Th. Aq. Catena aurea 7041

MARCUS 10,41-45


7041 (Mc 10,41-45)

Theophylactus. Quia reliqui apostoli vident iacobum et Ioannem honorem petere, patienter ferre non possunt; unde dicitur et audientes decem, indignati sunt de iacobo et Ioanne. Patientes enim humana, invidia movebantur; sed tunc primo indignati sunt, cum viderunt ipsos a domino non susceptos; non autem prius indignabantur, quia videbant ipsos aliis praehonorari. Tunc igitur sic imperfecte se habebant apostoli; sed postea in primatibus sibi cedebant ad invicem. Christus autem eos sanat, primo quidem ad eorum consolationem eos iuxta se adducendo; et hoc significatur cum dicitur iesus autem vocans eos; deinde demonstrando quod usurpare honorem et desiderare primatum, gentilium est; unde sequitur ait illis: scitis quia hi qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum. Gentilium principes tyrannice et dominabiliter ad principatum se ingerunt. Sequitur non ita est autem in vobis.

Beda. In quo docet, eum maiorem esse qui minor fuerit, et illum dominum fieri qui omnium servus fit. Frustra igitur aut illi immoderata quaesierant, aut isti dolent super maiorum desiderio, cum ad summitatem virtutum non potentia, sed humilitate veniatur. Deinde proponit exemplum; ut si dicta parvipenderent, erubescerent ad opera; et dicit nam et filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.

Theophylactus. Quod maius est quam ministrare. Cum enim aliquis pro eo cui ministrat moritur, quid isto potest esse maius et mirabilius? sed tamen ista ministratio et humilitatis descensus gloria eius erat et omnium: ante enim quam homo fieret, solum ab angelis agnoscebatur; cum autem factus est homo et crucifixus est, non tantum ipse gloriam habet, sed et alios in participationem suae gloriae suscepit, et dominatus est per fidem orbi terrae.

Beda. Non autem dixit animam suam redemptionem dare pro omnibus, sed pro multis, idest qui credere voluerint.



MARCUS 10,46-52


7046 (Mc 10,46-52)

Hieronymus. Passioni domini appropinquanti, civitatis nomen respondet; dicitur enim et veniunt iericho. Iericho luna, sive anathema interpretatur. Defectus autem carnis Christi praeparatio est ierusalem caelestis. Sequitur et proficiscente eo de iericho, et discipulis eius, et plurima multitudine, filius timaei, bartimaeus caecus, sedebat iuxta viam mendicans.

Beda. Matthaeus duos iuxta viam sedentes, et ad dominum clamantes caecos dicit esse illuminatos: Lucas autem, cum appropinquaret iericho, pari ordine illuminatum ab eo caecum esse perhibet; ubi nemo saltem sapiens putet evangelistas sibimet contraria scribere, sed alium plenius scribere quae alter omisit. Intelligendum est ergo unum eorum fuisse potissimum; quod ex hoc apparet quod et nomen eius et nomen patris eius marcus commemoravit.

Augustinus de cons. Evang.. Hinc est ergo quod ipsum solum voluit commemorare marcus, cuius illuminatio tam claram famam huic miraculo comparavit quam erat nota calamitas. Lucas vero quamvis omnino eodem modo factum, tamen in alio caeco intelligendus est par commemorare miraculum, et eiusdem miraculi modum parem. Sequitur qui cum audisset quod iesus nazarenus est, coepit clamare et dicere: iesu fili David, miserere mei.

Chrysostomus. Filium David vocat caecus dominum, praetereuntis turbae laudem audiens, ac prophetarum expectatione completa certificatus. Sequitur et comminabantur illi multi ut taceret.

Origenes in Matth.. Tamquam si dicat: qui primi crediderant, increpabant ei clamanti fili David, ut taceret, et non appellaret eum contemptibili nomine, sed diceret: fili Dei, miserere mei. Ille autem non destitit; unde sequitur ille autem magis clamabat: fili David, miserere mei; cuius clamorem dominus exaudivit; unde sequitur et stans iesus praecepit illum vocari. Vide autem quod inferior est caecus de quo Lucas loquitur: nam nec iesus eum vocavit, ut Matthaeus dicit, nec iussit eum vocari, ut hic dicitur, sed iussit eum ad se adduci, quasi non potentem per se venire. Iste autem caecus ad imperium domini vocatur; unde sequitur et vocant eum, dicentes ei: animaequior esto; surge, vocat te. Ille autem abiciens vestimentum venit ad eum. Sequitur qui proiecto vestimento suo venit ad eum. Forte vestimentum caeci et mendicantis, velamentum intelligitur caecitatis et mendicitatis, quo fuerat circumdatus; quod abiciens venit ad iesum: quem appropinquantem dominus interrogat; unde sequitur et respondens iesus ait illi: quid tibi vis faciam? Beda. Numquid qui lumen reddere poterat, quid vellet caecus ignorabat? ad hoc ergo requirit ut petatur; ad hoc requirit ut cor ad orationem excitet.

