Th. Aq. Catena aurea 6801

MARCUS 8,1-9



6801 (Mc 8,1-9)

Theophylactus. Postquam dominus superius miraculum de multiplicatione panum perpetrasset, nunc iterum occasione habita congruenti, adducit simile miraculum operari; unde dicitur in diebus illis iterum cum turba esset cum iesu, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis ait illis: misereor super turbam, quia ecce iam triduo sustinent me, nec habent quod manducent. Non enim semper circa alimenta miracula faciebat, ne propter cibum ipsum sequerentur. Et nunc igitur hoc miraculum non fecisset, nisi quia videbat turbis periculum imminere: unde sequitur et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via: quidam enim ex eis de longe venerunt.

Beda. Quare triduo sustinent de longe venientes? Matthaeus plenius dicit sic: et ascendens in montem sedebat; et accesserunt ad eum turbae multae, habentes multos infirmos, et proiecerunt eos ad pedes eius, et curavit eos.

Theophylactus. Discipuli adhuc non intelligebant, nec virtuti eius propter priora miracula credebant; unde sequitur et responderunt ei discipuli sui: unde istos quis poterit hic saturare panibus in solitudine? ipse autem dominus non eos vituperat, ex hoc instruens nos quod non debemus ignorantibus et non intelligentibus graviter irasci, sed eorum ignorantiae compati; unde sequitur et interrogavit eos: quot panes habetis? qui dixerunt: septem.

Remigius super Matth.. Non ideo interrogavit, quia ignoraret quot haberent; sed ut dum illi respondent septem, quo pauciores essent, eo magis miraculum diffamaretur, et notius fieret. Sequitur et praecepit turbae discumbere super terram. In superiori refectione supra foenum discubuisse dicuntur, hic vero super terram. Sequitur et accipiens septem panes, gratias agens fregit. In eo quod gratias egit, nobis reliquit exemplum ut de omnibus donis nobis caelitus collatis illi gratias referamus. Et notandum, quia dominus panes non dedit turbae, sed discipulis, discipuli autem dederunt turbis; sequitur enim et dedit discipulis suis ut apponerent; et apposuerunt turbae. Non solum panes, sed et pisciculos benedicens iussit apponi; sequitur enim et habebant pisciculos paucos, et ipsos benedixit, et iussit apponi. Et manducaverunt, et saturati sunt.

Beda. In hac ergo lectione consideranda est in uno eodemque redemptore nostro distincta operatio divinitatis et humanitatis, atque eutychetis error, qui unam tantum in Christo operationem dogmatizare praesumit, procul a Christianis finibus expellendus. Quis enim non videat hoc, quod super turbam miseretur dominus, affectum esse, et compassionem humanae fragilitatis? quod autem septem panibus et pisciculis paucis quatuor millia hominum satiavit, divinae opus est virtutis. Sequitur et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas.

Theophylactus. Turbae comedentes et saturatae non secum tollunt panum reliquias, sed ipsas discipuli sustulerunt, sicut et superius cophinos: in quo secundum historiam discimus quoniam oportet nos his quae sufficiunt esse contentos, et non quaerere ultra. Deinde numerus manducantium describitur cum dicitur erant autem qui manducaverant quasi quatuor millia: et dimisit eos. Ubi considerandum est, quod Christus neminem ieiunum dimittit: omnes enim vult sua gratia enutriri.

Beda. Hoc vero typice inter hanc refectionem et illam quinque panum, ac duorum piscium distat, quod ibi littera veteris testamenti spirituali gratia plena significata est; hic autem veritas, et gratia novi testamenti fidelibus ministranda monstrata est. Turba autem triduo dominum sustinet propter sanationem infirmorum, ut Matthaeus narrat, cum electi in fide sanctae trinitatis pro peccatis perseveranti instantia supplicant. Vel quia ad dominum se opere, locutione, atque cogitatione convertunt.

Theophylactus. Vel per eos qui per triduum expectant, significat baptizatos. Baptismus enim illuminatio dicitur, et trina submersione perficitur.

Gregorius moralium. Non vult autem eos ieiunos dimittere, ne deficiant in via: oportet enim quod in praedicatione verbum consolationis accipiant, ne a veritatis pabulo ieiuni remanentes in huius vitae labore succumbant.

Ambrosius super Lucam. Bonus quidem dominus studia exigit, vires ministrat, non vult ieiunos dimittere, ne deficiant in via; hoc est vel in istius cursu vitae, vel antequam ad caput vitae perveniant, scilicet ad patrem, et intelligant quod ex patre Christus est: ne forte cum acceperint, quod natus ex virgine est, incipiant non Dei virtutem, sed hominis aestimare. Dividit ergo escas dominus iesus, et ille quidem vult dare omnibus, negat nemini, dispensator est omnium; sed cum ille panes frangat, ut det discipulis, si tu manus tuas non extendas ut accipias tibi escas, deficies in via, nec poteris in eum culpam referre qui miseretur, et dividit.

