Th. Aq. Catena aurea 9819

LUCA 8,19-21

9819 (Lc 8,19-21)

Titus. Derelictis cognatis carnalibus, dominus insistebat doctrinae paternae. quia vero desiderabatur propter absentiam, accedunt ad eum: unde dicitur venerunt autem ad illum mater et fratres eius, et non poterant adire eum prae turba. Si audiveris de fratribus domini, addisce pietatem, et intellige gratiam: nullus enim secundum divinitatem salvatoris frater est, unigenitus enim est; sed pietatis gratia communicavit nobis in carne et sanguine, et factus est frater noster, cum esset naturaliter deus.

Beda. Fratres tamen domini secundum carnem dicuntur non filii beatae mariae genitricis dei, secundum elvidium, nec filii ioseph de alia uxore secundum quosdam putandi sunt; sed eorum potius intelligendi sunt esse cognati. titus. Putabant autem fratres eius quod cum eorum audiret praesentiam, dimitteret populum, reveritus maternum nomen, et flexus amore materno; unde sequitur et nuntiatum est illi: mater tua et fratres tui foris stant, volentes te videre.

Chrysostomus in Matthaeum. Considera quale erat, astante ei toto populo, et ab ore eius pendente, iam inchoata doctrina, eum foras extrahere. Ob hoc dominus quasi increpando respondit; sequitur enim qui respondens dixit ad eos: mater mea et fratres mei hi sunt qui verbum dei audiunt et faciunt.

Ambrosius. moralis magister, qui de se ceteris praebet exemplum, praescripturus ceteris quoniam qui non reliquerit patrem aut matrem suam, non est filio dei dignus, sententiae huic ipse primus se subicit: non quod maternae refutet pietatis obsequia: ipsius enim praeceptum est: qui non honorificaverit patrem et matrem, morte moriatur; sed quia paternis se mysteriis amplius quam maternis affectibus debere cognoscit. Neque tamen iniuriose refutantur parentes; sed religiosiores copulae mentium docentur esse quam corporum. Ergo hic non, ut quidam haeretici tendiculas aucupantur, mater negatur, quae etiam de cruce agnoscitur; sed necessitudini corporali praescriptorum caelestium forma praefertur.

Beda. hi igitur qui verbum dei audiunt et faciunt, mater domini vocantur, eo quod illum quotidie suo exemplo vel dicto quasi parturiunt in cordibus proximorum; fratres quoque sunt eius, cum et ipsi faciant voluntatem patris eius qui in caelis est.

Chrysostomus in Matthaeum. non autem hoc dixit increpando matrem, sed eam plurimum adiuvando. nam si erga ceteros sollicitus erat, ut generaret eis de se debitam opinionem, multo magis erga matrem: non autem elevasset eam ad illa fastigia, si semper expectaret honorari ab eo tamquam a filio, non autem eum dominum reputaret.

Theophylactus. Quidam vero hoc sic intelligunt, quod Christo docente quidam invidentes, subsannantes eum super doctrina eius, dixerunt mater tua, et fratres tui stant foris volentes te videre: tamquam propter hoc ignobilem eum demonstrarent: et ideo qui mentem eorum cognovit, sic eis respondit, quoniam non nocet vilis consanguinitas; sed si ignobilis quis existat, audiat autem verbum dei, ipsum consanguineum reputat. Quia tamen audire solum neminem salvat, sed magis condemnat, subiungit et faciunt: decet enim audire, et facere. Verbum autem dei dicit suam doctrinam: quaecumque enim ipse dicebat, patris erant.

Ambrosius. mystice autem non debuit foris stare qui Christum quaerebat; unde et ille ait: accedite ad eum, et illuminamini. si enim foris stant, nec ipsi agnoscuntur parentes; et propter nostrum fortasse non agnoscuntur exemplum, quemadmodum nos non agnoscimur si foris stemus. Illud quoque intelligere non abhorret, quia per figuram parentum demonstrat iudaeos, ex quibus est Christus secundum carnem, ecclesiamque synagogae credidit praeferendam.

Beda. Intus enim eo docente venientes intrare nequeunt, cuius spiritualiter intelligere dicta negligunt. Praeoccupans autem turba intravit in domum; quia differente iudaea, gentilitas confluxit ad Christum. Foris autem stantes volunt Christum videre, qui spiritualem in lege sensum non quaerentes, sese ad custodiam litterae foris fixerunt; et quasi Christum potius ad docenda carnalia cogunt exire, quam se ad discenda spiritualia consentiunt intrare.


LUCA 8,22-25

9822 (Lc 8,22-25)

Cyrillus. Quia discipuli omnes beneficiatos a Christo videbant, decebat etiam ipsos sensim in beneficiis Christi delectari: non enim similiter quis considerat quae fiunt in alienis corporibus ut in suo: et ideo dominus discipulos et mari et ventis exposuit; unde dicitur factum est autem in una dierum, et ipse ascendit in unam naviculam, et discipuli eius; et ait ad illos: transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt.

