Th. Aq. Catena aurea 12331

IOANNES 3,31-32


12331 (Jn 3,31-32)

Chrysostomus in Ioannem. sicut vermis ligna corrodit et aerugo ferrum, ita vana gloria nutrientem se perdit animam; ideo multo studio opus est ut hanc destruamus passionem: unde Ioannes multis rationibus discipulos suos habentes passionem hanc, vix mitigat; post illa enim quae antea dixerat, rursus eos aliis disponit sermonibus, dicens qui desursum venit, super omnes est; quasi dicat: quia vos meum extollitis testimonium, et ex hoc dicitis me esse digniorem fide, eo scilicet cui testimonium perhibui; hoc necesse est vos scire, quod non est eum qui de caelis venit, fieri fide dignum ab eo qui terram habitat; et hoc est quod dicit super omnes est, quia ipse sibi sufficiens, et quod omnibus incomparabiliter maior est.

Theophylactus. Ipse enim Christus desursum venit a patre descendens, et super omnes est, distinctus ab omnibus.

Alcuinus. Vel desursum venit, idest de altitudine humanae naturae, quam habuit ante peccatum primi hominis: de illa enim altitudine assumpsit verbum Dei humanam naturam: non assumpsit culpam cuius assumpsit poenam. sequitur qui est de terra, de terra est, idest terrenus est, et de terra loquitur, idest terrena loquitur.

Chrysostomus. et nimirum non ex terra erant ei omnia: etenim animam habebat, et spiritum participabat non ex terra. Qualiter igitur ipse de terra se esse dicit? nihil aliud per hoc ostendit occulte quam quod parvus est, utpote humi reptans, et in terra natus, et nulla comparatione dignus ad Christum, qui nobis desuper venit. non autem dicit de terra loquitur, quoniam ex propria mente loquebatur; sed de terra se loqui dicit in comparatione ad Christi doctrinam; quasi dicat: parva et humilia sunt quae mea sunt, comparata his quae Christi sunt, qualia decens est suscipere terrestrem naturam in comparatione ad illum in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae Dei absconditi.

Augustinus in Ioannem. vel quod dicit de terra loquitur, de homine dicebat quantum ad ipsum hominem pertinet. Si enim aliqua loquitur divina, illuminatus est a Deo; sicut apostolus dicit: non autem ego, sed gratia Dei mecum. Ergo Ioannes, et quod ad Ioannem pertinet, de terra est, et de terra loquitur: si quid divinum audivistis a Ioanne, illuminantis est, non recipientis.

Chrysostomus. extincta igitur discipulorum passione, de reliquo cum ampliori propalatione loquitur de Christo: nam ante hoc superfluum erat ista praemittere, in mente audientium locum habere nondum valentia; unde sequitur qui de caelo venit.

Augustinus. Idest, de patre venit, duobus modis super omnes est: primo super omnem humanitatem, qui de ipsa, priusquam peccaret, venit: secundo iuxta altitudinem patris, cui est aequalis.

Chrysostomus. magnum autem quid et excelsum dicens de Christo, rursus ad humilius ducit sermonem, dicens et quod vidit et audivit, hoc testatur. Quia scilicet per sensus hos omnia certissime discimus, et digni fide aestimamur esse magistri de his quae visu suscepimus, vel auditu apprehendimus; hoc de Christo astruere volens Ioannes dixit quod vidit et audivit, hoc testatur: ostendens, quod nihil eorum quae ab ipso dicebantur, falsum est, sed omnia vera sunt; quasi dicat: ego indigeo audire ea quae ab illo dicuntur qui desuper venit, annuntians ea quae vidit et audivit; idest, quae solus ipse manifeste novit.

Theophylactus. Cum ergo audis quod Christus ea quae audivit et vidit a patre, loquitur, non putes quod a patre indigeat addiscere; sed quia omnia quaecumque naturaliter novit, a patre habet, propter hoc a patre audire dicitur, quaecumque novit. sed quid est quod filius audivit a patre? forte filius, patris verbum audivit? immo filius patris verbum est.

Augustinus. quando concipis verbum quod proferas, rem vis dicere, et ipsa rei conceptio in corde tuo iam verbum est. Quomodo ergo tu verbum quod loqueris, in corde habes, et apud te est, sic deus edidit verbum; hoc est, genuit filium. Cum ergo verbum Dei filius sit, filius autem locutus est nobis, non verbum suum, sed verbum patris se nobis loqui voluit, qui verbum patris loquebatur. Hoc ergo quomodo decuit et oportuit, dixit Ioannes.