Beda. Qui vero post carnis flagitia, post furta, violentias et homicidia ad poenitentiam redeunt, ad dominum de longinquo veniunt. Quanto enim quisque plus in pravo opere erravit, tanto ab omnipotente Deo longius recessit; et credentes de gentibus de longe venerunt ad Christum; iudaei vero de prope, qui legis et prophetarum erant litteris edocti ex illo. Supra autem in refectione quinque panum turbae super faenum viride discumbebant, hic autem super terram: quia per scripturam legis desideria carnis comprimere iubemur; in novo autem testamento ipsam quoque terram, ac facultates temporales relinquere praecipimur.

Theophylactus. Septem autem panes sunt spirituales sermones: nam septenarius numerus spiritus sancti significativus est, qui perficit omnia: in septenario enim numero dierum nostra vita perficitur.

Hieronymus. Vel septem panes dona sunt spiritus sancti, fragmenta panum mystici intellectus sunt huius septimanae.

Beda. Quod enim dominus panes fregit, apertionem significat sacramentorum; quod gratias egit, ostendit quantum de salute humani generis congaudeat; quod panes discipulis dedit ut turbae apponerent, significat quia spiritualis dona scientiae tribuit apostolis, et per eorum ministerium voluit ecclesiae suae vitae, cibaria distribui.

Hieronymus. Pisciculi benedicti, libri sunt novi testamenti: quoniam piscis assi partem dominus resurgens postulat: vel in pisciculis sanctos accipimus, quorum scriptura novi testamenti fidem, vitam et passiones continet: qui e turbulentis huius saeculi fluctibus erepti, refectionem nobis internam exemplo suo praebuerunt.

Beda. Quod autem turbis saturatis supererat, apostoli tollunt: quia altiora perfectionis praecepta, quae turba nequit attingere, ad illos pertinent qui generalem populi Dei conversationem transcendunt; et tamen turba saturata esse memoratur: quia etsi sua relinquere nequeant, neque explere, quod de virginibus dicitur; tamen audiendo mandata legis Dei ad vitam perveniunt aeternam.

Hieronymus. Septem autem sportae, septem ecclesiae. Quatuor millia, annus est novi testamenti, cum quatuor temporibus. Bene etiam quatuor millia sunt, ut in ipso numero docerent evangelicis se pastos esse cibariis.

Theophylactus. Vel quatuor millia sunt, idest quatuor virtutibus perfecti; et propter hoc veluti fortiores plura comedentes, pauciora reliquerunt. In isto enim miraculo septem sportae remanent; in miraculo autem quinque panum duodecim cophini: quia quinque millia erant, idest quinque sensibus servientes, et propter hoc non potuerunt comedere, sed paucis contenti fuerunt; unde multae superabundant reliquiae fragmentorum.


MARCUS 8,10-21


6810 (Mc 8,10-21)

Theophylactus. Postquam dominus operatus est miraculum panum, statim in alium secedit locum, ne propter miraculum, ipsum turbae caperent, ut facerent regem; unde dicitur et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes dalmanutha.

Augustinus de cons. Evang.. In Matthaeo autem legitur, quod venit in fines magedam. Non autem dubitandum est eumdem locum esse sub utroque nomine: nam plerique codices non habent, etiam secundum Marcum, nisi magedam. Sequitur et exierunt pharisaei, et coeperunt conquirere cum eo, quaerentes ab illo signum de caelo, tentantes eum.

Beda. Pharisaei siquidem signum quaerunt de caelo, ut qui multa hominum millia secundo de paucis panibus saturavit, nunc in exemplo moysi, manna caelitus misso, et per omnia passim disperso, populum omnem in ultimo tempore reficiat: quod in evangelio Ioannis quaerunt dicentes: quod signum facis, ut videamus et credamus tibi? patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: panem de caelis dedit manducare.

Theophylactus. Vel quaerunt signum de caelo, scilicet ut solem et lunam sisteret, grandinem peteret et aerem immutaret. Credebant enim quod de caelo signa facere non poterat, sed quod in beelzebub solum poterat facere signum in terra.

Beda. Sicut autem turbam supra credentem refecturus gratias agebat, ita nunc ob stultam pharisaeorum petitionem gemit: quia humanae naturae circumferens affectus, sicut de hominum salute laetatur, ita super eorum dolet erroribus: unde sequitur et ingemiscens spiritu ait: quid generatio ista signum quaerit? amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum; idest, non dabitur, iuxta illud: semel iuravi in sancto meo, si David mentiar; idest, non mentiar David.

Augustinus de cons. Evang.. Non autem moveat quod marcus non dicit responsum esse quaerentibus signum de caelo idem quod Matthaeus de iona; sed ait dominum respondisse: signum non dabitur ei; intelligendum est enim quale petebant, hoc est de caelo. Praetermisit autem dicere de iona, quod Matthaeus commemoravit.

Theophylactus. Ideo autem eos dominus non exaudit, quia aliud est tempus signorum caelestium, scilicet tempus adventus secundi, cum virtutes caelorum commovebuntur, et luna non dabit lumen suum. Tempore autem primi adventus non fiunt talia, sed omnia mansuetudine plena.