Chrysostomus in Matthaeum. vitans quidem lucas quaestionem quae sibi fieri posset de temporum ordine, dicit eum in una dierum intrasse naviculam.

Cyrillus. Si autem vigilante domino accidisset tempestas, vel non timuissent discipuli, vel non exhorruissent, vel non credidissent eum posse tale aliquid facere. Quapropter dormit, praestans tempus timori; sequitur enim navigantibus autem illis, obdormivit, et descendit procella venti in stagnum.

Ambrosius. supra habes quia pernoctabat in oratione; quomodo hic in tempestate dormit? sed exprimitur securitas potestatis; quomodo omnibus timentibus solus intrepidus quiescebat, sed quiescebat corporis somno cum intenderet divinitatis mysterio; nihil enim sine verbo fit.

Cyrillus. Cum magna autem dispensatione videtur esse peractum ne mox postquam tempestas invadere coepit naviculam, quaererent ab eo suffragium, sed postquam malum invaluit, ut manifestior fiat divinae maiestatis potestas; unde dicitur et compellebantur, et periclitabantur: quod quidem dominus permisit exercitationis gratia, ut cum confessi fuerint periculum, cognoscant miraculi magnitudinem. Unde postquam magnitudo periculi in intolerabilem metum eos urgebat, tamquam aliam spem non habentes salutis nisi solum ipsum dominum virtutum, eum excitaverunt. sequitur accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes: praeceptor, perimus.

Augustinus de cons. Evang.. Matthaeus quidem dicit: domine, salva nos, perimus; marcus autem: magister, non ad te attinet quia perimus? eadem autem est sententia excitantium dominum, volentiumque salvari. Nec opus est quaerere quis horum potius Christo dictum sit: sive enim aliquid horum trium dixerint, sive alia verba quae nullus evangelistarum commemoravit, tantumdem autem valentia, quid ad rem interest? quamquam etiam hoc fieri potuerit ut, pluribus eum excitantibus, omnia haec, aliud autem ab alio diceretur.

Cyrillus. non autem erat possibile eos perire existente cum eis omnipotente: unde illico surgit Christus, qui habet omnium potestatem, et sedat confestim procellam et ventorum impetum. Et cessavit tempestas, et facta est tranquillitas: in quo ostendit se deum esse, cui dicitur: tu dominaris potestati maris, motum autem fluctuum eius tu mitigas.

Beda. Sic igitur in hac navigatione dominus utramque unius eiusdemque personae naturam ostendit, dum is qui ut homo dormit in navi, furorem maris ut deus verbo coercet.

Cyrillus. Simul autem cum tempestate aquarum solvit tempestatem animarum; unde sequitur dixit autem illis: ubi est fides vestra? in quo verbo ostendit quod timorem non facit tentationum inductio, sed imbecillitas mentis. Sicut enim aurum probatur in igne, sic in tentationibus fides.

Augustinus de cons. Evang.. hoc autem ab aliis evangelistis aliis verbis dictum est. Matthaeus enim dicit eum dixisse: quid timidi estis modicae fidei? marcus autem dicit: quid timidi estis? necdum habetis fidem? idest illam perfectam velut granum sinapis. Hoc ergo et ille ait: modicae fidei; lucas autem: ubi est fides vestra? et totum quidem dici potuit: quid timidi estis? ubi est fides vestra? modicae fidei? unde aliud hic, aliud ille commemorat.

Ambrosius. Pacata igitur tempestate ad imperium Christi, discipuli stupefacti miraculo, susurrabant ad invicem; unde sequitur qui timentes, mirati sunt, ad invicem dicentes: quis, putas, hic est, quia et ventis imperat et mari, et obediunt? non autem discipuli, ut ignorantes eum, hoc dixerunt ad invicem; noverant enim eum deum esse, et filium dei iesum: admirantur autem innatae potestatis abundantiam, et divinitatis gloriam; quamvis similis nobis esset et visibilis secundum carnem; unde dicunt quis est hic? idest qualis et quantus, et in quanta virtute et maiestate? imperiosum enim est opus, dominativum praeceptum, non servilis petitio.

Beda. Vel non discipuli, sed nautae et alii mirantur qui in navi erant. Allegorice autem mare vel stagnum tenebrosus est et amarus mundi aestus. Navicula arbor crucis, cuius beneficio fideles adiuti, emensis mundi fluctibus, obtinent littus patriae caelestis.

Ambrosius. Itaque dominus, qui se intelligit propter divinum in terras mysterium venisse, relictis parentibus navem ascendit.