IOANNES 3,32-36


12332 (Jn 3,32-36)

Chrysostomus in Ioannem. dixerat quod vidit, et audivit, hoc testatur; quasi excusans, ne quia pauci interim credituri erant, falsa aestimarentur esse quae dicuntur; et propter hoc subdit et testimonium eius nemo accipit, idest pauci: habebat enim discipulos, qui accipiebant testimonium eius in his quae dicebantur. in hoc autem suos discipulos tangit nondum credentes in eum: simul etiam iudaicam ostendit insensibilitatem, sicut et in principio evangelii dictum est in propria venit, et sui eum non receperunt.

Augustinus in Ioannem. Vel aliter. Est quidam populus praeparatus ad iram Dei damnandus cum diabolo. Horum nemo accipit testimonium Christi. Attendit ergo in spiritu divisionem, in genere autem humano commixtionem; et quod nondum locis separatum est, separavit cordis aspectu; et vidit duos populos, infidelium et fidelium. Attendit infideles, et ait et testimonium eius nemo accipit: deinde tulit se a sinistra, et aspexit ad dexteram, et secutus ait qui autem acceperit eius testimonium, signavit.

Chrysostomus. idest, monstravit; et adhuc augens timorem, addit quoniam deus verax est; ostendens quoniam non aliter quis discredet huic, nisi falsi arguerit Deum, qui misit illum: quia nihil extra ea quae sunt patris loquitur; et hoc est quod subdit quem enim misit deus, verba Dei loquitur.

Alcuinus. Vel aliter. Signavit, idest signum posuit in corde suo, quasi singulare et speciale aliquid, hunc esse verum Deum, qui passus est ad salutem humani generis.

Augustinus. quid est quia deus verax est, nisi quia homo mendax est, et deus verax est? quia nemo hominum potest dicere quid veritas est, nisi illuminetur ab eo qui mentiri non potest. Deus ergo verax, Christus autem deus. Vis probare? accipe testimonium eius, et invenies. Sed si nondum intelligis Deum, nondum accepisti testimonium eius. Ipse ergo Christus est deus verax, et misit illum deus. Deus misit Deum. Iunge ambos, unus deus: hoc enim quem misit deus, de Christo dicebat, ut se ab ipso distingueret. Quid autem? ipsum Ioannem nonne deus misit? sed vide quid adiungat non enim ad mensuram dat deus spiritum. Hominibus ad mensuram dat, unico filio non dat ad mensuram. Alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae; aliud habet ille, et aliud iste habet. mensura divisio quaedam donorum est, sed Christus quae dat, non ad mensuram accepit.

Chrysostomus. Spiritum autem hic actionem spiritus sancti dicit: vult enim ostendere quoniam omnes quidem nos in mensura spiritus actiones suscipimus; Christus autem omnem spiritus suscipit actionem. Qualiter igitur erit dignus suspectus haberi? nihil enim dicit quod non Dei est, neque quod non spiritus est; et interim de Deo verbo nihil loquitur, sed a patre et spiritu dignam fide facit doctrinam. Nam quoniam deus est, sciverant; et quoniam spiritus est, noverant, etsi non decentem de eo opinionem habebant: quoniam autem filius est nesciverant.

Augustinus. Quia ergo de filio dixerat non ad mensuram dat deus spiritum, subiungit pater diligit filium; et adiecit et omnia dedit in manu eius: ut nosses et hic distincte, quoniam dictum est pater diligit filium. Pater enim diligit Ioannem aut paulum, et tamen non omnia dedit in manu eorum. Pater diligit filium; sed quomodo filium, non quomodo dominus servum; quomodo unicum, non quomodo adoptatum. Itaque omnia dedit in manu eius, ut tantus sit filius quantus est pater. Ergo cum ad nos dignatus est mittere filium, non putemus nobis aliquid minus missum quam est pater.

Theophylactus. sic ergo secundum divinitatem omnia dedit pater filio natura, non gratia. vel dedit omnia in manu eius, secundum humanitatem; dominatur enim omnium eorum et quae in caelo et quae in terra sunt.

Alcuinus. Et quia omnia sunt in manu eius, ergo et vita aeterna; unde subdit qui credit in filium, habet vitam aeternam.

Beda. Non debet hic intelligi fides quae verbo tenus tenetur, sed quae operibus adimpletur.

