Th. Aq. Catena aurea 10310

LUCA 13,10-17

10310 (Lc 13,10-17)

Ambrosius. Cito quod de synagoga dixerat indicavit; ad ipsam utique arborem venisse se monstrat qui in eadem praedicabat; unde dicitur erat autem docens in synagoga eorum sabbatis.

Chrysostomus. docet quidem non seorsum, sed in synagogis secure, in nullo dubitans, nec aliquid contra legem moysi statuens; sabbato autem, quia tunc iudaei legi vacabant.

Cyrillus. Ad expugnationem autem corruptionis, et mortis, et invidiae diaboli contra nos, prodiit incarnatio verbi; et hoc apparet ex ipsis eventibus; sequitur enim et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo. dicit autem spiritum infirmitatis, quia mulier haec patiebatur atrocitate diaboli, derelicta a Deo propter propria crimina, vel propter transgressionem adae, ob quam humana corpora infirmitatem et mortem incurrerunt. Dat autem super hoc deus diabolo potestatem, ut homines mole adversitatis depressi, velint ad meliora transire. genus autem infirmitatis ostendit, dicens et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere.

Basilius. Brutorum siquidem caput humi deflexum est, terram cernit; caput hominis erectum est in caelum, oculi superna conspiciunt: convenit enim ei quaerere superna, transcendere terrena intuitu.

Cyrillus. Ostendens autem dominus adventum suum in hunc mundum dissolutivum esse humanarum passionum, mulierem sanavit; unde sequitur quam cum vidisset iesus, vocavit eam ad se, et ait illi: mulier, dimissa es ab infirmitate tua. vox aptissima deo, plena maiestate superna: fugat enim morbum imperatorio motu: qui etiam manus illi imponit; sequitur enim imposuit illi manus; et confestim erecta est, et glorificabat deum: in quo oportet perpendere sacram carnem induisse virtutem divinam: erat enim ipsius dei caro, non autem alicuius alterius, quasi separatim existente filio hominis a filio dei, sicut falso aliquibus visum est. Sed ingratae synagogae praesul, postquam vidit feminam humi repentem solo tactu erectam, et divina referentem magnalia, ardens domini gloria, irretitur invidia, arguitque miraculum, quasi videretur sollicitari pro sabbato; unde sequitur respondens autem archisynagogus indignans quia sabbato curasset hominem iesus, dicebat turbae: sex dies sunt in quibus oportet operari; in his venite et curamini, et non in die sabbati. Hortatur ceteris diebus dispersos, et propriis vacantes operibus, non sabbato, videre et mirari prodigia domini, ne forte credant. Sed dic, lex prohibuit ab opere manuali die sabbati abstinere; numquid ab eo quod verbo et ore fit? cesses ergo comedere et potare ac loqui et psallere in sabbato. Et si nec legem legis, cur tibi sabbatum? ceterum, si manuale opus lex prohibuit, quomodo manuale opus est feminam verbo erigere? Ambrosius. Denique et deus ab operibus mundi quievit, non operibus quibus sempiterna et iugis operatio est, sicut filius ait: pater meus usque modo operatur, et ego operor, ut ad similitudinem dei saecularia nostra opera, non religiosa cessarent. Unde dominus specialiter ei respondit; sequitur enim respondit autem ad illum dominus, et dixit: hypocritae, unusquisque vestrum in sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio, et ducit adaquare? Basilius. hypocrita est qui in theatro assumit alienam personam; sic et in vita praesenti quidam alia gerunt in corde, et alia superficialiter ostendunt hominibus.

Chrysostomus. bene igitur dicit hypocritam principem synagogae: quia faciem habebat legis cultoris, mens vero eius erat versuti et invidi: non enim turbatur propter sabbatum, quia violatur, sed propter Christum, quia glorificatur. Tu tamen attende, quod ubi quidem opus fieri iussit, sicut cum paralytico iussit grabatum tollere, transtulit sermonem ad maius, convincens eos per dignitatem patris, cum dicit: pater meus usque modo operatur, et ego operor; hic autem ubi totum faciens verbo, nihil aliud adicit, ex his quae ipsi faciebant, calumniam solvit.

