Th. Aq. Catena aurea 9409

LUCA 4,9-13


9409 (Lc 4,9-13)

Ambrosius. Sequitur iactantiae telum, quo in proclive delinquitur: quia dum homines gloriam virtutis suae iactare desiderant, de loco meritorum et statione decidunt: unde dicitur et duxit illum in ierusalem, et statuit eum supra pinnaculum templi.

Origenes in lucam. sequebatur plane, quasi athleta ad tentationem sponte proficiscens, et quodammodo loquebatur: duc quo vis, et invenies me in omnibus fortiorem.

Ambrosius. Ita est autem iactantia ut dum se putat unusquisque ad altiora conscendere, sublimium usurpatione factorum ad inferiora trahatur; unde sequitur et dixit illi: si filius dei es, mitte te hinc deorsum.

Athanasius. Non autem contra divinitatem certamen diabolus iniit, neque enim audebat; et ideo dicebat si filius dei es: sed cum homine certamen iniit, quem quondam seducere potuit.

Ambrosius. Vere autem diabolica vox est quae mentem hominis de gradu altiori meritorum praecipitare contendit. simul infirmitatem suam diabolus malitiamque designat: quia nemini potest nocere nisi ipse deorsum se miserit: nam qui relictis caelestibus terrena eligit, voluntarium quoddam praecipitium vitae labentis incurrit. Simul quoniam telum suum diabolus vidit obtusum, qui omnes proprie subiecerat potestati, plus coepit quam hominem iudicare. Transfigurat autem se satanas velut angelum lucis, et de scripturis saepe divinis laqueum fidelibus parat; unde sequitur scriptum est enim: quoniam angelis suis mandavit de te, ut conservent te, et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.

Origenes. unde tibi, diabole, hoc scire, quod ista scripta sunt? numquid legisti prophetas vel divina eloquia? legisti quidem non ut ipse ex lectione eorum melior fieres, sed ut de simplici littera eos qui amici sunt litterae interficias. Scis quia si de aliis eius voluminibus loqui volueris, non decipies.

Ambrosius. Ergo non te capiat haereticus, quia potest de scripturis aliqua exempla proferre: utitur et diabolus testimoniis scripturarum, non ut doceat, sed ut fallat.

Origenes. Vide autem quomodo et in ipsis testimoniis versipellis est; vult enim minuere gloriam salvatoris, quasi angelorum indigeat auxilio: offensurus pedem, nisi eorum manibus sublevetur. Hoc enim testimonium non de Christo, sed de sanctis generaliter scriptum est: neque enim indiget angelorum auxilio qui maior est angelis, quin potius disce, diabole, quod nisi deus adiuvaret angelos, offenderent pedem suum; et tu propterea offendisti, quia credere in iesum Christum dei filium noluisti. Quare autem siles quod sequitur: super aspidem et basiliscum ambulabis, nisi quia tu es basiliscus, tu draco, tu leo? Ambrosius. Sed dominus rursus ne ea quae de se fuerant prophetata, ad arbitrium diaboli putaret esse facienda, sed divinitatis propriae auctoritate servata, versutiae eius occurrit; ut quia scripturarum exemplum praetenderat, scripturarum vinceretur exemplis; unde sequitur et respondens iesus ait illi: dictum est quia non tentabis dominum deum tuum.

Chrysostomus. diabolicum enim est seipsum inicere ad pericula, et tentare si eripiat deus.

Cyrillus. non enim tentantibus largitur deus auxilia, sed credentibus in eum: unde Christus tentantibus eum non ostendebat miracula, quibus dicebat: generatio prava signum quaerit, et non dabitur ei.

Chrysostomus. Aspice autem quomodo non turbatus est dominus; immo de scripturis humillime cum iniquo disceptat, ut conformeris Christo pro posse. Novit diabolus arma Christi, quibus succubuit: ex mansuetudine eum cepit, ex humilitate devicit. tu quoque, cum videris hominem effectum diabolum, et tibi obviantem, eo modo devincas, doceas animam tuam formare os condecens ori Christi: sicut enim cum romanus forsan residet iudex, non exaudiet responsum ignorantis eo modo loqui quo ipse, sic et Christus nisi suo modo loquaris, non exaudiet te, nec vacabit tibi.

Gregorius nyssenus. Legitime autem pugnanti agonum reperitur terminus; vel quod adversarius sua sponte cedat vincenti, vel trino casu deponitur secundum pugnatoriae artis decretum; unde sequitur et consummata omni tentatione diabolus recessit usque ad tempus ab illo.

