Th. Aq. Catena aurea 7410

MARCUS 14,10-11



7410 (Mc 14,10-11)

Beda. Infelix iudas damnum quod ex effusione unguenti fecisse credebat, vult magistri pretio compensare; unde dicitur et iudas iscariotes unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis.

Chrysostomus in serm. De passione. Quid mihi eius patriam dicis? utinam ipsum quoque nescire licuisset. Sed alter erat discipulus, qui iudas iacobi zelotes vocabatur: et ne appellatione cognominis fiat confusio personarum, propterea hunc ab illo separavit. Non autem dixit: iudas proditor, ut doceat detractiones nescire, et accusationes declinare. Quod autem dicit unus de duodecim, auget detestabilitatem proditoris: nam et alii discipuli erant, qui fuerant numero septuaginta; sed illi non intimi, non tanta confidentia sociati sunt; isti autem duodecim fuerunt comprobati: haec erat caterva legalis, de qua proditor malignus exivit.

Hieronymus. Unus tamen erat de duodecim numero, non unus merito; unus corpore, non unus animo. Abiit autem ad principes postquam exiit, et intravit in eum satanas: unumquodque animal ad simile sibi iungitur.

Beda. Quod autem dixit abiit, ostendit eum non a principibus invitatum, non ulla necessitate constrictum; sed sponte propria sceleratae mentis inisse consilium.

Theophylactus. Dicit autem ut proderet eum illis; idest, ut annuntiaret illis quando solus existeret. Timebant autem in eum irruere quando docebat propter turbam.

Hieronymus. Promittit autem se tradere, ut magister eius diabolus ante dicebat: tibi dabo potestatem hanc universam. Sequitur qui audientes gavisi sunt, et promiserunt ei pecuniam se daturos. Promittunt quidem pecuniam, et amittunt vitam, quam ipse recipit cum vitam amittit.

Chrysostomus in serm. De passione. O dementiam, immo cupiditatem proditoris. Cuncta enim mala cupiditas procreavit: nam cupiditas captas animas retinet, et omnibus nodis alligatas constringit, et rerum oblivionem imponit, et alienationem mentis ostendit. Ab hac iudas captivus, cupiditatis insania, conversationis, mensae, discipulatus, admonitionis, suasionis oblitus est; nam sequitur et quaerebat quomodo eum opportune traderet.

Hieronymus. Sed opportunitas doli numquam invenitur, ut non vindicetur hic aut illic.

Beda. Multi hodie scelus iudae, quod dominum ac magistrum deumque suum pecunia vendiderit, velut immane et nefarium exhorrent, nec tamen cavent: nam cum pro muneribus, caritatis et veritatis iura spernunt, deum, qui est caritas et veritas, produnt.


MARCUS 14,12-16


7412 (Mc 14,12-16)

Chrysostomus in serm. De passione. Quando iudas de traditione tractabat, alii discipuli sunt de praeparatione paschae solliciti; unde dicitur et primo die azymorum, quando pascha immolabant, dicunt ei discipuli: quo vis eamus et paremus tibi comedere pascha? Beda. Primum diem azymorum quartumdecimum diem primi mensis appellat, quando fermento abiecto, immolare, idest agnum occidere, solebant ad vesperam; quod exponens apostolus ait: pascha nostrum immolatus est Christus, qui licet die sequenti, idest quintadecima luna, sit crucifixus, attamen nocte qua agnus immolabatur, et corporis sanguinisque sui tradens mysteria celebranda, et a iudaeis tentus ac ligatus, ipsius immolationis, hoc est passionis suae, sacravit exordium.

Hieronymus. Azyma vero, quae cum amaritudine, idest lactucis agrestibus, manducantur, redemptio nostra est; amaritudo vero passio domini.

Theophylactus. Ex hoc autem quod dicunt discipuli quo vis eamus? manifeste videtur quod Christus hospitium aliquod non habebat; sed neque discipuli proprias domos: si enim habuissent, duxissent eum ad illas.

Hieronymus. Dicunt etiam quo vis eamus? ut cum voluntate Dei dirigamus gressus nostros. Dominus autem indicat cum quo manducat pascha; et more suo mittit duos, quod supra exposuimus; unde sequitur et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis: ite in civitatem.

Theophylactus. Mittit quidem ex discipulis suis, petrum scilicet et Ioannem, ut Lucas dicit, ad ignotum hominem, innuens ex hoc quod posset non pati. Nam qui mentem ignoti movit ut ipsos reciperet, quid non operaretur in aliis? dat etiam eis signum, ut domum scilicet invenirent, cum subdit et occurret vobis homo lagenam aquae baiulans.

