Th. Aq. Catena aurea 10013

LUCA 10,13-16

10013 (Lc 10,13-16)

Ambrosius. Docet dominus graviori poenae obnoxios fore qui evangelium non sequendum quam qui legem iudicaverunt esse solvendam, dicens vae tibi, corozaim, vae tibi, bethsaida.

Beda. corozaim, bethsaida et capharnaum, tiberias quoque, quam ioannes nominat, civitates sunt galilaeae, sitae in littore laci genezareth, qui ab evangelistis mare galilaeae, vel tiberiadis appellatur. Plangit ergo dominus has civitates, quae post tanta miracula atque virtutes non poenituerunt, peioresque sunt gentilibus naturale tantum ius dissipantibus: quia post descriptae legis contemptum, filium quoque dei et gloriam eius spernere non timuerunt; unde sequitur quia si in tyro et sidone factae fuissent virtutes quae in vobis factae sunt, olim in cilicio et cinere sedentes poeniterent. In cilicio, quod de pilis caprarum contexitur, asperam peccati pungentis memoriam significat; in cinere autem mortis considerationem, per quam in pulverem redigimur, demonstrat. porro in sessione humilitatem propriae conscientiae significat. Impletum autem videmus hodie dictum salvatoris: quia corozaim et bethsaida praesente domino credere noluerunt: tyrus autem et sidon et quondam david ac salomon amici fuere, et post evangelizantibus Christi credidere discipulis.

Chrysostomus in Matthaeum. Deplorat autem dominus has civitates ad nostrum exemplum: eo quod effusio lacrymarum et gemitus amarus super patientes insensibilitatem doloris, non modicum antidotum est et ad correctionem patientium, et ad remedium ingemiscentium super eos. non solum autem per deplorationem inducit eos ad bonum, sed etiam per terrorem; unde sequitur verumtamen tyro et sidoni remissius erit quam vobis in iudicio. Hoc et nos audire debemus: non enim solum illis, sed etiam nobis peius iudicium statuit, nisi receperimus intrantes ad nos hospites, quorum pulverem praecepit excutere. Cum autem plurima signa fecisset dominus in capharnaum, et eum ipsa incolam habuisset, videbatur super alias civitates exaltata; sed propter incredulitatem cecidit in ruinam; unde sequitur et tu, capharnaum, usque in caelum exaltata, usque ad infernum demergeris; ut scilicet iudicium sit proportionabile honori.

Beda. Duplex autem in hac sententia sensus est. Vel ideo ad infernum demergeris, quia contra praedicationem meam superbissime restitisti, ut scilicet intelligatur in caelum exaltata per superbiam: vel ideo quia es exaltata usque ad caelum meo hospitio, et meis signis, maioribus plecteris suppliciis, quia his quoque credere noluisti. Et ne quis putaret hanc increpationem vel tantummodo civitatibus vel personis convenire quae dominum in carne videntes spernebant, et non omnibus qui hodie quoque evangelii verba despiciunt; consequenter adiunxit, dicens qui vos audit, me audit.

Cyrillus. per quod docet, quicquid per sanctos apostolos dicit, acceptandum esse: quia qui illos audit, Christum audit. Inevitabilis ergo poena haereticis imminet, qui apostolorum negligunt verba; sequitur enim et qui vos spernit, me spernit.

Beda. ut scilicet in audiendo quisque vel spernendo evangelii praedicationem, non viles quasque personas, sed dominum salvatorem, immo ipsum patrem spernere se vel audire disceret; nam sequitur qui autem me spernit, spernit eum qui misit me: quia in discipulo magister auditur, et in filio pater honoratur.

Augustinus de verb. Dom.. Si autem sermo dei ad vos quoque pervenit, et in eo loco vos constituit, videte ne spernatis nos, ne ad illum perveniat quod nobis feceritis.

Beda. Potest et ita intelligi: qui vos spernit, me spernit; idest, qui non facit misericordiam uni de fratribus meis minimis, nec mihi facit. Qui autem me spernit, nolens credere filium dei, spernit eum qui me misit: quia ego et pater unum sumus. Titus. Simul autem in hoc discipulos consolatur; quasi dicat: non dicatis: cur imus passuri contumelias? accomodate linguam; ego praebeo gratiam, in me vestra redundat contumelia.


LUCA 10,17-20

10017 (Lc 10,17-20)

Cyrillus. Supra dictum est, quod dominus misit discipulos gratia spiritus sancti insignitos, et facti praedicationis ministri potestatem super immundos spiritus acceperunt; nunc autem reversi confitentur honorantis eos potentiam; unde dicitur reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes: domine, etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo. Videbantur quidem gaudere magis quod facti sunt miraculorum auctores, quam quod facti erant praedicationis ministri. erat autem melius eos gaudere in illis quos ceperunt, sicut vocatis per ipsum dicit paulus: gaudium meum et corona mea.

Gregorius moralium. mire autem dominus ut in discipulorum cordibus elationem premeret, iudicium ruinae retulit, quod ipse magister elationis accepit; ut in auctore superbiae discerent quid de elationis vitio formidarent; unde sequitur videbam satanam sicut fulgur de caelo cadentem.

Basilius. Dicitur satanas, eo quod adversatur bono; hoc enim significat nomen hebraicum; sed diabolus dicitur, eo quod cooperatur nobis in malo, et accusator sit. Natura eius est incorporea, locus aereus.

