Th. Aq. Catena aurea 10114

LUCA 11,14-16

10114 (Lc 11,14-16)


Theophylactus. Cophos, quem latini interpretantur mutum, apud graecos frequenter dicitur qui non loquitur; dicitur etiam et qui non audit; sed magis proprie qui nec audit nec loquitur. Qui autem a nativitate non audivit, ex necessitate non loquitur: ea enim loquimur quae per auditum loqui docemur. Si quis tamen ex aliqua passione superveniente auditum amiserit, hunc nihil prohibet loqui. qui autem domino oblatus fuit, et mutus erat lingua et surdus auditu. Titus. Mutum autem vel surdum dicit daemonium quod hanc ingerit passionem, quod non audiatur divinum verbum. Nam daemones auferentes aptitudinem humani affectus, obtundunt animae nostrae auditum. Idcirco venit Christus ut eiciat daemonium, et audiamus verbum veritatis; unum enim sanavit, ut universalem praegustationem faciat humanae salutis; unde sequitur et cum eiecisset daemonium, locutus est mutus. Remigius. Daemoniacus autem iste apud Matthaeum non solum mutus, sed et caecus fuisse narratur. Tria igitur signa simul in uno homine perpetrata sunt. caecus videt, mutus loquitur, possessus a daemone liberatur quod quotidie completur in conversione credentium, ut, expulso primum daemone, fidei lumen aspiciant; deinde ad laudes dei tacentia prius ora laxentur.

Cyrillus. Hoc autem miraculo peracto, extollebat eum multitudo praeconiis, et gloria quae deum decet; unde sequitur et admiratae sunt turbae.

Beda. turbis autem, quae minus eruditae videbantur, domini semper facta mirantibus, scribae et pharisaei vel negare, vel sinistra interpretatione pervertere laborabant; quasi non divinitatis, sed immundi spiritus opera fuissent; unde sequitur quidam autem ex eis dixerunt: in beelzebub principe daemoniorum eicit daemonia. beelzebub deus erat accaron: nam beel quidem ipse baal, zebub autem musca vocatur. Dicit autem beelzebub, quasi vir muscarum; ex cuius spurcissimo ritu principem daemoniorum cognominabant.

Cyrillus. alii vero paribus stimulati livoris aculeis, petebant ab eo caeleste videre portentum; unde sequitur alii tentantes signum de caelo quaerebant ab eo: quasi dicerent: quamvis ab homine daemonium eieceris, non tamen hoc est divinae operationis argumentum: nondum enim vidimus aliquid prioribus simile miraculis: moyses enim transduxit populum per medium maris, iosue vero successor eius solem retardavit in gabaon; tu vero nihil horum ostendisti. Quaerere enim prodigia de caelo innuit, quod huiusmodi cogitationibus tunc temporis afficiebantur erga Christum.


LUCA 11,17-20

10117 (Lc 11,17-20)

Chrysostomus in Matthaeum. cum pharisaeorum suspicio irrationabilis esset, metu multitudinis non audebant eam divulgare, sed in animo suo eam vertebant; unde dicitur ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis: omne regnum in se divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.

Beda. Non ad dicta, sed ad cogitata respondit; ut vel sic compellerentur credere potentiae eius, quae cordis videbat occulta.

Chrysostomus. non autem respondebat ex scripturis, quia non attendebant, falso eas exponentes; sed ex his respondet quae communiter accidunt. Domus enim et civitas si fuerit divisa, velociter dissipatur, et etiam regnum, quo nihil est validius: firmat enim regna et domos subditorum concordia. Si ergo, inquit, ego per daemonem daemonia eicio, dissensio inter eos est, et perit virtus eorum; unde subdit si autem et satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum eius, quia dicitis me in beelzebub eicere daemonia? non enim satanas sibiipsi repugnat, nec suis satellitibus nocet, sed potius statuit regnum suum. Restat ergo quod divina virtute conteram satanam.

Ambrosius. In hoc etiam ostendit regnum suum individuum esse, atque perpetuum: et ideo qui non in Christo spem gerunt, sed in principe daemoniorum eicere daemones opinantur, eos regni negat esse perpetui, quod spectat etiam ad populum iudaeorum. Quomodo enim potest regnum iudaeorum esse perpetuum, quando a legis populo iesus negatur, qui ex lege debetur? ita ex parte se fides iudaicae plebis impugnat, impugnando dividitur, dividendo dissolvitur; et ideo regnum ecclesiae manebit aeternum, quia individua fides corpus est unum.

Beda. Regnum etiam patris et filii et spiritus sancti non est divisum, quod est aeterna stabilitate mansurum. Desistant igitur ariani iuniorem patre filium, filio vero spiritum sanctum dicere: quia quorum unum est regnum, horum est et una maiestas.