Chrysostomus in Matth.. Vel quaerit, ne scilicet aliquis aestimaret, quod aliud volenti accipere, aliud daret. Etenim consuetudo erat eius, voluntatem curandorum universis facere manifestam, et tunc medelam inducere, ut alios duceret in zelum, et ut ostenderet eum qui curandus erat, gratiae dono digne potiri. Sequitur caecus autem dixit ei: rabboni, ut videam.

Beda. Parvipendit enim extra lucem caecus aliquid quaerere; quia etsi habere caecus quodlibet potest, sine luce non potest videre quod habet.

Hieronymus. Considerans autem iesus promptam voluntatem, completione desiderii remunerat.

Origenes super Matth.. Dignius autem est dicere rabboni, vel, sicut in aliis dicitur, domine, quam fili David: unde propter illud quod dixit, fili David, non praestitit ei sanitatem; sed propter hoc quod dicit rabboni; unde sequitur iesus autem dixit ei: vade: fides tua salvum te fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.

Theophylactus. Grata enim est anima caeci in eo quod sanus effectus iesum non relinquit, sed secutus est eum.

Beda. Mystice autem iericho, quae interpretari dicitur luna, defectum nostrae mutabilitatis designat. Appropinquans dominus iericho lumen caeco reddidit: quia veniens in carne et passioni appropinquans, multos ad fidem adduxit. Non enim primis incarnationis suae temporibus, sed paucis antequam pateretur annis, mysterium verbi mundo exhibuit.

Hieronymus. Caecitas etiam ex parte facta iudaeis illustrabitur in fine, quando eis mittet eliam prophetam.

Beda. Quod autem appropinquans iericho unum illuminavit, ac proficiscens de iericho duos, hoc intimavit quod ante passionem suam uni tantum populo iudaeorum praedicavit; post resurrectionem vero atque ascensionem suam per apostolos et iudaeis et gentibus divinitatis et humanitatis suae arcana patefecit. Quod vero marcus unum illuminatum scribit, ad gentium salutem respicit, ut eorum quos instruebat ad fidem, salvationi figura congrueret. Matthaeus vero, qui credentibus ex hebraeis suum scribebat evangelium, quod in gentium quoque notitiam erat perventurum, recte duos dicit illuminatos, ut ad utrumque populum fidei gratiam pertinere doceret. Proficiscente igitur domino et discipulis eius et plurima multitudine de iericho, caecus sedebat iuxta viam mendicans: quia ascendente ad caelos domino, et multis fidelium sequentibus, immo cunctis ab initio mundi electis una cum illo ianuam regni caelestis ingredientibus, mox gentium populus coepit suae illuminationis spem habere: qui mendicat iuxta viam sedens, quia necdum iter veritatis ingrediens ad hoc pervenire contendit.

Hieronymus. Populus etiam iudaeorum, qui scripturam conservat nec complet, iuxta viam mendicans esurit. Clamat autem fili David, miserere mei, quia per merita patriarcharum iudaicus populus illuminatur. Comminantur autem ei multi ut taceat, quia peccata et daemonia compescunt clamorem pauperis; sed ille magis clamabat, quia ingravescente bello, manus ad lapidem adiutorii, hoc est iesum nazarenum, cum clamore levandae sunt.

Beda. Populus etiam gentium, agnita fama nominis Christi, particeps eius fieri quaerebat: cui contradicebant multi, primo iudaei, deinde etiam gentiles, ne illuminandus mundus Christum invocaret; nec tamen impugnantium furor eos qui ad vitam erant praeordinati valebat salute privare. Clamantem autem caecum transiens audivit: quia per humanitatem suam misertus est qui per divinitatis potentiam mentis nostrae tenebras exclusit: quod enim propter nos natus et passus est iesus, quasi transiit, quia haec actio temporalis est; stare autem Dei est immutabiliter cuncta disponere. Clamantem autem caecum dominus vocat, cum populo gentium per praedicatores verbum fidei mittit: qui vocantes caecum animaequiorem esse et surgere atque ad dominum venire praecipiunt, cum praedicando indoctis spem eos salutis habere ac de torpore vitiorum erigi atque ad virtutum studia se accingere iubent. Proiecto autem vestimento exilit qui, abiectis mundi mentis gressu ad largitorem aeternae lucis properat.

