Th. Aq. Catena aurea 12212

IOANNES 2,12-13


12212 (Jn 2,12-13)

Chrysostomus in Ioannem. quoniam autem paulo post dominus hierosolymam ascensurus erat, capharnaum adiit, ut non ubique fratres et matrem secum trahat; unde dicitur post haec descendit capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius; et ibi manserunt non multis diebus.

Augustinus in Ioannem. Hic est autem dominus deus noster excelsus, ut nos faceret; humilis, ut nos reficeret; ambulans inter homines, patiens humana, abscondens divina. Ecce habet matrem, habet fratres, habet et discipulos. Inde fratres unde matrem. Fratres enim scriptura nostra appellare consuevit non eos solos qui nascuntur ex eodem utero aut ex eodem patre; sed ex eodem gradu, velut compatrueles aut consobrinos. Unde ergo fratres domino? num enim maria iterum peperit? absit: inde coepit dignitas virginum. abraham patruus erat lot, et iacob laban syrum habebat avunculum; et utrique dicti sunt fratres.

Alcuinus. fratres ergo domini dicuntur cognati mariae vel ioseph, non filii mariae vel ioseph: quia non solum beata virgo, sed etiam ioseph testis castitatis eius ab omni actione coniugali immunis permansit.

Augustinus de cons. Evang.. Quod vero dicit et discipuli eius, incertum est utrum iam illi adhaeserant etiam petrus, et andreas, et filii zeBedaei. Matthaeus enim primo narrat quod venerit et habitaverit in capharnaum, et postea quod eos de navibus piscantes vocaverit. An forte matthaeus quod praetermiserat recapitulavit? quia sine ulla consequentis temporis differentia dixit: ambulans iuxta mare galilaeae, vidit duos fratres, an potius alii discipuli fuerunt? scriptura enim evangelica et apostolica non solum illos duodenos appellat discipulos eius, sed omnes qui in Deum credentes ad regnum caelorum magisterio eius erudiebantur. Illud etiam requirendum est, quomodo hic dicit, antequam Ioannes baptista missus esset in carcerem, iesum venisse in galilaeam: cum matthaeus dicat: cum autem audisset quod Ioannes traditus esset, secessit in galilaeam: similiter etiam et marcus. lucas etiam nihil quidem dicit de tradito Ioanne: sed post baptismum et tentationem Christi dicit eum iisse in galilaeam, sicut illi duo. Unde intelligitur tres evangelistas non Ioanni evangelistae contraria narrasse, sed praetermisisse primum domini adventum in galilaeam posteaquam baptizatus est, quando illic aquam convertit in vinum. Eusebius eccles. Hist.. cum enim trium evangeliorum ad Ioannem evangelistam notitia pervenisset, probasse quidem dicitur fidem et veritatem dictorum; deesse tamen vidit aliqua, et ea maxime quae primo praedicationis suae tempore dominus gesserat: certum est enim quod in superioribus tribus evangeliis haec videntur sola contineri quae in eo gesta sunt anno quo Ioannes baptista vel inclusus est in carcere, vel punitus. et ideo rogatus dicitur Ioannes apostolus ut ea quae praeterierant priores ante traditionem Ioannis, salvatoris gesta conscriberet. unde si quis diligenter consideret, inveniet evangelia non dissonare; sed alterius temporis gesta esse quae scribit Ioannes, alterius vero quae ceteri.

Chrysostomus in Ioannem. Neque enim in capharnaum miraculum ullum tunc operatus est: qui enim civitatem habitabant illam, non sane se habebant ad Christum, sed erant valde corrupti: ideo tamen accedit et parum ibi trahit tempus propter eum qui ad matrem erat honorem.

Beda. ideo etiam non multis diebus ibi manserunt, propter festum paschae, quod iam appropinquabat; unde sequitur et prope erat pascha iudaeorum.

Origenes in Ioannem. Sed quid intendit ibi appositio iudaeorum? non enim nationis alterius paschae solemnitas fuerat. forsan vero quia quoddam est pascha humanum eorum qui procul a proposito scripturae celebrant illud, quoddam vero divinum et verum, quod in spiritu et veritate perficitur. Ad distinctionem ergo divini dicitur iudaeorum. sequitur et ascendit hierosolymam.

Alcuinus. bis in evangeliis legitur iesum ascendisse hierosolymam: semel in primo anno praedicationis, dum adhuc Ioannes non erat missus in carcerem; de hoc ascensu nunc agitur; et iterum illo anno quo erat passurus. Dedit autem nobis exemplum dominus quanta cura divinis subdi debeamus imperiis. Si enim ipsa Dei filius decreta legis a se data implebat, celebrans solemnitates cum ceteris hominibus, quanto studio bonorum operum servi debent solemnitates et praevenire et celebrare? Origenes. mystice autem, cum facta est nuptiarum praeparatio in cana galilaeae, descendit una cum matre, fratribus et discipulis in capharnaum, quae interpretatur ager consolationis. Oportebat enim post vini alacritatem, ad agrum consolationis, una cum matre et discipulis ascendere salvatorem, consolaturum in futuris fructibus et in agrorum multitudine suscipientes disciplinam eius, et animam quae illum spiritu sancto concepit, et iuvandos ibi. Sunt enim quidam fructificantes, ad quos dominus ipse descendit una cum verbi ministris atque discipulis, adiuvans huiusmodi praesente matre sua. videntur autem qui capharnaum ducti sunt, non capere diuturnam apud se iesu praesentiam: quoniam illuminationem quae de pluribus dogmatibus est, inferioris consolationis agellus non capit, cum paucorum capax existat.