Chrysostomus in Matthaeum. haec est prima solutio; secunda vero, quae est de discipulis, quam ponit subdens si autem ego in beelzebub eicio daemonia, filii vestri in quo eiciunt? non dicit: discipuli mei, sed filii vestri, volens eorum permulcere furorem.

Cyrillus. Iudaei namque, et a iudaeis, secundum carnem, exorti sunt Christi discipuli: qui potestatem in spiritus immundos adepti erant a Christo, et oppressos ab eis in nomine Christi liberabant. Cum ergo filii vestri satanam in nomine meo conterunt, quomodo non habet multam amentiam, dicere me a beelzebub virtutem habere? damnabimini igitur ex fide natorum vestrorum; unde subditur ideo ipsi iudices vestri erunt.

Chrysostomus. quoniam enim ex vobis emanantes mihi obediunt, liquet quod condemnabunt operantes contraria.

Beda. Vel aliter. Filios iudaeorum exorcistas gentis illius significat, qui ad invocationem dei eiciebant daemones; quasi dicat: si expulsio daemonum in filiis vestris deo, non daemonibus deputatur: quare in me idem opus non eamdem habeat causam? ergo ipsi vestri iudices erunt, non potestate, sed operatione, dum illi expulsionem daemonum Deo assignant, vos beelzebub principi daemoniorum.

Cyrillus. Postquam ergo quod dicitis, calumniae notam habet, manifestum est quod in spiritu dei eicio daemonia; unde subdit porro si in digito dei eicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum dei.

Augustinus de cons. Evang.. Quod lucas digitum dei dicit, ubi Matthaeus dixit spiritum, ab eadem sententia non recedit; quin potius et aliquid docet, ut noverimus quemadmodum intelligamus ubicumque scripturarum legerimus digitum dei.

Augustinus de quaest. Evang.. dicitur autem spiritus sanctus digitus dei, propter partitionem donorum, quae in eo dantur unicuique propria, sive hominum, sive angelorum; in nullis enim membris nostris magis apparet partitio quam in digitis.

Cyrillus. Vel spiritus sanctus dicitur digitus dei: filius enim manus et brachium patris dictus est: operatur enim pater cuncta per eum. Sicut igitur digitus non est alienus a manu, sed ei naturaliter insitus; sic spiritus sanctus consubstantialiter connexus est filio, et per eum omnia filius operatur.

Ambrosius. nec tamen tibi membrorum compactione nostrorum portio quaedam videatur facienda virtutis; individuae enim rei non potest esse divisio; et ideo ad formam unitatis, non ad distinctionem potestatis referenda digiti nuncupatio est.

Athanasius contra arianos. Ad praesens autem non renuit dominus gratia suae humanitatis dicere se minorem spiritu sancto, dicens se in eo daemones eicere, quasi non sufficiente humana natura ad daemonum expulsionem, nisi virtute spiritus sancti.

Cyrillus. Et ideo convenienter dicitur pervenit in vos regnum dei; idest, si ego, homo existens, in spiritu divino eicio daemones, ditata est humana natura in me, et advenit regnum dei.

Chrysostomus in Matthaeum. dicit autem super vos, ut eos attraheret; quasi dicat: si vobis adveniunt prospera, cur vestra bona fastiditis? Ambrosius. simul ostendit etiam imperialem quamdam esse spiritus sancti potestatem, in quo regnum est dei: nos quoque, in quibus habitat spiritus, esse regalem domum. titus. Vel dicit pervenit in vos regnum dei, ut intelligatur, pervenit contra vos, non pro vobis: horrendus enim est perfidis Christi secundus adventus.


LUCA 11,21-23

10121 (Lc 11,21-23)

Cyrillus. Quia necessarium erat per multas considerationes detrahentium retractare sermonem, utitur nunc exemplo manifestissimo, quod demonstrat volentibus intueri, quod principem huius saeculi virtute sibi insita vicit, dicens cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet.

Chrysostomus in Matthaeum. Fortem vocat diabolum, non quia naturaliter huiusmodi sit, sed innuens antiquam eius tyrannidem, quam pusillanimitas nostra causavit.

Cyrillus. Erat enim ante salvatoris adventum violentia multa, rapiens alienos greges, scilicet dei, et quasi ad proprium ducens ovile.

Theophylactus. Arma autem eius sunt omnes species peccatorum, in quibus confidens invaluit contra homines.

Beda. Atrium vero illius mundum vocat, qui in maligno positus est, in quo usque ad salvatoris adventum potiebatur imperio; quia in cordibus infidelium sine ulla contradictione quiescebat, sed fortiori potentia Christus victor, omnes homines liberando, ipsum eiecit; unde subditur si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet.

Cyrillus. Postquam enim dei summi verbum, totius fortitudinis dator, et dominus virtutum, factum est homo, invasit illum, et arma eius abstulit.

Beda. sunt ergo arma eius astutiae dolique nequitiae spiritualis; spolia vero eius ipsi homines sunt ab eo decepti.