Beda. Non autem dicit: modo video, sed: prius videbam, quando corruit. Quod autem ait sicut fulgur, vel praecipitem de supernis ad ima lapsum significat; vel quia deiectus adhuc transfigurat se in angelum lucis. titus. Se autem dicit vidisse tamquam iudicem, qui novit incorporeorum passiones. vel dicit sicut fulgur, quia natura fulgidus erat ut fulgur; sed factus est tenebrosus propter affectum; quia quod deus fecit bonum, hoc ipse in se alteravit in malum.

Basilius. Supernae enim virtutes non sunt naturaliter sanctae, sed secundum analogiam divini amoris mensuram sanctificationis sortiuntur. Et sicut ferrum positum in igne non desinit esse ferrum, vehementi tamen flammae unione tam effectu quam aspectu in ignem pertransit; sic et almae virtutes ex participatione eius quod est naturaliter sanctum, insitam habent sanctificationem: neque enim cecidisset satanas, si natura fuisset insusceptibilis mali.

Cyrillus. Vel aliter. videbam satanam sicut fulgur de caelo cadentem, idest a suprema potentia in extremam fragilitatem. Nam ante salvatoris adventum subegerat sibi orbem, et ab omnibus colebatur; sed cum unigenitum verbum dei de caelo descendit, corruit tamquam fulgur, quia conculcatur ab adorantibus Christum; unde sequitur et ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones. Titus. Serpentes quidem aliquando figuraliter in deserto mordebant iudaeos et necabant eos, eo quod infideles erant; venit autem qui serpentes illos perimeret aeneus serpens crucifixus, ut si quis credens in eum prospexerit, liberetur a morsibus et salvetur.

Chrysostomus. Deinde ne putaremus hoc dici de bestiis, subiunxit et supra omnem virtutem inimici.

Beda. hoc est omne genus immundorum spirituum de obsessis corporibus eiciendi; et quantum ad ipsos subdit et nihil vobis nocebit: quamvis et ad litteram possit accipi: paulus enim a vipera invasus nihil mali patitur, et ioannes hausto veneno non laeditur. Hoc autem inter serpentes qui dente et scorpiones qui cauda nocent, distare arbitror, quod serpentes aperte saevientes, scorpiones clanculo insidiantes, vel homines vel daemones significent. vel serpentes qui inchoandis virtutibus venena pravae persuasionis obiciunt: scorpiones qui consummatas virtutes ad finem vitiare intendunt.

Theophylactus. Vel serpentes sunt qui visibiliter nocent, veluti fornicationis et homicidii daemon: qui vero invisibiliter nocent, scorpiones vocantur, sicut in vitiis spiritualibus.

Gregorius nyssenus. Voluptas etiam serpens dicitur in scriptura, cuius natura est quod si caput eius muri stricturam attigerit, totum sequens corpus ad se trahit: sic natura necessarium concessit homini domicilium; sed per hanc necessitatem aggrediens voluptas animum ad immoderatum quemdam ornatum pervertit; ad hoc subsequentem avaritiam trahit, quam impudicitia sequitur, idest ultimum membrum, et cauda bestialitatis. Sed quemadmodum non est per caudam serpentem retrahi, sic non est incipiendum ab ultimis ad evellendum voluptates, nisi quis priorem aditum obturet malitiae.

Athanasius. deludunt autem nunc per Christi virtutem pueri voluptatem, quae quondam seducebat grandaevos; et virgines perseverant conculcantes serpentinae voluptatis fallacias. Sed et quidam ipsum aculeum scorpionis, idest diaboli, conculcantes, scilicet mortem, non timuerunt interitum; verbi gratia, martyres facti; plerique vero postpositis terrenis, libero gressu conversantur in caelis, principem aeris non timentes. titus. Sed quia laetitia qua eos laetos videbat, inanem gloriam sapiebat: gaudebant enim quod quasi sublimes effecti, terribiles hominibus et daemonibus erant: ideo dominus subiungit verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus subiciuntur vobis.

Beda. De subiectione spirituum, cum caro sint, gaudere prohibentur: quia spiritus eicere, sicut et virtutes alias facere, interdum non est eius meriti qui operatur; sed invocatio nominis Christi hoc agit ad condemnationem eorum qui invocant, vel ad utilitatem eorum qui vident et audiunt.

Cyrillus. sed cur, domine, non sinis laetari in honoribus a te collatis, cum scriptum sit: in nomine tuo exultabunt tota die? sed dominus eos ad maius gaudium erigit; unde subdit gaudete autem quia nomina vestra scripta sunt in caelis.

Beda. Quasi dicat: non oportet vos de daemonum humiliatione, sed de vestra sublimatione gaudere. Salubriter autem intelligendum est, quod sive caelestia, sive terrestria quis opera gesserit, per hoc quasi litteris annotatus apud dei memoriam sit aeternaliter affixus.

Theophylactus. scripta sunt enim nomina sanctorum in libro vitae, non encausto, sed memoria dei et gratia. Et diabolus quidem desuper cadit; homines vero inferius existentes superius ascribuntur in caelis.


Basilius. Quidam autem sunt qui scribuntur quidem non in vita, sed, secundum ieremiam, in terra; ut secundum hoc intelligatur duplex quaedam descriptio, horum quidem ad vitam, illorum ad perditionem. quod autem dicitur: deleantur de libro viventium, intelligitur de his qui digni putabantur in libro dei conscribi; et secundum hoc fieri dicitur scripturae mutatio, quando a virtute delabimur in peccatum, vel e contra.


LUCA 10,21-22

10021 (Lc 10,21-22)

Theophylactus. Sicut benignus pater videns filios suos dirigi, gaudet; sic et Christus exultat, quod apostoli tantis bonis facti sunt digni; unde dicitur in ipsa autem hora exultavit in spiritu sancto.