Augustinus de cons. Evang.. Marcus lagenam dicit, quam Lucas amphoram: ille vasis genus, iste modum significavit; uterque veritatem sententiae custodivit.

Beda. Indicium autem praesentiae divinitatis est quod cum discipulis loquens, quid alibi futurum sit novit; unde sequitur et abierunt discipuli eius, et venerunt in civitatem, et invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha.

Chrysostomus in serm. De passione. Non illud quod nostrum, sed interim iudaeorum; illud autem quod nostrum est non solum constituit, sed ipse factus est pascha. Sed et cur illud manducavit? quia factus est sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, et ipse legi requiem daret: et ut nemo dicat quod ideo eam evacuaverit quia eam implere, ut molestam et arduam, non valuit, ipse prius eam complevit, et sic fecit eam requiescere.

Hieronymus. Mystice autem civitas ecclesia est, quae muro fidei cingitur: homo occurrens populus primitivus est; amphora aquae lex litterae.

Beda. Vel aqua lavacrum gratiae, lagena fragilitatem designat eorum per quos eadem erat gratia mundo monstranda.

Theophylactus. Lagenam aquae portat qui baptizatus est; qui autem baptisma baiulat, venit ad requiem secundum rationem vivens, et sicut in domo requie potitur: unde subdit sequimini eum.

Hieronymus. Qui scilicet ducit in altum, ubi est refectio Christi. Dominus domus petrus apostolus est, cui dominus domum suam credidit, ut sit una fides sub uno pastore; coenaculum grande ecclesia magna est, in qua narratur nomen domini, strata varietate virtutum et linguarum.

Beda. Vel coenaculum magnum spiritualiter lex est, quae de angustiis litterae egrediens, et sublimi loco, idest in alto mentis solario, recipit salvatorem. Consulte autem sive aquae baiuli sive domini domus sunt praetermissa vocabula, ut omnibus verum pascha celebrare volentibus, hoc est Christi sacramentis imbui, eumque suae mentis hospitio suscipere quaerentibus, facultas danda signetur.

Theophylactus. Vel dominus domus intellectus est, qui ostendit coenaculum grande, idest altitudinem intelligentiarum; quod etsi altum sit, tamen nihil habet vanae gloriae et tumoris; sed sternitur, et planum fit humilitate. Ibi autem, idest in tali mente, pascha Christo paratur, a petro scilicet et Ioanne, idest ab actione et contemplatione.


MARCUS 14,17-21


7417 (Mc 14,17-21)

Beda. Dominus qui de sua passione praedixerat, etiam de proditore praedicit, dans locum poenitentiae; ut cum intellexisset sciri cogitationes suas, poeniteret eum facti sui; unde dicitur vespere autem facto, venit cum duodecim, et discumbentibus eis et manducantibus ait iesus: amen dico vobis, quia unus ex vobis me tradet, qui manducat mecum.

Chrysostomus in serm. De passione. Ubi patet quod non aperte eum omnibus publicabat, ne impudentiorem eum faceret, nec etiam penitus silentio praeteribat, ne celari arbitratus, audacter ad proditionem properaret.

Theophylactus. Sed quomodo discumbentes coenabant, cum lex praeciperet quod stantes erecti deberent pascha comedere? probabile autem est prius eos adimplesse pascha legale, deinde discubuisse, incipiente eo proprium tradere pascha.

Hieronymus. Vespera autem diei, vesperam indicat mundi: circa undecimam namque horam veniunt novissimi qui primi denarium aeternae vitae accipiunt. Omnes igitur discipuli tanguntur a domino; ut fiat harmonia citharae, omnes nervi bene suspensi consona voce respondent; nam sequitur at illi coeperunt contristari, et dicere ei singillatim: numquid ego? unus autem remissus, et pecuniae amore madefactus, dixit: numquid ego sum, rabbi? sicut in Matthaeo legitur.

Theophylactus. Coeperunt autem alii discipuli contristari propter domini verbum: nam etsi extra hanc existerent passionem, magis tamen credunt illi qui omnium novit corda, quam sibi. Sequitur qui ait illis: unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.

Beda. Iudas scilicet qui, ceteris contristatis et retrahentibus manum, cum magistro manum mittit in catinum: et quia prius dixerat unus ex vobis me tradet, et perseverat proditor in malo, manifestius arguit; et tamen nomen proprium non designat.