Cyrillus. nam qui dudum irretiti fuerant ab eo iudaei in divinam ignorantiam et errorem, evocati sunt per sanctos apostolos ad notitiam veritatis, et oblati sunt Deo patri per fidem adhibitam filio.

Basilius. distribuit etiam spolia, exhibens fideles custodias angelorum ad hominum salutem.

Beda. Victor etiam Christus spolia distribuit, quod est insigne triumphantis: quia captivam ducens captivitatem, dedit dona hominibus: quosdam quidem apostolos, alios evangelistas, hos prophetas, illos pastores ordinans et doctores.

Chrysostomus. deinde ponitur quarta solutio, cum subditur qui non est mecum, adversum me est; quasi dicat: ego volo homines offerre deo, satanas autem contrarium. qualiter ergo qui mihi non cooperatur, sed dissipat quae mea sunt, tam mihi consentaneus fieret ut una mecum eiceret daemones? sequitur et qui non colligit mecum, dispergit.

Cyrillus. Quasi dicat: ego veni ut filios dei ab eo dispersos congregem; at ipse satanas, cum mecum non sit, quae collegi et salvavi, tentat dispergere. Qualiter ergo qui meis dispensationibus refragatur, virtutem mihi ministrat? Chrysostomus. at si qui non cooperatur, adversarius est, multo magis qui obstat. Videtur tamen mihi et iudaeos ad praesens sub aenigmate tangere, ordinans eos cum diabolo: nam et ipsi agebant contra eum, et dispergebant quos congregabat.


LUCA 11,24-26

10124 (Lc 11,24-26)

Cyrillus. Post praemissa ostendit dominus unde contigit populo iudaeorum ut ad huiusmodi opiniones laberentur de Christo, dicens cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca inaquosa, quaerens requiem. Quod enim hoc exemplum ad iudaeos spectet, Matthaeus expressit dicens: sic erit et generationi huic pessimae. Quamdiu enim erant in aegypto viventes ritu aegyptiorum, inhabitabat in eis spiritus malignus, qui expulsus est ab eis, quando mactaverunt agnum in figura Christi, et liniti sunt eius sanguine, et sic evitaverunt destructorem.

Ambrosius. Itaque in uno homine totius populi iudaici comparatio est, a quo per legem spiritus immundus exierat. sed quia in gentibus, quorum corda prius arida erant, sed postmodum per baptisma rore spiritus humescebant, propter fidem Christi requiem diabolus invenire non potuit (immundis enim spiritibus Christus incendium est): ideo regressus est ad plebem iudaeorum; unde sequitur et non inveniens, dicit: revertar in domum meam unde exivi.

Origenes. idest ad eos qui sunt ex israel: quos vidit nihil divinum in se continentes, sed desertos et vacantes habitationi eius; unde sequitur et cum venerit, invenit eam scopis mundatam.

Ambrosius. Forensi enim et perfunctoria specie compta animo manet interiore pollutior: neque enim sacri fontis irriguo aut abluebat aut restinguebat ardorem: meritoque ad eam spiritus redibat immundus, adducens secum septem spiritus nequiores; unde sequitur et tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se; et ingressi habitant ibi: quoniam scilicet in hebdomada legis et octavae mysterium commisit. Itaque, ut nobis multiplicatur septiformis spiritus gratia; ita illis immundorum spirituum omnis cumulatur iniuria: universitas enim hoc numero aliquoties comprehenditur.

Chrysostomus in Matthaeum. incolunt autem animas iudaeorum daemones peiores prioribus: nam tunc temporis in prophetas saeviebant, nunc vero ipsi domino prophetarum iniuriantur; atque ideo a vespasiano et tito peiora passi fuerunt quam in aegypto et in babylone; unde sequitur et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Tunc etiam aderat eis divina provisio et gratia spiritus sancti; nunc vero etiam hac cura privantur; propter quod virtutis maior penuria nunc, et aerumna intensior, et daemonum exactio saevior.

Cyrillus. Sunt etiam novissima peiora prioribus, secundum illud apostolicum: melius erat eis veritatis viam non cognoscere, quam post agnitam retroire.

Beda. potest etiam hoc accipi de haeretico quolibet vel schismatico, vel etiam malo catholico, de quo, tempore baptismatis, spiritus exierat immundus, locaque inaquosa peragrat; idest, corda fidelium, quae a mollitie fluxae cogitationis expurgata sunt, callidus insidiator explorat, si quos ibi nequitiae suae gressus figere possit. Dicit autem revertar in domum meam unde exivi: in quo timendum est ne culpa, quam in nobis extinctam credebamus, per incuriam nos vacantes opprimat. Invenit autem eam scopis mundatam, hoc est gratia baptismatis a peccatorum labe castigatam, sed nulla boni operis industria cumulatam. Per septem autem malos spiritus, quos assumit, universa vitia designat. Nequiores autem dicuntur, quia non solum habebit illa septem vitia quae septem spiritualibus sunt contraria virtutibus, sed etiam per hypocrisim ipsas se virtutes habere simulabit.

