Th. Aq. Catena aurea 6104

MARCUS 1,LC3


6104 (Mc 1,4-10)

Hieronymus. Secundum praemissam isaiae prophetiam via domini a Ioanne paratur per fidem et baptismum et poenitentiam; rectae semitae fiunt per austera indicia vestis cilicinae, et zonae pelliceae, et cibi locustini, et mellis silvestris, et humillimae vocis; unde dicitur fuit Ioannes in deserto. Ioannes enim, et iesus quaerunt quod in deserto amissum est; ubi vicit diabolus, ibi vincitur; ubi cecidit homo, ibi exurgit. Ioannes autem gratia Dei interpretatur; a gratia autem narratio incipit; sequitur enim baptizans; per baptismum enim gratia datur, qua peccata gratis dimittuntur. Quod autem consummatur per sponsum, initiatur per paranymphum: unde catechumeni, hoc est instructi, incipiunt per sacerdotem, et chrismantur per episcopum; et ad hoc designandum subditur et praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum.

Beda. Liquet quia Ioannes baptismum poenitentiae non solum praedicavit, verum etiam quibusdam dedit; sed baptismum in remissionem peccatorum dare non potuit; remissio etenim peccatorum in solo baptismo Christi nobis tribuitur. Dicitur ergo praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum: quoniam baptismum quod peccata solveret, quia dare non poterat, praedicabat: ut sicut incarnatum verbum patris praecurrebat verbo praedicationis, ita baptismum poenitentiae quo peccata solvuntur praecurreret suo baptismate, quo peccata solvi non possunt.

Theophylactus. Baptisma Ioannis non habebat remissionem peccatorum, sed poenitentiam solam afferebat hominibus: praedicabat ergo baptisma poenitentiae, hoc est quo duceret baptismus poenitentiae, nempe in remissionem peccatorum, ut hi qui poenitentiam agentes, Christum reciperent, remissionem reciperent peccatorum.

Hieronymus. Per Ioannem autem sicut per amicum sponsi inducitur sponsa ad Christum, sicut per puerum rebecca ad isaac; unde sequitur et egrediebatur ad illum omnis iudaea regio, et hierosolymitae universi, et baptizabantur ab illo in iordane flumine: confessio enim, et pulchritudo in conspectu eius. Scilicet sponsi. Desilit enim sponsa de camelo, cum humiliat se nunc ecclesia viso viro isaac, idest iesu Christo. Iordanis autem descensio aliena interpretatur, ubi peccata abluuntur. Nos enim olim alienati a Deo per superbiam, per baptismi symbolum humiliati erigimur in alta.

Beda. Exemplum autem hinc sumitur confitendi peccata, ac meliorem vitam promittendi, eis qui baptisma desiderant, per hoc quod subditur confitentes peccata sua.

Chrysostomus in Matth.. Quia vero Ioannes poenitentiam praedicabat, poenitentiae signa gerebat in vestitu et cibo; unde sequitur et erat Ioannes vestitus pilis camelorum.

Beda. Pilis, inquit, vestitus, non lana. Aliud austerae vestis indicium est, aliud luxuriae est mollioris. Zona autem pellicea, qua accinctus fuit, ut elias, mortificationis indicium est. Porro quod sequitur et locustas et mel silvestre edebat, habitatori solitudinis congruum est, ut non delicias ciborum, sed necessitatem humanae carnis expleret.

Hieronymus. Vestis autem Ioannis et cibus et potus totam austeram vitam praedicantium significat, et futuras gentes ad gratiam Dei, quae est Ioannes, intus et foris esse coniungendas: pilis enim cameli divites gentium significantur, et zona pellicea pauperes mundo mortui, et locustis errantibus sapientes huius mundi; qui stipulas iudaeis aridas relinquentes, frumenta mystica curribus trahunt, et in calore fidei saltus in altum dant, et melle silvestri fideles inspirati de inculta silva saginantur.

Theophylactus. Vel aliter. Vestis de pilis camelorum doloris erat ostensivum, innuente Ioanne, quod poenitentem dolere oportet. Dolorem enim saccus significat, zona vero pellicea mortificationem iudaici significat populi; esca autem Ioannis non solum abstinentiam notat, sed etiam est indicium spiritualis escae, qua tunc populus vescebatur, non quid altum intelligens, sed tamen in alta saliens, iterumque se deprimens: talis enim est locusta, in altum saliens, et iterum cadens. Sic igitur et melle quidem vescebatur populus quod erat ex apibus natum, scilicet ex prophetis, non tamen domesticum, sed silvestre: habebant enim scripturas hebraei, sicut mel quoddam; sed non bene intelligebant.

