex suis infirmos aegrotosque offert domino; oblatique fimbrias vestimentorum contingere optabant, salvi per fidem futuri; sed ut ex veste tota fimbriae, ita ex domino nostro iesu Christo sancti spiritus gratiae virtus exiit, quae apostolis data, ipsis quoque tamquam ex eodem corpore exeuntibus, salutem his qui contingere cupiunt subministrat.

Hieronymus. Vel fimbriam vestimenti eius minimum mandatum intellige; quod qui transgressus fuerit, minimus vocabitur in regno caelorum; vel assumptionem corporis, per quam venimus ad verbum Dei.

Chrysostomus in Matth. nos autem non solum fimbriam aut vestimentum christi habemus, sed etiam corpus eius, ut comedamus. Si ergo qui fimbriam vestimenti eius tetigerunt, tantam acceperunt virtutem, multo magis qui totum ipsum sument.



MATTHAEUS 15,1-6


4501 (Mt 15,1-6)

Rabanus. Homines genesareth et minus docti credunt; sed qui sapientes videntur, ad pugnam veniunt: iuxta illud: abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis; unde dicitur tunc accesserunt ad eum ab hierosolymis scribae et pharisaei.

Augustinus de cons. Evang. ita autem conserit evangelista narrationis suae ordinem, dicens tunc accesserunt: ut quantum ipse transitus indicat, rerum etiam consequentium ordo servetur.

Chrysostomus in Matth. propter hoc autem evangelista hic tempus designat ut ostendat ineffabilem illorum nequitiam nulli cedentem: tunc enim venerunt quando plurima signa operatus est, quando infirmos ex tactu fimbriae curaverat. Quod autem ab hierosolymis venisse dicuntur scribae et pharisaei, sciendum est, quod per omnes tribus erant disseminati; sed qui in metropoli habitabant, peiores aliis erant, velut ampliori fruentes honore, et maiorem superbiam possidentes.

Remigius. Duabus autem de causis reprehenduntur: et quia ab hierosolymis venerant, idest a loco sancto descenderant; et quia seniores populi et legis doctores erant; et non ad discendum, sed ad reprehendendum dominum venerant: subditur enim dicentes: quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? .

Hieronymus. Mira pharisaeorum scribarumque stultitia. Dei filium arguunt, quare traditiones hominum et praecepta non servet.

Chrysostomus in Matth. vide autem qualiter et a sua interrogatione capiuntur: non enim dicunt: quare transgrediuntur legem moysi; sed traditionem seniorum: unde manifestum est, quod multa nova inducebant sacerdotes, quamvis moyses dixerit: non adicietis ad verbum quod ego propono vobis hodie, et non auferetis ab eo; et quando oportebat eos ab observationibus liberari, tunc amplioribus observationibus se alligabant, timentes ne aliquis eorum principatum auferret; terribiliores esse volentes, quasi et ipsi essent legislatores.

Remigius. quae autem fuerint traditiones, manifestat Marcus cum ait: pharisaei et omnes iudaei, nisi crebro lavent manus suas, non manducant panem. Unde et hic discipulos reprehendunt, dicentes non enim lavant manus suas cum panem manducant.

Beda. verba enim prophetarum carnaliter accipientes, quod dictum erat: lavamini, et mundi estote, de corpore solum lavando servabant; et ideo statuerant nonnisi lotis manibus manducandum esse.

Hieronymus. Manus autem, idest opera non corporis sed animae lavandae sunt ut fiat in illis verbum Dei.

Chrysostomus in Matth. Ideo autem discipuli non lotis manibus manducabant, quia iam superflua despiciebant, ea solum quae sunt necessaria attendentes, et neque lavari, neque non lavari pro lege habentes, sed ut contingebat alterutrum facientes. Qui enim et ipsum necessarium cibum contemnebant, qualiter circa hoc studium haberent? Remigius. Vel reprehendebant pharisaei discipulos domini, non de ista lavatione, quae consueto more congruit, et necessariis temporibus agitur; sed de illa superflua quae de superstitiosa traditione seniorum fuerat reperta.

Chrysostomus in Matth. Christus autem non excusavit, sed confestim reaccusavit, demonstrans quoniam eum qui magna peccat, pro parvis peccatis aliorum sollicitum esse non oportet: unde sequitur ipse autem respondens ait illis: quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? non autem dicit quod bene faciunt transgredientes, ut non det eis occasionem calumniae; neque tamen vituperat quod ab apostolis factum est, ne approbet eorum traditiones; neque rursus accusat seniores, ne tamquam iniuriatorem eum repulissent, sed increpat eos qui advenerant, tangens etiam seniores qui talem traditionem statuerant, dicens (.