Cyrillus. Inspexit quidem per spiritus operationem, quam apostolis tradidit, plurium acquisitionem; unde in spiritu sancto laetatus dicitur, idest in effectibus, qui per spiritum sanctum proveniunt: quasi enim amator hominum, gaudii reputabat materiam conversionem errantium; de quo gratias agit; unde sequitur confiteor tibi, pater, domine caeli et terrae.

Beda. confessio non semper poenitentiam, sed et gratiarum actionem significat, ut in psalmis saepissime legimus.

Cyrillus. Ecce autem, inquiunt illi quorum corda perversa sunt, gratias refert filius patri tamquam minor. Sed quid impedit consubstantialem filium laudare proprium genitorem, mundum salvantem per eum? quod si censes confessionis causa hunc esse minorem, aspice quod vocat eum patrem suum, et dominum caeli et terrae. titus. Alia enim per Christum ex non entibus producta sunt; sed solus ipse incomprehensibiliter a patre est genitus: solius enim unigeniti tamquam veri filii naturaliter pater est; unde solus patri dicit confiteor tibi, pater; hoc est, glorifico te. Nec mireris si patrem filius glorificat: tota enim hypostasis unigeniti, genitoris est gloria: nam quae facta sunt, et caelum et angeli, gloria sunt creatoris: verum quia haec nimis infime sita sunt respectu dignitatis ipsius, solus filius, cum deus perfecte sit similis genitori, perfecte glorificat patrem.

Athanasius. novimus etiam saepius salvatorem humana proferre; habet enim adiunctam humanitatem divinitas; nec tamen propter corporis tegimen deum ignores. Sed quid respondent in hoc qui volunt subsistentiam esse mali, formant vero sibi deum alium a vero patre Christi, et hunc dicunt esse unigenitum mali creatorem et nequitiae principem, nec non mundialis machinae conditorem? ait autem dominus, approbans verba moysi, confiteor tibi, pater, domine caeli et terrae. Epiphanius. editum vero a marcione evangelium habet, eucharisto, idest, gratias ago tibi, domine caeli: tacens quod dicitur pater, et quod dicitur et terrae, ne videatur Christus opificem caeli et terrae habere patrem suum. Redarguitur autem, quia idem paulo infra habet: ita, pater.

Ambrosius. Postremo aperit caeleste mysterium, quo placuit Deo ut parvulis, magis quam prudentibus mundi suam gratiam revelaret; unde sequitur quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.

Theophylactus. Potest sic distingui ut dicatur a sapientibus, idest a pharisaeis et scribis legem interpretantibus, et prudentibus, idest ab his qui a scribis fuerant docti; sapiens enim est qui docet, prudens vero qui docetur. Parvulos vero vocat dominus suos discipulos, quos non legis doctores, sed de turba et piscatores elegit, qui sunt vocati parvuli, quasi non malevoli.

Ambrosius. Vel parvulum hic accipiamus qui se exaltare non noverit, et phaleratis sermonibus artem suae iactare prudentiae: quod pharisaei plerique faciunt.

Beda. Gratias igitur agit, quod apostolis quasi parvulis adventus sui aperuit sacramenta, quae ignoraverunt scribae et pharisaei, qui sibi sapientes videntur, et in conspectu suo prudentes.

Theophylactus. Abscondita igitur sunt mysteria ab his qui putant se esse sapientes, et non sunt: nam si essent, eis revelata fuissent.

Beda. Unde sapientibus et prudentibus, non insipientes et hebetes, sed parvulos, idest humiles opposuit, ut probaret se tumorem damnasse, non acumen.

Origenes. Sensus enim defectus praeparatio fit supervenientis perfectionis: qui enim non sentit quod careat vero bono, propter bonum praesens, quod sibi inesse videtur, vero bono privatur.

Chrysostomus in Matthaeum. non autem laetatur et gratias agit quod dei mysteria latebant scribas et pharisaeos: haec enim non erat materia alacritatis, sed gemitus; sed de hoc gratias agit, quia quod sapientes non noverant, hi noverunt. Gratias autem super hoc agit patri, cum quo ipse simul hoc facit, ostendens nimiam dilectionem qua diligit nos. Ostendit autem consequenter, quod huius rei causa prima, voluntas sua sit, et patris, qui propria voluntate hoc agebat; unde sequitur etiam, pater, quia sic placitum fuit ante te.

Gregorius. his verbis exempla humilitatis accipimus, ne temere discutere superna consilia de aliorum vocatione aliorumve repulsione praesumamus: iniustum enim esse non potest quod placuit iusto. In cunctis ergo quae exterius disponuntur, apertae causa rationis est occultae iustitia voluntatis.

Chrysostomus. Cum vero dixisset confiteor tibi, quia revelasti ea parvulis, ne putares quod ipse Christus hac virtute privatus non posset hoc facere, subiungit omnia tradita sunt mihi a patre meo.

Athanasius. Hoc non recte intelligentes arii sequaces delirant in dominum, dicentes: si data sunt ei omnia, idest dominium creaturae, fuit tempus quo ea non habuit; et sic non est de substantia patris: nam si esset, non esset ei opus recipere. Sed ex hoc magis dementia eorum carpitur. Si enim priusquam recepisset vacabat creatura a verbo, qualiter salvabitur illud: omnia in eo consistunt? ceterum si simul postquam facta est creatura, tota fuit tradita ei, non erat opus tradere; per ipsum namque facta sunt omnia. Non ergo, ut ipsi putant, significatur hic creaturae dominium; immo significativum est hoc verbum factae dispensationis in carne: postquam enim homo peccavit, perturbata sunt omnia; unde verbum caro factum est, ut omnia restauraret. Data sunt ergo ei omnia, non quia potestate careret, sed ut salvator emendet universa; ut sicut per verbum omnia in principio introducta sunt in esse, ita cum verbum caro factum est, in ipso omnia restaurentur.