Gregorius moralium. Vel ipsa ciborum specie designavit dominum quem praevenit qui, quia infructuosae gentilitatis dulcedinem sumpsit, mel silvestre edit; quia vero iudaeorum plebem in suo corpore ex parte convertit, in cibo locustas accepit, quae subito saltus dantes, protinus ad terram cadunt. Saltus enim iudaei dabant, cum praecepta domini se implere promitterent; sed ad terram cadebant, cum per prava opera hoc se audisse denegarent. Habebant ergo saltum per vocem et casum per actionem.

Beda. Potest etiam habitus, et victus Ioannis qualitatem internae conversationis eius exprimere: namque austerioribus utebatur indumentis, quia vitam peccantium non blandimentis fovit, sed vigore asperae invectionis increpavit: zonam pelliceam habebat circa lumbos, quia carnem suam crucifixit cum vitiis et concupiscentiis; locustas et mel silvestre edebat, quia dulce quiddam sapiebat turbis praedicatio eius, existimante populo ne ipse esset Christus; sed potius finem sortita est, intelligentibus eius auditoribus quia non ipse Christus, sed praecursor, et propheta esset Christi. In melle etenim dulcedo, in locustis est alacer volatus; unde sequitur et praedicabat dicens: veniet fortior me post me.

Glossa. Hoc dicebat ad removendum turbae opinionem, quae eum Christum esse credebat; fortiorem autem Christum esse praenuntiat, qui remissurus erat peccata, quod ipse facere non valebat.

Hieronymus. Quis etiam fortior est gratia qua abluuntur peccata, quam Ioannes significat? ille nimirum qui septies et septuagies dimittit peccata. Gratia quidem prior est, sed semel dimittit peccata per baptismum; misericordia vero ad miseros ab adam usque ad Christum per septuaginta septem generationes, et usque ad centum quadraginta quatuor millia pervenit.

Chrysostomus in Matth.. Ne autem aestimaretur hoc secundum comparationem sui ad Christum dicere, subiungit cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius. Non est autem idem solvere corrigiam calceamentorum eius, quod hic marcus dicit, et calceamenta portare, quod dicit Matthaeus. Et quidem narrationis ordinem prosequentes evangelistae, nec in aliquo fallentes, dicunt utrumque Ioannem dixisse secundum alterum sensum; commentantes vero circa hoc differenter exposuerunt unumquodque: corrigiam enim vocant ligamen calceamentorum. Ad excellentiam igitur potestatis Christi, et divinitatis magnitudinem extollendam hoc dicit, ac si diceret: neque in ministri ordine deputari sufficiens sum. Magnum enim est in his quae sunt corporis Christi quasi procumbendo inferius attendere, et imaginem supernorum inferius videre, et solvere unumquodque inexplicabilium quae sunt circa mysterium incarnationis.

Hieronymus. Calceamentum enim in extrema parte corporis est: in fine enim ad iustitiam est salvator incarnatus: unde per prophetam dicitur: in idumaeam extendam calceamentum meum.

Gregorius in evang.. Calceamenta etiam ex mortuis animalibus fiunt. Incarnatus ergo dominus veniens quasi calceatus apparuit, qui in divinitate sua morticina nostrae corruptionis assumpsit. Vel aliter. Mos apud veteres fuit, ut si quis eam quae sibi competeret accipere uxorem nollet, ille ei calceamentum solveret qui ad hanc sponsus iure propinquitatis veniret. Recte ergo se indignum esse ad solvendam corrigiam calceamenti eius denuntiat; ac si aperte dicat: ego redemptoris vestigia denudare non valeo, quia sponsi nomen mihi immeritus non usurpo.

Theophylactus. Intelligitur vero etiam sic. Omnes qui veniebant, et a Ioanne baptizabantur, per poenitentiam solvebantur a ligamine peccatorum in Christum credendo. Igitur omnium aliorum Ioannes sic solvebat corrigiam, idest vinculum peccatorum: iesu vero non valuit corrigiam solvere, quia non invenit in eo peccatum.

Beda. Sic ergo Ioannes dominum non adhuc manifeste dominum aut Dei filium, sed tantum virum se fortiorem praedicat. Non enim rudes adhuc auditores tanti capiebant arcana sacramenti, quod filius Dei aeternus, homine assumpto ex virgine, denuo natus esset in mundum: sed paulatim per agnitionem glorificatae humilitatis introducendi erant ad fidem divinae aeternitatis: quibus tamen latenter deum hunc esse verum declarans subdit ego baptizo vos in aqua, ille vero baptizabit vos in spiritu sancto. Cui enim dubium est nullum posse alium gratiam spiritus sancti nisi deum dare? Hieronymus. Quid enim interest inter aquam et spiritum sanctum qui ferebatur super aquas? aqua ministerium est hominis, spiritus vero mysterium Dei est.