Hieronymus).: cum vos propter traditionem hominum praecepta Dei negligatis, quare discipulos meos arguendos creditis, quod seniorum iussa parvipendant, ut Dei praecepta custodiant? nam Deus dixit: honora patrem et matrem. Honor in scripturis non tantum in salutationibus et officiis deferendis, quantum in eleemosynis ac munerum oblatione sentitur. Honora, inquit apostolus, viduas quae vere viduae sunt. Hic enim honor donum intelligitur. Praeceperat ergo dominus, vel imbecillitates vel aetates vel penurias parentum considerans, ut filii honorarent etiam in vitae necessariis ministrandis parentes suos.

Chrysostomus in Matth. Voluit autem monstrare quod parentes essent valde honorandi, per hoc quod adiunxit et praemium et poenam. Sed dominus hic praemium praetermittens quod honorantibus repromittitur, scilicet esse longaevum super terram, ponit quod terribilius est, scilicet poenam: ut et ipsos stupefaceret, et alios attraheret: unde addit et qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur: in quo demonstrat eos morte dignos esse. Si enim qui verbo dehonorat parentem, morte punitur, multo magis vos qui opere: et non solum dehonoratis parentes, sed et alios hoc docetis. Qui igitur neque vivere debetis, qualiter meos discipulos incusatis? quomodo autem Dei mandatum transgrediantur, manifestat cum subdit vos autem dicitis: quicumque dixerit patri vel matri: munus quodcumque est ex me, tibi proderit.

Hieronymus. Praemissam enim providentissimam Dei legem volentes scribae pharisaeique subvertere, ut impietatem sub nomine pietatis inducerent, docuerunt pessimos filios, ut si quis ea quae parentibus offerenda sunt, Deo voluerit vovere, qui verus est pater, oblatio domini praeponatur parentum muneribus.

Glossa. ut sit sensus: quod ego offero Deo, et mihi et tibi proderit; et ideo non debes sumere, scilicet res meas in tuos usus; sed pati ut Deo offeram.

Hieronymus. Vel certe ipsi parentes, qui Deo consecrata cernebant, ne sacrilegii crimen incurrerent, declinantes, egestate conficiebantur; atque ita fiebat ut oblatio liberorum sub occasione templi et Dei in lucra cederet sacerdotum.

Glossa. Ut sit sensus: quicumque, idest quisquis vestrum, o iuvenes, dixerit, idest dicere poterit vel dicet, patri vel matri: o pater, munus quod est ex me, Deo iam devotum, proderit tibi. Admirando; quasi diceret: non debes sumere, ne sis reus sacrilegii. Vel potest legi per defectum hoc modo: quicumque dixerit patri, etc., subaudi: faciet Dei mandatum, vel complebit legem, vel erit dignus vita aeterna.

Hieronymus. Potest autem et hunc breviter habere sensum. compellitis, inquit, filios, ut dicant parentibus suis: quodcumque donum oblaturus eram Deo, in tuos consumis cibos, tibique prodest, o pater et mater; quasi diceret: non.

Glossa. Et sic propter istas persuasiones avaritiae vestrae, ille iuvenis non honorificabit patrem et matrem: unde sequitur et non honorificabit patrem et matrem; quasi diceret: vos filiis ista pessima suasistis; et propter hoc filius postea patrem et matrem non honorificabit; et ita mandatum Dei de sustentandis parentibus fecistis irritum propter traditionem vestram, scilicet avaritiae vestrae servientes.

Augustinus contra advers. Leg. et proph. Evidenter autem hic Christus ostendit, et illam esse Dei legem quam haereticus blasphemat, et iudaeos habere suas traditiones a libris propheticis et legitimis alienas; quas apostolus appellat profanas fabulas et viles.

Augustinus contra faustum. multa etiam nos hic dominus docet: et iudaeos a Deo suo se non avertere, et eius mandata non tantum se non infringere, verum etiam illos a quibus infringerentur arguere, et non nisi per moysen ista mandasse.

Augustinus de quaest. Evang. Vel aliter. Munus quodcumque est ex me, tibi proderit; idest, munus quod offers causa mei, ad te iam pertinebit: quibus verbis significant filii iam sibi non necesse esse parentum pro se oblationem, quod ad eam aetatem pervenissent ut possent iam ipsi offerre pro se. In hac ergo aetate constitutos, ut possent parentibus suis hoc dicere, cum hoc dixissent, negabant pharisaei reos esse, si parentibus non praestarent honorem.