Ambrosius. non dixisset scriptura omnem tentationem consummatam, nisi in tribus praemissis esset omnium materia delictorum: quia causae tentationum, causae cupiditatum sunt: scilicet carnis oblectatio, spes gloriae, aviditas potentiae.

Athanasius. Accesserat quidem ad eum hostis ut ad hominem; non inveniens autem in ipso antiqui sui seminis signa, discessit.

Ambrosius. Vides ergo ipsum diabolum in stadio non esse pertinacem, cedere verae solere virtuti; et si invidere non desinat, tamen instare formidat, quia frequentius refugit triumphari. Audito itaque dei nomine, recessit, inquit, usque ad tempus; postea enim non tentaturus, sed aperte pugnaturus venit.

Theophylactus. vel quia de voluptate tentaverat in deserto, recessit ab eo usque ad tempus crucis, in quo eum erat de tristitia tentaturus.

Maximus. Vel diabolus in deserto Christo suggesserat praeferre mundi materiam divino amori; quem dominus retrocedere iussit, quod erat indicium divini amoris: unde postea satagebat praevaricatorem eum facere dilectionis ad proximos; et ideo docente eo semitas vitae provocabat ad illius insidias pharisaeos et scribas, ut ad eorum odium perverteretur. Sed dominus dilectionis intuitu, quem habebat in eos, monebat, arguebat, beneficia conferre non cessabat.

Augustinus de cons. Evang.. totum autem hoc similiter Matthaeus narrat, sed non eodem ordine: unde incertum est quid prius factum sit: utrum regna terrae prius demonstrata sint ei et postea in pinnam templi levatus sit; an hoc prius et illud postea: nihil tamen ad rem, dum omnia facta esse manifestum sit.

Maximus. Ob hoc autem evangelistarum hanc iste, illam vero ille praemittit, quia inanis gloria et avaritia ad invicem sese gignunt.

Origenes in lucam. ioannes autem, quia a Deo exordium fecerat, dicens: in principio erat verbum, tentationem domini non descripsit, quia deus tentari non potest, de quo ei erat sermo: quia vero in Matthaei evangelio et in luca generatio hominis scribitur et in Marco: homo autem est qui tentatur; ideo Matthaeus, lucas et marcus tentationem domini descripserunt.


LUCA 4,14-21

9414 (Lc 4,14-21)

Origenes in lucam. Quia dominus tentatorem vicerat, virtus ei addita est; quantum scilicet ad manifestationem; unde dicitur et egressus est iesus in virtute spiritus in galilaeam.

Beda. Virtutem spiritus signa miraculorum dicit.

Cyrillus. Agebat autem miracula, non ab extrinseco, et quasi acquisitam habens spiritus sancti gratiam, sicut alii sancti; sed potius, cum esset naturaliter dei filius et consors omnium quae sunt patris, tamquam propria virtute et operatione, utitur ea quae est spiritus sancti. Decebat autem ex tunc eum notum fieri, et humanationis fulgere mysterium apud eos qui erant de sanguine israel; ideo sequitur et fama exiit per universam regionem de illo.

Beda. Et quia sapientia pertinet ad doctrinam, virtus vero refertur ad opera, utraque hic coniunguntur; unde sequitur et ipse docebat in synagogis eorum. Synagoga graece, latine dicitur congregatio; quo nomine non solum turbarum conventum, sed et domum in qua ad audiendum verbum dei conveniebant, iudaei appellare solebant; sicut nos ecclesias et loca et choros fidelium vocamus. Verum differt inter synagogam quae congregatio, et ecclesiam quae convocatio interpretatur: quia scilicet et pecora et quaeque res congregari in unum possunt; convocari non possunt nisi ratione utentia: ideo novae gratiae populum quasi maiore dignitate praeditum, rectius ecclesiam quam synagogam nominare apostolicis doctoribus visum est. merito autem et magnificatus a praesentibus asseveratur praecedentibus factorum dictorumve indiciis, cum sequitur et magnificabatur ab omnibus.

Origenes in lucam. Cave autem ne beatos tantum illos iudices, et te arbitreris privatum esse Christi doctrina: quia nunc etiam in toto orbe docet per organa sua, et nunc magis glorificatur ab omnibus quam illo tempore quo tantum in una provincia cognoscebatur.

Cyrillus. Largitur autem sui notitiam illis inter quos educatus est secundum carnem; unde sequitur et venit nazareth, ubi erat nutritus.

Theophylactus. ut et nos doceat prius proprios beneficare et docere, deinde et ad reliquos amicitiam spargere.