Hieronymus. Dicit autem unus de duodecim, quasi ab eis separatus: separat enim seorsum lupus ovem quam capit. Ovis quae de ovili egreditur, lupi morsibus patet. Iudas autem nec primo, nec secundo correptus a proditione retrahit pedem; unde poena praedicitur, ut quem pudor non vicerat, corrigant denuntiata supplicia; et hoc est quod subditur et filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo.

Theophylactus. Per hoc quod dicitur vadit, ostenditur quod mors Christi fuit voluntaria, et non necessaria.

Hieronymus. Sed quia multi bonum, ut iudas, faciunt, sed omnino illis non proficit, recte subditur vae autem homini illi per quem filius hominis tradetur.

Beda. Sed et hodie quoque in sempiternum vae illi homini qui ad mensam domini malignus accedit. Etenim ille in exemplum iudae filium hominis tradit, non quidem iudaeis peccatoribus, sed tamen peccatoribus membris suis. Sequitur bonum erat ei, si non esset natus homo ille.

Hieronymus. Scilicet intimo latens utero materno; melius enim est non esse, quam ad tormenta esse.

Theophylactus. Quantum enim ex fine melius fuisset ei quod esset, si non proditor existeret; nam Deus fecit ipsum ad opera bona; sed postquam ad tantam devenit malitiam, melius fuisset ei si natus non fuisset.


MARCUS 14,22-25


7422 (Mc 14,22-25)

Beda. Finitis paschae veteris solemniis transiit ad novum, ut scilicet pro carne agni ac sanguine, sui corporis sanguinisque sacramentum substitueret; unde dicitur et manducantibus illis accepit iesus panem: ut scilicet ipsum se esse monstraret, cui iuravit dominus: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem melchisedech. Sequitur et benedicens fregit.

Theophylactus. Idest, gratias agens fregit: quod et nos facimus, orationes superaddentes.

Beda. Frangit etiam ipse panem quem discipulis porrigit, ut ostendat corporis sui fractionem non absque sua sponte vel procuratione futuram; quem etiam benedixit, quia naturam humanam quam passurus assumpsit, ipse una cum patre et spiritu sancto gratia divinae virtutis implevit. Benedixit panem ac fregit: quia hominem assumptum ita morti subdere dignatus est, ut ei divinae immortalitatis inesse potentiam demonstraret; ideoque velocius eum a morte resuscitandum esse doceret. Sequitur et dedit eis, et ait: sumite: hoc est corpus meum.

Theophylactus. Hoc scilicet quod nunc do, et quod nunc sumitis. Non autem panis figura tantum corporis Christi est, sed in proprium Christi corpus transmutatur: nam dominus ait: panis quem ego dabo, caro mea est; sed tamen caro Christi non videtur propter nostram infirmitatem: panis enim et vinum de nostra consuetudine est; si vero carnem et sanguinem cerneremus, sumere non sustineremus. Propter hoc dominus nostrae infirmitati condescendens, species panis et vini conservat; sed panem et vinum in veritatem convertit carnis et sanguinis.

Chrysostomus in serm. De passione. Et nunc etiam ille praesto est Christus, qui illam ornavit mensam, ipse istam quoque consecrat. Non enim homo est qui proposita corpus Christi facit et sanguinem; sed ille qui pro nobis crucifixus est Christus. Sacerdotis ore verba proferuntur, et Dei virtute consecrantur et gratia. Hoc verbo quod dicit hoc est corpus meum, proposita consecrantur; et sicut illa vox quae dicit: crescite et multiplicamini, et replete terram (Gn 1,28), semel quidem dicta est, sed omni tempore sentit effectum ad generationem operante natura, ita et vox ista semel quidem dicta est, sed per omnes mensas ecclesiae usque in hodiernum diem et usque ad eius adventum praestat sacrificio firmitatem.

Hieronymus. Mystice autem in panem transfigurat dominus corpus suum, quod est ecclesia praesens, quae accipitur in fide, benedicitur in numero, frangitur in passionibus, datur in exemplis, sumitur in doctrinis, formatur in sanguinem suum in calice vino et aqua commixtum: ut alio purgemur a culpis, alio redimamur a poenis. Sanguine namque agni servantur domus a percussione angeli, et aqua maris rubri extinguuntur inimici; quae sunt mysteria ecclesiae Christi; unde sequitur et accepto calice, gratias agens dedit eis; gratia enim et non meritis salvati sumus a Deo.

Gregorius moralium. Cum appropinquaret etiam passioni, accepto pane, gratias egisse perhibetur. Gratias itaque egit qui flagella alienae iniquitatis suscepit; et qui nil percussione dignum exhibuit, humiliter in passione benedicit, ut hinc ostendat quid unusquisque in flagello culpae facere debeat, si ipse aequanimiter flagella culpae portat alienae: ut hinc etiam ostendat quid in correctione faciat subditus, si in flagello positus patri gratias egit aequalis.