Chrysostomus in Matthaeum. non solum autem illis, sed et nobis fore dicta accipiamus quae sequuntur et erunt novissima hominis illius peiora prioribus: quia si illustrati et a pristinis malis remoti, denuo redimus ad eamdem nequitiam, gravior deinceps erit poena sequentium peccatorum.

Beda. Posset etiam simpliciter intelligi, dominum haec ad distinctionem suorum et satanae operum adiunxisse, quod scilicet ipse semper polluta mundare, satanas vero mundata gravioribus sordibus contaminare festinet.


LUCA 11,27-28


10127 (Lc 11,27-28)

Beda. Scribis et pharisaeis dominum tentantibus, simul et blasphemantibus, incarnationem eius magna fiducia quaedam mulier confitetur; unde sequitur factum est autem cum haec diceret, extollens vocem quaedam mulier de turba, dixit illi: beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti: ubi et praesentium calumniam, et futurorum confundit haereticorum perfidiam; nam sicut tunc iudaei, sancti spiritus opera blasphemando, verum dei filium negabant; sic haeretici postea negando mariam semper virginem, spiritus sancti cooperante virtute, nascituro unigenito Deo carnis suae materiam ministrasse, verum consubstantialemque patri filium hominis fateri non debere dixerunt. Sed si caro verbi dei secundum carnem nascentis, a carne virginis matris pronuntiatur extranea, sine causa venter qui eum portasset, et ubera quae lactassent, beatificantur. qua vero consequentia eius lacte credatur nutritus ex cuius semine negatur conceptus, cum ex unius et eiusdem fontis origine, secundum physicos, uterque liquor manare perhibetur? non autem tantummodo eam quae verbum dei corporaliter generare meruerat, sed et omnes qui idem verbum spiritualiter auditu fidei concipere, et boni operis custodia vel in suo, vel in proximorum corde parere et quasi alere studuerint, asserit esse beatos; sequitur enim at ille dixit: quinimmo beati qui audiunt verbum dei, et custodiunt illud.

Chrysostomus in Matthaeum. non fuit hoc responsum repudiantis matrem, sed ostendentis quod nihil ei partus profuisset, nisi valde bona et fidelis fuisset. ceterum si mariae non proderat sine virtutibus animae Christum ab ea ortum traxisse: multo magis nobis sive patrem, sive fratrem, sive filium virtuosum habeamus, nos autem absistamus ab illius virtute, nequaquam hoc prodesse valebit.

Beda. Eadem autem dei genitrix et inde quidem beata, quia verbi incarnandi ministra est facta temporalis; sed inde multo beatior, quia eiusdem semper amandi custos manebat aeterna. Hac etiam sententia sapientes iudaeorum percutit, qui verbum dei non audire et custodire, sed negare et blasphemare quaerebant.


LUCA 11,29-32

10129 (Lc 11,29-32)

Beda. Duplici dominus fuerat quaestione pulsatus. Quidam enim calumniabantur eum in beelzebub eiecisse daemonia, quibus hactenus est responsum; et alii tentantes, signum de caelo quaerebant ab eo, quibus ab hinc respondere incipit; unde sequitur turbis autem concurrentibus, coepit dicere: generatio haec, generatio nequam est.

Ambrosius. Ut scias synagogae populum deformari, ubi ecclesiae beatitudo laudatur. Sicut autem fuit ionas signum ninivitis, ita erit et filius hominis iudaeis; unde subditur signum quaerit; et signum non dabitur ei, nisi signum ionae prophetae.

Basilius. Signum est res in propatulo posita, alicuius occulti continens in se declarationem; sicut ionae signum descensum ad inferos ac iterum ascensum Christi, et resurrectionem a mortuis repraesentat; unde subditur nam sicut ionas fuit signum ninivitis, ita et filius hominis generationi isti.

Beda. signum eis tribuit, non de caelo, quia indigni erant videre; sed de profundo inferni: signum scilicet incarnationis, non divinitatis; passionis, non glorificationis.

Ambrosius. Ut autem ionae typus signum dominicae passionis est, ita etiam gravium, quae iudaei commiserunt, testificatio peccatorum est. simul advertere licet et maiestatis oraculum, et pietatis iudicium: namque ninivitarum exemplo et denuntiatur supplicium, et remedium demonstratur; unde etiam debent iudaei non desperare indulgentiam, si velint agere poenitentiam.

Theophylactus. sed ionas post exitum suum a ventre ceti, sua praedicatione ninivitas convertit; Christo vero resurgenti iudaeorum generatio non credidit: unde praeiudicium fuit eis; de quo praeiudicio subdit duplex exemplum, cum dicitur regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius, et condemnabit illos.