Beda. Confluebant autem die sabbati in synagogis, ut feriatis mundi negotiis ad meditanda legis monita quieto corde residerent; unde sequitur et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam.

Ambrosius. Ita autem dominus ad omnia se curvavit obsequia, ut ne lectoris quidem aspernaretur officium; unde sequitur et surrexit legere, et traditus est illi liber isaiae. accepit quidem librum, ut ostenderet seipsum esse qui locutus est in prophetis, et removeret sacrilegia perfidorum, qui alium deum dicunt veteris testamenti, alium novi; vel qui initium Christi dicunt esse de virgine; quomodo enim coepit ex virgine qui ante virginem loquebatur? Origenes. Non autem fortuito revolvit librum, et caput de se vaticinans reperit lectionis; sed hoc providentiae dei fuit; unde sequitur et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat: spiritus domini super me; Christus enim est qui ita commemoratur.

Athanasius. explicans enim nobis causam factae in mundo revelationis, id est suae humanationis, hoc dicit: sicut enim filius, cum sit spiritus dator, non recusat fateri tamquam homo, quod in spiritu dei eicit daemonia; ita non recusat dicere spiritus domini super me, pro eo quod factus est homo.

Cyrillus. Similiter autem fatemur eum unctum fuisse inquantum carnem suscepit; unde sequitur propter quod unxit me: non enim ungitur divina natura, sed quod nobis cognatum existit: sic etiam et quod dicit se missum, imputandum est humanitati; nam sequitur evangelizare pauperibus misit me.

Ambrosius. Vides trinitatem coaeternam atque perfectam: ipsum loquitur scriptura iesum deum hominemque in utero perfectum; loquitur et patrem et spiritum sanctum, qui cooperator ostenditur quando corporali specie sicut columba descendit in Christum.

Origenes in lucam. Pauperes autem nationes dicit: isti enim erant pauperes nihil omnino possidentes, non deum, non legem, non prophetas, non iustitiam, non reliquas virtutes.

Ambrosius. Vel universaliter ungitur oleo spirituali et virtute caelesti, ut paupertatem conditionis humanae, thesauro resurrectionis rigaret aeterno.

Beda. Mittitur etiam evangelizare pauperibus, dicens: beati pauperes, quia vestrum est regnum caelorum.

Cyrillus. Forsitan enim pauperibus spiritu in his ostendit exhibitum liberale donum inter omnia dona quae per Christum obtinentur. sequitur sanare contritos corde. Vocat contritos corde debiles, fragilem mentem habentes, et resistere nequeuntes insultibus passionum; quibus remedium sanitatis promittit.

Basilius. Vel contritos corde venit sanare, idest remedium dare habentibus cor contritum a satana per peccatum: eo quod prae ceteris peccatum cor humanum prosternit.

Beda. Vel quia scriptum est: cor contritum et humiliatum deus non spernit, ideo missum se dicit ad sanandum contritos corde, secundum illud: qui sanat contritos corde. sequitur et praedicare captivis remissionem.

Chrysostomus. Captivationis vocabulum multiplex est. Est enim captivatio bona, sicut paulus dicit: captivantes omnem intellectum ad obedientiam Christi. Est et prava et sensibilis; quae est a corporalibus hostibus. sed deterior est intelligibilis, de qua hic dicit: fungitur enim peccatum pessima tyrannide, praecipiens mala, et obedientes confundens. Ab hoc intelligibili carcere nos Christus eripuit.

Theophylactus. Possunt autem et haec de mortuis intelligi, qui captivi existentes, soluti sunt ab inferni dominio per Christi resurrectionem. sequitur et visum caecis.

Cyrillus. profluentes enim a diabolo tenebras in corda humana, Christus quasi sol iustitiae removit, faciens homines filios non noctis et tenebrarum, sed lucis et diei: qui enim aliquando errabant, perceperunt iustorum semitas. sequitur dimittere confractos in remissionem.

Origenes in lucam. quid enim ita fractum, atque collisum fuerat ut homo, qui a iesu dimissus est et sanatus? Beda. Vel dimittere confractos in remissionem, idest eos, qui legis pondere importabili fuerant depressi relevare.

Origenes. Ista autem omnia praedicta sunt, ut post visionem ex caecitate, post libertatem ex vinculis, post sanitatem a diversis vulneribus veniamus ad annum domini acceptum; unde sequitur praedicare annum domini acceptum. Aiunt autem quidam iuxta simplicem intelligentiam, anno uno evangelium salvatorem in iudaea praedicasse; et hoc est quod dicitur praedicare annum domini acceptum. Vel annus domini acceptus est totum tempus ecclesiae, quo dum versatur in corpore, peregrinatur a domino.