Alcuinus. Vel capharnaum villa pulcherrima est, et significat mundum, in quem verbum patris descendit.

Beda. Non multis autem diebus ibi mansit, quia parvo in hoc mundo tempore cum hominibus conversatus est.

Origenes. est autem hierosolyma civitas regis magni, velut ipse salvator ait, ad quam nullus eorum qui manent in terris conscendit nec ingreditur: sed quaelibet anima quae naturalem obtinet celsitudinem et acumen intelligibilium perspicuum, eius civitatis est incola, ad quam solus iesus ascendisse dicitur. Videntur tamen post discipuli fore praesentes dum recolunt zelus domus tuae comedit me; sed quasi in quolibet discipulorum iesus ascendit.


IOANNES 2,14-17


12214 (Jn 2,14-17)

Beda super matth.. Dominus ierusalem adveniens, continuo templum oraturus addit, nobis dans exemplum ut quocumque properamus, domum Dei primo ingrediamur, dominum deprecaturi; unde dicitur et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas.

Augustinus in Ioannem. Sacrificia enim illi populo pro eius carnalitate talia data sunt, quibus teneretur ne ad idola deflueret; et immolabant boves et oves et columbas.

Beda. Sed quia de longinquo properantes quae iussa sunt immolari domino, secum ferre non poterant, eorum pretia deferebant: unde nacta occasione, haec animalia in templo scribae et pharisaei vendi instituerunt, ut venientes emerent et offerrent, eademque oblata ipsi aliis venderent; et sic sua lucra accumularent. unde et nummularii ad hoc sedebant ad mensam, ut inter emptores venditoresque hostiarum prompta esset pecunia: unde subditur et nummularios sedentes. dominus autem nolens aliquid in domo sua terrenae esse negotiationis, neque eius quae honesta putaretur, negotiatores omnes expulit foras.

Augustinus. Et qui flagellandus erat ab eis, prior illos flagellavit; unde sequitur et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo.

Theophylactus. Neque solum eos eiecit qui vendebant et emebant, sed etiam res eorum; unde subditur oves quoque et boves et nummulariorum effudit aes, et mensas evertit, scilicet nummularias, quae erant quasi vasa denariorum.

Origenes. Consideremus autem, ne forte enorme videatur quod Dei filius captis funiculis parat sibi flagellum ad eiciendum de templo. Unum tamen refugium ad horum responsionem relinquitur divina potestas iesu, ut cum volebat posset iracundiam hostium suffocare, quamvis essent innumeri, et sedare mentium turbines: dominus enim dissipat cogitationes gentium. Praesens autem historia in nullo minorem potestatem praetendit his quae ab eo miraculosius edita sunt: quinimmo constat hanc maiorem demonstrare potentiam miraculo quo aqua conversa est in vinum: eo quod illic inanimata subsistit materia, hic vero tot millium hominum domantur ingenia.

Augustinus de cons. Evang.. Manifestum est autem non semel, sed iterato hoc factum esse a domino. Sed illud primum commemoratur hic a Ioanne, istud ultimum a ceteris tribus.

Origenes. et Ioannes quidem hic dicit quod expulit vendentes de templo; matthaeus autem ait quoniam expulit vendentes et ementes. Multo autem maior numerus erat ementium quam vendentium; quorum expulsio transcendebat dignitatem eius qui reputabatur filius carpentarii; nisi quod divina potestate sibi omnes subiecit, ut dictum est.

Beda. commendatur autem in hac lectione utraque Christi natura: humana quidem, in hoc quod matrem comitem habuisse perhibetur; divina vero, in hoc quod verus Dei filius demonstratur; sequitur enim et his qui vendebant columbas dixit: auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei domum negotiationis.

Chrysostomus in Ioannem. ecce patrem vocat, et non irascuntur: aestimant enim simpliciter eum dicere; sed quia postea apertius loquebatur, ut solam repraesentaret parilitatis intelligentiam, propterea saeviebant. Et matthaeus quidem dicit quod eiciens eos dicebat: nolite facere domum meam speluncam latronum: illud enim fecit ad passionem veniens, ideo durioribus sermonibus utebatur; hoc autem in principio signorum fecit; unde non ita aspera, sed remissa quodammodo increpatione utitur.

Augustinus. Ecce templum illud figura adhuc erat, et eiecit inde dominus omnes qui ad nundinas venerant. Et quae ibi vendebant? quae opus habebant homines in sacrificio illius temporis. Quid si ibi ebriosos inveniret? si negotiationis non debet fieri domus Dei, potationis fieri debet? Chrysostomus. Sed cuius gratia tali vehementia Christus usus est? quia enim in sabbato curaturus erat, et multa facturus quae videbantur eis esse legis transgressio, ut non videatur Deo contrarius, hoc cum periculo fecit, dans intelligere quod qui periculis se exponit pro bono ornatu domus, dominum domus non contemnit: et ideo, ut ostenderet sui consonantiam ad Deum, non dixit: domum sanctam, sed domum patris mei. et propter hoc etiam subditur recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est: zelus domus tuae comedit me.