MATTHAEUS 15, 7-11


4507 (Mt 15,7-11)

Chrysostomus in Matth. monstraverat dominus quod pharisaei non erant digni accusare transgredientes mandata seniorum, cum Dei legem destruerent; rursus autem demonstrat hoc ipsum et a propheta: unde dicit hypocritae, bene prophetavit de vobis isaias dicens: populus hic labiis me honorat; cor autem eorum longe est a me.

Remigius. Hypocrita dicitur simulator, quia aliud opere simulat, et aliud corde gestat. Isti ergo bene hypocritae dicuntur, quia sub honore Dei terrena sibi lucra accumulare cupiebant.

Rabanus. Praevidit autem isaias simulationem iudaeorum, quod in dolo pugnarent contra evangelium; et ideo dixit ex persona domini populus hic labiis me honorat, etc.

Remigius. Iudaeorum namque populus labiis et ore Deo appropinquare et honorare eum videbatur, quia unius Dei cultum se habere gloriabatur; sed corde longe a Deo recessit: quia visis signis atque miraculis, nec divinitatem eius cognoscere, nec eum suscipere voluerunt.

Rabanus. Item labiis eum honorabant quando dicebant: magister, scimus quia verax es; sed cor eorum longe ab eo fuit quando miserunt insidiatores, ut eum caperent in sermone.

Glossa. vel commendando exteriorem munditiam eum honorabant, sed dum interiori, quae vera est, carebant, cor eorum longe erat a Deo, et illis talis honor inutilis erat: unde sequitur sine causa autem colunt me docentes doctrinas et mandata hominum.

Rabanus. Non enim habebunt mercedem cum veris cultoribus, docentes doctrinas et mandata hominum, contemptis praeceptis divinis.

Chrysostomus in Matth. Augmentata ergo accusatione pharisaeorum a testimonio prophetae, et illis non emendatis, iam eis non loquitur, sed turbis: unde dicit et, convocatis ad se turbis, dixit eis: audite et intelligite. Quia turbis dogma excelsum et multa philosophia plenum propositurus erat, non simpliciter hoc enuntiat, sed susceptibilem facit sermonem. primo quidem et honore et sollicitudine exhibita circa turbas; quod ostendit evangelista dicens et convocatis ad se turbis. deinde etiam susceptibilem facit sermonem ex tempore: quia post mortuos suscitatos, post victoriam contra pharisaeos habitam, tunc legem proponit, ut facilius suscipiatur. et non solum simpliciter turbas advocavit; sed etiam eos attentiores fecit in hoc quod dixit audite et intelligite; idest, attendite et erigimini mente ad hoc audiendum. Non autem dixit eis: nihil est observatio escarum, neque quod moyses male iniunxerat; sed per modum admonitionis et consilii a rerum ipsarum natura testimonium accipiens ait non quod intrat in os, coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.

Hieronymus habet communicat.

Hieronymus. verbum communicat proprie scripturarum est, et publico sermone non teritur. Populus autem iudaeorum partem Dei se esse iactans, communes cibos vocat quibus omnes utuntur homines; verbi gratia, suillam carnem, ostreas, lepores et istiusmodi animantia, quae ungulam non findunt, nec ruminant, nec squamosa in piscibus sunt. Unde et in actibus apostolorum scriptum est: quod Deus sanctificavit, tu ne commune dixeris. commune ergo quod ceteris hominibus patet, et quasi non de parte Dei, pro immundo appellatur.

Augustinus contra faustum. Testamento autem veteri non est contraria ista sententia, qua dominus dicit non quod intrat in os; in qua apostolus: omnia munda mundis et: omnis creatura Dei bona est. Si possunt, hoc apostolum de ipsis dixisse naturis, intelligant manichaei; illas autem litteras, propter quasdam praefigurationes tempori congruentes, animalia quaedam non natura, sed significatione immunda dixisse. Itaque, verbi gratia, si de porco et agno requiratur, utrumque natura mundum est, quia natura omnis creatura Dei bona est; quadam vero significatione agnus mundus, porcus immundus est; tamquam si stultum et sapientem diceres, utrumque hoc verbum natura vocis et litterarum et syllabarum quibus constat, utique mundum est; significatione autem unum horum verborum, quod dicitur stultus, immundum dici potest, non natura sui, sed quoniam quoddam immundum significat. Et fortasse quod est in rerum figuris porcus, hoc est in hominum genere stultus: et tam illud animal quam istae duae syllabae, quod dicitur stultus, quoddam unum idemque significant. immundum quippe illud animal in lege positum est, eo quod non ruminet; non autem hoc eius vitium, sed natura est. sunt autem homines, qui per hoc animal significantur, immundi proprio vitio, non natura; qui cum libenter audiant verba sapientiae, postea de his omnino non cogitant. quod enim utile audieris, velut ab intestino memoriae, tamquam ad os cogitationis recordandi dulcedine revocare, quid aliud est quam spiritualiter ruminare? quod qui non faciunt, illorum animalium genere figurantur. Hae autem similitudines rerum in locutionibus vel observationibus figuratis rationales mentes utiliter et suaviter movent; sed priori populo multa talia non tantum audienda, verum etiam observanda praecepta sunt. Tempus enim erat quo non tantum dictis, sed etiam factis prophetizari oportebat ea quae posteriore tempore fuerant revelanda: quibus per Christum atque in Christo revelatis, fidei gentium onera observationum non sunt imposita, prophetiae tamen est auctoritas commendata. requiro autem a manichaeis, utrum ista domini sententia qua dixit, non inquinari his hominem quae in os eius intrant, vera aut falsa sit. Si falsam dicunt, cur eam eorum doctor adimantus a Christo prolatam dicens, ad expugnandum vetus testamentum obiecit? si autem vera est, cur adversus eam credunt se coinquinari? .