Beda. Baptizamur autem a domino in spiritu sancto, non solum cum in die baptismatis fonte vitae in remissionem peccatorum abluimur, verum etiam quotidie per gratiam eiusdem spiritus ad agenda quae Deo placent accendimur.


MARCUS 1,9-11


6109 (Mc 1,9-11)

Hieronymus. Marcus evangelista, sicut cervus ad fontes aquarum desiderans, saltus in planis et arduis dat, et velut apis melliflua flores summatim degustat; unde a nazareth venientem iesum enarravit dicens et factum est in diebus illis, venit iesus a nazareth galilaeae, et baptizatus est a Ioanne in iordane.

Chrysostomus. Alterum siquidem baptisma ordinans, ad Ioannis venit baptisma; quod respectu sui baptismi incompletum erat, a iudaico vero baptismate alienum, tamquam in amborum medio existens, ut per baptismi naturam ostendat, quia non in peccati remissionem baptizatur, aut quasi indigens spiritus sancti acceptione: his enim ambobus baptisma Ioannis carebat. Baptizatus est autem ut notus omnibus fieret, et in eum crederent; et ad implendum omnem iustitiam, quae est observatio mandatorum: mandatum siquidem erat hominibus baptismum subire prophetae.

Beda. Baptizatus est, et ut baptismate suo Ioannis baptisma comprobaretur, et ut iordanis aquam sanctificans, per descensionem columbae, spiritus sancti in lavacro credentium monstraret adventum; unde sequitur et statim ascendens de aqua, vidit apertos caelos, et spiritum sanctum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso. Aperiuntur autem caeli non reseratione elementorum, sed spiritualibus oculis, quibus ezechiel in principio voluminis sui eos apertos esse commemorat. Hoc autem, quod apertos caelos post baptisma vidit, nostri utique gratia factum est, quibus per lavacrum regenerationis ianua panditur regni caelestis.

Chrysostomus in Matth.. Vel ut de caelis hominibus sanctificatio tribuatur, ac terrena caelestibus coniungantur. Spiritus autem sanctus super eum descendisse dicitur, non tamquam tunc primum ad eum accesserit (non enim ab eo umquam fuerat derelictus), sed ut ostenderet Christum qui a Ioanne praedicabatur, tamquam digito quodam fidei omnibus demonstratum.

Beda. Quod etiam in baptismum descendere visus est spiritus sanctus, signum erat conferendae nobis in baptismo gratiae spiritualis.

Hieronymus. Haec est unctio Christi secundum carnem, scilicet spiritus sanctus, de qua dicitur: unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis.

Beda. Bene autem in specie columbae descendit spiritus sanctus, quod multum simplex est animal, atque a malitia fellis alienum, ut figurate nobis insinuaret quia simplicia corda quaerit, nec habitare dignatur in mentibus impiis.

Hieronymus. In specie etiam columbae spiritus sanctus descendit, quia in cantico de ecclesia canitur: sponsa mea, amica mea, dilecta mea, columba mea. Sponsa in patriarchis, amica in prophetis, proxima in ioseph, et mea dilecta in Ioanne baptista, columba in Christo et apostolis, quibus dicitur: estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae.

Beda. Sedit autem columba super caput iesu, ne quis putaret vocem patris ad Ioannem factam, non ad dominum. Bene autem addidit manentem in ipso: hoc enim est Christo speciale ut implens eum semel spiritus sanctus nunquam recedat. Nam fidelibus eius ad signa virtutum, et miracula facienda aliquando gratia spiritus confertur, aliquando tollitur; quibus tamen ad operationem pietatis et iustitiae, ad amorem Dei et proximi conservandum numquam gratia spiritus abest. Ipsum autem qui baptizandus cum aliis ad Ioannem venit, verum esse filium Dei in spiritu sancto baptizare volentem vox patris docuit; unde sequitur et vox facta est de caelis: tu es filius meus dilectus, in te complacui. Non autem per hoc ipse filius quod nesciebat docetur; sed nobis quid credere debeamus ostenditur.