Beda. discipuli enim videntes in eo hunc ferventissimum zelum, recordati sunt quia zelo domus patris salvator eiecit impios de templo.

Alcuinus. Zelus, cum in bono accipitur, est quidam fervor animi, quo mens relicto humano timore pro defensione veritatis accenditur.

Augustinus. comeditur ergo zelus domus Dei, qui omnia quae videt ibi perversa cupit emendare: et si emendare non potest, tolerat et gemit. Si ergo in domo tua ne quid perversum fiat satagis, in domo Dei, ubi salus proposita est, debes pati, quantum in te est, si quid perversi videris? amicus est? admoneatur leniter; uxor est? severissime frenetur; ancilla est? etiam verberibus compescatur. Fac quicquid potes pro persona quam portas.

Alcuinus. Mystice autem quotidie deus spiritualiter suam ecclesiam intrat, et qualiter ibi unusquisque conversetur attendit. caveamus ergo ne in ecclesia Dei fabulis, vel risibus, vel odiis, vel cupiditatibus vacemus, ne improvisus veniens nos flagellet, et de ecclesia sua eiciat.

Origenes in Ioannem. Possibile enim est hierosolymitanum quoque delicto subiacere, et capacissimos deviare: quod nisi post delictum citissime convertantur, capacitatem amittunt. Invenit igitur in templo, idest in sacris, vel in enuntiatione ecclesiastici sermonis, quosdam qui patris domum, domum negotiationis constituebant, qui scilicet venales exponunt boves, quos oportet servare ad aratrum, ne retrocedentes non disponantur ad regnum Dei; qui etiam praeferunt mammonam iniquitatis ovibus, ex quibus habent ornatus materiam; qui etiam solertiam columbarum privata qualibet amaritudine vilipendunt. cum ergo hos invenerit salvator in domo sacrata, facto de funiculis flagello fugat illos una cum venalibus ovibus et bobus suis, et spargit aeris pondera velut indigna in domo Dei retineri, subvertitque constitutas tabulas in animabus avarorum, et mandat ne ulterius in domo Dei columbae vendantur. Arbitror autem et exemplum ipsum statuisse per praedicta secretius, ut intelligamus per hoc, si quid agi debeat erga sacram illam oblationem a sacerdotibus, non debere ritu sensibilium oblationum agi, nec legem observari debere, ut carnales iudaei volebant: nam iesu propellente boves et oves, iubente auferri columbas, quae ut plurimum offerebantur iuxta consuetudinem iudaeorum, et subvertente mensas materialium nummorum non expresse, sed figuraliter continentium divinas impressiones, ea scilicet quae secundum legis scripturam videbantur honesta, et utente eo in plebem flagellis, dissolvenda et dispergenda haec erant, translato regno ad eos qui ex gentibus crediderunt.

Augustinus. vel vendentes in ecclesia sunt qui quae sua sunt quaerunt, non quae iesu Christi. venale habent totum, quia volunt redimi. simon ideo volebat emere spiritum sanctum, quia vendere volebat: erat enim de illis qui columbas vendunt: etenim in columba apparuit spiritus sanctus: columba autem non est venalis; gratis datur, quia gratis vocatur.

Beda. vendunt igitur columbas qui acceptam spiritus sancti gratiam non gratis, ut praeceptum est, sed ad praemium dant; qui manuum impositionem, qua spiritus sanctus accipitur, etsi non in quaestum pecuniae, ad vulgi tamen favorem tribuunt; qui sacros ordines non ad vitae meritum, sed ad gratiam largiuntur.

Augustinus. Boves autem intelliguntur apostoli et prophetae, qui nobis scripturas sacras dispensaverunt. Qui ergo ipsis scripturis fallunt populos a quibus quaerunt honores, vendunt boves, vendunt et oves, idest ipsas plebes, et cui vendunt, nisi diabolo? quidquid enim de unica ecclesia praeciditur, quis tollit nisi leo rugiens? Beda. vel oves sunt opera munditiae et pietatis. Vendunt ergo oves qui humanae gratia laudis pietatis exercent. nummos mutuo dant in templo qui aperte terrenis rebus in ecclesia deserviunt. Domum etiam domini faciunt domum negotiationis, non solum hi qui propter sacros ordines pretium pecuniae vel laudis vel honoris quaerunt; verum etiam hi qui gradum vel gratiam spiritualem, quam in ecclesia domino largiente perceperunt, non simplici intentione, sed cura humanae retributionis exercent.

Augustinus. signum autem quoddam nobis ostendit dominus, quod fecit flagellum de resticulis, et inde negotiationem in templo facientes flagellavit. Etenim unusquisque in peccatis suis restem sibi texit, dum peccata addit peccatis. Quando ergo aliquid patiuntur homines propter iniquitates suas, agnoscant quia dominus facit flagellum de resticulis, et adhuc admonet eos ut mutent se: nam si se non mutaverint, audient in fine: ligate illi manus et pedes.