Beda. Non utique potestate iudicii, sed comparatione facti melioris; unde sequitur quia venit a finibus terrae audire sapientiam salomonis: et ecce plusquam salomon hic. Hic in isto loco non pronomen est, sed adverbium loci, et significat: idest, in praesentiarum inter vos conversatur qui incomparabiliter est salomone praestantior.

Cyrillus. non autem dixit: maior salomone ego sum; ut persuadeat nobis humiliari, etsi fecundi sumus spiritualium gratiarum; quasi dicat: festinavit ad audiendum salomonem mulier barbara, per tam longum iter auditura scientiam visibilium animantium, et vires herbarum; vos autem cum assistatis et audiatis de invisibilibus et caelestibus ipsam sapientiam vos instruentem, et verba signis et operibus comprobantem; alienamini contra verbum, et miracula insensibiliter praeteritis.

Beda. Si autem regina austri, quae electa esse non dubitatur, surget in iudicio cum reprobis, ostenditur una cunctorum, bonorum scilicet malorumque, resurrectio mortalium; et hoc non iuxta fabulas iudaeorum mille annis ante iudicium, sed in ipso esse futura iudicio.

Ambrosius. In hoc quoque iudaeorum plebem damnans, ecclesiae mysterium vehementer exprimit, quae in regina austri per studium percipiendae sapientiae de totius orbis finibus congregatur, ut pacifici salomonis verba cognoscat: regina plane, cuius regnum est indivisum, de diversis et distantibus populis in unum corpus assurgens.

Gregorius nyssenus. Sicut autem illa regina erat aethiopum, et longe distans; sic in principio nigra erat ecclesia gentium, et multum distabat a veri dei notitia; at ubi pacificus Christus emicuit, tunc, caecutientibus iudaeis, accedunt gentiles, offeruntque Christo pietatis aromata, et aurum divinae notitiae, et gemmas, obedientiam scilicet praeceptorum.

Theophylactus. vel quia auster laudatur in scriptura, sicut calidus et vivificans. Anima igitur regnans in austro, idest in spirituali conversatione, venit audire sapientiam salomonis regis pacifici domini dei nostri; idest, in contemplationem erigitur, ad quam nullus perveniet, nisi regnet in bona vita. Ponit autem consequenter exemplum de ninivitis, dicens viri ninivitae surgent in iudicio cum generatione hac, et condemnabunt illam.

Chrysostomus super Matthaeum. condemnationis iudicium ex similibus vel dissimilibus fit: ex similibus quidem sicut in parabola de decem virginibus; ex dissimilibus autem, sicut cum ninivitae condemnant eos qui erant tempore Christi, ut sic fiat condemnatio clarior: nam illi quidem barbari, hi vero iudaei; hi refecti propheticis documentis, illi numquam acceperant auditum divinum: illuc ivit servus, huc dominus; ille eversionem praedicabat, iste regnum caelorum annuntiat. Notum est ergo cuilibet quod iudaeos decebat potius credere; accidit autem contrarium; unde subdit quia poenitentiam egerunt in praedicatione ionae; et ecce plusquam ionas hic.

Ambrosius. Secundum mysterium autem, ex duobus constat ecclesia: ut aut peccare nesciat, quod scilicet pertinet ad austri reginam; aut peccare desinat, quod scilicet pertinet ad ninivitas poenitentiam agentes. Poenitentia enim delictum abolet, sapientia cavet.

Augustinus de cons. evang.. Hoc autem lucas narrat eo loco quidem quo Matthaeus, sed aliquanto dispari ordine. Quis autem non videat superfluo quaeri quo illa ordine dominus dixerit; cum et hoc discere debeamus per evangelistarum excellentissimam auctoritatem, non esse mendacium, si quisque non hoc ordine cuiusquam sermonem digesserit quo ille a quo processit, cum ipsius ordinis nihil intersit ad rem, sive ita sit, sive ita?

LUCA 11,33-36

10133 (Lc 11,33-36)


Beda. De se ipso dominus hic loquitur, ostendens, etsi supra dixerit nullum generationi nequam, nisi signum ionae dandum, nequaquam tamen lucis suae claritatem fidelibus occultandam. Ipse quidem lucernam accendit qui testam humanae naturae flamma suae divinitatis implevit: quam profecto lucernam nec credentibus abscondere, nec modio supponere, hoc est sub mensura legis includere, vel intra unius iudaeae gentis terminos voluit cohibere; sed supra candelabrum posuit, idest ecclesiam, quia in nostris frontibus fidem suae incarnationis affixit, ut qui ecclesiam fideliter ingredi voluerint, lumen veritatis palam queant intueri. Denique praecepit ne opera tantummodo, sed et cogitationes, et ipsas etiam cordis intentiones mundare et castigare meminerint; nam sequitur lucerna corporis tui est oculus tuus.

