Th. Aq. Catena aurea 9323

LUCA 3,23-38


9323 (Lc 3,23-38)

Origenes in lucam. Cum autem baptizatum dominum dixisset, generationem domini exponit, non a superioribus ad inferiora deducens, sed a Christo usque ad ipsum pervenit deum; unde dicit et ipse iesus erat incipiens quasi annorum triginta. Quando enim baptizatus est, et mysterium secundae generationis assumpsit, tunc dicitur incepisse, ut tu quoque priorem nativitatem destruas, et in secunda regeneratione nascaris.

Gregorius nazianzenus. est ergo considerandum qui esset qui baptizatus est, et a quo, et quando. Mundus siquidem, et a ioanne, et iam inceptis miraculis; ut ex hinc suscipiamus doctrinam nos praemundandi, et humilitatem amplexandi, quin et in perfectione et spiritualis et carnalis aetatis praedicandi: quorum primum dictum est baptisma suscipientibus, et non praemunientibus se per habitum bonum; nam etsi relaxationem peccatorum faciat donum baptismi, verendum tamen est ne ad eumdem vomitum revertamur. Secundum dictum est adversus insurgentes contra dispensatores mysterii: siquidem ipsi dignitate praecellunt. tertium editum est illis qui de iuventa confidunt, et quodlibet tempus arbitrantur ad praelationem vel doctrinam spectare. Purgatur iesus, et tu purgationem contemnis; a ioanne, ac tu in tuum monitorem insurgis; tricenarius, tu autem docendo seniores, lanuginem praevenis. Sed adsunt danielis et similium exempla in ore: nam quilibet noxius ad respondendum paratus est. Non est autem lex ecclesiae quod raro contingit, eo quod nec unica hirundo ver statuit.

Chrysostomus. Vel idcirco usque ad illam aetatem quae cuncta peccata recipit, expectat, totam legem perficiens, ne quis dicat, quod ideo legem solvit, quod eam non poterat consummare.

Graecus. Ob hoc etiam tricenarius accedit ad baptisma, ut ostendat quod spiritualis regeneratio viros parit perfectos secundum spiritualem aetatem.

Beda. Potest etiam tricenalis baptizati salvatoris aetas, nostri etiam baptismatis intimare mysterium, propter fidem scilicet trinitatis, et operationem decalogi.

Gregorius nazianzenus. baptizandus est tamen infantulus, si necessitas urgeat: nam utilius est insensibiliter sanctificari, quam non signatos transmigrare. Sed dices: Christus tricenarius baptizatur, cum deus esset; tu vero iubes accelerare baptisma. Sed cum dixisti: deus, id obiectum solvisti. Ipse non indigebat purgamine, nec aliquod imminebat ei periculum dum differret baptisma; at tibi in parvum non redundat piaculum, si transmigres in corruptione natus, non autem incorruptionis veste indutus. At forsan times ne baptizatus baptismatis munditiam custodias et propterea differs baptismum. Sed melius est nonnunquam parumper inquinari, quam omnino gratia carere.

Cyrillus. Licet tamen Christus secundum carnem careat patre, suspicabantur aliqui eum patrem habere; unde sequitur ut putabatur filius ioseph.

Ambrosius in lucam. Bene ut putabatur, qui vere non erat; sed ideo putabatur, quia eum maria, quae ioseph viro suo erat desponsata genuerat. Cur autem ioseph magis quam mariae generatio describitur, cum Maria de spiritu sancto genuerit Christum, et ioseph a generatione domini videatur alienus, dubitare possemus, nisi consuetudo nos instrueret scripturarum, quae semper viri originem quaerit: maxime cum in ioseph origine etiam origo sit mariae: nam cum vir iustus fuerit ioseph, utique ex tribu sua et ex patria sua accepit uxorem: itaque et census tempore ascendit ioseph de domo et de patria david, ut profiteretur cum Maria uxore sua. Quae ex eadem domo et ex eadem patria professionem defert, utique eiusdem tribus et eiusdem patriae se esse designat: unde generationem ioseph explicans subdit qui fuit heli. Illud autem advertamus, quod sanctus Matthaeus iacob, qui fuit pater ioseph, filium nathan esse commemorat; lucas vero ioseph, cui desponsata fuit maria, filium heli esse descripsit. Quomodo unius duo patres, scilicet heli et iacob, esse potuerunt? Gregorius nazianzenus. Dicunt autem quidam quod unica est successio a david usque ad ioseph; licet diversis nominibus ab utroque evangelista narratur. Sed hoc absurde fatentur: quoniam initium huius generationis duos fratres obtinuit, nathan scilicet et salomonem: unde generationes diversimode profluxerunt.