Beda. facto igitur de funiculis flagello, illos eiecit de templo: quia de parte sortis sanctorum eiciuntur qui inter sanctos positi, vel ficte bona, vel aperte faciunt opera mala. Oves quoque et boves eiecit: quia talium vitam pariter et doctrinam ostendit esse reprobam. Nummulariorum quoque effudit aes, et mensas subvertit; quia damnatis in fine reprobis, etiam ipsarum quas dilexerunt rerum tollet figuram. venditionem columbarum de templo auferri praecepit: quia gratia spiritus, quae gratis accipitur, gratis dari debet.

Origenes. potest etiam per templum intelligi anima studiosi, propter inhabitans verbum Dei, in qua ante doctrinam iesu constiterant terrestres et bestiales motus. Signum autem terrestrium motuum bos est, quoniam est agri cultor; insensatorum autem motuum ovis, quod est pluribus animalibus irrationalius; levium vero atque inconstantium mentium signum est columba; eorum vero qui boni videntur, signa sunt aera, quae Christus verbo doctrinae expellit, ut non ultra domus patris eius sit forum.


IOANNES 2,18-22


12218 (Jn 2,18-22)

Theophylactus. Quia iudaei videbant iesum talia facere cum potestate multa, et dicentem nolite facere domum patris mei, domum negotiationis: signum ab eo petunt; unde dicitur responderunt ergo iudaei, et dixerunt ei: quod signum ostendis nobis, quia haec facis? Chrysostomus in Ioannem. Sed numquid signa opus erant ut ea quae male fiebant cessare faceret? nonne zelum talem accipere pro domo Dei maximum signum virtutis erat? non autem illius prophetiae meminerant; sed signum petebant, simul quidem de suo turpi lucro impedito dolentes, simul autem et per hoc prohibere eum volentes: opinantur enim eum aut provocare ad miracula, aut cessare ab his quae fiebant. Propterea non dat eis signum, sicut et petentibus signum respondit dicens: generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum ionae prophetae. Sed tunc quidem manifestius, nunc autem obscurius respondet idem. Non autem is utique qui non petentes praeoccupat, et signa dat, hic petentes avertisset, nisi mentem eorum cognovisset dolosam; sequitur enim et dixit eis: solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.

Beda. Quia enim signum quaerebant a domino, quare solita commercia proicere debuerit ex templo; respondit: quia ipsum templum significabat templum corporis sui, in quo nulla prorsus esset alicuius macula peccati; quasi dicat: sicut inanimatum templum a vestris commerciis sceleribusque mea expio potestate, ita et hoc corporis mei templum, cuius istud gestat figuram, vestris manibus dissolutum, tertia die resuscitabo.

Theophylactus. Nequaquam tamen illos ad homicidium provocat dicens solvite; sed hoc eis affectantibus, non sibi esse absconditum demonstrat. audiant autem ariani, quomodo dominus mortis destructor dixit excitabo, virtute videlicet propria.

Augustinus in Ioannem. Resuscitavit eum quidem et pater, cui dicit: excita me, et reddam illis. Sed quid fecit pater sine verbo? quomodo ergo eum pater resuscitat, sic et filius resuscitavit: quia filius dixit: ego et pater unum sumus.

Chrysostomus. propter quid autem signum resurrectionis dat eis? quoniam scilicet hoc maxime erat quod ostendebat eum non esse hominem purum, posse adversus mortem statuere triumphum, et tyrannidem eius longam velociter dissolvere.

Origenes. utraque autem, scilicet et corpus iesu et templum, exemplar mihi fore videntur ecclesiae, eo quod ex vivis lapidibus construitur in domum spiritualem, in sacerdotium sanctum, et propter illud: vos estis corpus Christi et membra de membro. Quamvis autem dissolvi lapidum videatur structura ac dissipari omnia ossa Christi adversitatibus tribulationum; instaurabitur tamen templum, ac resuscitabitur die tertia, quae in novo caelo et nova terra praesens erit. Sicut enim illud Christi corpus sensibile crucifixum est ac sepultum, et postea resurrexit; sic et totale sanctorum Christi corpus concrucifixum est Christo: quilibet enim eorum in nullo alio gloriatur nisi in cruce Christi, per quam ipse crucifixus est mundo. Sed et consepultus est Christo et resurrexit cum eo, quia in quadam novitate vitae ambulat. Sed secundum beatam resurrectionem nondum surrexit; unde non scriptum est: tertia die restaurabo illud, sed in tribus diebus: perficitur enim eius erectio in omnibus tribus diebus.

Theophylactus. iudaei enim de inanimato templo putantes eum hoc dicere, deridebant eum; unde sequitur dixerunt ergo iudaei: quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud? Alcuinus. Et notandum, quod non de prima aedificatione, quae a salomone septem annis perfecta est, sed de reaedificatione, quae facta est sub zorobabel per quadraginta et sex annos impedientibus inimicis respondebant.