Beda. Vel dicit omnia sibi tradita, non mundi elementa, sed hi quibus parvulis spiritu sacramenta filii pater revelavit, et de quorum salute, cum haec loqueretur, exultavit.

Ambrosius. Vel cum omnia legis, omnipotentem agnoscis, non degenerem patris; cum tradita legis, filium confiteris; cui per naturam omnia unius substantiae iura sunt propria, non dono collata per gratiam. Cum autem dixisset omnia sibi fore a patre tradita, ascendit ad propriam gloriam et excellentiam, ostendens in nullo se superari a patre; unde subdit et nemo novit quis sit filius, nisi pater, et quis sit pater, nisi filius. Non valet enim creaturae intentio comprehendere modum divinae substantiae, quae omnem superat intellectum, et decor eius quamlibet considerationem transcendit; sed a seipsa quid sit natura divina cognoscitur. itaque pater per id quod est, novit filium; et filius per id quod est, novit patrem, non interveniente aliqua differentia quantum ad divinitatis naturam: quod enim sit deus, credimus; quid autem naturaliter sit incomprehensibile est. Si vero creatus est filius, quomodo solus sciret patrem, aut quomodo a solo patre sciretur? scire namque naturam divinam impossibile est cuilibet creaturae; scire autem quodcumque eorum quae creata sunt quid sit, non transcendit quemlibet intellectum, quamvis superet nostrum sensum.

Athanasius. Hoc autem domino dicente, constat arianos ei obsistere, dum dicunt non videri patrem a filio. Sed eorum ostenditur insania, si seipsum non novit verbum, quod omnibus patris et sui praestat notitiam; sequitur enim et cui voluerit filius revelare. Titus. Est autem revelatio traditio notionis iuxta proportionem naturae et virtutum uniuscuiusque; et ubi quidem est natura consimilis, ibi est cognitio sine doctrina; hic autem est per revelationem disciplina.

Origenes. Vult autem revelare ut verbum, non irrationabiliter, et tamquam iustitia, qui novit digne et tempora revelandi et mensuras revelationis. Revelat autem removens oppositum cordi velamen, necnon tenebras quas posuit in sui latibulum. Sed quoniam ex hoc putant qui alterius sunt opinionis, construere nefarium suum dogma, quod scilicet ignotus erat pater iesu sanctis antiquis; dicendum est eis, quoniam quod dicitur cuicumque vult filius revelare, non solum retorquetur ad tempus futurum, ex quo salvator hoc protulit, sed etiam ad tempus praeteritum. quod si velint hoc verbum revelare pro praeterito sumere, dicendum est eis, quod non est idem cognoscere et credere. Alii datur per spiritum sermo scientiae, alii fides in eodem spiritu. erant ergo primo quidem credentes, non autem cognoscentes.


Ambrosius. Ut scias autem quia sicut filius patrem quibus vult revelat, etiam pater revelat quibus vult filium; audi dominum dicentem: beatus es, simon bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed pater meus qui in caelis est.


LUCA 10,23-24

10023 (Lc 10,23-24)

Theophylactus. Quia superius dixerat: nemo novit quis sit pater, nisi filius, et cui voluerit filius revelare, beatificat discipulos quibus pater per eum revelabatur; unde dicitur et conversus ad discipulos suos dixit: beati oculi qui vident quae vos videtis.

Cyrillus. convertitur quidem ad eos, quia repellens iudaeos surdos, et caecam mentem gerentes, nec videre volentes, totum se praebebat diligentibus eum; et beatos asserit oculos videntes quae prius aliis ipsi videbant. Illud tantum scire convenit, quia videre non significat actum oculorum, sed mentis recreationem in praestitis beneficiis; puta si quis dicat: iste vidit bona tempora, idest gavisus est in bonis temporibus, secundum illud: videas bona ierusalem. Multi enim iudaeorum viderunt Christum divina operantem, corporali scilicet intuitu; nec tamen omnibus beatificatio convenit: non enim crediderunt, sed neque viderunt gloriam dei oculis mentis. Beatificati sunt ergo oculi nostri in hoc quod fide vidimus verbum pro nobis hominem factum, imprimens nobis decorem sui numinis, ut nos sibi conformes faciat per sanctificationem atque iustitiam.

Theophylactus. beatificat autem eos, et omnes simpliciter qui eum fide respiciunt, ex hoc quod antiqui prophetae et reges deum in carne videre et audire optaverunt; unde sequitur dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt.

Beda. Matthaeus apertius prophetas et iustos appellat; ipsi enim sunt reges magni, quia tentationum suarum motibus non consentiendo succumbere, sed regendo praeesse noverunt.

Chrysostomus. ex hoc autem dicto plures existimant prophetas caruisse Christi notitia. sed si optaverunt videre quae viderunt apostoli, noverunt illum venturum ad homines et dispensaturum quae dispensavit: nullus enim habet horum appetitum quae mente non concepit: noverant ergo filium dei: unde non simpliciter dicit voluerunt videre me, sed quae vos videtis; nec audire me, sed quae vos auditis. Viderant enim ipsum, non tamen iam incarnatum, nec sic cum hominibus conversantem, nec tanta maiestate eis loquentem.