Beda. Quia et nos in Christo, et in nobis Christum manere oportet, vinum dominici calicis aqua miscetur. Attestante enim Ioanne, aquae populi sunt; et neque aquam solam, neque solum vinum cuiquam licet offerre, ne talis oblatio caput a membris secernendum esse significet, et vel Christum sine nostrae redemptionis amore pati potuisse, vel nos sine illius passione salvari ac posse offerri contingat. Sequitur et biberunt ex illo omnes.

Hieronymus. Ebrietas felix, satietas salutaris, quae quanto copiosius sumitur, tanto sobrietatem mentis donare dignatur.

Theophylactus. Quidam autem dicunt iudam mysteriorum non fuisse participem, sed quod exiverit antequam dominus mysteria largiretur. Alii etiam dicunt, quod illi tradidit de illo mysterio.

Chrysostomus in serm. De passione. Christus enim sanguinem ei qui eum vendidit offerebat, ut haberet remissionem peccatorum, si tamen impius existere noluisset.

Hieronymus. Bibit ergo iudas, sed non saturatur; nec sitim extinguit ignis aeterni, quia indigne sumit mysteria Christi. Sunt enim in ecclesia quos sacrificium non emundat, sed eos cogitatio insipiens perducit ad culpas, qui se coenosis crudelitatis foetoribus miscuerunt.

Chrysostomus. Nullus ergo sit iudas in domini mensa. Hoc sacrificium cibus spiritualis est: nam sicut corporalis cibus, cum ventrem invenerit adversis humoribus occupari, amplius laedit, ita est et iste spiritualis cibus; si aliquem reperit malignitate pollutum, magis eum perdit, non sua natura, sed accipientis vitio. Pura igitur sit mens in omnibus, pura cogitatio, quia et sacrificium purum est. Sequitur et ait illis: hic est sanguis meus novi testamenti.

Beda. Hoc ad distinctionem respicit veteris testamenti, quod hircorum et vitulorum est sanguine dedicatum, dicente inter aspergendum legislatore: hic est sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus. Sequitur qui pro multis effundetur.

Hieronymus. Non enim omnes emundat. Sequitur amen dico vobis, quod iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.

Theophylactus. Quasi diceret: non bibam de vino usque ad resurrectionem: regnum enim resurrectionem vocat, quasi tunc regnaverit contra mortem. Post resurrectionem vero bibit cum discipulis et comedit, ostendens quod idem ipse esset qui passus est. Novum autem bibit illud, idest novo quodam modo et alieno: non enim corpus habebat passibile indigens cibo, sed immortale et incorruptibile. Intelligendum est autem et sic: vitis est ipse dominus, genimen vitis mysteria et intellectus occultus; quem ipse generat qui docet hominem scientiam. In regno autem Dei, idest in futuro saeculo, bibet cum suis discipulis mysteria et sapientiam, nova quaedam nos docens, et revelans quae nunc occultat.

Beda. Vel aliter. Vitem sive vineam domini appellatam esse synagogam isaias testatur dicens: vinea domini sabaoth, domus israel est. Iturus ergo dominus ad passionem ait iam non bibam de genimine vitis: ac si aperte dicat: non ultra carnalibus synagogae caeremoniis delectabor, in quibus etiam ista paschalis agni sacra locum tenuere praecipuum. Aderit enim tempus meae resurrectionis; aderit dies ille cum in regno Dei positus, idest gloria vitae immortalis sublimatus, de salute eiusdem populi, fonte gratiae spiritualis regenerati, vobiscum gaudio perfundar.

Hieronymus. Considerandum autem, quod hic dominus mutat tantum sacrificium, sed non mutat tempus, ut nos nunquam coenam domini ante quartamdecimam lunam faciamus. Qui facit in quartadecima resurrectionem, in undecima luna coenam domini faciet; quod nunquam in testamento veteri nec in novo factum est.


MARCUS 14,26-31


7426 (Mc 14,26-31)

Hilarius . Sicut gratias egerunt antequam biberent, ita etiam gratias agunt et postquam biberunt; unde dicitur et hymno dicto exierunt in montem oliveti: ut scilicet addiscas et ante cibum et post cibum gratiarum reddere actiones.

Hieronymus. Hymnum enim dicit laudem domini, ut est in psalmo 21, 27-28: edent pauperes et saturabuntur, et laudabunt dominum qui requirunt eum; et adoraverunt et manducaverunt omnes pingues terrae.