Beda. Neque enim solus ille annus quo dominus praedicabat fuit acceptabilis, sed etiam iste quo praedicat apostolus dicens: ecce nunc tempus acceptabile. Post annum sane domini acceptabilem, subdit et diem retributionis, scilicet extremae, quando reddet unicuique secundum opus suum.

Ambrosius. Vel diem hunc annum domini acceptum dicit perpetuis diffusum temporibus, qui redire in orbem laboris nesciat, continuationem fructus hominibus et quietis indulgeat. sequitur et cum plicuisset librum, reddidit ministro, et sedit.

Beda. Librum audientibus illis qui aderant legit; sed lectum ministro reddidit: quia dum esset in mundo, palam locutus est, docens in synagogis et templo; sed ad caelestia reversurus, his qui ab initio viderant, et ministri sermonis fuerant, evangelizandi officium tradidit. Stans legit, quia nobis scripturas quae de ipso erant aperuit, quando in carne dignatus est operari; sed reddito libro residet, quia se supernae quietis solio restituit: stare enim operantis est, sedere autem quiescentis vel iudicantis. sic et praedicator verbi surgat et legat, idest operetur, et praedicet; et resideat, idest praemia quietis expectet. revolutum autem librum legit, quia ecclesiam misso spiritu omnem veritatem docuit; plicatum ministro reddidit, quia non omnia omnibus dicenda, sed pro captu audientium committit doctori dispensandum verbum. sequitur et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.

Origenes in lucam. Et nunc etiam si volumus, oculi nostri possunt intendere in salvatorem: cum enim principalem cordis tui direxeris aciem ad sapientiam et veritatem deique unigenitum contemplandum, oculi tui intuentur iesum.

Cyrillus. tunc autem omnium oculos convertebat ad se, quodammodo stupentium qualiter litteras novit quas non didicit. sed quoniam mos erat iudaeis promulgatas de Christo prophetias dicere consummari vel in quibusdam eorum praepositis, vel in aliquibus sanctis prophetis, dominus hoc praedicavit; unde sequitur coepit autem dicere ad illos: quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris.

Beda. Quia scilicet, sicut illa scriptura praedixerat, et magna faciebat, et maiora dominus evangelizabat.


LUCA 4,22-27

9422 (Lc 4,22-27)

Chrysostomus in Matthaeum. cum venisset in nazareth dominus, a miraculis abstinet, ne provocaret eos ad maiorem livorem. Praetendit autem eis doctrinam non minus admirandam miraculis: erat enim quaedam divina gratia ineffabilis in dictis salvatoris concurrens, animas permulcens auditorum; unde dicitur et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore ipsius.

Beda. Testimonium illi dabant, attestando illum vere esse ut dixerat, de quo propheta cecinerat.

Chrysostomus. Sed stulti admirantes sermonis virtutem, parvipendunt ipsum ab eo qui putabatur pater; unde sequitur et dicebant: nonne hic est filius ioseph? Cyrillus. Sed quid impedit ut venerabilis et admirabilis sit, si filius esset, ut putabatur, ioseph? nonne vides divina miracula? satanam iam prostratum, nonnullos ab his aegritudinibus liberatos? Chrysostomus. Post multum enim tempus et signorum ostensionem profectus est ad eos, nec eum sustinuerunt, sed iterum se succendebant invidia; unde sequitur et ait illis: utique dicetis mihi hanc similitudinem: medice, cura te ipsum. Quanta audivimus facta in capharnaum, fac et hic in patria tua.

Cyrillus. Commune quidem proverbium erat apud hebraeos ad improperium excogitatum: clamabant enim aliqui contra medicos infirmos: medice, sana te ipsum.

Glossa. Quasi dicerent: quia in capharnaum plures te curasse audivimus, cura etiam teipsum; idest, fac similiter in tua civitate, ubi conceptus es et nutritus.

Augustinus de cons. Evang.. cum autem iam magna ab illo facta fuisse commemorat, quae se nondum narrasse scit; quid evidentius quam hoc eum scienter praeoccupasse narrandum? neque enim tantum ab eius baptismo progressus est, ut oblitus putetur nondum se aliquid commemorasse de his quae in capharnaum gesta fuerant.