Beda. Ascendunt autem et discipuli admoniti cum eo; unde ipse ait: si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me. Discipulis navigantibus, idest fidelibus saeculum calcantibus, et futuri saeculi animo quietem meditantibus, et per sancti spiritus flatum, vel etiam proprii remigii conatum, infidos mundi fastus certatim post terga iactantibus, subito obdormivit dominus; idest, advenit tempus dominicae passionis; et descendit procella, quia domino somnum mortis in cruce subeunte, fluctus persecutionum daemoniacis flatibus exsurgunt. Fluctibus autem non domini patientia turbatur, sed discipulorum imbecillitas concutitur et trepidat: qui suscitarunt dominum ne eo dormiente pereant: quia cuius mortem viderant, resurrectionem optant: quae si differetur, ipsi in perpetuum perirent. unde surgens increpat ventum: quia celeri resurrectione per mortem destruit superbiam diaboli, qui habebat imperium mortis. Tempestatem autem aquae facit cessare, quia rabiem iudaeorum morti eius insultantium resurgens labefacit.

Ambrosius. Et advertas, sine tentatione neminem posse ex hoc vitae curriculo demigrare, quia exercitium fidei tentatio est. Subiecti igitur sumus nequitiae spiritualis procellis; sed quasi pervigiles nautae gubernatorem excitemus, qui non serviat, sed imperet ventis; qui etsi iam non dormiat sui corporis somno, caveamus tamen ne nostri corporis somno nobis dormiat, et quiescat. Bene autem arguuntur qui praesente Christo timebant, cum utique ibi aderat qui perire non posset.

Beda. Cui simile est quod post mortem discipulis apparens exprobravit incredulitatem eorum: et sic tumidis gurgitibus sedatis, patefecit cunctis potentiam suae divinitatis.


LUCA 8,26-39

9826 (Lc 8,26-39)

Chrysostomus. Salvator navigando una cum discipulis ad portum pervenit; unde dicitur et navigaverunt ad regionem gerazenorum, quae est contra galilaeam. Titus. veraciora exemplaria nec gerazenorum habent, nec gadarorum, sed gergezinorum; est enim gadara civitas in iudaea, stagnum autem vel mare nullatenus invenitur in ea; sed geraza civitas arabiae est, nec stagnum, nec mare iuxta habens. Est autem gergeza, a qua gergezaei, urbs antiqua iuxta tiberiacum stagnum, circa quam est rupes stagno vicina, in quod ostenditur deiectos fuisse porcos a daemonibus. Quia tamen geraza et gedara confinium habent cum terra gergezinorum, verisimile est inde ad horum terram porcos fuisse adductos.

Beda. Geraza enim urbs est insignis arabiae trans iordanem iuncta monti galaad, quam tenuit tribus manasse, non longe a stagno tiberiadis, in quo porci praecipitati sunt.

Chrysostomus in Matthaeum. cum autem dominus descendisset a mari, occurrit ei aliud terribilius miraculum: nam daemoniacus, tamquam servus videns dominum, servitutem confitetur; unde sequitur et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam qui daemonium habebat iam temporibus multis.

Augustinus de cons. Evang.. quod Matthaeus duos dicit fuisse daemoniacos, marcus autem et lucas unum commemorant, intelligas unum eorum fuisse personae alicuius clarioris et famosioris, quem regio illa maxime dolebat, et pro cuius salute plurimum satagebat. hoc volentes significare duo evangelistae, solum commemorandum iudicaverunt de quo facti huius fama latius praeclariusque fragraverat.


Chrysostomus in Matthaeum. vel lucas elegit ex illis duobus eum qui saevior erat: unde flebilius narrat eius infortunium, cum subdit et vestimentis non induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis. visitant autem daemones mortuorum sepulchra, volentes imbuere homines periculosa doctrina, quod scilicet mortuorum animae daemones fiunt.

Cyrillus. quod autem nudus petebat defunctorum sepulchra, daemoniacae ferocitatis erat indicium. permittit autem quosdam dispensative deus subesse daemonibus, ut nos perpendamus per eos quales sunt daemones erga nos, ut renuamus eis subici velle; et sic uno patiente aedificantur quamplures.

Chrysostomus. quia vero hominem eum populi fatebantur, accesserunt daemones divinitatem praedicantes ipsius, quam etiam mare sua tranquillitate clamaverat; unde sequitur is ut vidit iesum, procidit ante illum, et exclamavit voce magna, et dixit.

Cyrillus. Attendas hic timorem annexum audaciae et desperationi multae; signum enim diabolicae desperationis est in audendo dicere quid mihi et tibi est, iesu fili dei altissimi? timoris vero cum precatur obsecro te, ne me torqueas. sed si nosti eum esse filium dei altissimi, fateris eum deum caeli et terrae, et eorum quae continentur in eis. Qualiter igitur non tua, immo sua usurpas, et dicis quid mihi et tibi? quis autem principum terrenorum omnino sustinebit a barbaris lacessiri suo subiectos imperio? unde sequitur praecipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine; et necessitatem praecepti ostendit subdens multis enim temporibus arripiebat illum; et vinciebatur catenis et compedibus custoditus; et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta.

Chrysostomus. Unde, quia nemo audebat daemoniacum tenere, ipse Christus ad eum vadit, alloquens ipsum. sequitur interrogavit autem illum iesus, dicens: quod tibi nomen est? non velut inscius nomen inquirit, sed ut confessa peste quam tolerabat, virtus curantis gratior emicaret.