Chrysostomus. non enim hic dicit quod credere in filium sufficiat ad vitam habendam perpetuam, cum ipse alibi dicat: non omnis qui dicit mihi: domine, domine, intrabit in regnum caelorum. sed et quae in spiritum est blasphemia, sufficit sola mittere in gehennam. sed etsi in patrem et filium et spiritum sanctum quis recte crediderit, ne aestimemus sufficere ad salutem: opus est enim nobis vita et conversatione recta. Deinde sciens non ita promissione bonorum multos adduci ut terribilium minis, in hoc sermonem concludit, dicens qui autem incredulus est filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. Vide qualiter hic ad patrem reducit eum qui est supplicii sermonem: non enim dixit: ita filii, quamvis ipse sit iudex, sed patrem iudicem instituit, magis terrere volens. Et non dicit manebit in eo, sed super eum, ostendens quoniam nunquam ab eo desistet: ut enim non aestimet quis mortem esse temporaneam, dixit non videbit vitam.

Augustinus. et non dixit ira Dei venit ad eum, sed manet super eum; quia omnes qui nascuntur mortales, habent secum iram Dei, quam accepit primus adam. Venit filius Dei, non habens peccatum, et indutus est mortalitate: mortuus est ut vivas. Qui ergo non vult credere in filium, ira Dei manet super eum, de qua dicit apostolus: eramus natura filii irae.


IOANNES 4,1-6


12401 (Jn 4,1-6)

Glossa. Postquam ostendit evangelista qualiter Ioannes repressit discipulorum suorum invidiam, quam de profectu doctrinae Christi conceperant; hic ostendit quomodo Christus declinavit pharisaeorum malitiam, qui contra ipsum ex eadem causa zelo invidiae movebantur; unde dicitur ut ergo cognovit iesus quia audierunt pharisaei.

Augustinus in Ioannem. utique dominus, si sciret pharisaeos ita de se cognovisse quod plures discipulos faceret, et quod plures baptizaret, ut eis hoc ad salutem valeret sequendi eum, non relinqueret iudaeam terram, sed propter illos maneret ibi; quia vero cognovit eorum scientiam, simul et invidentiam, quia non hoc propterea didicerunt ut sequerentur, sed ut persequerentur, abiit inde. poterat quidem et praesens ab his non teneri, si nollet; sed in omni re quam gessit ut homo, hominibus in se credituris praebebat exemplum, quia unusquisque servus Dei non peccat si secesserit in alium locum videns furorem se persequentium. Fecit ergo hoc ille magister bonus, ut doceret, non ut timeret.

Chrysostomus in Ioannem. hoc etiam fecit mitigans eorum invidiam. Conveniens est etiam eum hoc fecisse, ut non discrederetur carnis dispensatio: si enim retentus effugisset, in suspicionem devenisset veritas carnis.

Augustinus. fortassis autem hoc moveat quod dictum est baptizabat plures quam Ioannes; et postea subiectum est quamquam iesus non baptizaret. Quid ergo? falsum dictum erat, et correctum est? Chrysostomus. non autem ipse Christus baptizabat; sed relatores volentes erigere eos qui audiebant, in invidiam, ita annuntiabant, scilicet quod Christus plures baptizaret quam Ioannes. Sed cuius gratia ipse non baptizaret, Ioannes praedixit dicens: ipse vos baptizabit in spiritu sancto et igne. Nondum autem spiritum sanctum dabat: decenter igitur nec baptizabat. Discipuli vero id agebant, volentes multos adducere ad salutarem doctrinam: ut enim non semper circumeuntes congregarent eos qui credituri erant, ut in simone et fratre fecit, ideo baptizare instituerunt. Nihil enim amplius habebat discipulorum baptisma, Ioannis baptismate: utrumque enim expers erat ea quae ex spiritu est gratia; et utrique una causa erat, scilicet adducere ad Christum eos qui baptizabantur.

Augustinus. vel aliter. Utrumque verum est: quia iesus et baptizabat et non baptizabat: baptizabat enim, quia ipse mundabat; non baptizabat, quia non ipse tingebat. Praebebant discipuli ministerium corporis; praebebat ille adiutorium maiestatis, de quo dictum est: hic est qui baptizat.

Alcuinus. Solet autem quaeri si in baptismo discipulorum Christi spiritus sanctus daretur, cum dicatur: spiritus sanctus nondum erat datus, quia iesus nondum erat glorificatus. Sed sciendum, quia dabatur spiritus, licet non ea manifestatione qua post ascensionem in linguis igneis datus est; quia sicut ipse Christus in homine quem ferebat, semper habebat spiritum, sed tamen postea super ipsum baptizatum visibiliter descendit spiritus in specie columbae; sic ante manifestum et visibilem adventum spiritus sancti quicumque sancti eum latenter habere potuerunt.