Theophylactus. Simul etiam et hic ostendit quod amplectibile erat sibi pro nobis mori: quia cum tradendus erat, deum laudare dignatus est. Docet etiam nos, cum in angustias incidimus propter multorum salutem, non contristari, sed Deo gratias agere, qui in nostra tribulatione operatur multorum salutem.

Beda. Potest etiam hymnus ille intelligi quem dominus, secundum Ioannem, patri gratias agens decantabat, in quo et pro seipso et pro discipulis et pro eis qui per verbum ipsorum credituri erant, elevatis sursum oculis, precabatur.

Theophylactus. Exivit autem in montem, ut ad eum solitarium existentem accedentes, ipsum caperent absque tumultu. Si enim accessissent cum in civitate manebat, forte fuisset multitudo populi conturbata; et tunc manifeste occasionem inimici captantes viderentur ipsum iuste interficere tamquam populum concitantem.

Beda. Pulchre etiam dominus discipulos sacramentis imbutos in montem educit olivarum, ut typice designet nos per acceptionem sacramentorum ad altiora virtutum dona et charismata sancti spiritus, quibus in corde perungamur, ascendere debere.

Hieronymus. In monte etiam oliveti iesus tenetur, unde ad caelos ascendit; ut nos sciamus quia inde ascendimus ad caelos unde vigilamus et oramus, et ligamur, nec repugnamus in terra.

Beda. Praedicit autem dominus discipulis quid passuri sunt; ut cum passi fuerint, non desperent salutem, sed agentes poenitentiam liberentur; unde sequitur et ait illis iesus: omnes scandalizabimini in me in nocte ista.

Hieronymus. Omnes quidem cadunt, sed non omnes iacent. Numquid enim qui dormit non adiciet ut resurgat? carnale est cadere, sed diabolicum est iacere.

Theophylactus. Permisit autem eos dominus cadere, ut non in seipsis confidant; et ne videretur hoc quod praedixerat ex quodam argumento apparenti praedixisse, inducit testimonium zachariae prophetae; unde sequitur percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.

Beda. Hoc aliis verbis in zacharia propheta scriptum est et ex persona prophetae ad dominum dicitur: percute pastorem, et dispergentur oves. Propheta enim postulat passionem domini; pater respondet: percutiam pastorem, precibus inferiorum. Filius a patre mittitur, et percutitur; idest incarnatur et patitur.

Theophylactus. Dicit autem pater percutiam pastorem, quia ipsum percuti dimisit. Oves discipulos dicit, quasi innocentes et quasi absque malitia. Ultimo consolationem inducit, dicens sed postquam resurrexero, praecedam vos in galilaeam.

Hieronymus. In quo vera promittitur resurrectio, ut spes non extinguatur. Sequitur petrus autem ait ei: et si omnes scandalizati fuerint, sed non ego. Ecce avis sine pennis in altum volare nititur: sed corpus aggravat animam, ut timore humanae mortis timor domini superetur.

Beda. Et petrus ergo de ardore fidei promittebat, et salvator quasi Deus futura noverat; unde sequitur et ait illi iesus: amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus.

Augustinus de cons. Evang.. Cum omnes evangelistae dicant praedixisse dominum quod eum petrus esset negaturus antequam gallus cantaret; marcus hoc solum narravit expressius: unde nonnullis videtur non congruere ceteris, quia parum attendunt. Tota enim petri negatio trina est: quae si tota post primum galli cantum inciperet, falsum dixisse viderentur tres alii evangelistae: quod scilicet antequam gallus cantaret, ter eum esset negaturus. Rursus si totam trinam negationem ante peregisset quam cantare gallus inciperet, superfluo dixisset marcus ex persona domini priusquam gallus bis vocem dederit, ter me negaturus es. Sed quia ante primum galli cantum coepta est illa trina negatio, attenderunt illi tres non quando eam completurus esset petrus, sed quanta futura esset, idest trina, et quando coeptura, idest ante galli cantum: quamquam in animo eius et ante primum galli cantum tota concepta est. Marcus autem de ipsarum vocum intervallo planius elocutus est.

Theophylactus. Quod sic intelligitur. Petrus semel negavit; deinde gallus cantavit; negante vero eo duabus aliis negationibus, tunc gallus secundo vocem emisit.

Hieronymus. Gallus lucis nuntius quis est nisi spiritus sanctus? cuius voce in prophetia et in apostolis nos de trina negatione excitamur ad amarissimos post lapsum fletus, qui male cogitavimus de Deo, et male locuti sumus ad proximos, et male fecimus ad nosmetipsos.