Beda. Non etiam dandum erat caeleste signum generationi tentantium dominum. Ceterum generationi quaerentium dominum signum de caelo ostendit, quando cernentibus apostolis ascendit in caelum. Sequitur et dimittens eos, ascendit iterum navim, et abiit trans fretum.

Theophylactus. Dimittit quidem dominus pharisaeos quasi incorrectos: nam ubi spes est correctionis, ibi morandum est; ubi vero malum incorrigibile est, inde recedendum. Sequitur et obliti sunt panes sumere, et nisi unum panem non habebant secum in navi.

Beda. Quaerit autem aliquis: quomodo panes non habebant qui statim impletis septem sportis ascenderunt in naviculam? sed scriptura testatur, quod obliti sunt eos secum tollere; quod indicium est quam modicam carnis curam haberent in reliquis, quibus ipsa reficiendi corporis necessitas intentione dominici comitatus mente excesserat.

Theophylactus. Dispensative etiam panes sumere discipuli sunt obliti, ut reprehensi a Christo fierent meliores et ad virtutis Christi notitiam pervenirent; sequitur enim et praecipiebat eis, dicens: videte, et cavete a fermento pharisaeorum, et fermento herodis.

Chrysostomus. Matthaeus dicit: a fermento pharisaeorum et sadducaeorum; Lucas vero pharisaeorum solum. Tres ergo pharisaeos nominant, quasi principales; Matthaeus vero et marcus sibi secundarios diviserunt. Congrue autem marcus posuit herodis, quasi relictis a Matthaeo herodianis in supplementum narrationis ipsius. Hoc autem dicens, paulatim inducit discipulos ad sensum et fidem.

Theophylactus. Fermentum pharisaeorum et herodianorum vocat doctrinam eorum, quasi damnosam et corruptivam et malitia veteri plenam. Herodiani enim doctores erant, qui herodem Christum esse dicebant.

Beda. Vel fermentum pharisaeorum est decreta legis divinae traditionibus hominum postponere; legem verbis praedicare, et factis impugnare; dominum tentare, doctrinae eius, aut operibus non credere. Fermentum autem herodis est adulterium, homicidium, temeritas iurandi, simulatio religionis, et odium in Christum et praecursorem eius.

Theophylactus. Ipsi autem discipuli de fermento panum dixisse dominum putaverunt; unde sequitur et cogitabant ad alterutrum, dicentes: quia panes non habemus. Hoc autem dicebant, quasi non intelligentes Christi virtutem, quod poterat panes facere ex non ente; unde dominus eos reprehendit: sequitur enim quo cognito iesus ait illis: quid cogitatis, quia panes non habetis? Beda. Per occasionem autem praecepti quod salvator iusserat, dicens cavete a fermento pharisaeorum et fermento herodis, docet eos quid significent quinque panes, et septem, de quibus subdit nec recordamini quando quinque panes fregi? etc.. Si enim fermentum praedictum traditiones perversas significaret, quare cibi quibus nutritus est populus Dei, non veram doctrinam significent?

MARCUS 8,22-26

6822 (Mc 8,22-26)

Glossa. Post refectionem turbarum evangelista de illuminatione caeci subiungit, dicens et veniunt bethsaidam, et adducunt ei caecum, et rogabant eum ut illum tangeret.

Beda. Scientes quia tactus domini sicut leprosum mundare, ita caecum illuminare valeret. Sequitur et apprehensa manu caeci eduxit eum extra vicum.

Theophylactus. Videtur namque bethsaida multa infidelitate fuisse infecta: unde dominus exprobrat ei: vae tibi, bethsaida: quia si in tyro et sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent. In hac ergo adductum caecum extra vicum educit: non enim erat vera adducentium fides. Sequitur et expuens in oculos eius, impositis manibus suis, interrogavit eum si aliquid videret.

Chrysostomus. Spuit quidem, et manus imponit caeco, volens ostendere quod verbum divinum operationi adiunctum mirabiliter proficit. Manus enim operationis est ostensiva, sputum vero sermonis ex ore prolati. Interrogat autem si aliquid videret; quod in aliis sanatis non fecit, significans propter imperfectam adducentium fidem, ac ipsius caeci, oculos eius non esse omnino apertos; unde sequitur et aspiciens ait: video homines velut arbores ambulantes. Quia enim in infidelitate adhuc detinebatur, obscure se videre homines declarabat.

Beda. Formam quidem corporum inter umbras aspiciens, sed nulla membrorum lineamenta, visu adhuc caligante, discernere valens, quales condensae arbores a longe spectantibus, vel in luce facile arbor, an homo sit, possit dinosci.

Theophylactus. Ideo autem non statim eum perfecte facit videre, sed in parte, quia non perfectam fidem habebat: nam secundum fidem datur medela.

Chrysostomus. Deducit autem eum ab initio sensus redditi in fidei apprehensionem; et sic fecit eum perfecte videre; unde sequitur deinde iterum imposuit manus super oculos eius et coepit videre. Et postea subiungit et restitutus est, ita ut clare videret omnia; sensu scilicet, et intellectu perfecte curatus. Sequitur misit eum in domum suam, dicens: vade in domum tuam; et si in vicum introieris, nemini dixeris.