Hieronymus. Venit etiam iudaicus populus exiliens nudus veteri homine, ut hinnulus saliens super montes: quia segnitiem deponens, patriarchas, prophetas, apostolos in altis considerans, ad superna se extendit. Quam conveniens autem est ordo salutis. Audivimus primo per prophetas, deinde clamamus per fidem, postea vocamur per apostolos, surgimus per poenitentiam, exuimur per baptismum, interrogamur per voluntatem. Caecus autem interrogatus hoc requirit ut videat voluntatem domini.

Beda. Imitemur ergo et nos eum: non divitias, non terrena bona, non honores a domino, sed lucem quaeramus, quam videre cum solis angelis possumus, ad quam via fides est; unde et caeco respondetur fides tua te salvum fecit. Videt autem et sequitur qui bonum quod intelligit operatur: iesum enim sequitur qui bonum quod intelligit operatur, qui imitatur eum qui prosperari in hoc mundo noluit, opprobria ac irrisiones toleravit. Et quia rerum corporalium delectatione a gaudio interno cecidimus, cum qua amaritudine illuc redeatur ostendit.

Theophylactus. Dicit autem quod secutus est dominum in via, scilicet in hac vita: quia post hanc excluduntur omnes qui hic eum non sequuntur operando mandata eius.

Hieronymus. Vel via ista est quae dixit: ego sum via, veritas et vita. Haec est via angusta quae ducit ad ardua hierosolymae et bethaniae, ad montem olivarum, qui est mons luminis et consolationis.


MARCUS 11,1-10


7101 (Mc 11,1-10)

Chrysostomus in Matth.. Postquam dominus suae virtutis sufficientem experientiam dederat, et crux instabat in ianuis, omnia iam cum maiori agit claritate, quae adversarios inflammatura erant; et ideo quamvis multoties prius ascenderit hierosolymam, numquam tamen cum tanta excellentia sicut modo.

Theophylactus. Ut si velint, valeant gloriam eius agnoscere, et per prophetias de eo completas scirent quod est verus Deus; si vero noluerint, maius fieret eis iudicium, quia tot claris miraculis non crediderunt. Huius igitur adventus claritatem evangelista describens, dicit et cum appropinquaret ierosolymae et bethaniae ad montem olivarum, mittit duos ex discipulis suis.

Beda. Bethania villula est, sive civitas in latere montis oliveti, ubi lazarus est suscitatus a mortuis. Quomodo autem discipulos miserit et ad quid, ostendit subdens et ait illis: ite in castellum quod est contra vos.

Theophylactus. Considera vero quanta dominus discipulis praedixerit, scilicet quod invenirent pullum; unde sequitur et statim introeuntes illic invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit; solvite illum et adducite; et quod impedirentur ab accipiendo; unde sequitur et si quis vobis dixerit: quid facitis? dicite quia domino necessarius est; et quod hoc dicto permitterentur accipere; unde sequitur et continuo illum dimittet huc. Et sicut dominus praedixerat, ita impletur; unde sequitur et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio, et solvunt eum.

Augustinus de cons. Evang.. Matthaeus asinam dicit et pullum, ceteri autem de asina tacent; ubi ergo utrumque factum potest intelligi, nulla repugnantia est, nec si alius unum, alius alium commemoraret; quanto minus moveri oportet, si alius unum, alius utrumque commemoret? sequitur et quidam de illic stantibus dicebant illis: quid facitis solventes pullum? qui dixerunt eis sicut praeceperat illis iesus, et dimiserunt eis, scilicet pullum.

Theophylactus. Non autem hoc permitterent, nisi divina virtus eis incumberet, cogens illos; praesertim quia rurales existentes et coloni permiserunt pullum auferre. Sequitur et duxerunt pullum ad iesum et imponunt illi vestimenta sua; et sedit super eum.

Chrysostomus in Matth.. Non quidem quod ex necessitate a monte oliveti usque ierusalem super pullum ire dominum oportebat, cum iudaeam et omnem galilaeam pedes perambulaverat; sed signum erat quod fiebat. Sequitur multi autem vestimenta sua straverunt in via. Magis autem ad ornatum et ad sacramentum pertinet quam ad necessitatem. Sequitur et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes: hosanna, benedictus qui venit in nomine domini. Multitudo enim donec corrupta non fuit, cognovit quod congruum erat: propter quod honorificavit iesum unusquisque secundum propriam virtutem: unde laudantes ipsum, hymnum leviticum assumpserunt, dicentes hosanna, quod secundum quosdam idem est quod salvum me fac; secundum vero quosdam idem quod hymnus. Aestimo autem primum esse verius, nam in psalmo 117, 25 habetur: o domine, salvum me fac, quod in hebraico scriptum est hosanna.