Eusebius eccl. hist.. Ipsorum ergo verborum sententiae intellectum attentius explicemus: si enim approbante Matthaeo ioseph esse filium iacob, lucas similiter approbasset ioseph esse filium heli, esset aliqua controversia. ceterum cum approbante Matthaeo, lucas plurium opinionem declararet, non propriam, dicens ut putabatur, non arbitror aliquod relinqui dubium. Cum enim essent inter iudaeos diversae opiniones de Christo, et omnes reducerent ipsum ad david propter promissiones ei factas; plurimi autem assererent Christum a david esse futurum per salomonem et alios reges; quidam hanc opinionem vitabant, eo quod plurima de regibus dicuntur enormia; et quia de iechonia ieremias dixit, quod non oriretur semen ex eo collocandum in sede david: quorum opinionem commemorat lucas, sentiens enarrare Matthaeum qualis esset veritas generationis: et haec est prima ratio. Est et alia profundior. Matthaeus enim cum inciperet scribere ante conceptionem mariae, et carnalem nativitatem iesu, opportune velut in historia praemittit carnalem progeniem: unde et generationem a superioribus derivat descendens: cum enim verbum dei carnem acciperet, descendebat. Sed lucas ad factam per lavacrum regenerationem prosilit, et ibi aliam generum successionem exponit, et ab imis ad prima sublevans, pariter et peccatorum, quos narravit Matthaeus, memoriam abdicat (eo quod quicumque in Deo renascitur, sit alienus a criminosis parentibus, dei filius factus), et eorum qui secundum deum vitam duxerunt honestam, meminit. Sic enim abrahae dictum est: tu proficisceris ad patres tuos, non quidem carnales, sed in Deo patres, propter similitudinem honestatis. Igitur ei qui in Deo nascitur ascribit parentes, qui sunt secundum deum per aequiparantiam morum.

Augustinus de quaest. Nov. Et vet. Testam.. vel aliter. Matthaeus a david per salomonem descendit ad ioseph; lucas vero ab heli, qui tempore fuit salvatoris, ascendit per traducem nathan filii david, et heli et ioseph iunxit tribum, ostendens unius generis esse utrumque; ac per hoc non solum ioseph filium esse salvatorem, sed et heli. Ipsa enim ratione qua ioseph filius dicitur esse salvator, ipsa etiam est heli filius, et caeterorum omnium qui de eadem tribu sunt. Hinc est quod dicit apostolus: quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem.

Augustinus de quaest. evang.. Vel tres causae concurrunt, quarum aliquam evangelista secutus sit: aut enim unus evangelista patrem eius a quo genitus est, nominavit, alter vero vel avum maternum, vel aliquem de cognatis maioribus posuit: aut unus erat ioseph naturalis pater et alter eum adoptavit: aut more iudaeorum, cum sine filiis unus decessisset, eius uxorem propinquus recipiens, filium quem genuit propinquo mortuo deputavit.

Ambrosius. Traditur enim, nathan, qui a salomone genus duxit, iacob generasse filium, et uxore superstite decessisse, quam postea melchi accepit uxorem, ex qua generatus est heli; rursus heli, fratre iacob sine liberis decedente, copulatus est fratris uxori, et generavit alium ioseph, qui iuxta legem iacobi filius dicitur: quoniam semen fratris defuncti iuxta legis veteris seriem suscitabat.

Beda. Vel aliter. Iacob fratris heli sine liberis defuncti uxorem de mandato legis accipiens genuit ioseph, natura quidem germinis filium suum, secundum vero legis praeceptum efficitur filius heli.

Augustinus de quaest. Nov. Et vet. Testam.. Probabilius enim intelligimus lucam adoptantis originem tenuisse, qui noluit ioseph genitum dicere ab illo cuius filium esse narravit. Commodius enim filius dictus est eius a quo fuerat adoptatus, quam diceretur ab illo genitus cuius carne non erat natus. Matthaeus autem dicens: abraham genuit isaac, isaac autem genuit iacob, atque in hoc verbo, quod est genuit, perseverans donec in ultimo diceret: iacob autem genuit ioseph, satis expressit ad eum se patrem perduxisse originem generantium, a quo ioseph non adoptatus, sed genitus erat. quamquam si etiam genitum lucas diceret ioseph ab heli, nec sic nos hoc verbum perturbare deberet: neque enim absurde quisque dicitur non carne, sed caritate genuisse quem sibi filium adoptavit. merito autem lucas adoptionis originem suscepit: quia per adoptionem efficiuntur filii dei; per carnalem vero generationem filius dei potius propter nos filius hominis factus est.