Beda. Fides autem apostoli petri et ardens affectus ad dominum consequenter ostenditur; sequitur enim at ille amplius loquebatur: et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo.

Theophylactus. Fervorem etiam intrepidum et alii discipuli ostenderunt; nam sequitur similiter autem et omnes dicebant; sed tamen resistebant veritati, quam Christus praedixerat.


MARCUS 14,32-42


7432 (Mc 14,32-42)

Glossa. Postquam dominus scandalum discipulorum praedixerat, nunc evangelista narrat de oratione ipsius, in qua pro discipulis creditur orasse: et primo describens locum orationis, dicit et veniunt in praedium cui nomen gethsemani.

Beda. Monstratur usque hodie locus gethsemani, in quo dominus oravit ad radices montis oliveti. Interpretatur autem gethsemani vallis pinguium, sive pinguedinum. Cum autem dominus in monte orat, nos docet, sublimia orando inquiri debere. At cum in valle pinguedinis orat, insinuat nobis humilitatem semper in orationibus, et internae pinguedinem dilectionis esse servandam. Ipse etiam per vallem humilitatis et pinguedinem caritatis pro nobis mortem subiit.

Hieronymus. In valle etiam pinguedinum tauri pingues obsederunt eum. Sequitur et ait discipulis suis: sedete hic donec orem. Separantur in oratione qui separantur in passione: quia ille orat, illi dormiunt, pigredine cordis oppressi.

Theophylactus. Singulariter etiam erat consuetudo illi semper orare, formam nobis tradens ut silentium et solitudinem in orationibus requiramus. Sequitur et assumit petrum et iacobum et Ioannem secum. Illos tres tantum assumit qui gloriae eius in monte thabor inspectores extiterant, ut qui gloriosa viderant, viderent et tristia, et addiscerent quod verus erat homo in hoc quod tristatur; unde sequitur et coepit pavere et taedere. Quia enim totum assumpserat hominem, assumpsit et naturales proprietates hominis, pavere et taedere et contristari naturaliter; nam homines naturaliter inviti tendunt ad mortem; unde sequitur et ait illis: tristis est anima mea usque ad mortem.

Beda. Quasi Deus in corpore constitutus fragilitatem carnis exponit, ut eorum qui sacramentum incarnationis obiurgant excluderetur impietas; nam qui corpus suscepit, omnia debuit suscipere quae corporis sunt, ut esuriret, sitiret, angeretur, contristaretur: divinitas enim per hos commutari nescit affectus.

Theophylactus. Quidam autem hoc sic intellexerunt, quasi dicat: tristor enim, non quod mori debeo, sed quod israelitae propinqui mei me crucifixuri sunt, ac per hoc a regno Dei debent excludi.

Hieronymus. In hoc etiam pavere et tristari docemur ante iudicium mortis, quod non possumus per nos dicere, sed per illum: venit princeps mundi huius, et in me non habet quicquam. Sequitur sustinete hic, et vigilate.

Beda. Non a somno dormitionis prohibet, cuius tempus non erat imminente discrimine, sed a somno infidelitatis et torpore mentis. Paululum autem procedens ruit in faciem suam, et humilitatem mentis habitu carnis ostendit; unde sequitur et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora.

Augustinus de cons. Evang.. Non dixit: si facere posset, sed si fieri posset; fieri enim potest quod ille voluerit. Sic itaque dictum est si fieri potest, ac si diceretur: si vellet. Et ne quis putaret eum patris minuisse potestatem, manifestavit quo intellectu accipiendum sit quod dictum est: nam sequitur et dixit: abba, pater, omnia tibi possibilia sunt: in quo satis ostendit non ex impossibilitate, sed ex voluntate patris dictum esse si fieri potest. Quod autem marcus non solum pater, sed abba, pater, eum dixisse commemorat; hoc est abba hebraice, quod latine pater. Et fortasse dominus propter aliquod sacramentum utrumque dixit, volens ostendere se illam tristis personam in persona sui corporis, idest ecclesiae, suscepisse, cui factus est angularis lapis, venientibus ad eum partim ex hebraeis, ad quos pertinet quod ait abba, partim ex gentibus, ad quos pertinet quod ait pater.