Origenes. vel dicit aliquis, quadraginta et sex annorum exsurgere computum, ex quo David allocutus est nathan prophetam consulens de constructione templi, ex tunc satagens ad congregandam materiam templi. animadverte vero si possibile est quadragenarium numerum statui erga templum propter quatuor elementa mundi, ac senarium propter hoc quod homo sexto die creatus est.

Augustinus de trin.. vel hic numerus perfectioni dominici corporis apte congruit; quadragies enim sexies seni fiunt ducenta septuaginta sex; qui numerus dierum complet novem menses et sex dies. Ipsa autem perfectio corporis domini tot diebus ad partum producta comperitur, sicut a maioribus traditum suscipiens ecclesiae custodit auctoritas. octavo enim kalendas aprilis conceptus creditur, quo et passus; natus autem traditur octavo kalendas ianuarii. Ab illo ergo die usque ad istum computati ducenti septuaginta sex reperiuntur dies, qui senarium numerum quadragies sexies habent.

Augustinus lib. 83 quaest.. dicitur etiam conceptio humana sic procedere, et perfici primis sex diebus, quasi lactis habeat similitudinem, sequentibus novem diebus convertatur in sanguinem, deinde duodecim diebus solidetur, reliquis decem et octo diebus formetur usque ad perfecta lineamenta omnium membrorum; et in reliquo tempore usque ad tempus partus magnitudine augeatur. sex autem et novem et duodecim et decem et octo in unum coacti, fiunt quadraginta quinque: addito ergo uno fiunt quadraginta sex; qui si fuerint multiplicati per ipsum senarium numerum, qui huius ordinationis caput tenet, fiunt ducenti septuaginta sex, idest novem menses, et sex dies. non ergo absurde quadraginta sex annis dicitur fabricatum esse templum, quod corpus eius significabat; ut quot anni fuerint in fabricatione templi, tot dies fuerint in corporis dominici perfectione.

Augustinus in Ioannem. Vel aliter. quia dominus noster de adam corpus accepit, non de adam peccatum traxit; templum corporeum inde sumpsit, non iniquitatem, quae de templo pellenda est. si autem facias quatuor nomina graeca, anatoli, quod est oriens, dysis, quod est occidens, arctos, quod est septemtrio, mesembria, quod est meridies, capita verborum adam habent. A quatuor enim ventis dominus collecturum se dicit electos suos cum venerit ad iudicium. Habent autem litterae nominis adam numerum secundum graecos; et ibi invenitur quadragintasex annis aedificatum templum. Habet enim adam alpha, quod est unum; et delta, quod quatuor; et alpha, quod est unum; et mi, quod est quadraginta: et sic habet quadragintasex. Sed iudaei, quia caro erant, carnalia sapiebant; ille spiritualiter loquebatur, et de quo templo diceret, per evangelistam nobis aperuit; sequitur enim ille autem dicebat de templo corporis sui.

Theophylactus. Ex hoc autem apollinarius contradictionem sumit, volens ostendere, quod caro Christi esset inanimata, eo quod templum sit inanimatum: ergo carnem Christi et lapidem et lignum facies, quia ex his templum consistit. si autem quod dicitur: anima mea turbata est; et: potestatem habeo ponendi animam meam; nequaquam de anima rationali dici dixeris; ubi pones illud: in manus tuas, domine, commendo spiritum meum? non enim hoc de anima irrationali intelligere poteris: neque quod dicitur: non derelinques animam meam in inferno.

Origenes. ideo autem corpus domini templum intelligitur, quia sicut templum gloriam Dei continebat habitantem in ipso, sic corpus Christi repraesentans ecclesiam, unigenitum continet, qui est imago Dei et gloria.

Chrysostomus in Ioannem. duo autem erant quae obstabant discipulis ne interim intelligerent: unum ipsa resurrectio; alterum vero, quod maius erat, scilicet quod deus erat qui in illo corpore habitabat; quod dominus occulte ostenderat, dicens solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Et ideo subditur cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat de corpore suo, et crediderunt scripturae, et sermoni quem dixit iesus.

Alcuinus. Ante resurrectionem enim non intelligebant scripturas, quia nondum acceperant spiritum sanctum; sed in die resurrectionis apparens dominus aperuit discipulis sensum ut intelligerent quae de ipso scripta erant in lege et prophetis; et tunc crediderunt scripturae prophetarum, qui praedixerunt Christum tertia die resurrecturum, et sermoni quem dixit iesus solvite templum hoc.

Origenes in Ioannem. Secundum anagogem vero, complementum fidei attingemus in magna resurrectione totius corporis iesu, idest ecclesiae eius; cum fides quae est ex specie, multum differat ab ea quae est per speculum in aenigmate.


IOANNES 2,23-25


12223 (Jn 2,23-25)

Beda. superius evangelista narravit quid dominus ierusalem adveniens gesserit; nunc vero eodem hierosolymis commorante, quid ab aliis erga eum actum fuerit refert; unde dicitur cum autem esset hierosolymis in pascha in die festo, multi crediderunt in nomine eius, videntes signa quae faciebat.

Origenes. Respiciendum autem quomodo ex signis eius plerique videntes credebant in eum. Non enim dicitur prodigia fecisse hierosolymis, nisi forte, cum facta sint, in scripturis non habeantur. animadverte vero si possibile est in miraculis deputari quod fecerit flagellum ex funiculis, et cunctos ex templo propulerit.