Cyrillus. arguitur autem archisynagogus ut hypocrita, dum bruta quidem adaquat in sabbato, mulierem vero non magis genere quam fide filiam abrahae, non dignam putat solvi ab aegritudinis vinculo; unde subdit hanc autem filiam abrahae, quam alligavit satanas ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati? malebat siquidem mulierem tamquam quadrupedia cernere terram, quam hominum staturam recipere, dummodo Christus non magnificaretur. Non autem erat eis quid responderent; sed ipsi sibi ipsis erant irrefragabilis reprehensio; unde sequitur et cum haec diceret, erubescebant omnes adversarii eius; sed populus, quasi commoda ex miraculis consequens, laetabatur de signis; unde sequitur et omnis populus gaudebat in universis quae gloriose fiebant ab eo. Nam claritas operum omnem quaestionem solvebat apud eos qui non quaerebant mentibus perversis.

Gregorius in evang.. Mystice autem hoc significat ficulnea infructuosa quod mulier inclinata: humana enim natura ad peccatum ex voluntate corruens, quia fructum obedientiae ferre noluit, statum rectitudinis amisit; et hoc significat ficulnea reservata quod mulier erecta.

Ambrosius. Vel ficus synagogam figurat. denique in muliere infirma quasi ecclesiae figura succedit; quae cum mensuram legis et resurrectionis impleverit, in illa quiete perpetua in sublime erecta fastigium, inclinationem nostrae infirmitatis sentire non potuit. Nec aliter curari potuisset haec mulier, nisi quia legem implevit et gratiam: nam in decem verbis legis perfectio est, in octavo numero resurrectionis plenitudo.

Gregorius. vel aliter. Sexto die homo factus est, atque eodem sexto die opera cuncta domini perfecta sunt. Senarius autem numerus in trigonum ductus, decem et octo facit. Quia ergo homo qui sexto die factus est, perfecta opera habere noluit, sed ante legem, sub lege, atque in exordio inchoantis gratiae infirmus extitit, decem et octo annis mulier curva fuit.

Augustinus de verb. Dom.. Quod ergo significat triennium in arbore, hoc decem et octo anni in illa muliere, quia ter seni decem et octo faciunt. Curva autem erat, sursum aspicere non poterat, quia sursum corda sine causa audiebat.

Gregorius. omnis enim peccator terrena cogitans, caelestia non requirens, sursum respicere non valet; quia dum desideria inferiora sequitur, a mentis suae rectitudine curvatur; et hoc semper videt, et sine intermissione cogitat. Vocavit eam dominus et erexit: quia illuminavit et audivit. Vocat enim quandoque, sed non erigit: quia plerumque videmus quae agenda sunt, sed opera non implemus: usitata enim culpa obligat mentem, ut nequaquam surgere possit ad rectitudinem. conatur, et labitur: quia ubi diu sponte perstitit, ibi cum noluerit cadit.

Ambrosius. opus autem sabbati signum futuri est, quod unusquisque perfunctus lege et gratia, per misericordiam dei corporeae fragilitatis molestiis exuetur. Cur autem aliud animal indicavit, nisi ut ostenderet futurum ut iudaicus et gentilis populus, sitim corporis, aestusque mundi huius, dominici fontis ubertate deponat; et sic per vocationem duorum populorum ecclesiam salvam futuram? Beda. Filia autem abrahae est anima quaecumque fidelis, vel ecclesia de utroque populo ad fidei unitatem collecta. Idem ergo mystice est bovem vel asinum solutum a praesepio potum duci, quod est filiam abrahae a vinculo nostrae inclinationis erigi.


LUCA 13,18-21

10318 (Lc 13,18-21)

Glossa. Erubescentibus adversariis, et populo gaudente de his quae gloriose fiebant a Christo, profectum evangelii consequenter sub quibusdam similitudinibus manifestat; unde dicitur dicebat ergo: cui simile est regnum dei, et cui simile aestimabo illud? simile est grano sinapis.