Ambrosius. Non otiose autem salvator se excusat quod nulla in patria sua miracula virtutis operatus sit, ne fortassis aliquis viliorem patriae nobis esse debere putaret affectum; nam sequitur ait autem: amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua.

Cyrillus. Quasi dicat: vultis multa prodigia inter vos a me fieri, penes quos sum nutritus; sed non latet me quaedam communis, quae multis accidit, passio: contemnuntur enim quodammodo semper etiam optima quaeque quando non raro contingunt alicui, sed suppetunt ad velle; et sic etiam contingit in hominibus: familiaris enim, quia semper praesto est, debita reverentia privatur a notis eius.

Beda. Prophetam autem dici in scripturis Christum et moyses testis est, qui dicit: prophetam vobis suscitabit deus de fratribus vestris.

Ambrosius. hoc autem exemplo declaratur quod frustra opem misericordiae caelestis expectes, si alienae fructibus virtutis invideas: aspernator enim deus invidorum est, et ab his qui divina beneficia in aliis persequuntur, miracula suae pietatis avertit. dominicae quippe carnis actus divinitatis exemplum est, et invisibilia eius nobis per ea quae sunt visibilia demonstrantur. videte igitur quid mali invidia afferat: indigna propter invidiam patria iudicatur in qua civis operetur, quae digna fuit in qua dei filius nasceretur.

Origenes in lucam. Quantum ad lucae historiam pertinet, nondum in capharnaum fecisse aliquod signum describitur: nam antequam veniret in capharnaum, in nazareth dixisse legitur quaecumque audivimus facta in capharnaum. Unde puto in praesenti sermone aliquid latitare mysterii, et nazareth in typo iudaeorum, capharnaum in typo praecessisse gentium. Erit enim tempus quando dicturus est populus israel: quae ostendis universo orbi, ostende et nobis; praedica sermonem tuum populo tuo israel, ut saltem cum subintraverit plenitudo gentium, tunc omnis israel salvus fiat. Quamobrem videtur mihi convenienter respondisse salvator nemo propheta acceptus est in patria sua, plus iuxta sacramentum quam iuxta litteram, licet et ieremias in anathoth patria sua non fuerit acceptus, et reliqui prophetae; sed magis videtur mihi intelligi ut dicamus patriam omnium prophetarum fuisse populum circumcisionis. Et nationes quidem susceperunt vaticinium iesu Christi, magis habentes moysen et prophetas de Christo praedicantes, quam illi qui ex his non susceperunt iesum.

Ambrosius. Bene autem apto comparationis exemplo arrogantia civium retunditur invidorum, dominicumque factum scripturis docetur veteribus convenire; nam sequitur et in veritate dico vobis: multae viduae erant in diebus eliae: non quia eliae dies fuerunt, sed in quibus elias operatus est.

Chrysostomus. Ipse quidem terrestris angelus, caelestis homo, qui nec tectum, nec mensam, nec amictum habebat, ut multi, clavem caelorum gerit in lingua; et hoc est quod sequitur quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex. postquam autem caelum seravit, terramque reddit sterilem, regnabat fames, et consumpta sunt corpora; unde sequitur cum facta esset fames in terra.

Basilius. ut enim aspexit ex saturitate non modicum generari opprobrium, per famem illis ieiunium attulit, quo culpam eorum, quae in immensum crescebat, cohibuit. corvi autem facti sunt iusto cibi ministri, qui consueverunt aliorum pabula usurpare.

Chrysostomus. Sed quoniam exsiccatus est fluvius, ex quo pocula iusto dabantur, vade, inquit deus, in sareptam sidoniae; illic mandabo mulieri viduae ut pascat te; unde et hic sequitur et ad nullam earum missus est elias, nisi in sareptam sidoniae ad mulierem viduam: quod ex quadam dei dispensatione factum est: fecit enim deus eum per longum iter pergere usque in sidonem, ut visa mundi peste poscat a domino pluvias. Multi autem tunc temporis opulenti erant; sed nullus tale aliquid fecit ut vidua; reverentia enim mulieris ad prophetam, non praediorum, sed voluntatis fiebant divitiae.

Ambrosius. mystice autem dicit in diebus eliae: quia dies faciebat illis qui in eius operibus lucem videbant gratiae spiritualis; et ideo aperiebatur caelum videntibus divina mysteria, claudebatur quando fames erat, quia nulla erat cognoscendae divinitatis ubertas. In vidua autem illa ad quam elias directus est, typus ecclesiae praemissus est.