Beda. Sed et nostri temporis sacerdotes qui per exorcismi gratiam daemones eicere norunt, solent dicere, patientes non aliter valere curari, nisi omne quod ab immundis spiritibus vigilantes dormientesve pertulerint, confitendo patenter exponant; et maxime quando corporis humani concubitum petere se ac patrare confingunt; unde et hic confessio subditur: at ille dixit: legio; quia intraverant daemonia multa in eum.

Gregorius nyssenus. Imitantes quidam daemones supernas militias et legiones angelicas, dicunt se legionem, sicut et eorum princeps dicit se positurum thronum super astra, ut fiat altissimo similis.

Chrysostomus. Postquam autem dominus supervenerat daemonibus creaturam dei perturbantibus, putabant eum propter excessum eorum quae fiebant non expectare tempus supplicii: et quia culpam diffiteri non poterant, instant ne cito sustineant poenam; unde sequitur et rogaverunt illum ne imperaret illis ut in abyssum irent.

Theophylactus. quod quidem postulant daemones volentes adhuc cum hominibus conversari.

Cyrillus. Hic autem palam est quod aemulae catervae maiestatis divinae, ineffabili potentia salvatoris detrudebantur ad inferna.

Maximus. Statuit autem deus unicuique peccatorum consonam poenam; gehennam ignis propter carnis incendium, stridorem dentium propter risum lascivum, intolerabilem sitim propter voluptatem et crapulam, pervigilem vermem propter obliquum et malignum cor, caliginem perpetuam propter ignorantiam et fallaciam, lymbum abyssi propter superbiam: unde daemonibus tamquam superbis abyssus delegatur. sequitur erat autem ibi grex multorum porcorum pascentium in monte.

Augustinus de cons. Evang.. quod marcus dixit circa montem fuisse gregem porcorum, lucas autem in monte, non repugnat: grex enim porcorum tam magnus fuit, ut aliquid eius esset in monte, aliquid circa montem: erant enim duo millia porcorum, sicut marcus expressit.

Ambrosius. Daemones autem caelestis luminis claritatem sustinere non poterant, ut qui oculos dolent, radios solis ferre non possunt.

Cyrillus. Et ideo turba immundorum spirituum petit mitti in conformem sibi gregem immundorum porcorum. sequitur et rogabant eum ut permitteret eis in illos ingredi.

Athanasius in vita antonii. Quod si super porcos potestatem non habent, multo magis nullum habent dominium contra homines factos ad imaginem dei. Oportet ergo deum solum timere, contemnere autem illos.

Cyrillus. Dominus autem concessit eis potestatem, ut hoc inter cetera fiat nobis causa salutis, et roboris spes. sequitur et permisit illos. Considerare ergo oportet, quod daemones pravi sunt, et hostiles his qui eis sunt subditi; ut potest patere ex eo quod praecipitaverunt et suffocaverunt porcos in aquis; unde sequitur exierunt ergo daemonia ab homine, et intraverunt in porcos, et impetu abiit grex per praeceps in stagnum, et suffocatus est. Et ideo concessit eis Christus petentibus, ut ex eventu appareat quam sint crudeles. Erat etiam necessarium ostendere filium dei providentiam rerum habere non minus quam pater, ut aequalitatis decor in utroque appareat. Titus. fugam autem pastores arripiunt, ne cum porcis perirent; unde sequitur quod ut viderunt factum, qui pascebant fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas: et huiusmodi terrorem civibus intulerunt. duxit autem eos ad salvatorem damni necessitas. sequitur exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad iesum. Ubi considera, quod dum deus homines punit in rebus, confert beneficium animabus. cum autem profecti essent, viderunt sanum eum qui iugiter vexabatur. sequitur et invenerunt hominem sedentem, a quo daemonia exierant, vestitum, qui antea continuo nudus erat, ac sana mente ad pedes eius: non enim discedit a pedibus, a quibus est nactus salutem: et sic agnoscentes signum, mirati sunt passionis remedium, et obstupuerunt in facto. sequitur et timuerunt. Hoc autem factum partim visu comperiunt, partim verbis audiverant. sequitur nuntiaverunt autem illis qui viderant quomodo sanus factus esset a legione. Oportebat autem eos supplicare domino ne inde recederet, sed custos esset regionis, ne daemones haberent accessum ad eos; sed prae timore propriam salutem amiserunt, rogantes salvatorem recedere. sequitur et rogaverunt illum omnis multitudo regionis gerazenorum, ut discederet ab ipsis, quia timore magno tenebantur.

Theophylactus. Timebant enim ne iterum damnum aliquod paterentur, sicut passi fuerant in submersione porcorum.