Chrysostomus. Quia vero haec pars evangelii consistit in serie nominum, nihil pretiosum exinde acquiri existimant. Ne igitur hoc patiamur, experiamur etiam hunc passum scrutari. Est enim ex nudis nominibus copiosum haurire thesaurum, quia plurimum rerum indicativa sunt nomina: nam et divinam clementiam, et oblatas a mulieribus gratiarum actiones sapiunt: cum enim filios impetrabant, nomen imponebant a dono.

Glossa. Interpretatur igitur heli, deus meus, vel scandens; qui fuit mathat, idest donans peccata; qui fuit levi, idest additus.

Ambrosius. Pulchre lucas, quoniam filios iacob non poterat plures comprehendere, ne extra generationes evagari superflua serie videretur, licet in aliis longe posterioribus patriarcharum tamen antiqua nomina non praetermittenda arbitratus est: ioseph, iudae, simeonis et levi. Quatuor enim genera in his cognoscimus fuisse virtutum: in iuda passionis dominicae per figuram mysterium prophetatum; in ioseph praecessisse castitatis exemplum, in simeone vindictam pudoris; in levi officium sacerdotis; unde sequitur qui fuit melchi, idest rex meus; qui fuit ianne, idest dextera; qui fuit ioseph, idest accrescens (fuit autem alius iste ioseph); qui fuit mathathiae, idest donum dei, vel aliquando; qui fuit amos, idest onerans, vel oneravit; qui fuit nahum, idest consolatio, vel consolans; qui fuit hesli, idest, adiuva me; qui fuit nagge, idest meridies, vel meridianum; qui fuit mahath, idest desiderium; qui fuit mathathiae, ut supra; qui fuit semei, idest obediens; qui fuit ioseph, idest augmentum; qui fuit iuda, idest confitens; qui fuit ioanna, idest dominus, vel gratia eius, vel dominus misericors; qui fuit resa, idest misericors; qui fuit zorobabel, idest princeps, vel magister babylonis; qui fuit salathiel, idest petitio mea deus; qui fuit neri, idest lucerna mea; qui fuit melchi, idest regnum meum; qui fuit addi, idest robustus, vel violentus; qui fuit cosan, idest dominans; qui fuit helmadam, quod est dei mensura; qui fuit her, quod est vigilans, vel vigilia, vel pelliceus; qui fuit iesu, quod est salvator; qui fuit eliezer, idest deus meus adiutor; qui fuit iorim, idest dominus exultans, vel exaltans; qui fuit mathat, ut supra; qui fuit levi, ut supra; qui fuit simeon, id est audivi tristitiam, vel signum; qui fuit iuda, ut supra; qui fuit ioseph, ut supra; qui fuit iona, idest columba, vel dolens; qui fuit eliakim, quod est dei resurrectio; qui fuit melcha, idest rex eius; qui fuit menna, quod est viscera mea; qui fuit mathathiae, idest donum; qui fuit nathan, idest dedit, vel dantis.

Ambrosius. Per nathan autem expressam advertimus prophetiae dignitatem; ut quia unus omnis Christus iesus, in singulis quoque maioribus genera virtutum diversa praecederent. sequitur qui fuit david.

Origenes in lucam. Dominus descendens in mundum, assumpsit peccatorum hominum personam, et nasci voluit de stirpe salomonis, ut refert Matthaeus, cuius peccata scripta sunt, et ceterorum, ex quibus multi fecerunt malum in conspectu dei. Quando vere ascendit, et secundo per baptismum ortus esse describitur, ut refert lucas, non per salomonem, sed per nathan nascitur, qui arguit patrem super uriae morte, ortuque salomonis.

Augustinus in lib. Retract.. dicendum autem, quod huiusmodi nominis propheta arguit david, ne putetur idem fuisse homo, cum alter fuerit.