Beda. Est autem hosanna verbum hebraicum compositum ex duobus, corrupto et integro; salva namque sive salvifica apud eos dicitur hosy; at vero anna interiectio est deprecantis, quomodo apud latinos est dolentis heu.

Hieronymus. Hosanna igitur, idest salvifica, dicunt, ut homines salventur ab eo benedicto, vincente et veniente in nomine domini, idest patris sui; quoniam filius de patre nomen suscepit, et pater de filio.

Chrysostomus. Sic ergo dant Deo gloriam, dicentes benedictus qui venit in nomine domini. Benedicunt etiam regnum Christi, dicentes benedictum quod venit regnum patris nostri David.

Theophylactus. Regnum autem David regnum Christi dicebant, et quia de semine David Christus descenderat, simulque quia David interpretatur manu fortis; quis enim fuit manu fortis nisi dominus, cuius manus tot et talia miracula operata est? Chrysostomus. Unde et multoties prophetae David Christum nuncupant, propter originem Christi ex David secundum carnem.

Beda. Legimus autem in evangelio Ioannis, quia ne facerent eum regem, in montem fugit. Nunc autem ubi passurus hierosolymam venit, non refugit eos qui se regem nuncupant, ut aperte doceret quia non temporalis et terreni, sed aeterni in caelis rex esset imperii, atque ad regnum per contemptum mortis perveniret. Notandum autem quanta sit consonantia turbae cum voce gabrielis, qui ait: dabit illi dominus Deus sedem David patris sui, ut scilicet gentem cui David quondam temporalis regni gubernacula praebuit, hanc ipse verbis et factis ad regnum caeleste vocaret.

Chrysostomus. Et ulterius dant gloriam Deo cum subdunt hosanna in excelsis, idest, hymnus et gloria sit universorum Deo, qui est in excelsis.

Hieronymus. Vel hosanna, idest salvifica, in excelsis et imis; idest, ut iusti aedificentur in ruinam angelorum, et terreni et subterranei etiam salventur. Mystice autem appropinquat dominus hierosolymae, quae est visio pacis: in qua manet fixa immobilisque felicitas, quae, secundum apostolum, est omnium credentium.

Beda. Bethania autem domus obedientiae dicitur: quia multos ante passionem suam docendo, domum sibi obedientiae effecit: et in monte oliveti posita esse dicitur: quia ecclesiam unctione spiritualium charismatum et scientiae pietatisque luce refovet. Misit autem discipulos in castellum quod contra eos erat; hoc est doctores qui indocta orbis loca quasi contra positi castelli moenia evangelizando penetrarent, destinavit.


Hieronymus. Bini vocantur, et bini mittuntur discipuli Christi: quoniam caritas non consistit cum uno, ut dicitur eccl.: vae soli. Duo educunt hebraeos de aegypto, duo deportant botrum de terra sancta, ut semper praepositi iungant opus et scientiam, et duo mandata de duabus tabulis proferant, et duobus fontibus abluantur, et de duobus vectibus arcam domini portent, et inter duos cherubim deum cognoscant, spiritu et mente psallentes.

Theophylactus. Non autem erat ei necessarius pullus; sed eum quaesivit ostendens quod debebat se ad gentilem populum transferre.

Beda. Pullus enim asinae lascivus et liber populum nationum significat, super quem nemo adhuc hominum sedit: quia nemo rationabilium doctorum frenum correctionis, quo vel linguam cohibere a malo vel in arctam vitae viam ire cogeretur, utilia suadendo contulerat. Invenerunt autem pullum ligatum ante ianuam foris, quia populus gentilis ligatus erat vinculis peccatorum suorum ante ianuam fidei, idest, extra ecclesiam.

Ambrosius super Lucam. Vel invenerunt eum ligatum ante ianuam: quia extra Christum quicumque est, foris est in via; qui autem in Christo est, foris non est. In transitu, sive in bivio addidit, ubi nullius certa possessio, non praesepe, non alimenta, non stabulum. Misera servitus cui vagum ius est: plures enim dominos habet qui unum non habet. Alieni alligant ut possideant, iste solvit ut teneat: vehementiora enim dona novit esse quam vincula.

Beda. Vel recte in bivio stabat, quia non viam certam vitae fideique tenebat, sed plures dubiosque sectarum calles sequebatur erroneus.

Hieronymus. Vel in bivio, idest in libertate arbitrii, dubitans inter vitam et mortem.