Theophylactus. Hoc quidem praecepit ei, quia infideles erant, ut dictum est, ne forte ab eis in anima laederetur, et ipsi non credentes gravius crimen incurrant. Beda super Lucam. Vel exemplum suis tribuit ne de his quae faciunt mirandis, favorem vulgi requirant. Mystice autem bethsaida domus vallis interpretatur, idest mundus, qui est vallis lacrymarum. Adducunt autem ad dominum caecum; idest, qui non videt quid fuit, quid est, et quid erit. Rogant illum, ut eum tangeret. Quis enim est qui tangitur nisi qui compungitur? Beda. Tangit enim nos dominus cum mentem afflatu sui spiritus illustrat, atque ad agnitionem nos propriae infirmitatis, studiumque bonae actionis accendit. Apprehendit manum caeci, ut eum ad executionem bonae operationis confortaret.

Hieronymus. Et eduxit eum extra vicum, idest vicinitatem malorum. Expuit autem in oculos eius, ut videat voluntatem domini per flatum spiritus sancti. Impositis autem manibus interrogat eum si videret: quia per opera domini videtur maiestas eius.

Beda. Vel expuens in oculos caeci imponit manus suas ut videat: quia caecitatem humani generis et per invisibilia dona, et per sacramenta assumptae humanitatis extersit. Sputum etiam, quod de capite hominis procedit, gratiam spiritus sancti designat. Sed quem uno verbo totum simul curare poterat, paulatim curat, ut magnitudinem humanae caecitatis ostendat, quae vix et quasi per gradus ad lucem redeat: et gratiam suam nobis indicat, per quam singula perfectionis incrementa adiuvat. Quisquis autem ita longi temporis obscuritate depressus est, ut inter bonum et malum discernere nesciat, quasi ambulantes homines instar arborum cernit, quia facta multitudinis absque luce discretionis videt.

Hieronymus. Vel videt homines velut arbores, quia omnes homines existimat se superiores. Iterum autem manus posuit super oculos eius, ut videret clare omnia; idest, per opera visibilia intelligeret et quae oculus non vidit, et clarum animae suae statum post rubiginem peccati, mundi cordis oculo contueretur. Misit eum in domum suam, idest in cor suum, ut videret in se quod ante non vidit. Non enim putat homo desperans de salute omnino posse quod illuminatus facile potest perficere.

Theophylactus. Vel postquam sanavit, mittit in domum: nam domus uniuscuiusque nostrum, caelum est, et mansiones quae sunt in eo.

Hieronymus. Dicit autem ei et si in vicum introieris, nemini dixeris; idest, vicinis caecitatem tuam semper enarra, non virtutem.


MARCUS 8,27-33


6827 (Mc 8,27-33)

Theophylactus. Postquam eduxit longe a iudaeis discipulos suos, tunc de seipso interrogat, ut non timentes iudaeos respondeant veritatem; unde dicitur et ingressus est iesus, et discipuli eius in castellum caesareae philippi.

Hieronymus super Matth.. Philippus iste fuit frater herodis, de quo supra diximus, qui in honorem tiberii caesaris caesaream philippi, quae nunc paneas dicitur, appellavit. Sequitur et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis: quem me dicunt esse homines? Chrysostomus. Sciens quidem interrogat, quia decebat ut discipuli quandoque eum melius laudarent quam turbae.

Beda. Unde primum hominum sententiam interrogat, discipulorum fidem exploraturus, ne illorum confessio vulgi videretur opinione firmata. Sequitur qui responderunt illi, dicentes: alii Ioannem baptistam, alii eliam, alii vero quasi unum de prophetis.

Theophylactus. Multi namque putabant quod Ioannes a mortuis resurrexisset, sicut et herodes credebat, et post resurrectionem suam miracula perpetrasset. Postquam vero ab eis sciscitatus est aliorum suspicionem, ipsos interrogat quid de hoc in eorum mente consistat; unde sequitur tunc dicit illis: vos vero quem me esse dicitis? Chrysostomus in Matth.. Ex ipso autem interrogationis modo, in maiorem eos reducit sensum ad maius aliquid aestimandum de eo, ne cum turbis conveniant. Quid vero vertex discipulorum, os apostolorum, interrogatis omnibus, responderit, manifestatur cum subditur respondens petrus ait ei: tu es Christus.

Theophylactus. Confitetur quidem illum esse Christum a prophetis denuntiatum. Sed quid ad confessionem petri responderit dominus, et qualiter ipsum beatificavit, marcus evangelista pertransit, ne huiusmodi narrando, petro suo magistro gratiam praestare videretur; Matthaeus autem hoc plane pertractat.

Origenes super Matth.. Vel quia marcus et Lucas scripserunt petrum respondentem tu es Christus, non adicientes quod positum est in Matthaeo: filius Dei vivi; propterea non scripserunt ad confessionem relatam beatitudinem. Sequitur et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.