Gregorius nazianzenus. Sed a david ultra, secundum utrumque evangelistam, est generis processus indivisibilis; unde sequitur qui fuit iesse.

Glossa. interpretatur david manu fortis, iesse incensum. sequitur qui fuit obed, quod est servitus; qui fuit booz, quod est fortis; qui fuit salomon, quod est sensibilis, vel pacificus; qui fuit naasson, quod est augurium, vel serpentinus; qui fuit aminadab, idest populus voluntarius; qui fuit aram, quod est erectus, vel excelsus; qui fuit esron idest sagitta; qui fuit phares, quod est divisio; qui fuit iudae, idest confitens; qui fuit iacob, quod est supplantator; qui fuit isaac, quod est risus, vel gaudium; qui fuit abraham, quod est pater multarum gentium, vel videns populum.

Chrysostomus. Matthaeus quidem tamquam qui iudaeis scribebat, nihil statuit ulterius scribere nisi quod ab abraham et david Christus processerat: hoc enim maxime placabat iudaeos. Lucas vero, sicut qui omnibus communiter loquebatur, ulterius protendit sermonem, attingens usque ad adam; unde sequitur qui fuit thare.

Glossa. Quod interpretatur exploratio, sive nequitia; qui fuit nachor, quod est requievit lux; qui fuit sarug, quod est corrigia, vel comprehendens lorum, vel perfectio; qui fuit ragau, quod est aegrotus, vel pascens; qui fuit phaleg, quod est dividens, vel divisum; qui fuit heber, quod est transitus; qui fuit sale, quod est tollens; qui fuit cainan, quod est lamentatio, vel possessio eorum.

Beda. Nomen et generatio cainan, iuxta hebraicam veritatem neque in genesi, neque in verbis dierum invenitur, sed arphaxad selaa vel sale filium nullo interposito genuisse perhibetur. scito ergo lucam hanc generationem de septuaginta interpretum editione sumpsisse, ubi scriptum est quod arphaxad centum triginta quinque annorum genuerit cainan, et ipse cainan cum triginta quinque fuerit annorum, genuerit sale. sequitur qui fuit arphaxad.

Glossa. quod est sanans depopulationem; qui fuit sem quod est nomen, vel nominatus; qui fuit noe, quod est requies.

Ambrosius. Noe quidem iusti inter dominicas generationes commemoratio non debuit praetermitti: ut quia aedificator ecclesiae nascebatur, eum sui generis auctorem praemisisse videatur qui eam in typo ante fundaverat. qui fuit lamech.

Glossa. quod est humiliatum vel percutiendum, percussum vel humilem; qui fuit mathusalem, quod est mortis emissio, vel mortuus est, et interrogavit.

Ambrosius. huius ultra diluvium numerantur anni; ut quoniam solus est Christus unus, cuius vita nullam sentit aetatem, in maioribus quoque suis non sensisse diluvia videretur. qui fuit enoch: et hic pietatis dominicae et divinitatis manifestum indicium est, eo quod nec mortem senserit dominus, et ad caelum remeaverit, cuius generis auctor raptus ad caelum est. Unde manifestum est Christum potuisse non mori, sed voluisse, ut nobis mors illa prodesset: et ille quidem raptus ne malitia mutaret cor eius; dominus autem, quem malitia saeculi mutare non poterat, eo unde venerat, naturae suae maiestate remeavit.

Beda. Pulchre autem a baptizato dei filio usque ad deum patrem ascendens, septuagesimo gradu enoch ponit, qui dilata morte translatus est in paradisum; ut significet eos qui in gratiam adoptionis filiorum ex aqua et spiritu sancto regenerantur, interim post corporis absolutionem, aeternam suscipiendos in requiem: septuagenarius enim, propter septimam sabbati, illorum requiem significat qui iuvante dei gratia decalogum legis impleverunt.

Glossa. Interpretatur autem enoch dedicatio; qui fuit iared, quod est defendens, sive continens; qui fuit malaleel, quod est laudatus dei, vel laudans deum; qui fuit cainan, ut supra; qui fuit enos, idest homo desperans, vel violentus; qui fuit seth, quod est positio sive posuit.

Ambrosius. Seth posterior filius adae non siletur; ut cum duae sint populi generationes, significaretur in typo, in posteriore potius quam in priore generatione Christum numerandum. sequitur qui fuit adam.

Glossa. quod est homo, vel terrenus, vel indigens. Qui fuit dei.