Chrysostomus. Attendas autem Christi humilitatem: postquam enim collatis a se talibus beneficiis emittebant eum, non obstat, sed discedit, eos qui se ipsos indignos sua doctrina promulgaverant relinquens. sequitur ipse autem, ascendens navim, reversus est. Titus. Sed eo discedente, ille qui passus fuerat, a salvatore non discedit. sequitur et rogabat illum vir a quo daemonia exierant, ut cum eo esset.

Theophylactus. Nam, sicut expertus, timebat ne forte elongatus a iesu, rursus daemonibus esset paratus. Dominus autem ostendit ei quod quamvis non sit cum eo praesentialiter, tamen potest eum gratia sua protegere; sequitur enim dimisit autem eum iesus, dicens: redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit deus. Non autem dixit: quanta tibi feci ego; formam praebens humilitatis, ut rectitudines nostras referamus in deum. titus. Nec tamen praevaricatur in lege veritatis; quidquid enim filius operatur, pater operatur. Cur autem qui ubique omnes liberatos monebat nulli dicere, huic liberato a legione dicit narra quanta tibi fecit deus? quia scilicet tota regio illa deum ignorabat, irretita cultibus daemonum. vel verius, quandoquidem ad patrem retorquet miraculum, dicit narra; cum vero loquitur de seipso, monet nulli dicere. Ille autem qui liberatus est a daemonibus, noverat deum esse iesum, et ideo praedicavit quanta fecit illi iesus; sequitur enim et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecit iesus.

Chrysostomus. Et sic illos qui se indignos sua doctrina promulgaverant derelinquens, statuit eis eum in magistrum qui fuerat a daemonibus liberatus.

Beda. Mystice autem geraza significat nationem gentium, quas post passionem et resurrectionem suam dominus per praedicatores visitavit; unde geraza vel gergesi, ut quidam legunt, interpretatur colonum eiciens, idest diabolum, a quo prius incolebatur; vel advena propinquans, qui prius longe erat.

Ambrosius. licet autem discordet numerus curatorum a Christo secundum lucam et Matthaeum, tamen concordat mysterium: ut enim iste qui habebat daemonium, populi gentilis est figura, duo quoque illi similiter figuram populi gentilis accipiunt: quoniam cum tres filios noe generavit, sem, cham et iaphet, sem tantummodo familia in possessionem ascita est dei: ex duobus illis diversarum nationum populi pullularunt. Qui multis, inquit, temporibus habebat daemonium, utpote qui a diluvio usque ad adventum domini vexabatur. Nudus autem erat, quia tegumentum naturae suae et virtutis amisit.

Augustinus de quaest. Evang.. in domo non habitabat; hoc est, in conscientia sua non requiescebat: in monumentis manebat; idest in mortuis operibus, hoc est peccatis, delectabatur.

Ambrosius. vel quid sunt corpora perfidorum nisi quaedam sepulchra in quibus dei verba non habitant? Augustinus de quaest. Evang.. Quod autem compedibus ferreis et catenis ligabatur, significat graves et duras leges gentium, quibus etiam in eorum republica peccata cohibentur: quod autem vinculis talibus diruptis agebatur a daemonio in desertum, significat quod etiam ipsis transgressis legibus ad ea scelera cupiditate ducebatur quae iam vulgarem consuetudinem excederent, quod vero in eo legio daemonum erat, significatae sunt gentes, quae multis daemonibus serviebant; quod in porcos pascentes in montibus daemonia ire concessa sunt, significat etiam immundos et superbos homines, quibus daemonia dominantur propter idolorum cultus.

Ambrosius. Porci enim hi sunt qui immundorum usu animalium, vocis et rationis expertes, lutulentis vitae suae actibus naturalium coinquinaverunt ornamenta virtutum.

Augustinus. Quod autem in stagnum praecipitati sunt, significat quod iam clarificatur ecclesia, et liberato populo gentium a dominatione daemoniorum, in abditis agunt sacrilegos ritus suos qui Christo credere noluerunt, caeca et profunda curiositate submersi.

Ambrosius. Impetu autem feruntur in praeceps, quoniam nullius meriti contemplatione revocantur; sed tamquam de superioribus ad inferiora per improbitatis proclive detrusi, inter fluenta mundi huius intercluso pereunt spiritus commeatu. Neque enim in his qui fluido aestu voluptatis huc atque illuc feruntur, illius spiritus potest esse vitale commercium. videmus igitur quia homo ipse suae est auctor aerumnae: nam nisi quis porci more vixisset, numquam accepisset in eum diabolus potestatem; aut si accepisset, non ut perderet, sed ut probaret: et fortasse diabolus, quia post domini adventum bonos iam depraedari non poterat, non omnium hominum, sed levium quaerit interitum; ut latro non armatis, sed insidiatur inermibus. Viderunt hoc magistri gregum, et fugerunt: neque enim vel philosophiae professores vel principes synagogae pereuntibus populis possunt ferre medicinam: solus est Christus qui aufert peccata populorum.