Hieronymus. Opponat autem prudens lector, et dicat: si quod intrat in os, non coinquinat hominem, quare idolothytis non vescimur? sciendum igitur, quod ipsi quidem cibi, et omnis Dei creatura per se munda sit; sed idolorum et daemonum invocatio ea facit immunda; apud eos scilicet qui cum conscientia idoli idolothytum manducant, et conscientia eorum, cum sit infirma, polluitur, ut apostolus dicit.

Remigius. Quicumque autem tantae fidei est ut intelligat creaturam Dei nullo modo inquinari posse, sanctificetur cibus per verbum Dei et orationem, et comedat quicquid vult: ita tamen quod haec licentia offendiculum non fiat infirmis, ut apostolus dicit.


MATTHAEUS 15,12-14


4512 (Mt 15,12-14)

Hieronymus. Ex uno sermone domini, omnis superstitio observationum iudaicarum fuerat elisa, qui in cibis sumendis abominandisque religionem suam sitam arbitrabantur.

Chrysostomus in Matth. praemissa itaque cum audissent pharisaei, nihil contradixerunt illi, quia vehementer eos convicerat, non redarguendo solum, sed et dolum illorum propalando: sed scandalizati sunt, pharisaei scilicet, non autem turbae: unde dicitur tunc accedentes discipuli eius, dixerunt ei: scis quia pharisaei, audito hoc verbo, scandalizati sunt? .

Hieronymus. Quia crebro teritur in ecclesiasticis scripturis scandalum, breviter dicendum quid significat scandalum. Nos offendiculum vel ruinam et impactionem pedis possumus dicere. quando ergo legimus: quicumque scandalizaverit, hoc intelligimus: qui dicto vel facto occasionem ruinae dederit.

Chrysostomus in Matth. Christus autem non solvit pharisaeorum scandalum, sed magis eos increpavit: unde sequitur at ille respondens ait: omnis plantatio quam non plantavit pater meus caelestis eradicabitur. Hoc autem manichaei de lege dictum esse dicunt; sed confutant eos quae antea dicta sunt. Si enim de lege dixisset, qualiter superius pro lege pugnasset, dicens: quare transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? qualiter etiam prophetam induxisset in medium? si etiam Deus dixit: honora patrem et matrem, qualiter hoc quod in lege dictum est, non est Dei plantatio? .

Hilarius in Matth. dicens ergo omnem plantationem quae non a patre sit, docet traditionem hominum eradicandam, cuius favore legis praecepta transgressi sunt.

Remigius. Omnis etiam falsa doctrina, et superstitiosa observatio cum suis actoribus permanere non potest; et quia a Deo patre non est, cum eisdem eradicabitur. Illa ergo sola permanebit quae a Deo patre est.

Hieronymus. numquid ergo eradicabitur et illa plantatio, de qua apostolus ait: ego plantavi, apollo rigavit? sed solvitur quaestio ex eo quod sequitur: Deus autem incrementum dedit. Dicit et ipse: Dei agricultura, Dei aedificatio estis; et alibi: cooperatores Dei sumus. si autem cooperatores Dei, igitur plantante paulo et rigante apolline, Deus cum operatoribus suis plantat et rigat. Abutuntur autem hoc loco qui diversas naturas introducunt, dicentes: si plantatio quam non plantavit pater, eradicabitur, ergo quam ille plantavit, non potest eradicari. Sed audiant illud ieremiae: ego vos plantavi vineam veram: quomodo versi estis in amaritudinem vitis alienae? plantavit quidem Deus, et nemo potest eradicare plantationem eius. Sed quoniam ista plantatio in voluntate proprii arbitrii est, nullus alius eam eradicare poterit, nisi ipsa tribuerit assensum.