Augustinus ad seleucianum. intelligimus autem discipulos Christi iam fuisse baptizatos sive baptismo Ioannis, sicut nonnulli arbitrantur, sive, quod magis credibile est, baptismo Christi: neque enim ministerio baptizandi defuit, ut haberet baptizatos servos per quos ceteros baptizaret, qui non defuit illius humilitatis ministerio, quando eis lavit pedes.

Chrysostomus. Secedens autem Christus de iudaea, rursus eisdem adhaeret quibus et prius; unde subditur et abiit iterum in galilaeam. Sicut autem apostoli expulsi a iudaeis ad gentes venerunt, ita et Christus ad samaritanos accedit; sed tamen omnem auferens a iudaeis excusationem, non principaliter ad eos vadit, sed quasi transiens; quod evangelista occulte ostendit, dicens oportebat autem eum transire per mediam samariam. accepit autem hanc nominationem, quia mons samariae somer dicebatur, ab eo qui possedit; sed qui ibi habitabant, olim non samaritani, sed israelitae vocabantur. tempore autem procedente offenderunt Deum, et rex assyriorum ultra eos ibi manere non permisit; sed in babylonem et medos duxit; in samaria vero gentes ex diversis locis ductas habitare fecit. volens autem deus ostendere quod non propter imbecillitatem iudaeos tradidit, sed propter peccata eorum qui traditi sunt; immisit barbaris leones, qui eos laedebant. annuntiata sunt haec regi, et mittit sacerdotem quemdam, traditurum eis Dei leges. sed tamen neque ita ex toto ab impietate destiterunt, sed ex media parte. Etenim tempore procedente rursus ad idola quidam resilierunt; venerabantur tamen Deum qui a monte samaritanos seipsos vocabant.

Beda. Ideo autem oportebat ipsum transire per samariam, quia sita est inter iudaeam et galilaeam. Est autem samaria insignis provinciae palaestinae civitas, adeo ut tota regio ei sociata samaria dicatur. ad quem igitur ipsius regionis locum dominus verterit, evangelista ostendit; unde dicitur venit ergo in civitatem samariae, quae dicitur sichar.

Chrysostomus. locus ille erat ubi pro dina, levi et simeon gravem occisionem fecerunt.

Theophylactus. Postquam autem filii iacob illam civitatem desertam fecerunt, occidentes sichimitas, hanc civitatem desertam tempore procedente dedit iacob in sortem ioseph; unde dicitur: do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu amorrhaei, in gladio et arcu meo; et hoc est quod subditur iuxta praedium quod dedit iacob ioseph filio suo. sequitur erat autem ibi fons iacob.

Augustinus in Ioannem. Puteus erat: sed omnis puteus fons, non omnis fons puteus: ubi enim aqua de terra manat, et usum praebet haurientibus, fons dicitur; sed si in promptu et superficie sit, fons tantum dicitur; si autem in alto et in profundo sit, ita puteus vocatur ut nomen fontis non amittat.

Theophylactus. quare autem evangelista de praedio et fonte facit mentionem? primo quidem ut, cum audieris mulierem dicentem quod pater noster iacob dedit nobis hunc fontem, non admireris; secundo ex commemoratione fontis et praedii edocemur quod ea quae patriarchae propter fidem quam in Deo habebant, adepti sunt, iudaei propter eorum impietatem perdiderunt, et eorum loca gentibus tradita sunt: quare nihil novi nunc accidit quod gentiles pro iudaeis regnum caelorum consecuti sunt.

Chrysostomus in Ioannem. Christus igitur in samariam accedens, facilem et deliciosam vitam abiciens, laboriosam vero sequens, non subiugalibus utitur, sed ita difficulter incedit ut ex itinere fatigetur; erudiens nos ita a superfluis alienos esse ut multa necessaria abscindamus a nobis; et hoc evangelista ostendit, dicens iesus ergo fatigatus ex itinere.

Augustinus. Invenimus iesum fortem et infirmum: fortem, quia in principio erat verbum; infirmum, quia verbum caro factum est. sic ergo infirmus iesus, ab itinere fatigatus, sedebat super fontem.

Chrysostomus. quasi dicat: non in throno aut pulvinari, sed simpliciter ut contingebat super terram. Sessio autem propter laborem facta est, et ut expectaret discipulos, et propter aestum refrigeraret corpus apud fontem; unde sequitur hora autem erat quasi sexta.

Theophylactus. et ne quis incusaret dominum quare ipse samariam venerit, cum hoc discipulis suis prohibuerit, propter hoc dicit, quod circa illum locum sedebat, scilicet ab itinere fessus.