Theophylactus. Volebat enim interim suam gloriam occultare, ne multi scandalizarentur de eo, et poenam mererentur maiorem.

Chrysostomus. Vel ut scandalo crucis completo puram infigat fidem in mente eorum: prius enim passione perfecta, circa ascensionem dixit eis: euntes docete omnes gentes.

Theophylactus. Postquam autem dominus confessionem discipulorum acceptavit dicentium verum deum, tunc ipsis revelat crucis mysterium; unde sequitur et coepit docere eos quoniam oportet filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus, et scribis, et occidi, et post tres dies resurgere; et palam verbum loquebatur, scilicet de futura passione. Non autem intelligebant discipuli ordinem veritatis, neque resurrectionem comprehendere poterant; sed putabant esse melius quod non pateretur.

Chrysostomus. Praedixerat tamen hoc eis dominus hac occasione, ut ostenderet quod oportet post crucem et resurrectionem Christum a testibus praedicari. Rursus petrus existens fervidus, solus de his sumit audaciam disputandi; unde sequitur et apprehendens eum petrus, coepit increpare eum: domine, propitius esto tibi: nam hoc non erit.

Beda. Hoc autem amantis affectu et optantis dixit; quasi diceret: hoc non potest fieri, nec recipiunt aures meae ut Dei filius occidendus sit.

Chrysostomus in Matth.. Quid est autem hoc quod petrus qui revelatione patris potitus erat, sic velociter cecidit et instabilis est effectus? sed dicimus non esse mirum si hoc ignoravit qui de passione revelationem non accepit. Quod enim Christus filius Dei vivi esset, revelatione didicerat; mysterium vero crucis et resurrectionis nondum ei fuerat revelatum. Ipse vero ostendens quod oporteret eum ad passionem venire, petrum increpavit; unde sequitur qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est petro, dicens: vade retro me, satana.

Theophylactus. Dominus namque volens ostendere quod propter salutem hominum debebat eius passio fieri, et quod solus satanas Christum pati nolebat, ut genus non salvaretur humanum, petrum satanam nominavit, eo quod saperet quae sunt satanae, nolens Christum pati, sed adversans eidem; satanas enim adversarius interpretatur.

Chrysostomus. Daemoni autem ipsum tentanti non ait: vade post me; sed petro dicit: vade retro me; idest sequere me, et voluntario meae passionis consilio non resistas. Sequitur quoniam non sapis ea quae Dei sunt, sed quae hominum.

Theophylactus. Quae hominum sunt dicit petrum sapere, secundum quod affectiones carnales quodammodo sapiebat: volebat enim petrus quod sibi Christus praestaret requiem, et non crucifigeretur.


MARCUS 8,34-39


6834 (Mc 8,34-39)

Beda. Postquam discipulis mysterium suae passionis et resurrectionis ostendit, hortatur eos una cum turba ad sequendum suae passionis exemplum; unde sequitur et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: si quis vult me sequi, deneget semetipsum.

Chrysostomus in Matth.. Quasi diceret ad petrum: tu quidem increpas me passionem sustinere volentem; ego autem dico tibi, quod non solum prohibere me pati nocivum est; sed neque salvari poteris, nisi ipse moriaris. Dicit autem si quis vult me sequi, quasi dicat: ad bona voco, quae quis velle debet; non ad mala et gravia, ut cogaris. Qui enim infert violentiam frequenter impedit; qui vero auditorem in libertatem dimittit, magis attrahit ipsum. Aliquis autem abnegat semetipsum, cum nullam sui corporis curam habet, ut sive flagelletur, sive aliquid simile patiatur, sustineat patienter.

Theophylactus. Nam sicut qui abnegat alterum, videlicet fratrem, aut patrem, quamvis ille vulneretur, et moriatur, non compatitur, neque condolet ei: sic et nos debemus spernere corpus nostrum, ut si vulnerari contingat, vel aliquid simile pati, non curemus.

Chrysostomus. Non autem ait, quod parcat sibi ipsi, sed, quod amplius est, quod abneget semetipsum, quasi nihil commune ad se habeat, sed periculis exponat, et circa ea sic disponatur, ac si alius pateretur; et hoc est sibi ipsi parcere: quia patres tunc liberis suis ignoscunt, cum tradentes eos doctoribus, illis iubent non parci. Usquequo autem oporteat seipsum abnegare, ostendit cum subdit et tollat crucem suam; quasi dicat: usque ad mortem exprobrabilissimam.

Theophylactus. Nam tunc crux exprobrabilis videbatur, quia in ea malefici figebantur.

Hieronymus. Vel aliter. Sicut gubernator peritus tempestatem in tranquillitate praecavens, nautas suos vult esse paratos, ita et dominus dicit si quis vult me sequi, deneget semetipsum; id est, alter ex altero fiat.

Beda. Tunc enim nos ipsos abnegamus cum vitamus quod per vetustatem fuimus, et ad hoc nitimur quod per novitatem vocamur. Crux autem tollitur cum aut per abstinentiam afficitur corpus, aut per compassionem proximi affligitur animus.