Beda. Orat autem transire calicem, ut ostendat vere quod homo erat; unde subdit transfer calicem hunc a me. Reminiscens autem et propter quid missus est, perficit dispensationem ad quam missus est, et clamat sed non quod ego volo, sed quod tu; quasi dicat: si moritur mors me non moriente secundum carnem, transeat calix; verum, quia non aliter hoc fiet, non quod ego volo, sed quod tu. Multi adhuc contristantur futura morte, sed habeant rectum cor, vitent mortem quam possunt; sed si non possunt, dicant id quod propter nos dominus dixit.

Hieronymus. Ex quo etiam usque in finem non cessat nos docere patribus obedire, et voluntatem eorum voluntati nostrae praeponere. Sequitur et venit, et invenit eos dormientes. Sicut enim dormiunt mente, sic et corpore. Post orationem autem dominus veniens, et videns discipulos dormientes, petrum solum increpat; unde sequitur et ait petro: simon, dormis? non potuisti una hora vigilare mecum? quasi dicat: qui una hora non potuisti mecum vigilare, quomodo mortem spernes tu qui spondes mori mecum? sequitur vigilate et orate, ut non intretis in tentationem, scilicet negandi me.

Beda. Non ait: orate ne tentemini, quia impossibile est humanam animam non tentari; sed ne intretis in tentationem; hoc est, ne vos tentatio superet.

Hieronymus. In tentationem autem intrare dicitur qui orare negligit. Sequitur spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.

Theophylactus. Quasi dicat: spiritus quidem vester promptus est ad me non negandum, et propterea hoc promittitis; sed caro vestra intantum infirma est quod nisi dominus per orationem virtutem carni dederit, in tentationem intrabitis.

Beda. Temerarios hic reprimit, qui quicquid crediderint, putant se consequi posse. Sed quantum ex mentis ardore confidimus, tantum ex fragilitate carnis timeamus. Facit etiam hic locus adversus eos qui dicunt unam in domino operationem et unam voluntatem fuisse. Duas enim voluntates ostendit: humanam scilicet, quae propter infirmitatem carnis recusat passionem; et divinam, quae promptissima est. Sequitur et iterum abiens oravit eumdem sermonem dicens.

Theophylactus. Ut scilicet per secundariam orationem, quod verus homo esset, affirmaret. Sequitur et reversus denuo, invenit eos dormientes; tamen non vehementer redarguit: erant enim oculi eorum gravati, scilicet somno, et ignorabant quid responderent ei. Per hoc infirmitatem humanam addiscas, ne scilicet gravati somno promittamus ea quae nobis impossibilia sunt. Ideo tertio abiit ad orandum oratione praedicta: unde sequitur et venit tertio, et ait illis: dormite iam, et requiescite. Non turbatur contra illos cum post redargutionem peius fecerint; sed ironice dicit illis dormite iam, et requiescite: quia iam sciebat quod proditor appropinquabat. Et quod ironice dixerit, apparet per hoc quod subditur sufficit. Venit hora: ecce filius hominis tradetur in manus peccatorum. Hoc dicebat deridens somnum eorum, quasi diceret: nunc tempus est ut dormiatis quando inimicus appropinquat. Deinde subiungit surgite, eamus: ecce qui me tradet prope est. Non ut fugerent hoc dicit, sed ut inimicis obviarent.

Augustinus de cons. Evang.. Vel aliter. Per hoc quod cum dixisset dormite iam, et requiescite, adiungit sufficit, et deinde infert venit hora, ecce tradetur filius hominis, utique intelligendum est post illud dormite et requiescite, siluisse dominum aliquantum, ut hoc fieret quod praemiserat; et tunc intulisse venit hora; et ideo interponit sufficit, scilicet quod requievistis.

Hieronymus. Trina autem discipulorum dormitio tres mortuos quos dominus suscitavit significat; primus in domo, secundus ad sepulcrum, tertius de sepulcro. Trina autem domini vigilia docet nos orando et de praeteritis, et de futuris, et de praesentibus veniam rogare.


MARCUS 14,43-52


7443 (Mc 14,43-52)

Beda. Postquam tertio dominus oraverat et apostolorum timorem sequente poenitentia impetraverat corrigendum, securus de passione sua pergit ad persecutores; de quorum adventu evangelista dicit et adhuc eo loquente, venit iudas iscariotes unus de duodecim.

Theophylactus. Hoc non frustra ponitur, sed ad maiorem proditoris redargutionem; quod cum de primo choro discipulorum existeret, contra dominum in rabiem versus est. Sequitur et cum eo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus et scribis et senioribus.

Hieronymus. Incumbit enim virtuti saeculi qui desperat de adiutorio Dei.