Alcuinus. Mystice autem dominus reliquit iudaeam, idest infidelitatem eorum qui eum reprobaverunt, et per apostolos abiit in galilaeam, idest in volubilitatem huius mundi, docens suos transmigrare de vitiis ad virtutes. Praedium autem non tam ioseph quam Christo arbitror derelictum, cuius figuram ioseph portaverit; quem vere sol adorat et luna et omnes stellae. Ad hoc praedium venit dominus, ut samaritani, qui hereditatem sibi patriarchae israel vindicare cupiebant, agnoscerent, et converterentur ad Christum, qui est patriarchae legitimus heres factus.


Augustinus. Iter autem ipsius est caro pro nobis assumpta: qui enim ubique est, quo it, nisi quia non ad nos veniret nisi formam visibilis carnis assumeret? ideo fatigatus ab itinere, quid est aliud quam fatigatus in carne? quare ergo hora sexta? quia aetate saeculi sexta. computa tamquam unam horam, unam aetatem ab adam usque ad noe; secundam a noe usque ad abraham; tertiam ab abraham usque ad David; quartam a David usque ad transmigrationem babylonis; quintam usque ad baptismum Ioannis; inde sexta agitur.

Augustinus lib. 83 quaest.. Hora igitur sexta venit ad puteum dominus noster. Video in puteo tenebrosam profunditatem. Admoneor ergo intelligere mundi huius infimas partes, idest terrenas, quo venit dominus iesus hora sexta, idest sexta aetate generis humani, tamquam senectute veteris hominis, quo iubemur exui, ut induamur novo; nam sexta aetas senectus est: quoniam prima est infantia, secunda pueritia, tertia adolescentia, quarta iuventus, quinta grandaevitas. Hora etiam sexta venit dominus ad puteum, idest medio die; unde iam incipit sol iste visibilis declinare in occasum: quoniam nobis vocatis a Christo, visibilium delectatio minuitur, ut invisibilium amore homo interior recreatus ad interiorem lucem, quae numquam excidit, revertatur. Quod autem sedit, humilitatem significat: vel quoniam solent sedere doctores, magistri denuntiat personam.


IOANNES 4,7-12


12407 (Jn 4,7-12)

Chrysostomus in Ioannem. ne quis dicat quoniam adversatur suo praecepto, samaritanis loquens, posuit evangelista multas causas eius quae ad mulierem est locutionis: non enim ad hoc venit antecedenter, ut samaritanis loqueretur: non tamen quia propter hoc non venit, advenientem ad se expellere oportebat; dicitur enim venit mulier de samaria haurire aquam. Vide quod et mulierem ostendit propter aestum exeuntem ad aquam.

Augustinus in Ioannem. haec autem mulier forma est ecclesiae, non iustificatae, sed iam iustificandae. pertinet autem ad imaginem rei, quod ab alienigenis venit: samaritani enim alienigenae fuerunt, quamquam vicinas terras incolerent: ventura enim erat ecclesia de gentibus, et aliena a genere iudaeorum.

Theophylactus. Congrue autem disputatio ad mulierem a siti sumpsit occasionem; sequitur enim dicit ei iesus: da mihi bibere: quia secundum humanitatem sitiebat et propter laborem et propter aestum.

Augustinus lib. 83 quaest.. sitiebat etiam iesus mulieris illius fidem: eorum enim fidem sitit pro quibus sanguinem fudit.

Chrysostomus. discimus autem domini non solum circa itinera validum robur, sed etiam circa cibaria negligentiam: non enim discipuli eius deferebant victualia; propter hoc enim subdit discipuli autem eius abierant in civitatem, ut cibos emerent. Hinc etiam evangelista ostendit Christum humilem in eo quod solus relinquebatur. Et nimirum poterat, si vellet, aut non omnes emittere, aut abeuntibus illis alios ministros habere; sed noluit: etenim ita discipulos assuefecit omnem superbiam conculcare. sed fortasse dicet aliquis: quid magnum est si humiles erant discipuli, piscatores existentes et tabernaculorum factores? sed repente facti sunt omnibus regibus reverentiores, collocutores et secutores domini orbis terrarum. Maxime autem qui ex humilibus sunt, quando dignitates quandoque assumpserint, facilius ad superbiam elevantur, velut inexperte se habentes ad tantum honorem. Detinens igitur discipulos dominus in eadem humilitate erudiebat eos ut per omnia se restringerent. Mulier ergo audiens da mihi bibere, valde sapienter ad formandam interrogationem eum qui a Christo accepit sermonem; unde sequitur dicit ergo illi mulier: quomodo tu cum iudaeus sis, a me bibere poscis, quae sum mulier samaritana? iudaeum quidem eum esse aestimavit a figura et a locutione. Intuere vero qualiter mulier inquisitiva erat. Etsi enim oportebat custodire iesum, ut non couteretur illi; non tamen oportebat illam custodire. Non enim dixit evangelista quod samaritani iudaeis non couterentur, sed subdit non enim coutuntur iudaei samaritani. Iudaei igitur a captivitate revertentes zelotype se ad samaritanos habebant, sicut ad alienigenas et impugnatores. Neque etiam scripturis omnibus utebantur: solum enim ea quae moysi sunt suspicientes, prophetarum non multam curam habebant. Contendebant etiam se in nobilitatem iudaicam immittere: unde et iudaei eos cum omnibus gentibus abominabantur.