Beda. Illi enim a longe inspicientes per speculum et in aenigmate viderunt; apostoli autem in praesentiarum habentes dominum, quaecumque voluissent interrogando discentes, nequaquam per angelos aut alias visionum species opus habebant doceri.

Origenes. Sed quare dicit plerosque prophetas optasse, non autem omnes? quia de abraham dicitur quod vidit diem Christi et laetatus est; quam visionem non plures, immo pauci contigerunt. Fuerunt autem alii prophetae et iusti non tanti ut visionem abrahae et peritiam apostolorum attingerent; et hos dicit non vidisse, sed optasse.


LUCA 10,25-28

10025 (Lc 10,25-28)

Beda. Dixerat supra dominus, quod nomina eorum scripta sunt in caelis: unde, ut puto, occasionem tentandi dominum legisperitus assumpsit; unde dicitur et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum.

Cyrillus. Erant enim quidam verbosi circumeuntes totam regionem iudaeorum, incusantes Christum et dicentes, quod praeceptum moysi inutile diceret, ipse autem quasdam novas doctrinas promeret. volens ergo legisperitus seducere Christum, ut aliquid contra moysen loqueretur, adest tentans ipsum, magistrum vocans, doceri non patiens. Et quia dominus solitus erat his qui veniebant ad eum, loqui de vita aeterna, utitur legisperitus eius eloquiis. Et quia tentabat astute, nihil aliud audit nisi quae per moysen edita sunt; sequitur enim at ille dixit ad eum: in lege quid scriptum est? quomodo legis? Ambrosius. Erat enim ex his qui sibi legisperiti videntur, qui verba legis tenent, vim legis ignorant: et ex ipso legis capitulo docet esse legis ignaros, probans quod in principio statim lex patrem et filium praedicaverit et incarnationis dominicae annuntiaverit sacramentum: sequitur enim ille respondens dixit: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex tota mente tua.

Basilius. Quod dicitur tota mente tua, in cetera non recipit sectionem: nam quantamcumque dilectionem in infimis expenderis, hoc tibi necessario a toto deficiet. Sicut enim in vase aliquo pleno liquore, quantum emanat foras, tantum necesse est plenitudini derogari; sic et in anima, inquantum emanaverit ab ipsius dilectione ad illicita, intantum minui necessarium est amorem ad deum.

Gregorius nyssenus. In tria autem quaedam animae vis discernitur. Haec enim est augmentativa solum et nutritiva, quae etiam in plantis reperitur; alia est quae sensualiter disponitur, quae salvatur in natura irrationalium animalium; perfecta autem vis animae est rationalis, quae in natura humana conspicitur. Dicendo ergo cor, substantiam corporalem significavit, scilicet nutritivam; dicendo vero animam, mediocrem, idest sensitivam; dicendo vero mentem, altiorem naturam, idest intellectivam et considerativam potentiam.

Theophylactus. Hic igitur intelligendum est, quod oportet nos omnem virtutem animae amori divino subicere, et hoc viriliter, et non remisse; unde additur et ex omnibus viribus tuis.

Maximus. Cum hac igitur intentione trinam ad deum dilectionem lex pertractat, ut avellat nos a trina mundi habitudine, qua respicitur ad possessiones, ad gloriam, et ad voluptates; in quibus etiam tentatus est Christus.

Basilius. Si quis autem quaerit quo pacto divina dilectio poterit obtineri, dicemus, quoniam indocibilis est divina dilectio: nam nec lucis gaudere praesentia, nec vitam amplecti ab alio didicimus, vel amare parentes aut alumnos; et multo magis divinae dilectionis doctrinam. sed seminalis quaedam ratio nobis insita est intrinsecus, habens causas ut homo Deo adhaereat; quam rationem accipiens doctrina divinorum praeceptorum colere diligenter, cauteque fovere, et ad perfectionem divinae gratiae perducere consuevit: naturaliter enim bonum amamus, amamus etiam proprium et cognatum, necnon et benefactoribus sponte affectionem totam profundimus. Si igitur bonus est deus, omnia vero bonum desiderant, quod voluntarie perficitur, naturaliter nobis inest; quem etsi per bonitatem minime novissemus, ex hoc tamen quod ab ipso processimus, tenemur ipsum ultra modum amare, tamquam scilicet nobis cognatum. maior etiam est et benefactor omnibus qui naturaliter diliguntur. Est igitur primum et praecipuum mandatum divinae dilectionis; secundum autem primi completivum, et ab eo completum, quo monemur diligere proximum: unde sequitur et proximum tuum sicut teipsum. Sortimur autem a Deo potentiam ad huius executionem mandati. Quis autem non novit quoniam mansuetum et communicativum animal est homo, non autem solitarium et silvestre? nihil enim tam proprium est nostrae naturae, sicut ad invicem communicare, et mutuo indigere, et cognatum diligere. Quorum ergo praeveniens dominus nobis tradidit semina, horum consequenter fructus requirit.

Chrysostomus. Tu tamen attende qualiter fere cum eodem excessu postulat utrumque praeceptum; de Deo enim ait toto corde tuo; de proximo sicut teipsum: quod si diligenter observaretur, nec servus esset nec liber, nec victor nec victus, nec dives nec pauper, nec notus unquam esset diabolus: potius enim paleae ignis sustinerent immissionem, quam fervorem caritatis diabolus; adeo cuncta superat dilectionis constantia.