Chrysostomus in Ioannem. Prudentiores autem fuerant discipuli, qui ad Christum accesserant, non propter signa sed propter doctrinam; nam grossiores quidem per signa trahuntur, rationabiliores vero per prophetias seu doctrinam; unde subditur ipse autem iesus non credebat semetipsum eis.

Augustinus in Ioannem. quid sibi vult hoc illi credebant in nomine eius, et ipse iesus non credebat semetipsum eis? an forte non credebant ei, et fingebant se credidisse? sed non diceret evangelista multi crediderunt in nomine eius. Magna ergo res et mira. Credunt homines in Christum, et Christus non se credit hominibus, praesertim quia filius Dei est, et utique volens passus est, et si nollet, nunquam pateretur. sed tales sunt omnes catechumeni. si dixerimus catechumeno: credis Christo? respondet: credo, et signat se. Si interrogemus eum: manducas carnem filii hominis? nescit quid dicimus, quia iesus non se credidit ei.

Origenes in Ioannem. vel dicendum, quod iesus non se credidit credentibus in nomine eius, et non in illum. In illum enim credunt qui angustam viam vadunt ducentem ad vitam: qui autem credunt signis, non in eum, sed in nomine eius credunt.

Chrysostomus. vel hoc dicit, quia non confidebat in eis ut in discipulis perfectis, neque committebat eis omnia dogmata, ut iam firmiter fidelibus fratribus: non enim intendebat exterioribus verbis, ad mentem eorum intrans, et tempus opportunum manifeste sciens; unde sequitur eo quod ipse nosset omnes, et quia opus non erat ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine. Scire enim ea quae sunt in corde hominum, est Dei, qui solus corda plasmavit. Non indiget ergo testibus, ut propriorum plasmatum mentem addiscat.

Augustinus. Plus etiam noverat artifex quid esset in opere suo, quam ipsum opus quid esset in semetipso. Nam et petrus non noverat quid in ipso esset quando dixit: tecum ero usque ad mortem; sed dominus noverat quid esset in homine, dicens: priusquam gallus cantet, ter me negabis.

Beda. Quapropter monemur ut nunquam de conscientia nostra securi simus, sed semper solliciti formidemus: quia quod nos latet, aeternum arbitrum latere non valet.


IOANNES 3,1-3


12301 (Jn 3,1-3)

Augustinus in Ioannem. Superius dixerat quod, cum esset hierosolymis... Multi crediderunt in nomine eius, videntes signa et prodigia quae faciebat; ex his autem erat nicodemus, de quo dicitur erat autem homo ex pharisaeis nicodemus nomine.

Beda. cuius etiam dignitatis officium ostendit, cum subditur princeps iudaeorum; deinde quid egerit, cum subiecit hic venit ad iesum nocte, cupiens scilicet secreta eius allocutione plenius discere mysteria fidei, cuius, aperta ostensione signorum, iam rudimenta perceperat.

Chrysostomus in Ioannem. adhuc tamen a iudaica detinebatur infirmitate: propterea et nocte venit, trepidans in die hoc facere; unde et evangelista alibi dicit: quoniam ex principibus multi crediderunt in eum; sed propter iudaeos non confitebantur, ut non extra synagogam fierent expulsi.

Augustinus. nicodemus etiam ex illo numero erat qui crediderunt, sed nondum renati sunt: unde hoc ad rem pertinet quod in nocte venit. Renati autem ex aqua et spiritu sancto, audiunt ab apostolo: fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino. Haymo. vel pulchre in nocte venisse dicitur, quia tenebris ignorantiae obnubilatus, ad tantam lucem nondum pervenerat ut perfecte Deum verum crederet: nox enim in sacro eloquio pro ignorantia ponitur; unde subditur et dixit ei: rabbi, scimus quia a Deo venisti magister. quod autem hebraice rabbi, latine dicitur magister. Magistrum ergo appellat, et Deum tacet: quia credebat eum a Deo missum, sed tamen, ut dictum est, Deum non agnoscebat.

Augustinus. unde autem iste crediderat, patet per id quod subdit nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit deus cum eo. Sic ergo nicodemus de illis multis erat qui crediderant in nomine eius, videntes signa quae faciebat.

Chrysostomus in Ioannem. Sed tamen neque a signis aliquid magnum existimabat de eo; sed adhuc humanam habens de eo mentem, ut de propheta loquitur, ad operationem eum missum dicens, et alieno auxilio indigentem haec agere quae agebat; cum tamen pater perfectum eum genuerit, et sufficientem sibi ipsi, et nihil habentem imperfectum. Quia vero Christi studium erat interim non ita dignitatem suam revelare, sicut persuadere quod nihil ex adverso agebat patri: propterea in verbis multoties humiliter loquens videtur, in rebus autem cum potestate omnia operatur. ideoque et nicodemo nunc manifeste quidem nihil excelsum loquitur de se ipso; occulte autem ab humili eum opinione reducit, docens quod sufficiens sibi ipse est in miraculorum operatione; unde subditur respondit iesus, et dixit ei: amen, amen dico tibi: nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei.