Augustinus. vel quod porcorum pastores fugientes ista nuntiaverunt, significat quosdam primates impiorum, quamquam Christianam legem fugientes, potentiam tamen eius pergentes stupendo et mirando praedicare. quod autem gerazeni cognoscentes quod factum est, rogant iesum ut ab eis discederet, magno timore perculsi, significat magnitudinem vetusta suavitate delectatam, honorare quidem, sed nolle pati Christianam legem, dum dicunt quod eam implere non possunt; admirantes tamen fidelem populum a pristina perdita conversatione sanatum.

Ambrosius. vel in gerazenorum civitate species synagogae videtur existere: qui rogabant ut discederet, quia timore magno tenebantur; infirma enim mens non capit dei verbum, nec potest pondus sustinere sapientiae. Et ideo diutius molestus non fuit, sed ascendit ab inferioribus ad superiora, a synagoga scilicet ad ecclesiam: et regressus est per stagnum: nemo enim de ecclesia ad synagogam sine periculo transit salutis; sed ille qui de synagoga ad ecclesiam transire desiderat, crucem suam tollat, ut discrimen evadat.

Augustinus. quod autem ille sanatus cupit iam esse cum Christo, et dicitur ei redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit deus: sic intelligitur, ut sic quisquis intelligat post remissionem peccatorum redeundum sibi in conscientiam bonam sicut in domum, et serviendum evangelio propter aliorum salutem, ut deinde cum Christo requiescat: ne cum praepropere vult esse cum Christo, negligat ministerium praedicationis fraternae redemptioni accommodatum.


LUCA 8,40-48

9840 (Lc 8,40-48)

Augustinus de cons. Evang.. post narratum apud gerazenos miraculum, transit ad narrandum, de archisynagogi filia, dicens factum est autem cum rediisset iesus, excepit illum turba: erant enim omnes expectantes eum.

Theophylactus. simul quidem propter doctrinam, et propter miracula.

Augustinus. quod vero adiungit et ecce venit vir cui nomen iairus, non continue factum accipiendum est, sed prius illud de convivio publicanorum, sicut narrat Matthaeus; cui rei sic coniungit hoc ut non possit aliud factum consequenter intelligi. titus. Est autem positum nomen, iudaeorum causa, qui tunc noverunt quod accidit, ut nomen demonstratio miraculi fiat. Accessit autem non aliquis infirmorum, sed princeps synagogae, ut magis obturarentur iudaeorum ora; unde sequitur et ipse princeps synagogae erat. Accessit autem ad Christum causa necessitatis: urget enim aliquando dolor ad agendum ea quae decent, secundum illud: in camo et freno maxillas eorum constringe qui non approximant ad te.

Theophylactus. unde necessitate instante cecidit ad pedes eius; sequitur enim et cecidit ad pedes iesu. Decebat autem ut absque necessitate cogente caderet ad pedes eius, et cognosceret ipsum deum esse.

Chrysostomus. sed considera eius inertiam: quaerit enim a Christo ut in domum veniat; sequitur enim rogans eum ut intraret in domum eius; ignorans scilicet quod absens poterat liberare: nam si scivisset, dixisset sicut centurio: dic verbo, et curabitur filia mea.

Graecus. Causa autem adventus eius ponitur, cum subditur quia unica filia erat illi, domus fundamentum, successio generis, fere annorum duodecim, in ipso scilicet flore aetatis; et haec moriebatur, pro thalamis efferenda ad tumulum.

Chrysostomus. Advenerat autem dominus, non ut iudicaret mundum, sed ut salvaret: quapropter non examinat dignitatem petentis, sed aequanimiter arripit opus, sciens quod maius erat futurum eo quod quaerebatur: vocabatur autem ad remedium aegrotantis; novit autem se suscitaturum iam mortuam, et inserturum terrenis firmam spem resurrectionis.

Ambrosius. Suscitaturus autem mortuam, ad faciendum fidem, haemorrhoissam ante curavit; sicut et resurrectio temporalis in passione domini celebratur, ut perpetua illa credatur. et contigit dum iret, a turba comprimebatur.

Cyrillus. Quod maximum erat indicium quod veram carnem induerat, et omnem conculcaret superbiam: neque enim a longe sequebantur, sed eum circumdabant.

Graecus. Quaedam autem mulier gravi morbo detenta, ob cuius infirmitatis curam medici omnes divitias consumpserant, solam spem in tanta diffidentia reperit ut procideret domino; de qua sequitur et mulier quae erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari, accessit retro. Titus. Qualiter autem non est digna praeconio haec mulier, quae viribus extinctis corporeis ob continuum sanguinis fluxum, et tanto populo concurrente circa illum, affectu roborata et fide petierat populum, et retro latens tetigerat fimbriam vestimenti? sequitur tetigit fimbriam vestimenti eius.

Cyrillus. Neque enim licebat immundis vel tangere quemquam sanctorum, vel appropinquare viro sancto.

Chrysostomus in Matthaeum. Ritu autem legis huiusmodi passio reputabatur immunditia magna. Aliter etiam: nondum enim nec ipsa habebat dignam opinionem de eo; non enim putavisset latere; sed tamen confisa de sanitate accedit.