Gregorius moralium. cum autem dicatur diliges proximum tuum sicut teipsum, quomodo alteri miserando pius est qui adhuc iniuste vivendo sit impius sibimetipsi? Chrysostomus. Cum autem legisperitus respondisset quae continebantur in lege, Christus, cui nota sunt omnia, scindit fallaciae eius retia; sequitur enim dixitque illi: recte respondisti; hoc fac, et vives.

Origenes. Ex his indubitanter colligitur, quod vita quae praedicatur secundum mundi creatorem deum et antiquas scripturas ab eo traditas, vita perpetua est; attestatur enim dominus sumenti ex deuteronomio quidem illud diliges dominum deum tuum; ex levitico vero illud diliges proximum tuum sicut teipsum. Haec autem dicta sunt contra sequaces valentini, basilidis et marcionis. quid enim aliud voluit nos facere ad quaerendum vitam aeternam, nisi quae continent lex et prophetae?

LUCA 10,29-37

10029 (Lc 10,29-37)


Ambrosius. Respondit etiam quod nesciret proximum suum, quia non credebat in Christum; et qui Christum nescit, nescit legem. Cum enim veritatem ignoret, quomodo potest scire legem, quae annuntiat veritatem? Theophylactus. Salvator autem non actibus aut dignitatibus, sed natura determinat proximum: quasi dicat: non putes quod quamvis iustus sis, nullus tibi sit proximus: omnes namque qui eamdem naturam communicant, proximi tui sunt. Fias igitur et tu eorum proximus, non loco, sed affectu, et circa eos cura; et ad hoc samaritanum in exemplum ducit; unde sequitur suscipiens autem iesus dixit: homo quidam descendebat ab ierusalem in iericho.

Graecus. Bene est generis appellatio; non enim ait: descendit quidam, sed homo quidam: nam sermo fit de tota humanitate.

Augustinus de quaest. Evang.. Homo enim iste ipse adam intelligitur in genere humano; ierusalem civitas pacis, illa caelestis, a cuius beatitudine lapsus est; iericho interpretatur luna, et significat mortalitatem nostram, propter hoc quod nascitur, crescit, senescit et occidit.

Augustinus hypognosticon. vel ierusalem, quae interpretatur visio pacis, paradisum dicimus. ante enim quam peccaret homo, in visione pacis erat, hoc est in paradiso, ubi quidquid videbat, pax erat, et laetitia. inde descendit quasi humiliatus, et miser factus per peccatum, in iericho, idest in mundum, in quo omnia orta occidunt, sicut luna.

Theophylactus. Non autem dicit: descendit, sed descendebat: semper enim humana natura ad inferiora tendebat; et non in parte, sed in toto vitae attendebat passibili.

Basilius. Convenit etiam hoc, si quis loca perspexerit: iericho enim tenet loca convallia palaestinae; ierusalem vero in cacumine sita est, occupans apicem montis. Venit igitur homo ab altis ad infima, ut a latronibus caperetur, qui incolebant desertum; unde sequitur et incidit in latrones.

Chrysostomus. primus istius hominis miserandus est casus, qui inermis ac destitutus in latrones inciderit; quique improvidus incautusque eam viam elegerit qua evadere praedonum manus nequiverit; non enim posset inermis armatos, improvidus pessimos, incautus nocivos effugere: quippe cum malitia semper armata sit dolis, crudelitate septa, munita fallacia, et ad nocendi saevitiam praeparata.

Ambrosius. qui sunt autem isti latrones, nisi angeli noctis atque tenebrarum, in quos non incidisset nisi eis mandati caelestis devius se fecisset obnoxium? Chrysostomus. In exordio igitur mundi nocendi fallaciam diabolus est operatus in hominem, in quem fallendi virus exercuit, et malitiae nocentiam dedicavit.

Augustinus. incidit ergo in latrones, idest in diabolum et angelos eius: qui per inobedientiam primi hominis humanum genus despoliaverunt, morum scilicet ornamentis, et vulneraverunt, dono scilicet possibilitatis liberi arbitrii perdito; unde sequitur qui etiam despoliaverunt eum, et plagis impositis abierunt. In illo enim peccante plagam fecit, in nobis vero plagas, cum per unum peccatum quod contrahimus, superaddimus multa peccata.

Augustinus de quaest. Evang.. Vel spoliaverunt hominem immortalitate, et plagis impositis, peccata suadendo, reliquerunt semivivum: quia ex parte qua potest intelligere et cognoscere deum, vivus est homo: ex parte autem qua peccatis contabescit et premitur, mortuus est et hoc est quod subditur semivivo relicto.

Augustinus hypognosticon. semivivus enim habet vitalem motum, idest liberum arbitrium, vulneratum; quod ad aeternam vitam, quam perdiderat, redire non sufficiebat: et ideo iacebat, quia vires ei propriae ad surgendum non sufficiebant, ut ad se sanandum medicum, idest deum, requireret.

Theophylactus. aut semivivus dicitur homo post peccatum; quia anima immortalis est, corpus vero mortale, ita ut medietas hominis morti succumbat: aut quia humana natura in Christo sperabat consequi salutem, ita ut non omnino morti succumberet; sed inquantum adam peccaverit, mors in mundum intravit; in Christi vero iustificatione mors erat destruenda.

Ambrosius. vel spoliant quae accepimus indumenta gratiae spiritualis, et sic vulnera inferre consueverunt: nam si intemerata quae sumpsimus indumenta servemus, plagas latronum sentire non possumus.