Augustinus de cons. Evang.. Unde Matthaeus ait dictum esse: filius meus dilectus, quia ostendere voluit ad id valere quod dictum est: hic est filius meus, ut illis potius qui audiebant indicaretur, quod ipse filius esset Dei. Si autem quaeris quid horum in illa voce sonuerit; quodlibet accipe, dummodo intelligas eos qui non eamdem locutionem retulerunt, eamdem retulisse sententiam. Quod autem Deus in filio sibi placuisse videatur, admonemur ex eo quod dictum est in te complacui.

Beda. Nos quoque vox eadem docuit per aquam ablutionis, et spiritum sanctificationis Dei posse filios effici; mysterium etiam trinitatis in baptismate demonstratur. Filius baptizatur, spiritus descendit in specie columbae, patris vox filio testimonium perhibentis auditur.

Hieronymus. Moraliter et nos de volubilitate mundi, odore florum, et munditie tracti, cum adolescentulis post sponsum currimus, et baptismi sacramento de duobus fontibus dilectionis Dei et proximi, gratia remissionis abluimur, et ascendentes spe caelestia secreta mundi cordis oculis intuemur. Dehinc spiritum sanctum spiritu contrito et humiliato cum simplici corde descendentem ad mansuetos, et cum caritate numquam cadente manentem suscipimus. Et vox domini de caelis ad nos a Deo dilectos dirigitur: beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur, et tunc in nobis complacet pater cum filio, et spiritu sancto, quando efficimur unus spiritus cum Deo.


MARCUS 1,12-13


6112 (Mc 1,12-13)

Chrysostomus in Matth.. Quia Christus omnia ad doctrinam nostram operabatur, et sustinebat, incepit post baptismum ab eremi habitatione, et pugnavit contra diabolum, ut unusquisque baptizatorum tentationes maiores patienter sustineat post baptismum, nec turbetur tamquam praeter spem hoc contingente, sed omnia sustinens maneat triumphator. Etsi enim Deus permittat tentationes fieri multis aliis modis, ob hoc etiam permittit, ut cognoscas quod homo tentatus in maiori honore constituitur: non enim accedit diabolus nisi ubi aliquem in maiori honore viderit constitutum; et ideo dicitur et statim expulit eum spiritus in desertum. Propter hoc autem non ostendit eum simpliciter euntem in desertum, sed expulsum, ut hoc intelligas fieri iuxta divinae dispositionis verbum: per quod etiam innuit ne homo seipsum in tentationem ingerat, sed aliunde in tentationem quasi expulsos victores existere.

Beda. Verum ne cui veniret in dubium a quo eum spiritu expulsum diceret in desertum, consulte Lucas primo posuit quod iesus plenus spiritu sancto regressus est a iordane; ac deinde intulit: et agebatur a spiritu in desertum, ne quid contra eum valuisse spiritus putaretur immundus qui plenus spiritu sancto, quo volebat digrediens, quae volebat agebat.

Chrysostomus in Matth.. Expulit autem eum spiritus in desertum: quia enim diabolum ad tentandum provocare proponebat, non solum fame, sed etiam loco occasionem dedit: tunc enim maxime diabolus se ingerit, cum videt aliquos solitarios permanentes.

Beda. Secedit etiam in desertum, ut nos doceat relictis mundi illecebris, et societate pravorum, divinis per omnia servire mandatis. Tentatur solus a diabolo, ut nobis insinuet, quia omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutiones patiuntur; unde sequitur et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, et tentabatur a satana. Tentatur autem quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, ut indicet quia quamdiu hic viventes domino servimus, sive prospera blandiantur, quod ad dies pertinet, seu adversa fiant, quod noctis figurae congruit, toto tempore adversarius adsit, qui iter nostrum tentando impedire non cessat: quadraginta enim dies et noctes totum huius saeculi tempus insinuant: quia quadripartitus est mundus, in quo domino famulamur; decem vero sunt praecepta per quorum observantiam contra hostem certamus; decem autem quater ducta, quadraginta fiunt. Sequitur eratque cum bestiis.

Chrysostomus. Hoc autem dicit ut ostendat quale erat desertum: invium enim erat hominibus, et bestiis plenum. Sequitur et angeli ministrabant ei. Post tentationem enim, et victoriam contra diabolum, operatus est hominum salutem. Et sicut apostolus dicit: angeli in ministerium mittuntur propter eos qui hereditatem capiunt salutis. Notandumque est, quod vincenti tentationem assistunt angeli ministrantes.

Beda. Considerandum etiam, quod Christus inter bestias commoratur ut homo, sed ministerio utitur angelico ut Deus. Et nos cum in eremo sanctae conversationis bestiales hominum mores impolluta mente toleramus, ministerium angelorum meremur; a quibus corpore absoluti ad aeternam beatitudinem transferemur.