Ambrosius. vel lucerna fides est; iuxta quod scriptum est: lucerna pedibus meis verbum tuum, domine. Verbum enim dei fides nostra est. Lucerna autem lucere non potest, nisi aliunde lumen acceperit: unde et virtus nostrae mentis et sensus accenditur, ut mna quae perierat possit reperiri. Nemo ergo fidem sub lege constituat: lex enim intra mensuram est, ultra mensuram gratia: lex obumbrat, gratia clarificat.

Theophylactus. Vel aliter. quia iudaei videntes miracula accusabant ex eorum mentis malitia, propter hoc dicit dominus quod accipientes lucernam a deo, intellectum scilicet, aemulatione obscurati, miracula et beneficia non cognoscebant. sed ad hoc intellectum a Deo suscepimus ut supra candelabrum poneremus, ut etiam alii qui ingrediuntur, lumen videant. Sapiens quidem iam ingressus est; qui vero addiscit, adhuc ambulat. quasi pharisaeis dicat: oportet vos uti intellectu ad miraculorum notitiam, et aliis declarare: quoniam quae videtis sunt opera non beelzebub, sed filii dei; unde secundum hunc intellectum subdit lucerna corporis tui est oculus tuus.

Origenes. oculum quippe appellat proprie intellectum nostrum; totam autem animam, quamvis non corpoream, hic tropologice vocat corpus: illustratur enim ab intellectu anima tota.

Theophylactus. Sicut autem corporis oculus si lucidus fuerit, corpus lucidum erit: si vero tenebrosus, et corpus similiter tenebrosum: sic comparatur intellectus ad animam; unde subditur si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit.

Origenes. Intellectus enim a suo principio in solo simplicitatis studio est, nullam continens duplicitatem et dolum et divisionem in se.

Chrysostomus super Matthaeum. Si ergo intellectum corruperimus, qui potest solvere passiones, totam laesimus animam, patimurque diram caliginem, perversione excaecati intellectus; unde subdit vide ergo ne lumen quod in te est tenebrae sint. Non sensibiles dicit tenebras, sed intrinsecam habentes originem, et quas nobiscum passim deferimus, extincto nobis oculo animae; de cuius luminis virtute subdit, dicens si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te.

Origenes. idest, si corpus tuum sensibile factum est luminosum, illustrato corpore a lucerna, adeo ut non amplius in te sit membrum tenebrosum; multo magis te non peccante, intantum fiet lucidum totum tuum corpus spirituale, ut comparentur splendores eius illustranti lucernae, dum lux quae erat in corpore, quae consueverat esse caligo, dirigitur quocumque praeceperit intellectus.

Gregorius nazianzenus. vel aliter. Ecclesiae lucerna et oculus est praelatus. Necesse est ergo ut, sicut oculo puro verum habente corpus dirigitur, impuro vero existente deviat: sic et in praelato, qualitercumque se habet, oportet pariter naufragium pati ecclesiam, vel salvari.

Gregorius moralium. vel aliter. Appellatione corporis unaquaeque actio intelligitur, quae intentionem suam quasi intuentium oculum sequitur; unde dicitur lucerna itaque corporis tui est oculus tuus, quia per bonae intentionis radium merita illustrantur actionis. Si ergo oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit: quia si recte intendimus per simplicitatem cogitationis, bonum opus efficitur, etiam si minus bonum esse videatur; et si oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit; quia cum perversa intentione quid vel rectum agitur, etsi splendere coram hominibus cernitur, tamen apud examen interni iudicis obscuratur; unde et recte subditur vide ergo ne lumen quod in te est, tenebrae sint: quia si hoc quod bene nos agere credimus, ex mala intentione fuscamus; quanta ipsa mala sunt quae mala esse, et cum agimus, non ignoramus? Beda. Cum autem subdit si ergo corpus tuum lucidum fuerit etc., totum corpus nostrum omnia opera nostra dicit. Si igitur bonum bona intentione patraveris, non habens in tua conscientia aliquam partem tenebrosae cogitationis; etsi contigerit aliquem proximorum tua bona actione noceri, tu tamen pro tuo simplici corde, et hic gratia, et in futuro lucis gloria donaberis. Quod significat subdens et sicut lucerna fulgoris illuminabit te. haec contra hypocrisim pharisaeorum sub dolo signa quaerentium, specialiter dicta sunt.


LUCA 11,37-44

10137 (Lc 11,37-44)

Cyrillus. Pharisaeus quamvis tenax esset sui propositi, dominum tamen in propriam domum vocat; unde dicitur et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisaeus ut pranderet apud se.

Beda. Consulte lucas non ait: et cum haec loqueretur; sed cum loqueretur, ut ostendat eum non statim finitis quae proposuerat verbis, sed aliquot interpositis, apud pharisaeum prandere rogatum.