Ambrosius. Quid pulchrius potuit convenire quam ut sancta generatio a dei filio inciperet, et usque ad dei filium duceretur; creatusque praecederet in figura, ut natus in veritate sequeretur; ad imaginem factus praeiret, propter quem dei imago descenderet? putavit etiam lucas ad deum Christi originem referendam, quod verus Christi generator deus sit, vel secundum generationem veram pater, vel secundum lavacrum et regenerationem mystici auctor numeris. Et ideo non a principio generationem eius coepit describere, sed posteaquam baptisma eius explicuit; ut secundum naturam et secundum gratiam dei filium demonstraret. Quod autem evidentius divinae generationis indicium, quam quod de generatione dicturus patrem praemisit loquentem tu es filius meus dilectus? Augustinus. De cons. Evang.. Satis etiam per hoc demonstravit, non se ideo dixisse ioseph filium heli, quod de illo genitus: sed quod ab illo potius fuerit adoptatus; cum etiam ipsum adam filium dixit, cum sit factus a deo; sed per gratiam, quam postea peccando amisit, tamquam filius in paradiso constitutus sit.

Theophylactus. Ideo etiam generationem finit in deum, ut addiscamus quod qui in medio sunt patres, Christus ad deum eriget, et filios dei faciet; et ut etiam crederetur Christi generatio sine semine fuisse; quasi dicat: si non credis quod secundus adam factus sit sine semine, devenias ad primum adam: invenies enim absque semine factum a deo.

Augustinus de cons. Evang.. et Matthaeus quidem significare voluit dominum descendentem ad nostram mortalitatem; ideo generationes ab abraham usque ad Christi nativitatem descendendo commemoravit ab initio evangelii sui. lucas autem non ab initio, sed a baptismo Christi generationes narrat, nec descendendo, sed ascendendo, tamquam sacerdotem in expiandis peccatis magis assignans; cui ioannes testimonium perhibuit dicens: ecce qui tollit peccata mundi. Ascendendo autem pervenit ad deum, cui mundati et expiati reconciliamur.

Ambrosius. Nec sic evangelistae discrepare videantur, qui veterem ordinem sunt secuti. Nec mireris, si ab abraham plures secundum lucam successiones usque ad Christum sunt, pauciores secundum Matthaeum, cum per alias personas generationem fatearis esse decursam. Potest enim fieri ut alii longaevam transegerint vitam, alterius vero generationis viri immatura aetate decesserint: cum videamus quam plures senes cum suis nepotibus vivere, alios vero viros statim filiis obire susceptis.

Augustinus de cons. evang.. Convenientissime autem lucas baptizato domino generationes per septuaginta septem personas sursum versus numerat; nam et ascensus ad deum, cui per peccatorum abolitionem reconciliamur, expressus est; et per baptismum fit homini omnium remissio peccatorum, quae illo numero significantur: nam undecies septem, septuaginta et septem sunt: in denario autem perfectio beatitudinis est; unde manifestum est quod transgressio denarii designat peccatum per superbiam plus aliquid habere cupientis. Hoc autem septies propterea ducitur, ut motu hominis facta significetur illa transgressio: ternario enim numero incorporea pars hominis significatur; quaternario vero corpus; motus autem in numeris non exprimitur, cum dicimus: unum, duo, tria; sed cum dicimus: semel, bis, ter. Unde per septies undecim significatur motu hominis facta transgressio.


LUCA 4,1-4


9401 (Lc 4,1-4)

Theophylactus. Post baptismum Christus tentatur, innuens nobis quod postquam erimus baptizati, tentationes imminent nobis; unde dicitur iesus autem plenus spiritu sancto regressus est a iordane.

Cyrillus. Dudum dixit deus: non permanebit spiritus meus in hominibus istis, eo quod sunt caro; ubi vero regeneratione per aquam et spiritum ditati sumus, facti sumus divinae naturae participes per spiritus sancti participationem. primogenitus autem in multis fratribus, primus recepit spiritum, qui et spiritus dator est, ut etiam ad nos per ipsum perveniat gratia spiritus sancti.