Augustinus. Isti sunt ergo quibus se credit iesus qui nati fuerint denuo, qui non in nocte veniunt ad iesum, sicut nicodemus; tales enim iam etiam profitentur. Dicit ergo nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei; quasi dicat: quia nondum es natus denuo, idest ex Deo, spirituali generatione, notitia quam habes de me, spiritualis non est, sed animalis et humana. Ego autem dico tibi, quod sive tu, sive alius quicumque, nisi ex Deo denuo natus fuerit, non poterit apprehendere gloriam quae circa me est; sed extra regnum erit; nam generatio quae per baptismum fit, illuminationem animae tribuit.

Chrysostomus. vel littera talis est: amen, amen dico tibi: nisi quis renatus fuerit, etc.; hoc est, si tu non natus fueris desuper, et dogmatum susceperis certitudinem alicubi, extra erras, et longe es a regno caelorum; seipsum hic ostendens, et indicans quoniam non est hoc tantum quod videtur: sed aliis oculis opus est ad videndum eum. Hoc autem quod dicit desuper, hi quidem, idest de caelo, exponunt; alii vero, a principio. Igitur iudaei quidem si hoc audissent, deridentes utique discessissent; hic vero et in hoc amorem discipuli ostendit quod a Christo ulterius interrogat.


IOANNES 3,4-8


12304 (Jn 3,4-8)

Chrysostomus in Ioannem. veniens nicodemus ad iesum ut ad hominem, audiens maiora quam ab homine, erigitur ad altitudinem eorum quae dicuntur, non quidem excidens a fide; sed infert hanc impossibilitatem, ut in apertiorem provocet doctrinam. Duo autem erant quae admirabatur: scilicet nativitas talis et regnum: neque enim audita erant apud iudaeos. Sed interim circa prius instat, et quod maxime eius mentem concutiebat; unde dicitur dicit ad eum nicodemus: quomodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris suae iterato introire, et renasci? Beda. Sic verba ista sonare videntur, quasi puer queat iterato in ventrem matris introire et renasci. Sed sciendum, quod ipse senex erat; ideoque de se protulit exemplum; ac si diceret: ego sum senex et meam quaero salutem: quomodo possum in ventrem matris introire et renasci? Chrysostomus. Rabbi eum vocas, et a Deo venisse dicis; et non suscipis quae dicuntur, sed loqueris ad magistrum dictionem quae multam perturbationem inducit; hoc enim, scilicet quomodo quaerere, eorum est qui non valide credunt, et multi sic quaerentes, a fide deciderunt; hi quidem dicentes: quomodo deus est incarnatus? alii: quomodo mansit impassibilis? propterea et hic propter anxietatem modum exquirit. Sed cum aliquis cogitationibus propriis spiritualia evertit, derisibilia loquitur.

Augustinus in Ioannem. Spiritus enim loquitur, et ille carnem sapit: non noverat iste nisi unam nativitatem, scilicet ex adam et eva; et ex Deo et ecclesia nondum noverat. Sic tamen tu intellige nativitatem spiritus quomodo intellexit nicodemus nativitatem carnis: quomodo enim uterus non potest repeti, sic nec baptismus.

Chrysostomus in Ioannem. Nicodemo autem decidenti ad eam quae hic est nativitatem, Christus manifestius revelat spiritualis nativitatis modum; unde sequitur respondit iesus: amen, amen dico tibi: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei.

Augustinus in Ioannem. ac si dicat: tu carnalem generationem intelligis; sed ex aqua et spiritu oportet quod nascatur homo propter regnum Dei. Si propter haereditatem patris hominis temporalem nascitur aliquis ex visceribus matris carnalis; et propter haereditatem patris Dei sempiternam nascatur ex visceribus ecclesiae. Cum autem ex duobus homo consistat, ex corpore videlicet et anima, duplicem habet et huiusmodi modum generationis; aqua enim quae visibilis est, ad emundationem corporis intelligitur: spiritus vero invisibiliter concurrens, ad emundationem invisibilis animae innuitur.

Chrysostomus. si vero quis interrogat: qualiter ab aqua homo nascitur? interrogo et ego: qualiter natus est adam a terra? sicut enim in principio subiciebatur elementum terra, totum vero opus plasmantis erat; ita et nunc subicitur elementum aqua, totum vero est spiritus gratiae. Tunc paradisum dedit in conversationem; nunc autem caelum nobis aperuit. Sed quae est necessitas aquae his qui spiritum sanctum suscipiunt? divina enim in ea perficiuntur symbola, sepultura et mortificatio, resurrectio et vita. Sicut enim in quodam sepulchro, in aqua nobis submergentibus capita, vetus homo sepelitur, et submersus deorsum occultatur, deinde novus rursus ascendit. Hoc etiam fit, ut discas quoniam virtus patris et filii et spiritus sancti omnia complet, et quod Christus tres dies ad resurgendum expectavit. quod igitur est matrix fetui, hoc est fideli aqua: in aqua enim plasmatur, et figuratur; sed quod in matrice plasmatur, tempore indiget: quod vero in aqua, non ita, sed in uno momento omnia fiunt. talis enim est natura corporum ut tempore assumant perfectionem; in spiritualibus vero non est ita; quoniam perfecta a principio constituuntur quae fiunt. Ex quo igitur ascendit a iordane dominus, non adhuc reptilia animarum viventium, sed animas spirituales et rationabiles aqua reddit.