Theophylactus. Vel in bivio, idest in vita hac. Solutus est autem a discipulis per baptismum et fidem.

Hieronymus. Quidam autem dicebant: quid facitis? ac si dicerent: quis potest dimittere peccata? Theophylactus. Vel prohibentes sunt daemones, quibus fuerunt apostoli fortiores.

Beda. Vel magistri errorum, qui venientibus ad salutem gentium doctoribus obsistebant; at postquam fidei dominicae potestas apparuit credentibus, adversariorum querelis liber credentium populus ad dominum, quem corde portaret, adducebatur. Vestimenta autem apostolorum quae illi imponunt, vel doctrina virtutum, vel discretio scripturarum, vel ecclesiasticorum dogmatum varietates intelligi possunt; quibus illi corda hominum, ante nuda et frigida, quae Christo sessore digna fiant operiunt.

Hieronymus. Vel imponunt vestimenta sua, idest, stolam primam immortalitatis per baptismi sacramenta afferunt. Sedit autem iesus super eum, idest in eis regnare coepit, ut non regnet peccatum in lasciva carne, sed iustitia et pax et gaudium in spiritu sancto. Multi autem straverunt vestimenta sua in via, sub pedibus pulli asinae. Qui sunt pedes, nisi extremi qui portant, quos ad iudicandum constituit apostolus? qui et ipsi, etsi non sunt dorsum in quo sedit dominus, tamen cum militibus a Ioanne instruuntur.

Beda. Vel multi vestimenta sua in via sternunt, quia sancti martyres propriae se carnis amictu exuentes, simplicioribus Dei famulis viam suo sanguine parant. Multi etiam vestimenta sua in via sternunt, quia corpora sua per abstinentiam domant, ut Dei iter ad montem parent, vel exempla bona sequentibus praebeant. Frondes autem vel ramos de arboribus caedunt qui in doctrina veritatis semina patrum de eorum eloquio capiunt, et haec in via Dei ad auditoris animum venientis, humili praedicatione submittunt.

Theophylactus. Sternamus et nos viam vitae nostrae, caedentes ramos de arboribus, idest sanctos imitantes: nam arbores sancti sunt, de quibus ille ramos caedit qui virtutem imitatur eorum.

Hieronymus. Iusti enim ut palma florebunt, angusti radicibus, lati in floribus et fructibus, quoniam bonus odor Christi sunt. Sternunt viam mandatorum Dei bona fama. Qui praeibant, prophetae sunt; et qui sequebantur, apostoli.

Beda. Et quia omnes electi, sive qui in iudaea esse poterant, sive qui nunc in ecclesia existunt, in mediatorem Dei et hominum crediderunt et credunt; qui praeeunt, et qui sequuntur hosanna clamabant.

Theophylactus. Sed et qui praeeunt et qui sequuntur nostrorum actuum ad laudem sunt Dei: quidam enim in praeterita vita bonum fecerunt initium; sequens vero non est ut prior, neque in laudem Dei finita.


MARCUS 11,11-14


7111 (Mc 11,11-14)

Beda. Appropinquante tempore passionis, appropinquare voluit dominus loco passionis, ut per hoc intimaret quia sua sponte mortem subiret; unde dicitur et introivit hierosolymam in templum. Quod autem ingressus civitatem primo templum adiit, formam nobis religionis quam sequamur praemonstrat, ut cum forte quemlibet locum in quo sit domus orationis intramus, primo ad hanc divertamus. Hoc quoque intelligendum est quod tantae dominus fuerit paupertatis, et ita nulli sit adulatus, ut in urbe maxima nullum hospitem, nullam invenerit mansionem; sed in agerulo parvulo apud lazarum sororesque eius habitaret: eorum quippe vicus bethania est; unde sequitur et circumspectis omnibus, si quis eum hospitio susciperet, cum iam vespera esset hora, exiit in bethaniam cum duodecim. Non hoc semel fecit; sed per omnes quinque dies, ex quo hierosolymam ascenderat usque ad tempus passionis hoc ipsum semper agere solebat, ut per diem in templo doceret, nocte vero exiens moraretur in monte oliveti. Sequitur et alia die, cum exiret a bethania esuriit.