Hieronymus. Vel tunc bestiae pacatae nobiscum sunt, sicut in arca animalia munda cum immundis, cum caro non concupiscit adversus spiritum; post hoc angeli ministri mittuntur nobis, ut responsa et solatia cordibus vigilantibus dent.


MARCUS 1,14-15


6114 (Mc 1,14-15)

Chrysostomus. Marcus evangelista Matthaeum in ordine sequitur; et ideo postquam dixit angelos ministrare, subiungit postquam autem traditus est Ioannes, venit iesus in galilaeam. Post tentationes, et angelos ministrantes recedit in galilaeam, instruens nos non resistere violentiis malignorum.

Theophylactus. Et ut ostendat nobis quod in persecutionibus decet recedere, et non expectare; cum vero inciderimus, decet sustinere.

Chrysostomus. Recessit etiam ut ad doctrinam et sanationes seipsum conservaret priusquam pateretur; hisque omnibus adimpletis, fieret obediens usque ad mortem.

Beda. Ioanne tradito, recte incipit dominus praedicare; unde sequitur praedicans evangelium regni Dei. Desinente enim lege, consequenter oritur evangelium.

Hieronymus. Cessante umbra, adest veritas; Ioannes in carcere, lex in iudaea, iesus in galilaea, paulus in gentibus praedicans evangelium regni. Regno enim terreno succedit paupertas, paupertati Christianorum regnum tribuitur sempiternum. Honor autem terrenus spumae aquae, vel fumo, vel somnio comparatur.

Beda. Nemo autem putet traditionem Ioannis in carcerem statim post ieiunium quadraginta dierum domini factam; quisquis enim evangelium Ioannis legerit, inveniet dominum ante traditionem Ioannis multa docuisse, et multa miracula fecisse: habes enim in evangelio ipsius: hoc fecit initium signorum iesus; et postea: necdum enim erat missus Ioannes in carcerem. Fertur autem quia cum legisset Ioannes Matthaei, Marci et Lucae volumina, probaverit quidem textum historiae, et vera eos dixisse firmaverit, sed unius tantum anni, in quo et passus est, post carcerem Ioannis, historiam texuisse. Praetermisso itaque anno cuius acta a tribus exposita fuerant, superioris temporis, antequam clauderetur Ioannes in carcere, gesta narravit. Cum ergo dixisset marcus, quia venit iesus in galilaeam, praedicans evangelium regni, subiungit, dicens quoniam impletum est tempus, et appropinquabit regnum Dei.

Chrysostomus. Siquidem completo tempore, quando scilicet venit plenitudo temporis, misitque Deus filium suum, conveniens fuit humanum genus ultimam consequi Dei dispensationem: et ideo dicit, quod appropinquabit regnum Dei. Regnum autem Dei idem est secundum substantiam cum regno caelorum, quamvis differt ratione: regnum enim Dei intelligitur quo Deus regnat; hoc vero est in regione viventium, quando facie ad faciem deum videntes, in bonis promissis existent. Sive amorem quis velit suscipere illam regionem, sive aliquam aliam confirmationem eorum qui imaginem induunt supernorum, quae per caelos intelliguntur. Satis enim apparens est quod regnum Dei neque loco, neque tempore concluditur.

Theophylactus. Vel completum esse dicit dominus tempus legis; quasi diceret: usque ad tempus praesens operabatur lex; amodo operabitur regnum Dei, quod est secundum evangelium conversatio, quae convenienter assimilatur regno caelorum. Cum enim vides aliquem carne indutum secundum evangelium vivere, numquid non dices, quoniam iste habet regnum caelorum? quod non est esca, et potus; sed iustitia, et pax, et gaudium in spiritu sancto. Sequitur poenitemini.

Hieronymus. Poenitentiam enim agit qui vult aeterno bono, scilicet regno Dei, adhaerere. Qui enim desiderat nucleum, frangit nucem. Amaritudinem radicis, dulcedo pomi compensat; periculum maris, spes lucri delectat; dolorem medicinae, spes salutis mitigat. Praeconia autem Christi illi narrare digne possunt qui ad palmam indulgentiae meruerunt pervenire: et ideo postquam dixit poenitemini, subiunxit et credite evangelio; nam nisi credideritis, non intelligetis. Poenitemini igitur, et credite; idest, renuntiate operibus mortuis: quid enim prodest credere sine bonis operibus? non tamen bonorum operum meritum adducit ad fidem; sed fides incipit, ut bona opera consequantur.