Augustinus in Ioannem. Et omnino eorum vasculis non utebantur iudaei. Et quia ferebat secum mulier vasculum, unde aquam hauriret, eo mirata est, quia iudaeus petebat ab ea bibere, quod non solebant facere iudaei.

Chrysostomus. Sed qualiter Christus quaesivit ab ea bibere, lege non concedente? si autem quis dixerit, quia praesciebat eam non daturam; immo propter hoc neque petere oportebat. est igitur dicendum, quod ideo petiit, quia indifferens erat de reliquo tales observantias praeterire.

Augustinus. Ille autem qui bibere quaerebat, sitiebat fidem ipsius mulieris; unde sequitur respondit iesus, et dixit ei: si scires donum Dei, et quis est qui dicit: da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam.

Origenes in Ioannem. nam quasi dogma quoddam est, neminem accipere divinum donum ex non quaerentibus illud: ipsum autem salvatorem iubet pater poscere, ut det illi, secundum illud: postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam. Et ipse salvator dicit: petite et dabitur vobis. Et ideo signanter dicit petisses et dedisset tibi.

Augustinus lib. 83 quaest.. hic autem ei ostendit non se talem aquam petisse qualem ipsa intellexerat; sed quia ipse sciebat fidem eius, eidem sitienti spiritum sanctum dare cupiebat. Hanc enim recte intelligimus aquam vivam, quod est donum Dei, sicut ipse ait si scires donum.

Augustinus. Dicitur enim vulgo aqua viva illa quae de fonte exit: illa enim quae colligitur de pluvia in lacunas aut cisternas, aqua viva non dicitur: et si de fonte manaverit, et in loco aliquo collecta steterit, nec ad se illud unde manabat admiserit, sed in rupto meatu tamquam a fontis tramite separata fuerit, non dicitur aqua viva.

Chrysostomus in Ioannem. spiritus enim sancti gratiam quandoque scriptura ignem, quandoque aquam vocat; ostendens quoniam non substantiae sunt haec nomina repraesentativa, sed actionis. Per ignis quidem appellationem erectivum et calidum gratiae, et consumptivum peccatorum aenigmatice insinuat: per aquae vero nuncupationem purgamentum quod est ex spiritu, et multum refrigerium recipientibus eum mentibus ostendit.

Theophylactus. Gratiam ergo spiritus sancti dixit aquam vivam, idest vivificativam, refrigerativam et motivam. nam gratia spiritus sancti semper movet illum qui bona operatur, ascensiones in corde suo disponens.

Chrysostomus. Iterum autem dominus eam ab humili suspicione erexit, qua existimabat eum unum multorum esse: multum enim honorem tribuens, dominum vocat; sequitur enim dicit ei mulier: domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam? Augustinus in Ioannem. videte quomodo intellexit aquam vivam, scilicet aquam quae erat in illo fonte; quasi dicat: tu mihi vis dare aquam vivam, et ego fero unde hauriam et tu non fers: de hac ergo aqua viva mihi dare non potes, quoniam hauritorium non habes. Forte alium fontem promittis? sed numquid tu maior es patre nostro iacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii eius, et pecora eius? Chrysostomus. Quasi dicat: non potes dicere quod iacob dedit nobis hunc fontem, et alio ipse usus est: etenim ipse et sui ex eo bibebant: quod non esset, si meliorem alium habuissent. de hoc igitur fonte dare non potes: alium autem meliorem non est te habere, nisi confitearis te ipsum maiorem esse iacob. unde igitur habes aquam quam promittis te daturum nobis? Theophylactus. Quod autem dicit et pecora eius, ostensivum est abundantiae aquarum; quasi dicat: non solum suavis est aqua, ut iacob ex ea biberet et filii eius; sed etiam intantum est abundans, ut tantae multitudini pecorum patriarchae sufficiat.

Chrysostomus. vide autem qualiter seipsam impulit in nobilitatem iudaicam. samaritani enim abraham progenitorem suum dicebant, quasi a chaldaea existentem; sed et iacob patrem vocabant, quasi ipsius existentem nepotem.