Chrysostomus in Matth.. Qualiter autem mane esuriebat, ut Matthaeus dicit, nisi quia dispensative hoc carni suae concessit? sequitur cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit, si quid forte inveniret in ea. Manifestum est autem, quod hoc secundum suspicionem discipulorum dicitur, qui aestimabant propter hoc Christum ad ficulneam accessisse; et propter hoc ficulneam ipsam maledictam esse, quod in ea fructum non invenit: nam sequitur et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia: non enim erat tempus ficorum. Et respondens dixit ei: iam non amplius in aeternum quisquam ex te fructum manducet. Maledicit ergo ficulneam propter discipulos, ut confidant. Quia enim ubique beneficia tribuebat, nullumque puniebat, oportebat autem eius punitivae virtutis demonstrationem praebere, ut discerent quia posset etiam iudaeos persequentes siccare; noluit hoc demonstrare in hominibus: unde in planta suae punitivae virtutis praebuit signum: unde ostenditur quod principaliter propter hoc ad ficulneam venit, non propter esuriem. Quis enim tam inscius est ut putet quod matutino tempore tali stimularetur esurie? aut quid est quod impediret eum comedere antequam domum exiret? neque potest dici quod visio fructus excitavit in esurie appetitum: non enim erat ficorum tempus. Sed si esuriebat, cur de alio comedere non quaerebat, sed de ficu fructus ante tempus tribuere non valente? qua etiam poena erat dignam ficum fructum non habere ante tempus? ideoque ex his sufficienter syllogizari potest, quod propriam volebat demonstrare virtutem, ut non frangerentur animis in eius passione.

Theophylactus. Volens ostendere discipulis quod, si vellet, hos qui crucifixuri erant ipsum, in momento posset exterminare. Mystice autem dominus introivit in templum, sed rursus exivit, ostendens quod ipsum relinqueret desertum et in rapinam.

Beda. Circumspicit autem omnia corda; et cum in contradicentibus veritati non inveniat ubi caput reclinet, secedit ad fideles, et in eis qui obediunt, mansionem fecit: bethania namque domus obedientiae dicitur.

Hieronymus. Mane autem ad iudaeos venit, atque nos in vespera mundi visitat.

Beda. Sicut autem parabolas loquitur, ita et operatur; ideo esuriens in ficu fructum quaerit, cuius nondum tempus esse novit, et tamen eam perpetua sterilitate damnavit, ut ostenderet plebem iudaeorum propter folia, idest verba iustitiae, quae habebat sine fructu, idest bono opere, non posse salvari, sed scindi, et in ignem mitti. Esuriens ergo, idest salutem humani generis desiderans, vidit ficum, idest iudaeum, habentem folia, idest eloquia legis et prophetarum, et quaesivit in ea fructum boni operis, docendo, corripiendo, miracula faciendo; et non invenit, et ideo damnavit. Tu quoque, si non vis damnari a Christo in iudicio, arbor sterilis esse caveto; sed potius pauperi Christo fructum pietatis quo indiget, offer.

Chrysostomus. Est autem et aliter dicere, quod dominus ante tempus fructum quaesivit in ficu, et non inveniens maledixit; quia omnes qui mandata legis adimplent, isti suo tempore fructificare dicuntur; sicut est illud mandatum: non moechaberis; qui autem non solum non moechatur, sed permanet virgo, quod est magis, virtutibus excedit. Dominus autem a perfectis non solum exigit ut virtutes observent, sed supra mandata fructificent.


MARCUS 11,15-18


7115 (Mc 11,15-18)

Beda. Quod maledicendo ficum infructuosam per figuram dominus fecit, hoc idem mox apertius ostendit eiciendo improbos de templo. Ficus enim non peccavit, si ante tempus fructum non habuit; sed sacerdotes; unde dicitur et veniunt hierosolymam; et cum introisset in templum, coepit eicere vendentes et ementes in templo. Et quidem credendum est, quod ea tantum vendi vel emi repererit in templo quae ad ministerium templi necessaria essent. Si ergo ea quae alibi libere geri poterant, dominus in domo sua temporalia negotia geri non patitur, quanto magis ea quae nunquam fieri licet, plus caelestis irae merentur, si in aedibus Deo sacratis aguntur? sequitur et mensas nummulariorum.

Theophylactus. Nummularios vocat campsores nummorum: nummus enim genus aeris minuti est. Sequitur et cathedras vendentium columbas evertit.

Beda. Quia spiritus sanctus in columba super dominum apparuit, recte per columbas spiritus sancti charismata designantur. Columba igitur venditur, quando manus impositio, per quam spiritus sanctus recipitur, ad pretium praebetur. Cathedras autem vendentium columbas evertit: quia qui spiritualem gratiam venumdant, vel ante homines vel ante Dei oculos sacerdotio privantur.

Theophylactus. Sed et si quis baptismatis gratiam et puritatem tradiderit daemoni per peccatum, suam columbam vendidit; et propter hoc foras de templo eicitur. Sequitur et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum.