Origenes in lucam. Quando igitur legis iesum plenum spiritu sancto, et in actibus scribitur de apostolis, quod repleti fuerint spiritu sancto, vide ne aequales putes esse apostolos salvatori: quomodo enim si volueris dicere, haec vasa plena sunt vino vel oleo, non statim dices, quod aequali mensura sunt plena; sic et iesus et paulus pleni erant spiritu sancto; sed vas pauli multo minus erat quam iesu, et tamen erat secundum mensuram suam utrumque repletum. Accepto itaque baptismo, salvator plenus spiritu sancto, qui super eum in specie columbae de caelis venerat, ducebatur a spiritu: quia quotquot spiritu dei ducuntur, hi filii dei sunt; iste autem supra omnes proprie filius dei est.

Beda. Ne cui autem veniret in dubium a quo spiritu ductum sive expulsum, alii evangelistae dicerent in desertum, consulte lucas demum intulit et agebatur in desertum a spiritu quadraginta diebus: ne quid contra eum valuisse spiritus putaretur immundus, qui plenus spiritu sancto quaecumque volebat, agebat.

Graecus. si vero nos arbitrio proprio nostram vitam disponimus, quomodo ipse trahebatur invitus? quod ergo dicitur agebatur spiritu, huiusmodi habet intellectum: sponte spiritualem duxit conversationem, ut locum exhiberet tentanti.

Basilius. non enim verbo provocans inimicum, sed opere incitans quaerit desertum: delectatur enim diabolus in deserto, non patitur esse in urbibus, contristat ipsum concordia civium.

Ambrosius. Agebatur igitur consilio in desertum, ut diabolum provocaret: nam nisi ille certasset, non mihi iste vicisset: mysterio, ut illum adam de exilio liberaret qui de paradiso in desertum eiectus est; exemplo, ut ostenderet nobis diabolum ad meliora tendentibus invidere, et tunc magis esse cavendum ne mysterii gratiam deserat mentis infirmitas; unde sequitur et tentabatur a diabolo.

Cyrillus. ecce factus est in athletis iubens agones deus in his, qui coronat sanctorum vertices.

Gregorius moral.. Hostis tamen noster mentem mediatoris dei et hominum tentatione quassare non valuit: sic enim dignatus est tentationes exterius suscipere, ut tamen eius mens interius divinitati inhaerens inconcussa permaneret.

Origenes in lucam. Tentatur autem iesus a diabolo quadraginta diebus; et quae fuerint tentamenta nescimus; quae ideo forsitan praetermissa sunt, quia maiora erant quam ut litteris traderentur.

Basilius. Vel dominus per quadragenam intentatus mansit; noverat enim diabolus quod ieiunabat et non famescebat; et ideo non audebat accedere; unde sequitur et nihil manducavit in diebus illis: ieiunavit siquidem, ostendens quod illi qui se vult ad pugnas tentationum accingere, sobrietas est necessaria.

Ambrosius in lucam. tria igitur sunt quae ad usum proficiunt salutis humanae: sacramentum, desertum et ieiunium. Nemo nisi qui legitime certaverit, coronatur; nemo autem ad certamen virtutis admittitur, nisi prius ab omnibus ablutus maculis delictorum, gratiae caelestis munere consecretur.

Gregorius nazianzenus. quadraginta siquidem diebus ieiunavit nihil manducans: erat enim deus: nos autem ieiunium possibilitati proportionamus, licet zelus aliquibus progredi suadeat ultra posse.

Basilius. Sed tamen non sic utendum est carne ut per egestatem alimenti naturalis vigor eius solvatur; neque ut ad ultimum torporem intellectus urgeatur per dissolutionis excessum. Unde dominus noster semel hoc peregit, sed per totum consequens tempus ordine debito gubernavit corpus; et similiter moyses et elias.

Chrysostomus. Valde autem prudenter factum est quod in ieiunando eorum non excessit numerum; ne scilicet putaretur apparenter venisse, non autem recepisse veram carnem, aut praeter humanam esse naturam.

Ambrosius. Quadraginta autem dierum mysticum numerum recognoscis: tot enim diebus aquas abyssi effusas esse meministi, et tot ieiunio dierum sanctificato refusam caeli serenioris ostendit clementiam, tot ieiunio dierum moyses perceptionem legis emeruit, tot annos in eremo constituti patres panem angelorum consecuti sunt.

Augustinus de cons. evang.. Numerus autem iste laboriosi huius temporis sacramentum est, quo sub disciplina regis Christi adversus diabolum dimicamus. Hic enim numerus temporalem vitam significat: tempora enim annorum quadripartitis vicibus currunt: quadraginta autem quater habent decem: porro ipsa decem ab uno usque ad quatuor progrediente numero consummantur; quod declarat quod quadraginta dierum ieiunium, hoc est humiliationem animae, consecravit et lex et prophetae per moysen, et eliam, et evangelium per ipsius domini ieiunium.