Ambrosius. Alio loco granum sinapis legitur, ubi confertur. Ergo si regnum caelorum sicut granum sinapis est, et fides sicut granum sinapis, fides est utique regnum caelorum quod intra nos est. Granum quidem sinapis res est vilis et simplex: si teri coeperit, vim suam fundit: et fides simplex primo videtur: sed si atteratur adversis, gratiam suae virtutis effundit. Grana sinapis martyres sunt. Habebant odorem fidei, sed latebat: venit persecutio, contriti sunt gladio, per totius mundi terminos grana sui sparsere martyrii. ipse etiam dominus granum est sinapis: teri voluit, ut diceremus: Christi bonus odor sumus; seminari voluit velut granum sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum: in horto enim Christus captus et sepultus est, ubi etiam resurrexit et factus est arbor; unde sequitur et factum est in arborem magnam. Dominus enim noster granum est cum sepelitur in terra, arbor cum elevatur in caelum. Est etiam arbor mundum obumbrans; unde sequitur et requieverunt volucres caeli in ramis eius, idest potestates caelorum, et quicumque spiritualibus factis evolare meruerunt. Ramus est petrus, ramus est paulus, in quorum sinus per quosdam disputationum recessus, qui eramus longe, assumptis virtutum remigiis advolamus. Ergo semina in horto tuo Christum. Hortus utique locus est plenus florum, in quo gratia tui operis effloreat, et multiplex odor variae virtutis exhalet. Ibi ergo Christus ubi fructus est seminis.

Cyrillus. vel aliter. Regnum dei est evangelium, per quod acquirimus posse regnare cum Christo. Sicut igitur sinapis semen superatur quidem quantitate a seminibus olerum, crescit autem adeo ut plurium fiat umbraculum avium; sic et salvatoris doctrina penes paucos erat in principio, sed postea recepit augmentum.

Beda. Homo autem Christus est, hortus est ecclesia, eius disciplinis colenda; qui bene dicitur granum accepisse, quia dona quae nobis cum patre tribuit ex divinitate, nobiscum accipit ex humanitate. Crevit autem evangelii praedicatio cunctum disseminata per orbem; crescit et in mente cuiusque credentis, quia nemo repente fit perfectus. crescendo autem non herbarum, quae velociter arescunt, sed arborum instar exurgit. Rami huius arboris dogmatum sunt diversitates, in quibus animae castae virtutum pennis ad superna tendentes nidificant et requiescunt.

Theophylactus. vel homo quilibet granum sinapis, idest evangelicum sermonem, accipiens, et in horto animae suae serens, arborem magnam facit, ut et ramos producat, et caeli volatilia, idest qui terrenis supereminent, in ramis praedicationis, idest in expansis considerationibus, requiescunt. Paulus enim quasi granum modicum accepit ananiae rudimentum; sed plantans illud in viridario suo, produxit multas et bonas doctrinas, in quibus habitant qui sunt intellectu excelsi, puta dionysius, hierotheus, et alii quamplures. deinde simile dicit fermento regnum dei; sequitur enim et dixit: cui simile aestimabo illud? simile est fermento.

Ambrosius. plerique fermentum Christum putant, quia fermentum ex farina virtute, non specie generi suo praestat: sic et Christus patribus aequalis corpore, sed dignitate incomparabilis praeeminebat. Igitur sancta ecclesia typum mulieris figurat, de qua subditur quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria, donec fermentaretur totum.

Beda. Satum est genus mensurae, iuxta morem provinciae palaestinae, unum et dimidium modium capiens.

Ambrosius. Farina huius mulieris nos sumus, quae dominum iesum in interioribus nostrae mentis abscondit, donec nostra secreta penetralia calor sapientiae caelestis abducat. Et quia in tribus mensuris absconditum dicit esse fermentum, congrue visum est ut dei filium crederemus absconditum in lege, ac opertum in prophetis, evangelicis praedicationibus adimpletum. Me tamen sequi iuvat quod ipse dominus docuit, fermentum esse spiritualem doctrinam ecclesiae. Ecclesia autem renatum hominem in corpore et anima et spiritu, fermento spirituali sanctificat, cum tria haec pari quadam cupiditatum lance consentiunt, et aequalis aspirat concordia voluptatum. Itaque si in hac vita tres mensurae in eodem manserint donec fermententur et fiant unum, erit in futurum diligentibus Christum incorrupta communio.