Beda. Vel patrem suum iacob vocat, quia ipsa sub lege moysi vixerat, et praedium quod iacob filio suo ioseph dederat possidebat.

Origenes in Ioannem. Mystice autem fons iacob scripturae sunt; siquidem instructi in scripturis bibunt ut iacob et filii eius; simplices autem et rudes bibunt more pecorum iacob.


IOANNES 4,13-18


12413 (Jn 4,13-18)

Chrysostomus in Ioannem. cum mulier quaesivisset numquid maior es patre nostro iacob? non dixit: maior sum, ne videretur gloriari; sed per ea quae subdit, hoc ostendit; sequitur enim respondit iesus, et dixit ei: omnis qui biberit ex aqua hac, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; quasi dicat: si mirabilis fuit iacob, quia hanc aquam dedit; si dabo tibi multo hac potiorem, quid dices? non autem ab accusatione, sed ex supereminentia comparationem facit: non enim dicit quoniam haec aqua vilis est et contemptibilis; sed id quod natura testatur, hoc ponit, scilicet omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum.

Augustinus in Ioannem. Quod quidem verum est et de aqua sensibili, et de ea quam significat illa aqua: etenim aqua in puteo voluptas est saeculi in profunditate tenebrosa: hic eam hauriunt homines hydria cupiditatum: nam qui non praemiserit cupiditatem, pervenire non potest ad voluptatem. Cum pervenerit quisque ad voluptatem saeculi huius, numquid non iterum sitiet? ergo de hac aqua qui biberit, sitiet iterum. Si autem acceperit a me aquam, non sitiet in aeternum: nam quomodo sitient qui inebriabuntur ab ubertate domus Dei? promittebat ergo venam quamdam in satietatem spiritus sancti.

Chrysostomus. Hanc autem excellentiam huius aquae, ut scilicet qui ex ea biberit, non sitiat in aeternum, per ea quae consequuntur ostendit; sequitur enim sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam; quasi dicat: sicut qui fontem habet intra se positum, nequaquam afficietur siti; ita et qui hanc aquam habet, scilicet quam ego ei dabo.

Theophylactus. Nam aqua quam ego tribuo, semper multiplicatur: semina enim et principium boni, sancti sumunt per gratiam; ipsi vero negotiantur et operantur ad eius augmentum.

Chrysostomus. Vide autem qualiter mulier paulatim ad dogmatum altitudinem ducitur: nam primum quidem aestimavit eum iniquum quemdam esse iudaeum: deinde audiens aquam vivam, suspicata est de sensibili hoc dici: postea discens quoniam spiritualia erant quae dicebantur, credidit quidem quoniam potest aqua sitis necessitatem tollere; nondum autem sciebat quae esset haec aqua, sed quaerebat eam, superiorem sensibilibus aestimans; unde subditur dicit ad eum mulier: domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam neque veniam huc haurire. Et sic eum patriarchae iacob praeponit, de quo tam magnam opinionem habebat.

Augustinus. Vel aliter. Adhuc illa mulier carnem sapit: delectata est non sitire, et putabat hoc secundum carnem sibi promissum esse a domino. Dederat autem deus aliquando servo suo eliae ut per dies quadraginta nec esuriret, nec sitiret: qui hoc potuit dare per quadraginta dies, non poterat dare semper? delectata autem tali munere rogat ut ei aquam vivam daret; unde sequitur dicit ad eum mulier: domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire. Ad laborem enim indigentia cogebat, et laborem infirmitas recusabat: utinam audiret: venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. hoc enim dicebat iesus, ut iam non laboraret; sed illa nondum intelligebat. Denique voluit dominus ut intelligeret; unde sequitur dicit ei iesus: vade, voca virum tuum, et veni huc. Quid est hoc? per virum suum ei volebat aquam illam dare. An quia non intelligebat, per virum suum eam volebat docere? forte sicut apostolus dicit de mulieribus: si quae volunt discere, domi viros suos interrogent. Sed ibi dicitur, ubi non est iesus qui doceat; cum vero ipse dominus aderat, quid opus erat ut per virum ei loqueretur? numquid per virum loquebatur mariae, quae sedit ad pedes eius? Chrysostomus in Ioannem. Quia igitur instabat mulier, accipere aquam promissam quaerens, dicit ei iesus: voca virum tuum: quasi ostendens quoniam et illum oportet his communicare. Haec autem festinans accipere, et rei turpitudinem occultans, adhuc aestimabat se ad hominem loqui; unde sequitur respondit mulier, et dixit: non habeo virum. Hoc audiens Christus opportune de reliquo redargutionem inducit; nam et priores viros enumerat, et eum qui nunc occultabatur redarguit; unde sequitur dicit ei iesus: bene dixisti, quia non habeo virum.