Basilius. Verum quia non esurire supra hominem est, assumpsit dominus passionem famis, indicans eam non esse peccatum, et concessit cum voluit naturae humanae quae sua sunt pati et agere; unde sequitur et consummatis illis esuriit, non coactus ad necessitatem quae praeest naturae, sed quasi provocans diabolum ad duellum: sentiens enim diabolus, quia ubi fames, ibi imbecillitas, aggreditur ad tentandum; et quasi tentationum excogitator, famem Christo patienti suadebat lapidibus appetitum sedare; unde sequitur dixit autem illi diabolus: si filius dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.

Ambrosius. Tria praecipue docemur tela esse diaboli, quibus ad convulnerandam mentem hominis consuevit armari: gulae unum, aliud iactantiae, tertium ambitionis. Inde ergo coepit unde iam vicit, scilicet adam. Discamus igitur cavere gulam, cavere luxuriam, quia telum est diaboli. Sed quid sibi vult talis sermo: si filius dei es, nisi quia cognoverat dei filius esse venturum, sed venisse per hanc infirmitatem corporis non putabat? aliud est explorantis, aliud tentantis: ideo profitetur se credere, et homini conatur illudere.

Origenes in lucam. Rogato autem patre a filio panem, nec dante lapidem pro pane, iste quasi adversarius et fallax, pro pane dabat lapidem.

Basilius. Suadebat quidem lapidibus appetitum sedare; hoc est, permutare desiderium ab alimento naturali ad existentia praeter naturam.

Origenes. puto etiam quod usque hodie lapidem diabolus ostendit, ut hortetur singulos ad loquendum: dic ut lapis iste panis fiat. Si videris haereticos dogmatum suorum mendacium pro pane comedere, scito lapidem eorum esse sermonem, quem monstrat eis diabolus.

Basilius. Dissipator autem tentationum Christus non repellit a natura famem; unde sequitur et respondit ad illum iesus: scriptum est, quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo dei.

Theophylactus. quasi dicat: non solis panibus humana natura sustentatur; immo sufficit verbum dei ad nutriendum universam naturam humanam. Taliter pastus est israeliticus populus, colligens annis quadraginta manna, et gaudens volatilium praeda. Divino consilio elias convivas habuit corvos; eliseus herbis agrestibus socios nutrivit.

Cyrillus. Vel aliter. Terrenis cibis terrenum nostrum alitur corpus; anima vero rationalis divino verbo vigoratur ad bonam habitudinem spiritus: non enim naturam incorpoream corpus alit.

Gregorius nyssenus. Unde non alitur virtus pane, nec per carnes bene se habet anima et pinguescit: aliis epulis vita sublimis educatur et crescit: nutrimentum boni castitas, panis sapientia, pulmentum iustitia, potus impassibilis status, delectatio bene sapere.

Ambrosius. Vides igitur quo genere utatur armorum, quo hominem a spiritualis nequitiae incursione defendat adversum incitamenta gulae: non enim quasi deus utitur potestate: quid enim mihi proderat? sed quasi homo commune sibi accepit auxilium, ut divino pabulo lectionis intentus famem corporis negligat, alimentum verbi acquirat: non enim potest qui verbum sequitur, panem desiderare terrenum: humanis enim divina praestare non dubium est. Simul cum dicit non in solo pane vivit homo, ostendit hominem esse tentatum, hoc est susceptionem nostram, non suam divinitatem.


LUCA 4,5-8


9405 (Lc 4,5-8)

Theophylactus. Primo inimicus Christum de gula tentaverat, sicut et adam; deinde de cupiditate sive avaritia, in hoc quod ostendit ei omnia regna mundi; unde sequitur et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit ei omnia regna orbis terrae in momento temporis.

Gregorius in evang.. Quid mirum si se permisit ab illo in montem duci qui se pertulit etiam a membris ipsius crucifigi? Theophylactus. sed qualiter ostendit ei omnia regna orbis terrae? quidam dicunt, quod mente haec ei ostendit; ego autem dico, quod sensibiliter et in phantasia apparere fecit. titus. Vel descripsit orbem verbo et velut quamdam domum intentioni eius manifestavit, ut existimabat.