Beda. Adhuc tamen habet aliquid iudas de verecundia discipuli, cum eum non palam tradidit persecutoribus, sed per signum osculi; unde sequitur dederat autem traditor eis signum, dicens: quemcumque osculatus fuero, ipse est: tenete eum, et ducite caute.

Theophylactus. Vide eius insensibilitatem, quomodo credebat in osculo Christum decipere, ut quasi amicus aestimaretur. Si autem amicus eras, o iuda, cuius gratia cum inimicis accessisti? sed omnis pravitas sine providentia est. Sequitur et cum venisset, statim accedens ad eum ait: ave, rabbi; et osculatus est eum.

Hieronymus. Dat iudas signum osculi cum veneno doli: sic cain obtulit sacrificium subdolum et reprobatum.

Beda. Invidens autem et scelerata confidentia magistrum vocat, et osculum infert ei quem tradit. Suscipit autem dominus osculum traditoris, non quo simulare nos doceat, sed ne proditionem fugere videatur; simul et illud psalmi 119, 7 complens: cum his qui oderunt pacem eram pacificus. Sequitur at illi manus iniecerunt in eum, et tenuerunt eum.

Hieronymus. Hic adest ioseph venditus a fratribus, et ferrum pertransivit animam eius. Sequitur unus autem de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit auriculam.

Beda. Petrus hoc fecit, ut Ioannes declarat, eodem mentis ardore quo cetera faciebat: sciebat enim quomodo phinees puniendo sacrilegos, mercedem iustitiae et sacerdotii perennis acceperit.


Theophylactus. Tacet autem nomen eius marcus, ut non videretur suum laudare magistrum quasi zelantem pro Christo. Innuit autem petrus ex hoc quod inobedientes erant et increduli, spernentes scripturas; nam si habuissent aures audientes scripturas, non crucifixissent dominum gloriae. Amputavit autem auriculam servi summi sacerdotis: nam summi sacerdotes primo praeteribant scripturas, quasi servi non audientes facti. Sequitur et respondens iesus ait illis: tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis? Beda. Quasi dicat: stultum est cum gladiis et fustibus quaerere eum qui ultro se vestris tradidit manibus, et in nocte quasi latitantem per proditorem investigare qui quotidie in templo docebat.

Theophylactus. Istud autem divinitatem eius ostendit: quando enim in templo docebat, non valuerunt ipsum capere, quamvis in manibus eorum esset, quia nondum tempus advenerat passionis; quando autem ipse voluit, tunc tradidit seipsum, ut adimplerentur scripturae: quia tamquam agnus ad occisionem ductus est, non clamans neque vociferans, sed voluntarie patiens. Sequitur tunc discipuli eius relinquentes eum omnes fugerunt.

Beda. In hoc impletur sermo quem dominus dixerat, quod omnes discipuli scandalizarentur in illo in ipsa nocte. Sequitur adolescens autem quidam sequebatur illum, amictus sindone super nudo: subauditur corpore: quia non aliud indumenti quam solam habebat sindonem. Sequitur et tenuerunt eum. At ille, relicta sindone, nudus profugit ab eis: quorum scilicet praesentiam detestabatur et facta, non a domino, cuius amorem et absens corpore fixum servavit in mente.

Hieronymus. Sicut etiam ioseph, relicto pallio, nudus de manibus impudicae feminae aufugit, qui vult effugere manus iniquorum, relinquens mente quae mundi sunt, fugiat post iesum.

Theophylactus. Probabile autem videtur quod hic adolescens erat de illa domo in qua pascha comederant. Quidam vero dicunt hunc adolescentem fuisse iacobum fratrem domini, qui dicebatur iustus, qui ab apostolis post Christi ascensionem cathedram hierosolymorum accepit.

Gregorius moralium. Vel hoc de Ioanne dicitur, qui, etsi post, ut verba redemptoris audiret, ad crucem rediit, prius tamen territus fugit. Nam, et illum eo tempore fuisse adolescentem, longa post hoc in carne vita eius indicio est. Potuit enim fieri ut ad horam tenentium manibus elapsus, mox resumpto indumento redierit, et sub dubia lucis nocte, se turbis ducentium iesum, quasi unus de ipsis immiscuerit, donec ad atrium pontificis, cui erat notus, perveniret, ut ipse in suo evangelio commemorat. Sicut autem petrus, qui culpam negationis poenitentiae lacrymis abluit, recuperationem ostendit eorum qui in martyrio labuntur; ita ceteri discipuli qui articulum comprehensionis fugiendo praevenerunt, cautelam fugiendi docent eos qui se minus idoneos ad toleranda supplicia sentiunt.



Th. Aq. Catena aurea 7410