Augustinus in Ioannem. intelligas, revera istam mulierem non habuisse tunc virum; sed utebatur nescio quo non legitimo viro; unde ei convenienter mysteria loquitur, dicens quinque viros habuisti.

Origenes in Ioannem. Vide autem si possibile est fontem iacob mystice totas esse scripturas, aquam vero iesu ea pro quibus editae sunt; quae non est licitum omnibus perscrutari; eo quod quae scripta sunt dictaverunt homines; quae vero oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, in scriptis non possunt redigi; sed ex fonte aquae salientis in vitam aeternam, idest ex spiritu sancto, disciplinae patefiunt his qui nondum humanum cor gestant, sed possunt dicere: nos sensum Christi habemus. qui ergo non suscipit profunditatem verborum, etsi ad modicum quieverit, denuo insistens dubitavit; qui autem bibit de aqua Christi, ad hoc promovetur ut fons omnium quaesitorum prorumpat in eo, sursum scaturizantibus aquis, et pervolante eius mente ad consequentiam huius aquae, ad vitam aeternam. Volebat autem mulier sine aqua iacob, angelicam et super hominem discere veritatem: neque enim angeli indigent fonte iacob ut bibant; sed quilibet in se habet fontem aquae scaturientis in vitam aeternam ab ipso verbo; et hoc est quod subditur dicit ei mulier: domine, da mihi hanc aquam. Sed impossibile est hic absque ea quae hauritur ex fonte iacob aquam capere quae datur a verbo: unde petenti samaritanae aquam videtur dicere iesus, se illam praebere non alibi quam in fonte iacob; unde sequitur dicit ei iesus: vade, voca virum tuum, et veni huc. Si enim sitiamus, idoneum est primo pocula sumere ex fonte iacob; secundum autem apostolum, vir animae lex est.

Augustinus lib. 83 quaest.. Quinque autem viros, quinque libros qui per moysen ministrati sunt, nonnulli accipiunt. quod autem dictum est et hunc quem habes, non est tuus vir, de seipso dominum dixisse intelligunt, ut iste sit sensus: primo quinque libris moysi quasi quinque viris servisti: nunc autem quem habes, idest quem audis, non est tuus vir, quia nondum in eum credidisti. Sed quoniam non credens Christo, adhuc illorum quinque virorum, idest quinque librorum, copulatione tenebatur, potest movere quomodo dici potuerit quinque viros habuisti, quasi nunc eos iam non haberet. deinde quomodo potest intelligi a quinque illis libris recedere hominem ut ad Christum transeat, cum ille qui credit in Christum, non relinquendos illos quinque libros, sed spiritualiter intelligendos multo avidius amplectatur? est ergo alius intellectus.

Augustinus in Ioannem. videns enim iesus quia mulier non intelligebat, et volens eam intelligere, voca, inquit, virum tuum; idest, praesenta intellectum tuum: cum enim ordinata fuerit vita, intellectus animam regit, ad ipsam animam pertinens: non enim aliud aliquid quid est, quam anima, sed aliquid animae est intellectus. Hoc ipsum animae quod intellectus et mens dicitur, illuminatur luce superiore. Talis lux cum muliere loquebatur, et in illa intellectus non aderat: ergo dominus, tamquam diceret: illustrare volo, et non adest quem; voca, inquit, virum tuum; idest, adhibe intellectum, per quem docearis quo regaris: et adhuc illa nondum vocato illo viro, non intelligit. videtur autem mihi quinque viros priores animae nos posse accipere quinque sensus corporis: ante enim quam quisque possit uti ratione, non regitur nisi sensibus carnis; sed cum coeperit anima capax esse rationis, aut a sapiente mente regitur, aut ab errore; sed error non regit, sed perdit. post illos ergo quinque sensus mulier illa adhuc errabat: error ille non erat legitimus vir, sed adulter. Dicit ergo dominus: tolle istum adulterum, qui te corrumpit, et voca virum tuum, ut intelligas me.

Origenes in Ioannem. Ubi autem decebat confutari a iesu putatum samaritanae virum, non esse virum, nisi apud fontem iacob? potest etiam intelligi, si vir animae lex est, quod samaritana secundum congruam acceptionem verborum legis, ritui infidelium tamquam viro illegitimo se subiciebat. Revocatur autem ad verbum veritatis, quod resurrecturum erat a mortuis, non deinceps moriturum.



Th. Aq. Catena aurea 12331