Beda. De vasis illis dicit quae mercandi gratia inferebantur. Ceterum absit ut vasa Deo dicata dominus eiceret de templo, vel intro ferre prohiberet in templum: ubi futuri examinis praetendit exemplum; quia de ecclesia repellit reprobos, et ne ultra ad interturbandam ecclesiam intrent, aeterno eos verbere compescit. Sed et peccata quae cordibus fidelium inerant, divinitus immissa compunctio tollit; et ne ultra repetantur, divina in eis gratia adiuvat. Sequitur et docebat eos dicens: nonne scriptum est, quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis gentibus? Hieronymus. Iuxta isaiam. Vos autem fecistis speluncam latronum, iuxta ieremiam.

Beda. Omnibus, inquit gentibus, non uni genti iudaeae, nec in uno hierosolymae urbis loco, sed in toto orbe terrarum; et nequaquam taurorum et hircorum et arietum, sed orationis.

Theophylactus. Speluncam autem latronum templum nominat propter lucrum: genus namque latronum ad lucrum se congregat. Quia ergo illa animalia quae ad sacrificium oblata erant, causa lucri vendebant, latrones ipsos dixit. Ad hoc enim in templo erant, vel ut non dantes corporaliter persequerentur, vel dantes spiritualiter necarent. Templum etiam et domus Dei mens est et conscientia fidelium, quae si in laesione proximi perversas cogitationes profert, quasi in spelunca latrones resident. Ergo mens fidelium spelunca latronis fit quando relicta simplicitate sanctitatis, illud conatur agere quo valeat proximis nocere.

Augustinus de cons. Evang.. Ioannes autem longe diverso ordine hoc narrat; unde manifestum est non semel, sed iterum hoc esse a domino factum; sed illud primum commemoratum a Ioanne, hoc ultimum a ceteris tribus.

Theophylactus. Quod etiam est in maiorem redargutionem iudaeorum: quia cum dominus hoc toties fecerit, ipsi minime se correxerunt.

Augustinus de cons. Evang.. In hoc etiam marcus non eumdem ordinem tenet cum Matthaeo, sed quia Matthaeus ita connectit: et relictis illis, abiit foras extra civitatem in bethaniam; unde mane revertentem in civitatem, arbori maledixisse commemorat; probabilius creditur ipse potius tenuisse ordinem temporis de vendentibus et ementibus eiectis de templo. Praetermisit ergo marcus quod prima die factum est, cum intravit in templum, et recordatum interposuit, cum dixisset quod non invenit aliquid in ficulnea praeter folia; quod secundo die factum est, sicut ambo testantur.

Glossa. Quem autem effectum correctio domini in ministris templi habuerit, ostendit evangelista cum subdit quo audito principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent: secundum illud amos: odio habuerunt corripientem in porta et loquentem perfecte abominati sunt. Ab hoc autem tam iniquo proposito ad tempus solo timore retrahebantur: unde subditur timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius. Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribae eorum et pharisaei, ut alibi dicitur.


MARCUS 11,19-26


7119 (Mc 11,19-26)

Hieronymus. Relinquens dominus post se tenebras in iudaeorum cordibus, ut sol egrediebatur de civitate ad aliam quae est benevola et obediens: et hoc significatur cum dicitur et cum vespera esset facta, egrediebatur de civitate. Sed occidit sol, et oritur sol: lux enim ablata a scribis, lucet in apostolis, unde in civitatem revertitur; propter quod subditur et cum mane transirent, scilicet in civitatem euntes, viderunt ficum aridam factam a radicibus.

Theophylactus. Quod miraculum magnum videtur in hoc quod tam humidam et viridem arborem siccaverit. Quamvis autem Matthaeus dicat ficulneam continuo arefactam, et quod videntes discipuli admirati sunt, non admireris si nunc a Marco audis ficum in crastinum arefactam vidisse discipulos: nam sic intelligendum est hoc quod dicitur a Matthaeo, scilicet quod non statim viderunt, sed in crastinum.

Augustinus de cons. Evang.. Intelligitur autem non tunc aruisse quando viderunt, sed continuo quando maledicta est: neque enim arescentem, sed penitus arefactam viderunt; ac sic eam continuo in verbo domini aruisse intellexerunt.

Hieronymus. Ficus autem arida a radicibus, synagoga est a cain et a ceteris, a quibus omnis sanguis ab abel usque ad zachariam requiritur.

Beda. A radicibus autem arefacta est ficus, ut ostenderetur gens impia non ad tempus vel ex parte corripienda externorum incursibus, et per poenitentiam liberanda, sicut saepe factum est; sed aeterna damnatione ferienda. Vel arefacta est a radicibus, ut ostendatur non solum humano extrinsecus, sed divino intus favore funditus destituenda: nam et vitam perdit in caelis, et patriam in terris.