Theophylactus. sicut autem cum aliquis oculum lucernae lucenti adhibet, aut igni spinas, statim operationem illorum experitur; sic quidem qui fidem affert potenti curare, statim curationem consequitur. Et confestim stetit fluxus sanguinis eius.

Chrysostomus. Non autem sola vestimenta ipsius mulierem salvarunt; nam et milites sortiti sunt ea inter se; sed fidei eius intentio.

Theophylactus. Credidit enim, et salvata est; et, ut congruum fuit, primo tetigit Christum intellectualiter, deinde corporaliter.

Graecus. Audivit autem dominus tacitas mulieris considerationes, et tacens liberavit tacentem, passus sua sponte sanitatis rapinam; sed postea miraculum publicat; unde sequitur et ait iesus: quis est qui me tetigit? Cyrillus. non enim latuit dominum perpetratum miraculum; sed qui cuncta cognoscit, quasi nesciret interrogat.

Graecus. Nescientibus autem discipulis quod quaerebatur, sed putantibus de simplici quodam tactu dicere, domini quaestioni respondent; sequitur enim negantibus autem omnibus, dixit petrus, et qui cum illo erant: praeceptor, turbae te comprimunt et affligunt, et dicis: quis me tetigit? et ideo dominus tactum sua responsione distinguit; sequitur enim et dixit illis iesus: tetigit me aliquis; sicut etiam dicebat: qui habet aures audiendi, audiat; quamvis omnes habeant huiusmodi corporalem auditum, sed non est vere audire, si audiatur incaute, nec vere tangere, si infideliter tangatur.

Cyrillus. propalat autem consequenter quod factum est, cum subditur nam et ego novi virtutem de me exiisse. Materialius respondet secundum opinionem audientium; hic tamen nobis manifestatur quod ipse verus est deus, et ex eo quod prodigialiter factum est, et etiam ex sermonibus: transcendit enim naturam nostram, et forsan angelicam, posse quemquam virtutem emittere quasi a propria natura; convenit autem hoc soli supremae naturae: nulla namque creaturarum aliquam gerit salvandi potestatem, vel etiam aliqua alia, scilicet miracula, faciendi, sed divinitus praestitam. non autem ambitione gloriae non dimisit latere divinae virtutis ostensionem qui multoties praeceperat taceri sua miracula: sed quia spectabat ad utilitatem eorum qui vocabantur per fidem ad gratiam.

Chrysostomus in Matthaeum. primo enim solvit femineum metum, ne remorsum conscientiae pateretur quasi surripiens gratiam; secundo corrigit eam, quia latere putaverat; tertio fidem eius exprimit cunctis, ut et alii imitentur: proditque non minus miraculum retentione sanguinis, dum ostendit sibi cuncta patere.

Cyrillus. Insuper principem synagogae persuadebat indubitabiliter credere quod a laqueis mortis eripiet filiam eius.

Chrysostomus. Ob hoc autem dominus non statim eam manifestaverat, ut ostenso quod omnia sibi liquent, faciat mulierem praedicare quod factum est, ut suspicione miraculum careat; unde sequitur videns autem mulier quia non latuit eum, tremens venit et procidit ante pedes eius, et ob quam causam tetigit eum, indicavit coram omni populo, et quemadmodum confestim sanata sit.

Origenes. eamdem autem sanitatem quam nacta est mulier ex contactu, verbis confirmavit salvator; unde sequitur at ipse dixit illi: filia, fides tua te salvam fecit; vade in pace: idest esto sana a tuo flagello: et sanat quidem primo per fidem animam, deinde vero corpus. Titus. Vocat autem filiam iam fidei causa sanatam; fides enim gratiam adoptionis impendit.

Eusebius eccl. Hist.. Dicunt autem hanc mulierem in paneade, quae est caesarea philippi, unde fuit oriunda, statuisse triumphos insignes collati sibi beneficii a salvatore: stabat namque super altam basim ad limina domus eius aeneum simulacrum mulieris flexis genibus manibusque iunctis, quasi precaretur; ex cuius opposito aliud erectum simulacrum ad instar viri, eiusdemque materiae, amictum diploide, et manum versus mulierem extendens; ante cuius pedes super ipsam basim aliena species plantae orta, quae usque ad aeneae diploidis oras pertingens, medicina omnium passionum esse ferebatur. hanc autem statuam dicebant repraesentare Christum, quam maximus destruxit.

Ambrosius. Mystice autem reliquerat in gerazenis synagogam Christus, et quem sui non receperant, recipiunt alieni.

Beda. vel in fine saeculi dominus est ad iudaeos rediturus, atque ab eis per fidei confessionem libenter excipiendus.