Glossa. Vel plantatio ista doctores legis significat cum sequacibus suis, qui Christum non habebant fundamentum. Quare autem sunt eradicandi, subditur sinite illos: caeci sunt, et duces caecorum.

Rabanus. Caeci quidem sunt, idest luce mandatorum Dei privati; et sunt duces caecorum, quia alios in praecipitium trahunt, errantes, et in errorem mittentes; unde subditur caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt.

Hieronymus. Hoc etiam est quod apostolus praeceperat: haereticum hominem post primam et alteram correptionem devita, sciens quod perversus sit huiuscemodi. In hunc sensum et salvator praecepit doctores pessimos dimittendos arbitrio suo, sciens eos difficulter ad veritatem posse trahi.


MATTHAEUS 15,15-20


4515 (Mt 15,15-20)

Remigius. Consueverat dominus parabolice loqui; et ideo petrus cum audisset: quod intrat in os, non coinquinat hominem, putavit illum parabolice fuisse locutum; et ideo interrogavit, ut subditur respondens autem petrus dixit ei: edissere nobis parabolam istam. Et quia ex persona ceterorum hoc dixerat, idcirco simul cum aliis a domino reprehensus est: unde sequitur at ille dixit: adhuc et vos sine intellectu estis? .

Hieronymus. corripitur autem a domino, quare parabolice dictum putet quod perspicue locutus est. Ex quo animadvertimus, vitiosum esse auditorem qui obscura manifeste, aut manifeste dicta, obscure velit intelligere.

Chrysostomus in Matth. Vel ideo dominus increpat eum, quia non erat ex incertitudine quod quaesierat, sed ex scandalo quo scandalizatus erat. Turbae enim non intellexerant quod dictum erat; discipuli autem scandalizati fuerant; unde a principio quasi pro pharisaeis interrogare volebant; sed quia audierant eum magna dicentem: omnis plantatio etc., repressi fuerunt. Sed petrus, qui ubique fervens erat, neque ita silet; quem dominus increpat, et increpationi rationem addidit dicens non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit et in secessum emittitur? .

Hieronymus. ex hac sententia quidam calumniantur quod dominus physicae disputationis ignarus, putet omnes cibos in ventrem ire, et in secessum digeri, cum statim infusae escae per artus et venas ac medullas nervosque fundantur. Sed sciendum, quod tenuis humor et liquens esca, cum in venis et artubus concocta fuerit et digesta, per occultos meatus corporis quos graeci poros, vocant, ad inferiora dilabitur et in secessum vadit.

Augustinus de vera relig. alimenta carnis corrupta, idest amittentia formam suam in membrorum fabricam migrant, et corrupta reficiunt, in aliam formam per convenientiam transeuntia, et per vitalem motum diiudicantur quodammodo, ut ex eis in structuram huius pulchri visibilis, quae apta sunt, assumantur, non apta vero per congruos meatus abiciantur: quorum aliud faeculentissimum redditur terrae ad alias formas assumendas, aliud per totum corpus exhalat, aliud totius animalis latentes nervos accipit et inchoatur in prolem.

Chrysostomus in Matth. Cum autem hoc dominus dicit, adhuc discipulis secundum iudaicam infirmitatem respondet: dicit enim, quoniam cibus non manet, sed egreditur; quamvis etsi maneret, non faceret immundum. Sed nondum haec audire poterant. propter hoc autem et moyses per tantum tempus dicit esse immundos, quantum cibus intus manet: in vespere enim iubet lavari et mundum esse, quasi tempus digestionis et egestionis dimetiens.

Augustinus de trin. Duo autem quaedam hominis ora dominus complexus est: unum corporis, aliud cordis: nam cum dicit omne quod in os intrat, non coinquinat hominem, apertissime demonstravit os corporis; at in eo quod sequitur, os cordis ostendit, dicens quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem.

Chrysostomus in Matth. Quae enim cordis sunt, intus in homine manent, et exeuntia inquinant, non manentia solum, immo tunc magis cum exierint; unde subiunxit de corde enim exeunt cogitationes malae: quas primo ponit, quia hoc erat iudaicum vitium, qui scilicet ei insidiabantur.