Augustinus de cons. Evang.. Ut enim hoc lucas narraret, digressus est a Matthaeo circa illum locum ubi ambo commemoraverant quod dictum est a domino de signo ionae, et de regina austri, et de ninivitis, et de spiritu immundo: post quem sermonem dicit Matthaeus: adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater eius et fratres stabant foris, quaerentes ei loqui. Lucas autem in eo sermone domini, commemoratis etiam quibusdam quae Matthaeus dixisse dominum praetermisit, ab ordine quem cum Matthaeo tenuerat, digreditur.

Beda. Itaque postquam nuntiatis sibi foris matre et fratribus ait: qui enim fecerit voluntatem domini, hic frater meus, et soror mea, et mater est, datur intelligi, rogatu pharisaei intrasse convivium.

Cyrillus. Sed ipse Christus, qui eorum pharisaeorum nequitiam noverat, dispensative condescendit, satagens commonere eos, ad similitudinem optimorum medicorum, qui gravius infirmantibus afferunt remedia suae industriae; unde sequitur et ingressus recubuit. Dedit autem occasionem verbis Christi indocilis pharisaeus scandalizatus, quia cum opinaretur eum iustum et prophetam, non conformabatur irrationabili eorum consuetudini; unde subditur pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium.

Augustinus de verb. dom.. Omni enim die pharisaei antequam pranderent, abluebant se aqua; quasi quotidiana lavatio possit cordis esse mundatio. Apud seipsum autem pharisaeus cogitavit, voce non sonuit: ille tamen audivit qui interiora cernebat; unde sequitur et ait dominus ad illum: nunc vos, pharisaei, quod de foris est calicis et catini mundatis; quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate.

Cyrillus. Poterat autem dominus et aliis uti verbis, commonens pharisaeum insanum; captat tamen tempus, et ex his quae erant prae manibus contexit documentum. hora namque mensae et pabuli, sumit pro exemplo calicem et catinum, ostendens quod mundos et lotos decet esse sincere ministrantes Deo non solum a spurcitia corporali, immo ab ea quae latet intrinsecus penes mentem: sicut aliquod vasorum quibus servitur in mensa, bonum est et extrinsecis et intrinsecis carere contagiis.

Ambrosius. Vide autem corpora nostra terrenorum et fragilium expressione significari, quae brevi lapsu praecipitata franguntur, et facile ea quae mens volvit interne, per sensus et gesta corporis prodit, sicut illa quae calix interius continet, foris lucent: unde et in posterioribus non dubium est vocabulo calicis passionem corporis declarari. Cernis igitur quod nos non exteriora huius calicis et catini, sed interiora contaminant; quia dixit quod intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate.

Augustinus. Sed quomodo non pepercit homini a quo fuerat invitatus? magis quidem obiurgando pepercit, ut correcto in iudicio parceret. deinde ostendit nobis quia et baptisma quod semel adhibetur, per fidem mundat; fides autem intus est, non foris. Fidem autem contemnebant pharisaei, et quod foris erat lavabant, intus inquinatissimi manebant; quod dominus improbat dicens stulti, nonne qui fecit quod de foris est, etiam id quod intus est fecit? Beda. Quasi dicat: qui utramque hominis naturam fecit, utramque mundari desiderat. Hoc est contra manichaeos qui animam tantum a deo, carnem vero putant a diabolo creatam. Hoc etiam est contra illos qui corporalia peccata, fornicationem scilicet, furtum, et cetera talia peccata, quasi gravissima detestantur; spiritualia vero, quae non minus damnat apostolus, ut levia contemnunt.

Ambrosius. Dominus autem, quasi bonus praeceptor, docuit quomodo nostri corporis mundare contagium debeamus, dicens verumtamen quod superest date eleemosynam; et ecce omnia munda sunt vobis. vides quanta remedia. Mundat nos misericordia, mundat nos dei sermo: iuxta quod scriptum est: iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis.

Augustinus de eleemosyna. misericors monet misericordiam fieri: et quia servare quaerit quos magno redemit pretio, post gratiam baptismi sordidatos, docet denuo posse purgari.

Chrysostomus. dicit autem date eleemosynam, non iniustitiam; est enim eleemosyna quae caret iniustitia qualibet: haec omnia facit munda, et ieiunio est praestantior; quod quamvis sit laboriosius, illa tamen est lucrosior. illustrat animam, impinguat, bonam efficit et decoram. Qui cogitat misereri roganti, citius a peccatis desistet. Sicut enim medicus qui crebro vulneratis medetur, frangitur de facili in aerumnis aliorum; sic et nos si vacaverimus egenorum auxiliis, de facili contemnemus praesentia, et in caelum levabimur. Non parvum est igitur eleemosynae cataplasma, cum valeat omnibus apponi vulneribus.