Origenes in lucam. occupante enim fame populum israel, scilicet audiendi sermonem dei, venit propheta ad viduam, de qua dicitur: multi filii desertae magis quam eius quae habet virum; et cum venisset, panem illius et alimenta multiplicat.

Beda. sidonia autem venatio inutilis, sarepta incendium vel angustia panis interpretatur: quibus omnibus gentilitas exprimitur, quae inutili venationi dedita, idest lucris et negotiis saeculi serviens, incendium carnalium cupiditatum panisque spiritualis angustias patiebatur; donec elias, idest propheticus sermo, cessante scripturarum intelligentia, pro perfidia iudaeorum venit ad ecclesiam, ut receptus pasceret et reficeret corda credentium.

Basilius. Quaelibet etiam anima viduata et privata virtute et divina notitia, postquam divinum verbum recipit, propria delicta cognoscens, docetur nutrire verbum virtutum panibus, et irrigare fonte vitae doctrinam veritatis.

Origenes in lucam. Sed et aliud ad eumdem sensum pertinens loquitur, cum subdit et multi leprosi erant in israel sub eliseo propheta; et nemo eorum mundatus est, nisi naaman syrus; qui utique non erat ex israel.

Ambrosius. Mystice autem populus ecclesiam contingit, ut sequatur populus ille ex alienigenis congregatus, ante leprosus, prius quam mystico baptizaretur in flumine; idest, post sacramenta baptismatis, maculis corporis et mentis ablutis, immaculata virgo coepit esse sine ruga.

Beda. Naaman enim, qui decorus interpretatur, populum significat nationum, qui septies lavari iubetur; quia illud baptisma salvat quod septiformis spiritus regenerat. Caro eius post lavacrum sicut pueri apparet; quia mater gratia omnes in unam parit infantiam: vel quia Christo conformatur, de quo dicitur: puer natus est nobis.


LUCA 4,28-30

9428 (Lc 4,28-30)

Graecus. Quia pravam eorum intentionem redarguerat, ideo indignantur; et hoc est quod dicitur et repleti sunt omnes in synagoga ira: pro eo etiam quod dixerat hodie completa est haec prophetia, arbitrati sunt quod seipsum compararet prophetis; et ideo indignantur, et fugant eum extra civitatem; unde sequitur et surrexerunt, et eiecerunt illum extra civitatem.

Ambrosius. Nec mirum, si perdiderunt salutem qui eiecerunt de suis finibus salvatorem. Dominus autem, qui docuerat apostolos exemplo sui omnibus omnia fieri, nec volentes repudiat, nec invitos alligat, nec eicientibus reluctatur, nec rogantibus deest. Non mediocriter autem invidia proditur, quae caritatis oblita in acerba odia causas amoris inflectit. cum enim ipse dominus per populos beneficia diffunderet, illi iniurias irrigabant; unde sequitur et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat aedificata, ut praecipitarent eum.

Beda. Peiores sunt iudaei discipuli diaboli diabolo magistro; ille enim ait: mitte te deorsum: isti facto mittere conantur; sed illorum mente mutata subito, vel obstupefacta, descendit, quia adhuc illis poenitentiae locum reservat; unde sequitur ipse autem transiens per medium illorum ibat.

Chrysostomus. In quo et quae sunt humanitatis et quae sunt divinitatis ostendit: stare enim in medio insidiantium et non apprehendi, divinitatis eminentiam ostendebat; discedere vero, dispensationis approbat mysterium.

Ambrosius. simul intellige non ex necessitate fuisse, sed voluntariam corporis passionem: etenim quando vult capitur, quando vult elabitur. Nam quemadmodum a paucis teneri potuit, qui a populo non tenetur? sed voluit sacrilegium esse multorum, ut a paucis quidem affligeretur, sed pro toto orbe moreretur. Quin etiam malebat iudaeos adhuc sanare quam perdere; ut inefficaci furoris exitu desinerent velle quod implere non possent.


Beda. Nondum etiam venerat hora passionis, quae in parasceve paschae futura extiterat; necdum locum passionis adierat, qui non in nazareth, sed hierosolymis hostiarum sanguine figurabatur; nec hoc genus mortis elegerat, qui crucifigendum se a saeculo praeconabatur.


LUCA 4,31-37

9431 (Lc 4,31-37)

Ambrosius. Non indignatione commotus dominus, nec scelere offensus, iudaeam deseruit; quin etiam immemor iniuriae, memor clementiae, nunc docendo, nunc sanando, infidae plebis corda demulcet; unde dicitur et descendit in capharnaum civitatem galilaeae, ibique docebat illos sabbatis.