Theophylactus. Quia vero post crucem virtutem aliam nos habere oportet, adiecit et sequatur me.

Chrysostomus in Matth.. Hoc autem dicit, quia contingit aliquem patientem non sequi Christum, cum scilicet aliquis non patitur propter Christum: sequitur enim Christum qui post eum ambulat, qui morti eius se conformat, principes etiam et potestates contemnens, sub quibus ante Christi adventum peccabat. Sequitur qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium, salvam faciet eam, quasi dicat: haec vobis mando quasi vobis parcens: etenim qui filio suo parcit, perdit eum; qui vero non parcit, salvat. Oportet ergo nos esse ad mortem continue praeparatos. Si enim in materialibus praeliis qui paratus est ad mortem melior est aliis, nullo post mortem eum resuscitare valente, multo magis in spiritualibus praeliis, cum spes tanta resurrectionis existat, quod qui ponit animam suam in mortem, salvam facit eam.

Remigius. Anima autem hoc loco intelligenda est vita praesens, non autem ipsa substantia animae.

Chrysostomus in Matth.. Quia ergo dixerat qui voluerit animam suam salvam facere, perdet eam, ne quis perditionem hanc, et salutem illam aestimet aequalem, subiungit quid enim proderit homini, si lucretur totum mundum, et detrimentum faciat animae suae? aut quam commutationem dabit homo pro anima sua? quasi dicat: ne dicas quoniam animam suam salvavit qui crucis effugit pericula: quando enim cum anima sua, idest vita ista, lucratur aliquis orbem terrae, quid amplius erit ei, anima pereunte? numquid aliam habet animam pro anima dare? pretium enim pro domo potest aliquis commutare; animam vero perdens, aliam animam dare non potest. Caute autem dicit aut quam commutationem dabit homo? Deus enim propter nostram salutem dedit commutationem pretiosum sanguinem iesu Christi.

Beda. Vel hoc dicit, quia persecutionis tempore ponenda est anima; pacis autem tempore frangenda sunt desideria terrena: quod significat cum dicit quid enim proderit homini? etc.. Plerumque autem verecundiae usu praepedimur, ut rectitudinem quam servamus in mente, non exprimere valeamus in voce; et ideo subditur qui enim me confessus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et filius hominis confitebitur eum, cum venerit in gloria patris sui cum angelis sanctis.

Theophylactus. Non enim est sufficiens fides quae solum in mente consistit, sed oris confessionem dominus requirit: sanctificata enim per fidem anima debet et corpus per confessionem sanctificari.

Chrysostomus. Qui autem hoc didicit subiecit se cum desiderio ad hoc quod sine confusione Christum confiteatur. Dicitur autem adultera generatio, quae deum verum animae sponsum dereliquit, et non est secuta Christi doctrinam; sed daemonibus prostrata, semina impietatis suscepit, propter quod et peccatrix dicitur. Qui ergo inter hos Christi dominationem negaverit, et verba Dei in evangelio revelata, dignam impietatis poenam suscipiet, audiens in secundo adventu: non novi vos.

Theophylactus. Qui ergo confessus fuerit crucifixum esse suum deum, et ipse confitebitur illum, non hic ubi Christus reputatur pauper, et miser, sed in gloria et cum multitudine angelorum.

Gregorius in evang.. Sunt autem nonnulli qui Christum ideo confitentur, quia cunctos Christianos esse conspiciunt. Non ergo ad probationem fidei vox sufficit, quam defendit a verecundia professio generalitatis. Pacis ergo tempore est aliud, ubi ostendamur vobis. Veremur saepe a proximis despici, dedignamur iniurias verbi tolerare. Si contigerit iurgium fortasse cum proximo, erubescimus priores satisfacere: cor quippe carnale dum huius vitae gloriam quaerit, humilitatem respuit.

Theophylactus. Quia vero de sua gloria dixerat, volens ostendere quod non inania promittebat, subditur et dicebat illis: amen dico vobis, quia sunt de hic stantibus qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei veniens in virtute; ac si diceret: quidam, idest petrus et iacobus et Ioannes, non gustabunt mortem, donec eis ostendam in transfiguratione cum qua gloria venturus sim in secundo adventu: non enim erat aliud transfiguratio, nisi secundi adventus praenuntiatio, in quo et ipse Christus, et sancti lucebunt.

Beda. Pia vero provisione factum est ut, contemplatione semper manentis gaudii ad breve momentum delibata, fortius adversa tolerarent.

Chrysostomus in Matth.. Non autem eorum qui ascensuri erant nomina declaravit, ne reliqui discipuli aliquid paterentur humanum; praedicit autem, ut dociliores circa huiusmodi contemplationem fiant.

Beda. Vel regnum Dei praesens ecclesia vocatur. Aliqui autem ex discipulis usque adeo in corpore victuri erant ut ecclesiam constructam conspicerent, et contra mundi gloriam erectam. Discipulis enim rudibus de praesenti vita aliquid promittendum fuit, ut possent robustius in futuro solidari.