MARCUS 1,16-20


6116 (Mc 1,16-20)

Glossa. Posita praedicatione Christi ad turbas, agit evangelista de vocatione discipulorum, quos fecit suae praedicationis ministros; unde sequitur et praeteriens secus mare galilaeae, vidit simonem, et andream fratrem eius.

Theophylactus. Sicut Ioannes evangelista refert, praecursoris erant discipuli petrus et andreas. Videntes vero quod Ioannes de iesu testimonium dederat, adiuncti sunt ei; post haec dolentes, quia Ioannes traditus erat, ad artem propriam sunt reversi; unde sequitur mittentes retia in mare: erant enim piscatores. Vide autem eos de laboribus propriis enutritos, et non ex iniquitate: tales enim digni erant Christi primi discipuli fieri; unde subditur et dixit eis iesus: venite post me. Nunc secundo illos vocat: est enim haec secunda vocatio respectu illius quae legitur in Ioanne. Ad quid autem vocentur, ostenditur cum subditur faciam vos fieri piscatores hominum.

Remigius. Quia per rete sanctae praedicationis, pisces, idest homines, de profundo pelagi, idest infidelitatis, ad lucem fidei traxerunt. Admiranda autem est ista piscatio. Pisces enim cum capiuntur, mox moriuntur; homines cum capti sunt, verbo praedicationis potius vivificantur.

Beda. Piscatores autem, et illitterati mittuntur ad praedicandum, ut fides credentium in virtute Dei, non in eloquentia atque in doctrina esse putaretur. Sequitur et protinus, relictis retibus, secuti sunt eum.

Theophylactus. Non enim oportet intervallum facere; sed statim sequi dominum. Post hos vero piscatur iacobum et Ioannem: quia et illi pauperes existentes, tamen senectutem nutriebant paternam; unde sequitur et progressus inde pusillum, vidit iacobum zeBedaei. Reliquerunt autem patrem, quia in sequela Christi eos erat impediturus. Sic et tu cum a parentibus impediris, relinque eos, et accede ad deum. Ostenditur autem quod zeBedaeus non credidit; mater vero apostolorum credidit, quae secuta est Christum mortuo zeBedaeo.

Beda. Quaeri autem potest quomodo binos vocaverit de naviculis piscatores, primo petrum et andream, deinde progressus paululum alios duos filios zeBedaei, cum Lucas dicat iacobum et Ioannem vocatos fuisse ad adiuvandum petrum et andream, et Christum petro tantum dixisse: noli timere: ex hoc iam homines eris capiens; simul tamen, subductis ad terram navibus, eos fuisse secutos. Unde intelligendum est, hoc primo esse factum quod Lucas insinuat, et postmodum ad capturam piscium eos ex more remeasse, ut postea fieret quod marcus hic narrat. Tunc enim secuti sunt dominum, non subductis ad terram navibus, tamquam cura redeundi, sed tamquam vocantem, ac iubentem ut sequerentur.

Hieronymus. Mystice autem hac quadriga piscatorum vehimur ad aethera, ut elias; his quatuor angulis construitur prima ecclesia; his quatuor litteris hebraicis, tetragrammaton, nomen domini agnoscitur a nobis, quibus simili exemplo praecipitur ut audiamus vocem domini vocantis, et obliviscamur populum vitiorum, et domum paternae conversationis, quae est stultitia Deo, et rete aranearum, in quo nos velut culices pene lapsos tenebat aer inanis, qui pendet in nihilum, navem pristinae conversationis abominantes. Pellibus enim mortuis tegitur adam, qui est genitor noster secundum carnem; et nunc, deposito vetere homine cum actibus suis, novum sequentes hominem, pellibus tegimur salomonis, quibus sponsa gloriatur se esse formosam factam. Simon autem obediens, andreas virilis, iacobus supplantans, Ioannes gratia in latino sonant: quibus quatuor nominibus in agmen domini coniungimur, obedientia ut audiamus, virilitate ut pugnemus, supplantatione ut perseveremus, gratia ut conservemur: quae quatuor virtutes cardinales dicuntur; per prudentiam enim obedimus, per iustitiam viriliter agimus, per temperantiam serpentem calcamus, per fortitudinem gratiam Dei meremur.

Theophylactus. Scias item primum hic vocari actionem, deinde contemplationem; petrus enim activae symbolum est, ferventior enim erat aliis, sicut activa est; Ioannes vero contemplationem significat, plus enim de rebus divinis disserit Ioannes.