Augustinus de bapt. Parv.. Sed quia non ait nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non habebit salutem, vel vitam aeternam; sed non intrabit in regnum Dei; ad hoc, inquiunt quidam, parvuli baptizandi sunt, ut sint cum Christo in regno Dei, ubi non erunt, si baptizati non fuerint; quamvis et sine baptismo si parvuli moriantur, salutem vitamque aeternam habituri sint, quoniam nullo peccati vinculo astricti sunt. Sed cur nascatur denuo, nisi renovandus a vetustate? aut unde imago Dei non intrat in regnum Dei, nisi impedimento prohibente peccati? haymo. Talia autem ac tanta secreta mysteria nicodemo capere non valenti dominus ex carnali nativitate similitudinem dedit, dicens quod natum est ex carne, caro est; et quod natum est ex spiritu, spiritus est: sicut enim caro carnem procreat, ita quoque spiritus spiritum parit.

Chrysostomus in Ioannem. Nihil igitur sensibilium inquiras, neque aestimes quod carnem generet spiritus: domini enim caro genita est non quidem a spiritu solum sed etiam a carne. Quod autem natum est ex spiritu, spirituale est. Nativitatem enim hic non eam quae secundum substantiam, dicit, sed eam quae secundum honorem et gratiam. si igitur et filius Dei ita natus est, quid plus habebit omnibus qui ita nati sunt? invenietur autem et spiritu minor, cum eius nativitas gratia spiritus sit. Et quomodo haec a iudaicis distant dogmatibus? vide autem et spiritus sancti dignitatem: Dei enim opus videtur facere. supra enim dixit, quoniam ex Deo nati sunt; hic autem quoniam spiritus eos generat. Dicens autem Christus, quoniam qui natus est ex spiritu, spiritus est, quia turbatum rursus vidit, ad sensibile exemplum ducit sermonem, dicens non mireris quia dixi tibi: oportet vos nasci denuo. Dicendo enim ne mireris, ostendit animi eius turbationem. Ponit autem exemplum quod neque communionem aliquam ad corporum grossitiem habet, neque ad incorporeorum perveniens naturam, quod est venti delatio, dicens spiritus ubi vult spirat, et vocem eius audis: sed nescis unde veniat aut quo vadat. sic est omnis qui natus est ex spiritu. quod dicit, tale est. Si ventum nullus detinet, sed quo vult fertur: multo magis spiritus actionem, naturae leges detinere non poterunt, non terminus corporalis nativitatis, neque aliud quid talium. Quoniam autem de vento hic dictum est, manifestat illud quod dicit vocem eius audis, idest sonitum percussionis; non enim loquens infideli et nescienti spiritus actionem hoc diceret. Dicit autem ubi vult spirat, non quasi electionem quamdam vento habente, sed eam quae a natura est motionem, quae non prohibetur, et cum potestate fit. Et nescis unde veniat, aut quo vadat; idest, si huius spiritus, cuius sensum suscipis auditu et tactu, interpretari nescis viam, qualiter divini spiritus operationem scrutaris? unde subdit sic est omnis qui natus est ex spiritu.

Augustinus in Ioannem. Sed quis nostrum non videat verbi gratia austrum euntem a meridie ad aquilonem, aut alium ventum venientem ab oriente et occidente? quomodo ergo nescimus unde veniat aut quo eat? Beda. Spiritus igitur sanctus est qui ubi vult spirat, quia ipse in potestate habet cuius cor gratia suae visitationis illustret. et vocem eius audis, cum te praesente loquitur is qui spiritu sancto repletus est.

Augustinus. Sonat psalmus, sonat evangelium, sonat sermo divinus, vox spiritus est. Hoc igitur dicit, quia verbo et sacramento invisibiliter adest spiritus sanctus, ut nascamur.

Alcuinus. ergo nescis unde veniat aut quo vadat; quia etsi te praesente spiritus ad horam quempiam repleverit, non potest videri quomodo in eum intraverit, vel quomodo redierit, quia natura est invisibilis. Haymo. sive nescis unde veniat, quia quomodo credentes ad fidem introducat ignoras; vel quo vadat, quia quomodo fideles ad spem perducat nescis; et sic est omnis qui natus est ex spiritu; ac si dicat: spiritus sanctus spiritus invisibilis est; ita et quisquis ex spiritu nascitur, invisibiliter nascitur.

Augustinus. vel aliter. Et si tu nascaris de spiritu, hoc eris, ut ille qui non est natus adhuc de spiritu, nesciat unde venias aut quo eas; hoc enim secutus ait sic est omnis qui natus est ex spiritu.

Theophylactus. confundatur ergo macedonius impugnator spiritus, qui servum spiritum sanctum asseruit: spiritus enim sanctus propria potestate et ubi vult, et qualiter vult operatur.



Th. Aq. Catena aurea 12212