Chrysostomus. Mystice autem vita Christus est, mors vero diabolus. Gustavit autem mortem, qui peccatis immoratur: adhuc omnis homo habens dogmata bona aut prava, mortis aut vitae panem degustat. Et quidem minus malum est videre mortem; malum autem est eam gustare; sed adhuc peius eam sequi; pessimum autem ei supponi.


MARCUS 9,1-7


6901 (Mc 9,1-7)

Hieronymus. Post consummationem crucis, gloria resurrectionis ostenditur, ut non timerent opprobria crucis qui oculis suis visuri erant gloriam resurrectionis futurae; unde dicitur et post dies sex assumpsit iesus petrum, et iacobum, et Ioannem, et duxit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis.

Chrysostomus in marc. Et in Matth.. Quod autem Lucas dicit post octo dies, non contrariatur huic: Lucas enim et diem quo Christus praedicta locutus fuerat, et diem in quo eos assumpsit, numeravit. Ideo autem post sex dies eos assumpsit, ut vehementiori repleti desiderio in horum dierum spatio vigilanti et sollicita mente, ea quae videbant attenderent.

Theophylactus. Assumpsit autem tres vertices apostolorum: petrum tamquam confitentem et diligentem, Ioannem tamquam dilectum, iacobum vero tamquam altivocum et theologum. Intantum enim gravis erat iudaeis ut herodes volens iudaeis placere ipsum occiderit.

Chrysostomus. Non autem in domo suam gloriam demonstrat, sed in montem excelsum illos assumit: quoniam montis sublimitas conveniens erat ad gloriae sublimitatem ostendendam.

Theophylactus. Seorsum autem eos ducit, quia debebat eis mysteria revelare. Transfigurationem autem oportet intelligere non figurae immutationem, sed quia, manente ut prius erat figura, appositio facta est cuiusdam inenarrabilis claritatis.

Chrysostomus. Neque ergo decet aliquam figurae transformationem in regno Dei esse futuram aut circa ipsum salvatorem, aut circa eos qui assimilabuntur, sed appositionem claritatis.

Beda. Transfiguratus igitur salvator, non substantiam verae carnis amisit, sed gloriam futurae, vel suae, vel nostrae resurrectionis ostendit: qui qualis tunc apostolis apparuit, talis post iudicium cunctis apparebit electis. Sequitur et vestimenta eius facta sunt splendentia.

Gregorius moralium. Quia in supernae claritatis culmine ei vitae iustitia fulgentes adhaerebunt: vestium enim nomine iustos, quos sibi adiungit insinuat. Sequitur et apparuit illis elias cum Moyse, et erant loquentes cum iesu.

Chrysostomus in Matth.. Moysen et eliam in medio introducit: primo quidem quia turbae dicebant Christum eliam, aut unum prophetarum, apostolis se cum eis ostendit, ut differentiam servorum et domini cernerent; et etiam quia de transgressione legis iudaei Christum accusabant, et blasphemum eum putabant, tamquam sibi gloriam patris attribuentem, eos qui in utroque fulserunt, in medium ducit: etenim Moyses legem dedit, et elias gloriae Dei zelator fuit: unde ei non assisterent, si Deo et legi eius contrarius esset. Et ut scirent quod vitae potestatem et mortis habet, propter hoc et Moysen, qui mortuus erat, et eliam qui nondum mortem passus fuerat, in medium introducit. Item per hoc significavit quod doctrinae legis Christi prophetarum doctrina paedagogus fuit. Significat etiam coniunctionem novi et veteris testamenti, et quoniam in resurrectione cum prophetis apostoli coniungentur, et una erit obviatio regi communi. Sequitur et respondens petrus ait iesu: rabbi, bonum est nos hic esse; et faciamus hic tria tabernacula: tibi unum, moysi unum, et eliae unum.

Beda. Si tantum transfigurata Christi humanitas, duorumque societas sanctorum ad punctum visa delectat, ut eos ne discedant etiam obsequio petrus sistere velit; quanta erit felicitas visioni deitatis inter angelorum choros adesse perpetuo? sequitur non enim sciebat quid diceret. Etsi enim petrus prae stupore humanae fragilitatis nesciat quid dicat; insiti tamen sibi dat affectus indicium: nesciebat enim quid diceret, quia oblitus est regnum sanctis a domino non alicubi terrarum, sed in caelis esse promissum; nec recordatus est se suosque coapostolos mortali adhuc carne circumseptos immortalis vitae statum subire non posse; cui etiam mente excesserat quia in domo patris quae in caelis est, domus manufacta necessaria non sit. Sed et usque nunc imperitiae notatur quisquis legi, prophetis et evangelio tria tabernacula facere cupit, cum haec ab invicem nullatenus valeant separari.

Chrysostomus. Non etiam intellexit petrus quod ad demonstrationem verae gloriae transfigurationem dominus est operatus, neque quod propter doctrinam hominum hoc faciebat; nam plurimi erant relicturi multitudinem, in eremo habitantes. Sequitur erant enim timore exterriti. Erat autem hic timor secundum quem de communi mente in statum elevabantur meliorem: quod enim in exterioribus videbatur, Moyses et elias erat. Ducebatur autem anima ad quemdam divinum affectum, quasi ex divina visione ab humano sensu abstracta.