MARCUS 1,21-22


6121 (Mc 1,21-22)

Hieronymus. Marcus dicta evangelii in seipso, non in seipsis disponens, ordinem historiae non secutus, mysteriorum ordinem servat; unde sabbatis primam virtutem narrat, dicens et ingrediuntur capharnaum.

Theophylactus. A nazareth recedens. In die autem sabbati, quando scribae congregabantur, tunc docens synagogam intravit; unde sequitur et statim sabbatis ingressus in synagogam docebat eos: etenim lex ad hoc sabbatis otio vacare iubebat, ut lectioni studentes convenirent in unum. Docebat autem Christus arguendo, non adulando, sicut pharisaei; unde sequitur et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribae. Docebat etiam in potestate, transmutans homines ad bonum, et per poenam non credentibus minabatur.

Beda. Scribae etiam docebant populos quae scripta sunt in Moyse et prophetis; iesus vero quasi Deus et dominus ipsius moysi pro libertate voluntatis suae, vel ea quae minus videbantur, addebat in lege, vel commutans praedicabat populis, ut in Matthaeo legimus: dictum est antiquis... Ego autem dico vobis.


MARCUS 1,23-28


6123 (Mc 1,23-28)

Beda. Quoniam invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum, ideo contra ipsum mortis auctorem primo debuit medicina salutis operari; et ideo dicitur et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo.


Chrysostomus. Spiritus quidem angelus, et aer, et anima nuncupatur, et etiam spiritus sanctus. Ne igitur propter communicantiam nominis, in errorem decidamus, addit immundo: immundus autem dicitur propter impietatem, ac elongationem a Deo, et quia omnibus immundis, et pravis operationibus se immiscet.

Augustinus de civ. Dei. Contra superbiam porro daemonum quantam virtutem habeat Dei humilitas, quae in forma servi apparuit, ipsi daemones ita sciunt ut eidem domino infirmitate carnis induto haec exprimerent; sequitur enim et exclamavit dicens: quid nobis, et tibi, iesu nazarene? venisti ante tempus perdere nos. Clarum est in his verbis quod in eis et scientia erat, et caritas non erat: poenam quippe suam formidabant ab illo, non in illo iustitiam diligebant.

Beda. Daemones enim dominum in terris cernentes, se continuo iudicandos credebant.

Chrysostomus. Vel hoc ita dicit, quasi diceret: auferens immunditiam, divinamque imponens cognitionem hominum animabus, nobis locum in hominibus non das.

Theophylactus. Exire enim ab homine perditionem suam existimat daemon: immisericordes enim existunt daemones, malum aliquod pati se existimantes cum homines non molestant. Sequitur scio quod sis sanctus Dei.

Chrysostomus. Quasi diceret: considero adventum tuum: non enim firmam ac certam adventus Dei habebat notitiam. Sanctum autem dicit eum, non unum de pluribus, quia et sanctus erat unusquisque prophetarum, sed unum eum esse denuntiat: per articulum enim qui in graeco ponitur unum ostendit; per timorem vero, omnium dominum recognoscit.

Augustinus. De civ. Dei. Tantum enim eis innotuit quantum voluit; tantum autem voluit quantum oportuit. Sed innotuit non sicut angelis sanctis, qui eius, secundum id quod est Dei verbum, participata aeternitate perfruuntur; sed sicut eis terrendis innotescendus fuit, ex quorum tyrannica potestate fuerat liberaturus praedestinatos. Innotuit ergo daemonibus, non per id quod est vita aeterna, sed per quaedam temporalia suae virtutis effecta, quae angelicis sensibus etiam malignorum spirituum potius quam infirmitati hominum possint esse conspicua.

Chrysostomus. Non autem volebat veritas testimonia spirituum immundorum; unde sequitur et comminatus est ei iesus, dicens: obmutesce, et exi de homine. Unde dogma salutiferum nobis datur, ne credamus daemonibus quantumcumque denuntient veritatem. Sequitur et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna exivit ab eo. Quia enim homo ille tamquam sapiens loquebatur, ac discrete verba proferebat, ne putaretur quod non ex daemone, sed ex corde verba componeret, virum discerpi permisit a daemone, ut ostenderet daemonem esse qui loquebatur.

Theophylactus. Ut videntes cernerent a quo malo liberabatur homo, et propter miraculum crederent.