Basilius. Vel potest intelligi quod expoliaverunt eum, plagis prius impositis: praecedunt enim vulnera nuditatem, ut intelligas quod peccatum gratiae praecedat carentiam.

Beda. dicuntur autem plagae peccata, quia his naturae humanae integritas violatur. abierunt autem non ab insidiis cessando, sed insidiarum fraudes occultando.

Chrysostomus. Hic itaque homo, idest adam, iacebat destitutus salutis auxilio, confossus vulneribus delictorum; cui nec sacerdos aaron transiens sacrificio potuit profuisse; sequitur enim accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via; et viso eo praeterivit; nec etiam eius frater moyses levita, per legem potuit subvenire; unde sequitur similiter et levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit.

Augustinus hypognosticon. vel in sacerdote et levita duo tempora intelliguntur, legis scilicet, et prophetarum: in sacerdote lex, per quam sacerdotium et sacrificia instituta sunt; in levita vaticinium prophetarum: quorum temporibus humanum genus sanari non potuit, quia per legem cognitio peccati, non abolitio.

Theophylactus. dicit autem praeterivit, quia lex venit, et stetit usque ad tempus praefixum; deinde non valens curare, abiit. vide etiam quod lex non ad hoc data est praecogitative ut hominem curaret: non enim poterat homo a principio suscipere Christi mysterium; et ideo dicit accidit ut sacerdos quidam descenderet: quod consuevimus dicere in his quae non praemeditative fiunt.

Augustinus de verb. dom.. Vel quia homo descendens a ierusalem in iericho israelita fuisse intelligitur: quod intelligi potest, quia transiens sacerdos utique genere proximus praeteriit iacentem; transiit levita, et hic genere proximus iacentem et ipse contempsit.

Theophylactus. Miserti, inquam, illius fuere cum cogitaverunt: postmodum vero tenacitate devicti abierunt retrorsum: hoc enim designat quod dicit praeteriit.

Augustinus. Transiit samaritanus genere longinquus, misericordia proximus; fecit quod sequitur: samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum: in quo samaritano se voluit intelligi dominus noster iesus Christus: samaritanus enim custos interpretatur et de ipso dicitur: non dormitabit neque dormiet qui custodit israel, quia resurgens a mortuis, iam non moritur. denique cum dictum esset illi: quia samaritanus es, et daemonium habes, negavit se habere daemonium, quia se noverat daemonum expulsorem, non se negavit infirmi custodem.

Graecus. Vocat autem hic Christus se samaritanum opportune: cum enim alloqueretur legisperitum superbientem in lege, voluit exprimere quoniam nec sacerdos, nec levita, et qui conversabantur in lege, legis propositum implebant; sed ipse venit consummaturus legis propositum.

Ambrosius. Hic autem samaritanus etiam erat descendens; quis enim est qui descendit de caelo, nisi qui ascendit in caelum, filius hominis qui est in caelo? Theophylactus. Dicit autem iter faciens, quasi ex proposito hoc statuens, ut nos curaret.

Augustinus hypognosticon. venit autem in similitudine carnis peccati; ideo secus eum quasi in similitudine.

Graecus. Vel secus viam venit; fuit enim vere viator, non deviator, gratia nostri descendens ad terram.

Ambrosius. Veniens autem factus est compassionis nostrae susceptione finitimus, et misericordiae collatione vicinus; unde sequitur et videns eum, misericordia motus est.

Augustinus. videns quidem eum iacentem, non valentem, non currentem; et ideo misericordia motus est, quia in eo nullum meritum invenit, quo curari dignus esset; sed ipse de peccato damnavit peccatum in carne; unde sequitur et appropians alligavit vulnera eius, infundens oleum et vinum.

Augustinus de verb. Dom.. quid enim tam longinquum, quid tam remotum quam deus ab hominibus, immortalis a mortalibus, iustus a peccatoribus, non loco longe, sed dissimilitudine? cum ergo haberet in se duo bona, scilicet iustitiam et immortalitatem, et nos duo mala, scilicet iniquitatem et mortalitatem; si utrumque malum nostrum suscepisset, par noster fuisset, et liberatore nobiscum opus haberet. Ut ergo esset non hoc quod nos, sed prope nos, non est ille peccator ut tu; sed factus est mortalis quod tu; suscipiendo poenam, et non suscipiendo culpam, et culpam delevit et poenam.

Augustinus de quaest. evang.. Alligatio vulnerum est cohibitio peccatorum, oleum consolatio spei bonae per indulgentiam datam ad reconciliationem pacis; vinum exhortatio ad operandum ferventissime in spiritu.

Ambrosius. Vel constringit vulnera nostra austeriore praecepto, et sicut oleo fovet remissione peccati, sic vino compungit denuntiatione iudicii.

Gregorius moralium. vel in vino morsum districtionis adhibet, in oleo mollitiem pietatis; per vinum ungantur putrida, per oleum sananda foveantur. Miscenda est ergo lenitas cum severitate, et faciendum est quoddam ex utroque temperamentum, ut neque multa asperitate exulcerentur subdit, neque nimia benignitate solvantur.

Theophylactus. Vel aliter. Quae secundum hominem est conversio, oleum est; quae vero secundum deum, vinum est; quod divinitatem significat, quam nemo potuisset sustinere, nisi oleum haberetur, idest conversatio humana: unde quaedam operatus est humane, quaedam divinitus. Infudit ergo oleum et vinum, quia nos humanitate et divinitate salvavit.