Theophylactus. Vel aliter. Petrus timens a monte descendere, quia iam praesenserat quod Christus crucifigi debebat, dixit bonum est nos hic esse; et non illuc descendere, in medium scilicet iudaeorum. Si autem huc venient furentes contra te, habemus Moysen qui aegyptios debellavit, habemus et eliam, qui ignem eduxit de caelo, et quinquagenos destruxit.

Origenes super Matth.. Marcus autem ex persona sua dicit non enim sciebat quid diceret. Ubi considerandum, ne forte per excessum mentis hoc loquebatur, motus quodam spiritu alieno, ne forte scilicet ille spiritus qui voluit, quantum ad se, Christum scandalizare, ut recederet a passione omnibus hominibus salutari, ipse operans etiam hic seductorie vult evellere Christum sub colore boni, ut non condescendat hominibus, nec veniat ad eos, nec suscipiat mortem pro eis.

Beda. Quia vero petrus materiale quaesivit tabernaculum, nubis accepit umbraculum: ut discat, in resurrectione non tegmine domorum, sed spiritus sancti gloria eos esse et facta est nubes obumbrans eos. Quia vero imprudenter interrogaverunt, propterea responsionem domini non merentur: sed pater respondet pro filio; unde sequitur et venit vox de nube dicens: hic est filius meus carissimus: ipsum audite.

Chrysostomus in Matth.. A nube quidem vox emittitur, in qua Deus apparere consuevit, ut crederent quod vox illa ferretur a Deo. In hoc autem quod dicit hic est filius meus carissimus, unam voluntatem patri et filio protestatur, et quod, salva filiatione, quantum ad omnia cum eo qui genuit unum esset.

Beda. Quem autem Moyses, cum venerit in carne, audiendum ab omni anima quae salvari vellet praedixit, hunc iam venientem in carne, Deus pater audiendum discipulis ostendit. Sequitur et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt nisi iesum tantum secum. Ubi enim coepit filius designari, mox servi discesserunt, ne ad illos paterna vox emissa putaretur.

Theophylactus. Mystice autem post consummationem huius saeculi, quod in sex diebus factum est, assumet nos iesus, si eius sumus discipuli, in montem excelsum, idest in caelum; et tunc videbimus eius gloriam singularem.

Beda. Vestimenta autem domini recte sancti eius accipiuntur, qui novo candore fulgebunt. Fullo autem intelligendus est cui psalmista loquitur: amplius lava me ab iniquitate mea, et a delicto meo munda me; qui non potest suis fidelibus dare claritatem in terra, quae eis conservata manet in caelis.

Remigius super Matth.. Vel per fullonem sancti designantur praedicatores et animarum purgatores; quorum in hac vita nullus ita vivere valet ut alicuius peccati maculis non obfuscetur; in futura autem resurrectione sancti ab omni macula peccati purgabuntur. Tales ergo eos faciet dominus, quales nec ipsi membra sua castigando, nec ullus praedicatorum suo vel exemplo, vel doctrina facere potest.

Chrysostomus. In marc.. Vel vestimenta alba evangelica sunt et apostolica scripta, omnium clarissima, quibus similia nullus expositorum facere potest.

Origenes super Matth.. Vel forsitan fullones super terram possumus moraliter existimare sapientes saeculi huius, qui putantur ornare etiam turpes intellectus, et dogmata falsa fullonicatione ingenii sui; sed illorum ars fullonica potest facere aliquid simile sermoni, qui ostendit spiritualium intellectuum splendorem in dictis scripturarum imperitis, quae a plurimis contemnuntur.

Beda. Moyses et elias, quorum unum mortuum et alium in caelis raptum legimus, futuram omnium sanctorum gloriam significant, qui videlicet tempore iudicii vel vivi in carne reperiendi, vel ab olim gustata morte resuscitandi, et pariter sunt regnaturi cum illo.

Theophylactus. Vel hoc significat, quia in gloria videbimus et legem et prophetas cum ipso loquentes; idest, quae per eum fuerunt dicta per Moysen et alios prophetas, tunc videbimus esse consona rebus, et tunc audiemus vocem paternam, revelantem scilicet nobis filium patris, et dicentem, quoniam hic est filius meus, obumbrante nube, idest spiritu sancto qui est sapientiae fons.

Beda. Et notandum quod sicut, domino in iordane baptizato, sic et in monte clarificato, totius sanctae trinitatis mysterium declaratur: quia gloriam eius quam in baptismo credentes confitemur, in resurrectione videntes collaudabimus. Nec frustra spiritus sanctus hic in lucida nube, illic apparuit in columba: quia qui nunc simplici corde fidem quam percepit servat, tunc luce apertae visionis quod crediderat contemplabitur. Cum autem fieret vox super filium, inventus est ipse solus: quia cum manifestaverit ipsum electis, erit Deus omnia in omnibus; immo cum suis per omnia Christus, caput cum corpore, splendebit.



Th. Aq. Catena aurea 6801