Cyrillus. Quamvis enim sciret quod inobedientes essent et duri cordis, tamen visitat illos, sicut bonus medicus illos qui ultima laborant aegritudine tentat sanare. Docebat autem in synagogis confidenter, secundum illud: nequaquam occulte locutus sum, nec in obscuro loco terrae. In sabbato quoque disputabat cum eis, quia vacabant. Mirati sunt ergo de doctrinae virtute et potestatis magnitudine; unde sequitur et stupebant in doctrina eius, quia in potestate erat sermo ipsius; idest non blandus, sed imperiosus ad salutem. Iudaei autem putabant esse Christum sicut aliquem sanctorum aut prophetarum. Ut autem maiorem de eo opinionem accipiant, transcendit mensuram propheticam; non enim dicebat: haec dicit dominus, ut prophetae consueverant dicere; sed sicut dominus legis, quae sunt supra legem proferebat, transferens litteram ad veritatem, et figuras ad spiritualem intelligentiam.

Beda. sermo etiam doctoris in potestate fit, cum ea quae docet operatur: qui enim facto destruit quod praedicat, contemnitur.

Cyrillus. Opportune autem dogmatibus plerumque ardua miscet opera: quos enim non disponit ratio ad cognoscendum, hos instigat signorum ostensio: unde sequitur et in synagoga erat homo habens daemonium immundum.

Ambrosius. sabbato medicinae divinae opera coepta significat, ut inde nova creatura coeperit unde vetus creatura ante desivit; ne sub lege esse dei filium, sed supra legem, in ipso principio designaret. Bene etiam sabbato coepit, ut ipsum se ostenderet creatorem, quia opera operibus interserit, et prosequitur opus quod ipse ante iam coeperat; ut si domum faber renovare disponat, non a fundamentis, sed a culminibus incipit solvere vetustatem, ita ut ibi prius manum admoveat ubi ante desierat. Deinde a minoribus incipit, ut ad maiora perveniat. liberare a daemone etiam homines, sed in verbo dei, possunt; resurrectionem mortui imperare, divinae solius est potestatis.


Cyrillus. Calumniabantur autem iudaei gloriam Christi, dicentes: hic non eicit daemones nisi in beelzebub principe daemoniorum; ad quod removendum cum repraesentarentur daemones invictae potestati eius, nec tolerarent congressum deitatis, saevam vocem emittebant; unde et hic sequitur exclamavit voce magna dicens: sine: quid nobis et tibi, iesu nazarene? venisti perdere nos? Beda. Quasi dicat: paululum a me vexando quiesce, cui nulla est societas cum nostra fraude.

Ambrosius. Nec quemquam movere debet quod iesu nazareni nomen in hoc libro diabolus dixisse primus inducitur: nec enim ab eo Christus nomen accepit, quod de caelo angelus ad virginem detulit. est huius impudentiae diabolus, ut inter homines aliquid primus usurpet, et ad homines quasi novum deferat, quo terrorem suae potestatis incutiat; unde sequitur scio enim te, quia sis sanctus dei.

Athanasius. Non dicebat eum sanctum dei, quasi aliis sanctis similis, sed quasi eo singulariter sancto existente cum articuli adiectione: ipse est enim naturaliter sanctus, cuius participatione omnes alii sancti vocantur: neque tamen hoc dicebat quasi eum veraciter nosset, sed se cognoscere fingebat.

Cyrillus. Putaverunt enim daemones quod per huiusmodi laudem facerent ipsum inanis gloriae amatorem, ut abstineret ab eorum contrarietate, utpote pro gratia gratiam recompensans.

Chrysostomus. Voluit etiam daemon perturbare ordinem rerum, et apostolorum rapere dignitatem, et suggerere multis ut ei obediant.

Athanasius. Quamvis igitur vera fateretur, compescebat tamen eius sermonem, ne simul cum veritate etiam suam iniquitatem promulget; ut nos etiam assuefaciat ne curemus de talibus, etsi vera loqui videantur. Nefas est enim ut cum adsit nobis scriptura divina, instruamur a diabolo; unde sequitur et increpavit illum, dicens: obmutesce, et exi ab illo.