Chrysostomus. Vel vinum infundit, idest sanguinem passionis, et oleum chrismatis, ut indulgentia daretur per sanguinem, sanctificatio conferretur per chrismatis unctionem. A caelesti medico conscissa loca ligantur, et intra semetipsa retinentia medicinam, operante medicamine, pristinae sanitati redduntur. infuso ergo vino et oleo, imposuit eum super iumentum; unde sequitur et imponens illum in iumentum suum, duxit in stabulum, et curam eius egit.

Augustinus. Iumentum eius est caro, qua ad nos venire dignatus est; imponi iumento est in ipsam incarnationem Christi credere.

Ambrosius. Vel iumento imponit dum peccata nostra portat et pro nobis dolet: homo enim iumento similis factus est: et ideo supra iumentum suum nos imposuit, ne nos essemus sicuti equus et mulus: ut per nostri corporis assumptionem infirmitatem nostrae carnis aboleret.

Theophylactus. Vel imposuit in suum iumentum, idest in corpus suum: membra namque sua nos fecit, et participes corporis eius. Et lex quidem non omnes suscipiebat: moabitae et ammonitae non intrabunt in ecclesiam dei; nunc vero in omni gente qui timet dominum, ab eo suscipitur volens credere et pars ecclesiae fieri; propter hoc dicit, quod duxit eum in stabulum.

Chrysostomus. Est enim stabulum ecclesia, quae in itinere mundi lassatos et sarcinis delictorum defessos suscipit venientes; ubi deposito onere peccatorum, viator lassus reficitur, et refectus salubri pascuo reparatur; et hoc est quod dicitur et curam illius egit. totum enim quicquid contrarium, nocens et malum est, foris est, quia intra stabulum requies omnis salubritasque inclusa est.

Beda. Et bene iumento impositum duxit in stabulum, quia nemo, nisi per baptismum corpori Christi adunatus, ecclesiam intrabit.

Ambrosius. Sed quia non vacabat samaritano huic diu in terris degere, redeundum erat unde descenderat: unde sequitur et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: curam illius habe. Quis est iste alter dies, nisi forte ille dominicae resurrectionis, de quo dictum est: haec est dies quam fecit dominus? duo autem denarii sunt duo testamenta, quae imaginem in se habent aeterni regis expressam, quorum pretio vulnera nostra curantur.

Augustinus de quaest. Evang.. vel duo denarii sunt duo praecepta caritatis, quam per spiritum sanctum acceperunt apostoli ad evangelizandum ceteris; vel promissio vitae praesentis et futurae.

Origenes. Vel duo denarii videntur mihi esse scientia sacramenti, quomodo pater in filio et filius in patre sit, qua velut mercede donatur ecclesiae angelus, ut diligentius curet hominem sibi commendatum, quem pro angustia temporis etiam ipse curaverat. Et promittitur ei quicquid de suo in medelam semiviventis expenderet, illico esse reddendum; unde sequitur et quodcumque supererogaveris, ego, cum rediero, reddam tibi.

Augustinus. Stabularius fuit apostolus, qui supererogavit aut illud consilium quod ait: de virginibus autem praeceptum domini non habeo, consilium autem do, aut quod etiam manibus suis operatus est, ne infirmorum aliquem in novitate evangelii gravaret, cum ei liceret ex evangelio pasci. Multum etiam supererogaverunt apostoli; sed et pro tempore doctores, qui vetus et novum testamentum exposuere, supererogaverunt, pro quibus retributionem accipient.

Ambrosius. beatus ergo ille stabularius qui alterius vulnera curare potest; beatus ille cui dicit iesus quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi. Sed quando reverteris, domine, nisi iudicii die? nam licet ubique sis semper et stans in medio nostrum, non cerneris a nobis; erit tamen tempus quo universa caro te respiciet revertentem. Reddes ergo quod debes beatis quibus es debitor. Utinam nos simus idonei debitores, ut quod accepimus possimus exsolvere.

Cyrillus. His ergo praemissis, opportune iam dominus legisperitum interrogat, subdens quis horum trium tibi videtur proximus fuisse illi qui incidit in latrones? at ille dixit: qui fecit misericordiam in illum. Neque enim sacerdos, neque levita factus fuit proximus patientis, sed ille qui est eius misertus: inutilis est enim sacerdotii dignitas et legis scientia, nisi per bona opera confirmetur; unde sequitur et ait illi iesus: vade, et tu fac similiter.

Chrysostomus. Quasi dicat: si quem vides oppressum, non dicas: utique nequam est; sed sive gentilis sit, sive iudaeus, et ope indigeat, non cavilleris auxiliari, quaecumque mala fuerit passus.

Augustinus de doctr. Christ.. ex hoc intelligimus eum esse proximum cui vel exhibendum est officium misericordiae, si indiget, vel exhibendum esset, si indigeret. Ex quo iam consequens est ut etiam ille a quo nobis vicissim exhibendum est, proximus noster sit: proximi enim nomen ad aliquid est; nec quisquam esse proximus nisi proximo potest. Nullum autem exceptum esse cui misericordiae denegetur officium, quis non videat? dicente domino: benefacite his qui vos oderunt. Unde manifestum est, hoc praecepto quo iubemur diligere proximum, etiam sanctos angelos contineri, a quibus tanta nobis misericordiae impenduntur officia, ex quo et ipse dominus proximum nostrum se dici voluit, significans se opitulatum esse semivivo iacenti in via.

Ambrosius. Non enim cognatio facit proximum, sed misericordia, quia misericordia est secundum naturam: nihil enim tam secundum naturam, quam iuvare consortem naturae.



Th. Aq. Catena aurea 10013