Hieronymus. principale igitur animae non, secundum platonem, in cerebro est, sed iuxta Christum in corde: et arguendi sunt ex hac sententia qui cogitationes a diabolo immitti putant, et non ex propria nasci voluntate. Diabolus adiutor esse, et incentor malarum cogitationum potest esse; auctor esse non potest. Si autem semper in insidiis positus levem cogitationum nostrarum scintillam suis fomitibus inflammaverit, non debemus opinari, eum quaeque occulta cordis rimari: sed ex corporis habitu et gestibus aestimare quid versemus intrinsecus. Verbi gratia, si pulchram mulierem nos crebro viderit inspicere, intelligit cor ab oculis vulneratum.

Glossa. ex cogitationibus autem malis proveniunt et mala facta et mala verba, quae lege prohibentur: unde subdit homicidia, quae prohibentur illo legis praecepto: non occides; adulteria, fornicationes, quae intelliguntur prohiberi illo praecepto: non moechaberis; furta, quae prohibentur illo praecepto: non furtum facies; falsa testimonia, contra illud praeceptum: non dices adversus proximum tuum falsum testimonium; blasphemiae, contra illud praeceptum: non assumes nomen Dei in vanum.

Remigius. Nominatis autem vitiis quae divina lege prohibentur, pulchre dominus subiungit haec sunt quae coinquinant hominem; idest, immundum et impurum reddunt.

Glossa. Et quia huiusmodi verba domini ex pharisaeorum nequitia occasionem sumpserant, qui traditiones suas divinis praeceptis praeferebant, consequenter concludit inconvenientiam traditionis praemissae, dicens non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem.

Chrysostomus in Matth. non autem dixit: escas in lege prohibitas manducare non coinquinat hominem, ut non possent illi contradicere, sed concludit de illo de quo disputatio erat.


MATTHAEUS 15,21-28


4521 (Mt 15,21-28)

Hieronymus. Scribis et pharisaeis et calumniatoribus derelictis, transgreditur in partes tyri et sidonis, ut tyrios sidoniosque curaret: et ideo dicitur et egressus inde iesus, secessit in partes tyri et sidonis.

Remigius. Tyrus et sidon civitates fuere gentilium: nam tyrus metropolis fuerat chananaeorum, sidon terminus chananaeorum respiciens ad aquilonem.

Chrysostomus in Matth. Considerandum autem, quod quando ab escarum observatione iudaeos eripuit, tunc et gentibus ianuam aperuit, sicut et petrus prius in visione iussus est hanc legem solvere, et post ad cornelium mittitur. Si quis autem quaerat, cum discipulis suis dixerit: in viam gentium ne abieritis, qualiter hanc ambulat viam, primum quidem illud dicemus, quia non erat obnoxius praecepto quod discipulis dederat. Secundo autem quia neque ut praedicaturus abiit: unde et Marcus dicit quoniam occultavit seipsum.

Remigius. Ivit autem, ut tyrios sidoniosque curaret; sive ut huius mulieris filiam liberaret a daemonio; quatenus per eius fidem, scribarum et pharisaeorum nequitiam condemnaret: de qua quidem muliere subditur et ecce mulier chananaea a finibus illis egressa.

Chrysostomus in Matth. Dicit autem evangelista eam esse chananaeam, ut ostendat virtutem praesentiae christi. Chananaei enim, qui expulsi fuerant ut non perverterent iudaeos, hi iudaeis apparuerunt prudentiores, ut exirent a terminis suis, et accederent ad Christum. Cum autem haec mulier accessisset, nihil aliud quam misericordiam poposcit; unde sequitur clamavit dicens ei: miserere mei, domine fili David.

Glossa. Magna fides chananaeae hic notatur: Deum credit, ubi dominum vocat; hominem, ubi dicit filium David. Nihil ex merito postulat, sed solam misericordiam Dei efflagitat, dicens miserere. Nec dicit: miserere filiae, sed miserere mei: quia dolor filiae dolor est matris; et ut magis eum ad compassionem moveat, totum ei dolorem enarrat: unde sequitur filia mea male a daemonio vexatur: in quo vulnera medico detegit, et magnitudinem et qualitatem morbi: magnitudinem, cum dicit male vexatur; qualitatem cum dicit a daemonio.

Origenes. vide autem prudentiam feminae: non ivit ad homines seductores; non quaesivit inanes ligaturas; sed omnes relinquens diaboli cultus, venit ad dominum. Non petivit iacobum, non rogavit ioannem, non accessit ad petrum: sed suscepit in se poenitentiae patrocinium, et sola cucurrit ad dominum. Sed vide inexpertum negotium. Petit, et lamentum suum producit in clamorem; et amator hominum Deus non respondet verbum: unde sequitur qui non respondit ei verbum.