Ambrosius. quem autem putamus synagogae principem esse nisi legem, cuius contemplatione dominus synagogam non penitus dereliquerit? Beda. Vel princeps synagogae moyses intelligitur: unde bene iairus, idest illuminans vel illuminatus, vocatur: quia qui accipit verba vitae dare nobis, et per hoc ceteros illuminat, ipse a spiritu sancto illuminatur. Cecidit autem archisynagogus ad pedes iesu, quia legislator cum tota patrum progenie Christum in carne apparentem longe sibi praeferendum esse cognovit. Si enim caput Christi deus, convenienter pedes accipiendi sunt incarnatio, qua terram nostrae mortalitatis tetigit. Rogavit autem intrare in domum eius, quia eius videre desiderabat adventum. filia autem unica eius est synagoga, quae sola legali est institutione composita; quae duodecimo aetatis anno, hoc est tempore pubertatis appropinquante, moriebatur; quia nobiliter a prophetis educata, postquam ad intelligibiles annos pervenerat, in quibus spirituales Deo fructus gignere debebat, subito errorum languore consternata, spiritualis vitae viam amisit: et si Christus non succurreret, corruisset in mortem. Ad puellam autem sanandam pergens dominus a turba comprimitur, quia genti iudaeae salutaria monita praebens, carnalium populorum est consuetudine gravatus.

Ambrosius. Ad hanc autem principis filiam dum properat dei verbum, ut salvos faceret filios israel, sancta ecclesia ex gentibus congregata, quae inferiorum lapsu criminum deperibat, paratam aliis fide praeripuit sanitatem.

Beda. dupliciter autem sanguinis fluxus potest intelligi; hoc est, et super idolatriae prostitutione, et super his quae carnis et sanguinis oblectatione patrantur.

Ambrosius. Quid autem sibi vult quod haec principis filia annorum duodecim moriebatur, et mulier ista fluxu sanguinis ab annis duodecim laboravit, nisi ut intelligatur quia quamdiu synagoga viguit, laboravit ecclesia? Beda. una enim pene saeculi aetate synagoga in patriarchis nasci coepit, et gentilium nationem idololatria foedavit.

Ambrosius. Sicut autem illa in medicos erogaverat omnem substantiam suam, ita congregatio gentium amiserat omnia dona naturae.

Beda. medicos autem intellige sive falsos theologos, sive philosophos, legumque doctores saecularium, qui multa de virtutibus vitiisque disserentes, utilia se vivendi instituta mortalibus dare promittebant; se ipsos immundos spiritus, qui velut hominibus consulendo, se pro Deo colendos ingerebant; quibus audiendis gentilitas quanto magis naturalis industriae vires expenderat, tanto minus potuit ab iniquitatis suae sorde curari.

Ambrosius. audiens autem aegrotare populum iudaeorum, sperare coepit salutis suae remedium; tempus venisse cognovit quo medicus adesset de caelo: surrexit ut occurreret fide promptior, pudore contractior: hoc enim est pudoris et fidei, agnoscere infirmitatem, non desperare veniam. verecunda ergo fimbriam tetigit, fidelis accessit, religiosa credidit, sapiens sanatam se esse cognovit: sic sancta plebs gentium, quae Deo credidit, peccatum erubuit ut desereret, fidem detulit ut crederet, devotionem exhibuit ut rogaret, sapientiam induit ut sanitatem suam ipsa sentiret, fiduciam sumpsit ut fateretur quod praeripuisset alienum. Retro autem tangitur Christus, quia scriptum est: post dominum deum tuum ambulabis.

Beda. Et ipse ait: si quis mihi ministrat, me sequatur, sive quia praesentem in carne dominum non videns, vel quia peractis dispensationis sacramentis per fidem coepit vestigia eius subsequi.

Gregorius moralium. Premente autem turba, una redemptorem nostrum mulier tetigit: quia carnales quique in ecclesia eum comprimunt a quo longe sunt, et soli tangunt qui huic veraciter humiles adiunguntur. Turba igitur premit, et non tangit: quia et importuna est per praesentiam, et absens per vitam.

Beda. vel una credula mulier dominum tangit: quia qui diversis haeresibus inordinate affligitur, solo catholicae ecclesiae corde fideliter quaeritur.

Ambrosius. Non enim credunt qui comprimunt; credunt qui tangunt: fide tangitur Christus, fide videtur. denique ut fidem credentis exprimeret, dicit ego cognovi virtutem de me exiisse: quod est evidentius indicium quia non intra possibilitatem conditionis humanae atque intra corporis claustrum divinitas coarctata est, sed ultra fines nostrae mediocritatis virtus exundat aeterna; non enim humana ope plebs gentium liberatur; sed dei munus est congregatio nationum, quae etiam brevi fide misericordiam inclinat aeternam. Nam si consideremus quanta sit fides nostra, et intelligamus quantus sit dei filius; videmus quia comparatione eius fimbriam tantummodo tangimus, superiora vero vestimenti eius nequimus attingere. Si igitur et nos curari volumus, fide tangamus fimbriam Christi. Non autem latet eum quicumque tetigerit. Beatus qui extremam partem verbi tetigerit; nam totum quis potest comprehendere?


Th. Aq. Catena aurea 9819