Ambrosius. bene autem in momento temporis saecularia et terrena monstrantur: non enim tam conspectus celeritas indicatur, quam caducae fragilitas potestatis exprimitur. in momento enim cuncta illa praetereunt; et saepe honor saeculi abiit antequam venerit. sequitur et ait illi: tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum, quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa. titus. In utroque mentiebatur: neque enim habebat, nec conferre poterat quo carebat: nullus enim obtinet potestatem, sed ad pugnam est adversarius derelictus.

Ambrosius. Alibi enim legitur quia omnis potestas a Deo est; itaque a Deo est potestatum ordinatio, a malo ambitio potestatis; nec est potestas mala, sed is qui male utitur potestate. Quid ergo? bonum est uti potestate, studere honori? bonum, si deseratur, non eripiatur. Distingue tamen hoc ipsum bonum; alius enim bonus in saeculo; alius perfectae virtutis usus. Bonum est enim deum quaerere et cognoscendae divinitatis studium nullis occupationibus impediri. Quod si is qui deum quaerit, propter fragilitatem carnis et mentis angustias saepe tentatur; quanto magis qui saeculum quaerit, obnoxius est. Docemur ergo ambitionem despicere, eo quod diabolicae subicit potestati. titus. Habet autem forensis gratia domesticum periculum, et ut dominetur aliis prius servit; curvatur ad obsequium ut honore donetur; et dum vult esse sublimior, simulata humilitate fit vilior; unde subdit tu ergo si adoraveris coram me, erunt tibi omnia subdita.

Cyrillus. Quomodo tu, cuius sors est inextinguibilis flamma, qualiter omnium domino quae sua sunt spondes? putasti cultorem habere, cuius metu tremunt universa? Origenes in lucam. vel aliter totum. Duo reges certatim regnare festinant: peccati rex peccatoribus diabolus, et iustitiae rex iustis Christus: sciensque diabolus ad hoc venisse Christum ut regnum eius tolleret, ostendit ei omnia regna mundi: non quidem regnum persarum et indorum, sed regnum suum, quomodo regnaret in mundo, quomodo scilicet alii regnentur a fornicatione, alii ab avaritia: et ostendit ei in puncto temporis, hoc est in praesenti temporum cursu, qui ad comparationem aeternitatis puncti obtinet instar: neque enim necessarium habebat salvator ut ei diutius huius saeculi negotia monstrarentur; sed statim ut aciem luminum suorum ad contemplandum vertit, et peccata regnantia, et eos qui regnarentur a vitiis conspexit. Dicit ergo ad eum: venisti ut adversus me de imperio dimices. Adora me, et accipe regnum quod teneo. Verum dominus vult quidem regnare, sed iustitia, ut absque peccato regnet; et vult gentes sibi esse subiectas, ut serviant veritati; nec sic vult regnare ceteris ut ipse regnetur a diabolo; unde sequitur et respondens iesus dixit illi: scriptum est: dominum deum tuum adorabis, et illi soli servies.

Beda. Dicens diabolus salvatori si procidens adoraveris me, e contrario audit, quod ipse magis adorare eum debeat quasi dominum et deum suum.

Cyrillus. qualiter autem, si, secundum haereticos, filius est creatura, adoratur? quod crimen inferretur adversus eos qui servierunt creaturae et non creatori, si filium secundum eos creaturam existentem colimus tamquam deum? Origenes. vel aliter. Hos, inquit, omnes propterea mihi volo esse subiectos, ut dominum deum adorent et ipsi soli serviant; tu autem a me vis incipere peccatum, quod ego dissoluturus huc veni.

Cyrillus. hoc autem mandatum eius tetigit intima; ante adventum enim eius ipse ubique colebatur: lex autem divina eiciens ipsum a dominio usurpato, adorare statuit solum eum qui naturaliter deus est.

Beda. quaeret autem aliquis quomodo conveniat quod hic praecipitur, soli domino serviendum, apostoli verbo, qui dicit: per caritatem servite invicem. sed in graeco dulia intelligitur servitus communis, hoc est sive deo, sive homini exhibita; latria autem vocatur servitus divinitatis cultui debita. Iubemur ergo per caritatem servire invicem, quod est graece duleuin; iubemur uni Deo servire, quod est graece latreuin: unde hic dicitur et illi soli servies; quod est graece latreuis.



Th. Aq. Catena aurea 9323