Hieronymus. Non autem de superbia pharisaica, nec de scribarum supercilio, sed ne ipse sententiae suae contrarius videretur, per quam iusserat: in viam gentium ne abieritis: nolebat enim occasionem calumniantibus dare, perfectamque salutem gentium passionis et resurrectionis tempori reservabat.

Glossa. differendo etiam et non respondendo, patientiam mulieris et perseverantiam nobis ostendit. Ideo etiam non respondit, ut discipuli pro ea rogarent: ostendens per hoc, necessarias esse preces sanctorum ad aliquid impetrandum: unde sequitur et accedentes discipuli eius, rogabant eum dicentes: dimitte eam, quia clamat post nos.

Hieronymus. Discipuli adhuc illo tempore mysteria domini nescientes, vel misericordia moti, rogabant pro chananaea muliere, vel importunitate eius carere cupientes.

Augustinus de cons. Evan. affert autem aliquam repugnantiae quaestionem quod Marcus in domo dicit fuisse dominum cum ad illum venit mulier pro filia sua rogans, Matthaeus autem posset intelligi de domo tacuisse, eamdem tamen rem commemorasse. Sed quoniam dicit discipulos domino ita suggessisse, dimitte illam, quoniam clamat post nos, nihil videtur aliud significare quam post ambulantem dominum, mulierem istam deprecatoriam vocem misisse. Intelligendum est ergo, dixisse quidem marcum quod intraverit ubi erat iesus, cum eum praedixisset fuisse in domo. Sed quia Matthaeus ait non respondit ei verbum, dedit agnoscere, quod tacuerunt ambo, et in eo silentio egressum fuisse iesum de domo illa; atque ita cetera contexuntur quae iam in nullo discordant.

Chrysostomus in Matth. Aestimo autem et discipulos ad calamitatem mulieris esse tristatos, sed tamen non sunt ausi dicere: da ei hanc gratiam, sed dimitte eam: sicut et nos cum volumus alicui persuadere, multoties contraria dicimus. ipse autem respondens ait: non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus israel.

Hieronymus. Non autem hoc dicit quin ad gentes non missus sit, sed quod primum ad israel missus est, ut illis non recipientibus evangelium, iusta fieret ad gentes transmigratio.

Remigius. Specialiter enim missus est ad salutem iudaeorum, ut etiam corporali praesentia eos doceret.

Hieronymus. Signanter autem dixit ad oves perditas domus israel, ut etiam ex hoc nunc erroneam ovem de alia parabola intelligamus.

Chrysostomus in Matth. sed quia mulier vidit nihil posse apostolos, inverecunda effecta est bona inverecundia: ante enim neque in conspectum venire audebat: unde dictum est clamat post nos. Quando autem videbatur ut angustiata recederet, tunc proprius venit: unde sequitur at illa venit et adoravit eum.

Hieronymus. Nota, quod ista chananitidis perseveranter primum filium David, deinde dominum vocat, et ad extremum, Deum adoravit.

Chrysostomus in Matth. ideoque non dixit: roga vel deprecare Deum; sed domine, adiuva me. quanto ergo magis mulier multiplicabat supplicationem, tanto et ipse multiplicabat negationem: et non adhuc iudaeos oves vocat, sed filios, illam autem canem: unde sequitur qui respondens ait: non est bonum sumere panem filiorum, et dare canibus.


Glossa. Filii sunt iudaei generati et nutriti sub cultu unius Dei per legem; panis est evangelium, miracula, et alia quae ad salutem nostram pertinent. non est ergo conveniens ut a filiis auferantur, et dentur gentibus, qui sunt canes, donec iudaei repudient.

Rabanus. Canes autem gentiles propter idololatriam dicuntur, qui esui sanguinis dediti, et cadaveribus mortuorum, vertuntur in rabiem.

Chrysostomus in Matth. Vide autem mulieris prudentiam, qualiter neque contradicere ausa est, neque tristata in aliorum laudibus, neque molestata in proprio convicio: unde sequitur at illa dixit: etiam, domine: nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. Ille dixit non est bonum, haec autem dixit utique, domine; ipse iudaeos filios vocat, haec autem dominos; ipse canem eam nominavit, haec autem et opus canis adiecit; ac si dicat: si canis sum, non sum aliena: canem me dicis; ergo nutri me ut canem: non possum relinquere mensam domini mei.

Hieronymus. Mira autem huius mulieris fides, patientia et humilitas praedicantur: fides, qua credebat sanari posse filiam suam; patientia, qua toties contempta in precibus perseverat; humilitas, quod se non canibus, sed catulis comparat. Scito me, inquit, filiorum panem non mereri, nec integros capere posse cibos, nec sedere ad mensam posse cum patre; sed contenta sum reliquiis catulorum, ut per humilitatem micarum ad panis integri veniam magnitudinem.