Beda. Dicit autem quod superest, scilicet necessario victui et vestimento. Neque enim ita facienda iubetur eleemosyna ut teipsum consumas inopia; sed ut tui cura corporis expleta, inopem quantum vales sustentes. Vel ita intelligendum: quod superest, idest quod tam multo scelere praeoccupatis solum remedium restat, date eleemosynam: qui sermo ad omnia quae utili miseratione fiunt, valet: non enim solum qui dat esurienti cibum et cetera huiusmodi, verum etiam qui dat veniam peccanti, atque orat pro eo; et qui corripit, et aliqua emendatoria poena plectit, eleemosynam dat.

Theophylactus. vel dicit quod superest: nam facultates praesident cupido cordi.

Ambrosius. totus itaque pulcherrimus ab hinc dirigitur locus, ut quoniam nos ad studium simplicitatis invitat, superflua iudaeorum et terrena condemnet. Et tamen ipsis peccatorum abolitio promittitur, si misericordiam consequantur.

Augustinus de verb. Dom.. Si autem mundari non possunt nisi credentes in eum qui fide mundat cor, quid est quod dicit date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis? attendamus: forte et ipse exponit. illi enim de omnibus suis fructibus decimam partem detrahebant, et eleemosynas dabant; quod non facile aliquis facit Christianus. Irriserunt ergo illum eis hoc dicentem, quasi hominibus qui eleemosynas non facerent. Hoc deus sciens subiungit sed vae vobis pharisaeis, qui decimatis mentham et rutam et omne olus, et praeteritis iudicium et caritatem dei. Non ergo est hoc facere eleemosynam; facere enim eleemosynam, est facere misericordiam. Si intelligis, a te incipe: quomodo enim es misericors alteri, si crudelis es tibi? audi scripturam dicentem: miserere animae tuae, placens deo. Redi ad conscientiam tuam quicumque male aut infideliter vivis; et ibi invenis mendicantem animam tuam, vel forte egestate obmutescentem. In iudicio et caritate fac eleemosynam cum anima tua. Quid est iudicium? displice tibi. Quid est caritas? dilige deum, dilige proximum. Hanc eleemosynam si praetermittis, quantumvis ames, nihil facis quando tecum non facis.

Cyrillus. Vel hoc dicit in pharisaeorum reprehensionem: quia illa sola praecepta attentius observari iubebant a populis subiectis quae causa erant illis reddituum fecundorum; unde nec minima olerum postponebant, opus autem ingerendae dilectionis ad deum et iudicii iustam censuram negligebant.

Theophylactus. quia enim deum contemnebant, indifferenter sacra tractantes, praecipit eis dilectionem dei habere. Per iudicium vero dilectionem innuit proximi; nam quod aliquis iuste iudicet proximo, ex eius dilectione provenit.

Ambrosius. Vel iudicium, ideo quia non omnia quae agunt in iudicium referunt: caritatem, ideo quia non ex affectu diligunt deum. Sed ne rursus fidei studiosos nos faciat operum negligentes, perfectionem fidelis viri brevi sermone concludit, ut et fide et operibus approbetur, dicens haec autem oportuit facere, et illa non omittere.

Chrysostomus in Matthaeum. ubi quidem sermo iudaicae mundationis agebatur, totaliter praeterivit; sed quia decima eleemosyna quaedam est, et nondum erat tempus expresse interimendi legalia, propter hoc dicit haec oportuit facere.

Ambrosius. Arrogantiam quoque iactantium iudaeorum redarguit, dum primatus appetunt; sequitur enim vae vobis pharisaeis, qui diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro.

Cyrillus. Per ea quibus illos reprehendit, nos facit meliores: vult etenim nos ambitione carere, et non plus venari apparentiam quam veri existentiam; quod tunc pharisaei agebant. Salutari enim ab aliquibus, et praesidere eis, non vere nos idoneos esse ostendit; pluribus enim haec contingunt, cum boni non sint; unde subdit vae vobis qui estis ut monumenta quae non apparent. Volentes enim ab hominibus salutari et eis praesidere ut magni aestimentur, ab occultis sepulchris non differunt, quae nitent quidem extrinsecus ornamentis, sunt autem plena omni spurcitia.

Ambrosius. Et quasi sepulchra quae non apparent, specie fallunt visuque decipiunt transeuntes; unde sequitur et homines ambulantes supra nesciunt; ita scilicet ut cum foris speciosa promittant, plena intus foetoris includant.

Chrysostomus in Matthaeum. Sed quod tales extiterint pharisaei, non est mirabile; si autem nos digni reputati fieri templa dei, fiamus repente sepulchra solum foetorem continentia, hoc est extremae miseriae.

Cyrillus. Ait autem hic apostata iulianus, vitanda esse sepulchra, quae Christus ipse ait esse immunda; sed ignoravit vim verborum salvatoris; non enim iussit a monumentis discedere, sed eis comparavit pharisaeorum fictitium populum.



Th. Aq. Catena aurea 10114