Beda. Potest autem videri contrarium, quomodo discerpens, vel, sicut quidam codices habent, convexans eum exiverit, cum nihil ei nocuerit secundum Lucam. Sed et ipse Lucas dicit: et cum proiecisset eum daemonium in medium, exiit ab eo, nihilque ei nocuit. Unde intelligitur hoc dixisse Marcum convexans eum, sive discerpens, quod Lucas dicit: cum proiecisset eum in medium; et quod secutus ait: nihilque ei nocuit, hoc intelligitur, quod illa iactatio membrorum, atque vexatio non eum debilitavit, sicut solent daemonia exire etiam quibusdam membris amputatis, aut evulsis. Visa autem virtute miraculi, novitatem dominicae admirantur doctrinae atque ad inquisitionem eorum quae audierant, per ea quae viderant, excitantur; unde sequitur et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent: ad hoc enim fiebant signa, ut per hoc evangelio regni Dei quod praedicabatur, certius crederetur, dum hi qui caelestia terrigenis gaudia promittebant, caelestia in terris ac divina opera monstrabant. Prius autem, teste evangelista, erat docens eos quasi potestatem habens, et nunc turba attestante, in potestate imperat spiritibus immundis, et obediunt ei. Sequitur et processit rumor eius statim in omnem regionem galilaeae.

Glossa. Ea enim quae homines multum mirantur prompte divulgant: quia ex abundantia cordis os loquitur.

Hieronymus. Mystice autem capharnaum villa consolationis interpretatur, sabbatum autem requies. Homo in spiritu immundo requie et consolatione sanatur, ut locus et tempus congruant saluti. Homo in spiritu immundo genus humanum est, in quo immunditia regnavit ab adam usque ad Moysen: nam sine lege peccaverunt, et sine lege perierunt. Qui sciens sanctum Dei, obmutescere iubetur, dum scientes quidem deum, non sicut deum glorificaverunt, sed servierunt potius creaturae quam creatori. Spiritus discerpens hominem exiit ab eo. Appropinquante salute, appropinquavit tentatio: pharao dimissurus israel persequitur israel, diabolus contemptus surgit in scandala.


MARCUS 1,29-31


6129 (Mc 1,29-31)

Beda. Primo debuit lingua serpentina, ne ultra virus spargeret, concludi; deinde femina, quae primo seducta est, a carnalis concupiscentiae febre sanari; unde dicitur et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum simonis et andreae cum iacobo et Ioanne.

Theophylactus. Recessit enim, ut consuetudo erat in sabbato, circa vesperam ad edendum in discipulorum domum. Quae autem ministrare debebat, febribus tenebatur; unde sequitur recumbebat autem socrus simonis febricitans.

Chrysostomus. Discipuli autem tamquam exinde utilitatem aliquam recepturi non expectantes vespere, socrum petri sanari precabantur; unde sequitur qui statim dicunt ei de illa.

Beda. In evangelio autem Lucae scriptum est quod rogaverunt illum pro ea. Modo enim salvator rogatus, modo ultro curat aegrotos, ostendens se, contra vitiorum quoque passiones, et precibus semper annuere fidelium, et ea nonnumquam quae ipsi minime intelligunt, vel intelligenda dare, vel pie petentibus, etiam non intellecta, dimittere, iuxta id quod psalmista postulat: delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me, domine. Unde et hic rogatus sanat; sequitur enim et accedens elevavit eam, apprehensa manu eius.

Theophylactus. Per hoc significatur, quod si aliquis infirmatur, a Deo curabitur, si sanctis ministraverit ob Christi amorem. Beda super Lucam. Quod autem sabbatis maxime medicinae, doctrinaeque suae dona frequentat, docet se non sub lege, esse sed supra legem, nec iudaicum eligere sabbatum; dilectamque domino esse requiem, si saluti studentes animarum ab opere servili, idest a cunctis contineamus illicitis. Sequitur et continuo dimisit eam febris; et ministrabat eis. Sanitas quae domini confertur imperio, simul tota redit, tanto robore comitante, ut eis continuo qui se adiuvant, ministrare sufficiat. Si autem virum a daemonio liberatum, moraliter animum ab immunda cogitatione purgatum significare dixerimus; convenienter femina a febribus ad imperium domini curata carnem ostendit a concupiscentiae suae fervore, per continentiae praecepta frenatam.

Hieronymus. Febris enim intemperantiam significat, de qua nos filii synagogae per manum disciplinae, desiderii elevatione sanamur, et huius qui sanat nos ministramus voluntati.

Theophylactus. Febricitat autem qui irascitur, ut ex ira manus effrenatus extendat; sed si ratio retineat manum eius, surgit, et sic ratio ministrat.



Th. Aq. Catena aurea 6104