Chrysostomus in Matth. Propter hoc autem Christus tardabat: praesciebat enim eam hoc dicturam, nec occultari volebat tantam mulieris virtutem: unde sequitur tunc respondens iesus ait illi: o mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis; ac si dicat: fides tua maiora his audire potest; verum interim fiat tibi sicut vis. Vide autem qualiter non parum et haec mulier intulit in filiae medicinam: propter hoc enim neque Christus dixit: sana sit filia tua; sed magna est fides tua: fiat tibi sicut vis; ut discas quoniam simpliciter loquebatur, et non adulationis, sed multae fidei erant verba ipsius. Haec autem christi vox similis est illi voci qua dixit: fiat firmamentum: et factum est (Gn 1,6); unde sequitur et sanata est filia eius ex illa hora. Intende autem qualiter apostolis non impetrantibus impetrat ipsa: tam magnum quid est instantia orationis: etenim pro nostris noxis a nobis vult magis rogari, quam ab aliis pro nobis.

Remigius. His etiam verbis datur nobis exemplum catechizandi et baptizandi pueros: quoniam haec mulier non ait: salva filiam meam, aut adiuva eam; sed miserere mei et adiuva me. Hinc etenim descendit consuetudo in ecclesia ut fideles pro suis parvulis fidem Deo promittant, quando ipsi non sunt tantae aetatis et rationis ut per se fidem Deo promittere valeant; quatenus sicut fide istius mulieris sanata est filia eius, ita et fide virorum catholicorum peccata parvulis relaxentur. Allegorice autem haec mulier sanctam ecclesiam significat de gentibus congregatam. per hoc enim quod dominus, relictis scribis et pharisaeis, venit in partes tyri et sidonis, praefigurabatur quia relicturus erat iudaeos, et transiturus ad gentes. est autem haec mulier egressa a finibus suis, quoniam ecclesia sancta recessit a pristinis erroribus et vitiis.

Hieronymus. filiam autem chananaeae puta animas esse credentium, quae male a daemonio vexabantur, ignorantes creatorem, et adorantes lapidem.

Remigius. Filios autem dominus appellat patriarchas et prophetas illius temporis. Per mensam designatur sacra scriptura; per micas vero minima praecepta, vel interna mysteria, quibus sancta ecclesia pascitur; per crustas vero carnalia praecepta, quae iudaei observant. micae autem sub mensa comedi dicuntur, quia ecclesia humiliter se submittit ad implenda divina praecepta.

Rabanus. non autem crustas, sed micas de pane puerorum edunt catelli: quia conversi ad fidem, qui erant despecti in gentibus, non litterae superficiem in scripturis, sed spiritualem sensum quo in bonis actibus proficere valeant, inquirunt.

Hieronymus. mira autem rerum conversio. Israel quondam filius, nos canes: pro diversitate fidei ordo nominum commutatur: de illis postea dicitur: circumdederunt me canes multi; nos audivimus cum muliere fides tua te salvam fecit.

Rabanus. quae merito magna dicitur: quia cum gentes nec lege fuerint imbutae, nec vocibus prophetarum instructae, ad praedicationem mox apostolorum, in auditu auris obedierunt; ideoque salutem impetrare meruerunt. Verum si ad primas ecclesiae rogantis lacrymas dominus salutem animae differt dare, non est desperandum, vel a petendo cessandum; sed magis precibus insistendum.

Augustinus de quaest. Evang. quod et puerum centurionis et filiam chananaeae mulieris, non veniens ad domos eorum sanat, significat gentes ad quas non venit, salvas fore per verbum suum. Quod ipsis rogantibus filii sanantur, intelligenda est persona ecclesiae, quae sibi est et mater et filii: nam simul omnes quibus constat ecclesia, mater dicitur; singuli autem iidem ipsi filii appellantur.

Hilarius in Matth. Vel haec mulier proselytorum formam praefert, fines suos egreditur, et ex gentibus, scilicet in populi alterius nomen excedens: quae pro filia, videlicet gentium plebe, dominatu immundorum spirituum occupata, orat; et quia dominum cognovit ex lege, David filium nuncupat.

Rabanus. Item si quis conscientiam habet alicuius vitii sorde pollutam, filiam habet male a daemonio vexatam. Item si quis bona quae gessit, peccatorum peste foedavit, filiam habet immundi spiritus furiis agitatam; ideoque necesse est ut ad preces lacrymasque confugiat, sanctorumque intercessiones et auxilia quaerat.



Th. Aq. Catena aurea 4434