Hieronymus. Petrus autem agnoscit aridam et abscissam radicem, cui succedit oliva fructifera, pulchra vocata a domino; unde sequitur et recordatus petrus dixit ei: rabbi, ecce ficus cui maledixisti, aruit.

Chrysostomus. Quod autem petrus et alii discipuli mirati sunt, non erat perfectae fidei: non enim magnum erat hoc Deo. Quia ergo non manifeste noverant eius virtutem, eorum ignorantia fecit eos in admirationem prorumpere; et ideo subditur et respondens iesus ait illis: habete fidem Dei. Amen dico vobis, quia qui dixerit huic monti, etc. Quasi dicat: non solum lignum siccare poteritis, sed et montem iussu ac praecepto transmutare.

Theophylactus. Mirare autem divinam misericordiam, qualiter nobis appropinquantibus ad eum per fidem, miraculorum virtutem condonat, quam ipse possidet per naturam, intantum ut etiam montes transmutare possimus.

Beda. Solent autem gentiles qui contra ecclesiam maledicta scripsere, improperare nostris, quia non habuerunt plenam fidem Dei, qui numquam montes transferre potuerunt. Quibus respondendum est, non omnia scripta esse quae in ecclesia sunt gesta; sicut et de factis ipsius Christi scriptura testatur. Fieri autem potuit, si necessitas id fieri poposcisset; quomodo factum legimus precibus beati patris gregorii neocaesareae ponti antistitis, viri meritis et virtutibus eximii, ut mons in terra tantum loco cederet, quantum incolae civitatis opus habebant.

Chrysostomus. Vel aliter. Sicut ficum non propter se siccavit, sed in signum ierusalem ad arefactionem perventurae, et ad demonstrationem virtutis suae; sic intelligendum est et de promissione quae est circa montem; quamvis huiusmodi transmutatio non sit impossibilis secundum Dei virtutem.

Hieronymus. Christus igitur qui est mons crescens de lapide abscisso sine manibus, tollitur et mittitur in mare, quando apostoli dicunt digne: transferamur ad gentes alteras, quia vos indignos iudicastis audiendi verbum Dei.

Beda. Vel quia montis nomine diabolus significatur propter superbiam, mons ad praeceptum eorum qui fortes sunt in fide, tollitur de terra et in mare proicitur, cum praedicantibus verbum Dei doctoribus sanctis, immundus spiritus ab eorum corde repellitur, qui ad vitam sunt praeordinati et in turbulentis amarisque infidelium mentibus vesaniam suae tyrannidis exercere permittitur: in quos tanto acrius desaevit, quanto amplius se dolet a laesione priorum fuisse depulsum. Sequitur propterea dico vobis: omnia quae orantes petitis, credite quia accipietis et evenient vobis.

Theophylactus. Qui enim ex affectu credit, manifestum est quod in deum erigit cor suum, et illi coniungitur, et certificatur cor eius calefactum, quasi suam petitionem iam consecutum: quod quidem intelligibile est ei qui passus est hoc. Et mihi quidem videtur illos hoc pati qui mensuram et modum attendunt: propter hoc dominus dicit, quod omnia accipietis quaecumque fide petieritis. Qui enim credit se totum disponi a Deo, cum lacrymis intercedens, et quasi domini pedes in oratione tenere se cogitans, quae iuste postulat consequetur. Vis autem et aliter quae petis accipere? dimitte, si quid contra te peccaverit frater tuus; et hoc est quod subditur et cum stabitis ad orandum, dimittite, si quid habetis adversus aliquem, ut et pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestra.

Hieronymus. Septem versus orationis dominicae marcus suo more in una oratione comprehendit. Is autem cui dimissa sunt omnia peccata, quid amplius rogabit nisi ut perseveret in eo quod obtinuit? Beda. Notanda est autem distinctio deprecantium: qui perfectam habet fidem, quae per dilectionem operatur, ille orando vel etiam iubendo potest transferre montes spirituales, quomodo fecit paulus de elyma mago; qui vero tantae vestigium perfectionis necdum conscendere queunt, postulent sibi peccata dimitti, et impetrabunt, si tamen in se peccantibus aliis primo ipsi dimittant. Sin autem hoc facere contemnunt, non solum orando virtutes facere, sed nec suorum possunt veniam consequi peccatorum; et hoc est quod subditur quod si vos non dimiseritis, nec pater vester qui in caelis est dimittet vobis peccata vestra.



Th. Aq. Catena aurea 7041