Beda. Divina autem permissione liberandus a daemone homo proicitur in medium, ut virtus patefacta salvatoris plures ad viam salutis invitet; unde sequitur et cum proiecisset illum daemonium in medium, exiit ab illo, nihilque illi nocuit. Videtur autem repugnare quod hic dicitur Marco qui ait: et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exivit ab eo, nisi intelligamus hoc dixisse Marcum: discerpens eum, quod lucas dicit et cum proiecisset illum in medium; ut quod secutus ait nihilque illi nocuit, intelligatur quia iactatio illa membrorum atque vexatio non eum debilitavit, sicut solent exire daemonia etiam quibusdam membris amputatis aut evulsis. Unde merito pro tam integra restitutione sanitatis mirantur; nam sequitur et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes: quod est hoc verbum quod in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt? Theophylactus. quasi dicant: quale est praeceptum hoc quod praecepit exi ab eo, et exit? Beda. Expellere quidem daemonia et homines sancti, sed in verbo dei, possunt; ipsum autem dei verbum propria potestate virtutes operatur.

Ambrosius. Mystice autem qui in synagoga spiritum habebat immundum, populus est iudaeorum, qui innodatus diaboli laqueis, simulatam corporis munditiam interioris mentis sordibus inquinabat: et bene spiritum immundum habebat, quia spiritum sanctum amiserat: introierat enim diabolus, unde Christus exierat.

Theophylactus. Sciendum est etiam, quod multi nunc daemonia habent, scilicet qui daemoniorum desideria implent, ut furiosi habent daemonium irae, et sic de ceteris. Sed dominus in synagogam venit, cum mens hominis fuerit congregata, et tunc dicit daemoni inhabitanti obmutesce; et statim eiciens eum in medium, egreditur ab eo; non enim decet hominem semper iracundum esse, bestiale namque hoc est; nec semper absque ira, insensibile namque hoc est: sed medium iter ambulare oportet, et iram contra mala habere; et sic proicitur homo cum immundus spiritus ab eo egreditur.


LUCA 4,38-39

9438 (Lc 4,38-39)

Ambrosius. Postquam lucas virum a spiritu nequitiae liberatum ante praemisit, substituit feminae sanitatem. Utrumque enim sexum dominus curaturus advenerat; et prior sanari debuit qui prior creatus est; unde dicitur surgens autem de synagoga introivit in domum simonis.

Chrysostomus in Matthaeum. manebat enim apud discipulos honorans ipsos, et ob hoc animosiores reddens.

Cyrillus. Aspice autem quomodo manet penes virum inopem Christus, qui spontanea voluntate paupertatem pro nobis passus est, ut discamus cum pauperibus conversari, nec spernere depressos et pauperes. sequitur socrus autem simonis tenebatur magnis febribus: et rogaverunt illum pro ea. Hieronymus super Matthaeum. modo salvator rogatus, modo ultro curat aegrotos; ostendens se contra peccatorum quoque passiones et precibus semper annuere fidelium; et ea quae ipsi minime in se intelligunt, vel intelligenda dare, vel non intellecta dimittere: secundum illud: delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me, domine.

Chrysostomus. quod autem Matthaeus hic reticuit, non differt: illud enim est brevitatis, hoc autem exquisitae interpretationis. sequitur et stans super illam, imperavit febri; et dimisit illam.

Basilius. In quo lucas figuravit sermonem tamquam de praecepto animali sensibili facto, sic dicens febri imperatum, et quod febris non omisit imperantis operationem; unde sequitur et continuo surgens ministrabat illis.

Chrysostomus. Quia enim morbus curabilis erat, per modum medendi potestatem suam declaravit, faciens quod minime ars medicinae facere potuisset: post febris enim sedationem, multo tempore patientes egent ut pristinae restituantur sanitati; tunc autem simul omnia facta sunt.

Ambrosius. Si autem altiori consilio ista perpendamus, animi debemus intelligere et corporis sanitatem: ut prius animus, qui serpentis laborabat insidiis, absolutus sit. Denique non prius eva esuriit, quam serpentis eam versutia tentavit; et ideo adversus ipsum auctorem peccati prius debuit medicina salutis operari. Fortassis etiam in typo mulieris illius, variis criminum febribus caro nostra languescebat; nec minorem febrem amoris esse dixerim quam caloris.

Beda. Si enim virum a daemonio liberatum moraliter animum ab immunda cogitatione purgatum significare dixerimus; consequenter femina febribus tenta, sed ad imperium domini curata, carnem ostendit a concupiscentiae suae fervore per continentiae praecepta frenatam.

Cyrillus. Et nos ergo suscipiamus iesum: cum enim visitaverit nos, et portamus eum in mente et corde, tunc enormium voluptatum aestum extinguet, et incolumes faciet, ut ministremus ei, hoc est, ei beneplacita peragamus.



Th. Aq. Catena aurea 9409