Theophylactus. Vel pro femina intelligas animam; tria vero sata trinam partem eius, rationabilem, irascibilem et concupiscibilem. Si igitur aliquis in hac trina parte condiderit verbum dei, faciet hoc totum spirituale, ut nec rationale peccet in documentis, nec ira aut concupiscentia enormiter ferantur, sed conformentur verbo dei.

Augustinus de verb. Dom.. Vel tria sata farinae, genus humanum est; quod de tribus noe filiis est reparatum. Mulier quae abscondit fermentum, dei sapientia est.

Eusebius. Vel aliter. Fermentum dominus nominat spiritum sanctum, quasi virtutem procedentem ex semine, idest verbo dei. Tria autem sata farinae significant notitiam patris et filii et spiritus sancti, quam mulier, idest divina sapientia, et spiritus sanctus largitur.

Beda. Vel fermentum dilectionem dicit, quae fervere facit, et excitat mentem. Abscondit ergo mulier, idest ecclesia, fermentum dilectionis in sata tria: quia praecepit ut diligamus deum ex toto corde, ex tota anima et ex tota virtute. Et hoc donec fermentetur totum, idest donec caritas totam mentem in sui perfectionem commutet; quod hic inchoatur, sed in futurum perficietur.


LUCA 13,22-30

10322 (Lc 13,22-30)

Glossa. Praemissis similitudinibus de multiplicatione evangelicae doctrinae, eius diffusioni ubique praedicando intendit; unde dicitur et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in ierusalem.

Theophylactus. Non enim sola parva loca visitabat, sicut faciunt qui simplices fallere volunt, neque solas civitates, ut ostentatores faciunt et gloriam quaerentes; sed sicut communis dominus et pater omnibus providens, omnia circuibat. Non autem visitabat municipia, vitans ierusalem, ac si timeret legisperitorum reprehensiones, aut mortem, quae poterat inde contingere; unde subdit et iter faciens in ierusalem. Nam ubi plures erant aegroti, ibi se medicus magis ingerebat. sequitur ait autem quidam illi: domine, si pauci sunt qui salvantur? Glossa. quae quidem quaestio ad hoc pertinere videtur de quo supra agebatur: nam in praemissa similitudine dixerat, quod requieverunt volucres caeli in ramis eius; per quod intelligi potest multos esse qui salutis requiem consequentur. Et quia ille unus pro omnibus quaesierat, dominus non singulariter ei respondet; unde sequitur ipse autem dixit ad illos: contendite intrare per angustam portam.

Basilius. sicut enim in via terrena exitus a recto multam latitudinem habet; sic qui egreditur a tramite ducente ad regnum caelorum, in multa latitudine erroris reperitur. rectum autem iter est angustum, qualibet declinatione periculosa existente, sive dextrorsum, sive sinistrorsum; sicut in ponte, a quo utrinque divertens flumini immergitur.

Cyrillus. Angusta etiam porta aerumnam et patientiam sanctorum significat. Sicut enim pugnarum victoria attestatur militis strenuitati, sic praeclarum efficiet valida perpessio laborum et tentationum.

Chrysostomus in Matthaeum. quid est ergo quod dominus alibi dicit: iugum meum suave est, et onus meum leve? non quidem contradicit; sed hoc dictum est propter tentationum naturam, illud vero propter affectum transeuntium. Est enim molestum aliquid naturae, facile reputari quando id affectanter amplectimur. Si etiam via salutis angusta erit in introitu, tamen per eam pervenitur ad latitudinem; e contrario vero lata deducit ad interitum.

Gregorius moralium. dicturus autem angustae portae introitum, praemisit contendite: quia nisi mentis contentio ferveat, unda mundi non vincitur, per quam anima semper ad ima revocatur.

Cyrillus. Non videtur autem dominus satisfacere quaerenti utrum pauci sint qui salventur, dum declarat viam per quam quisque potest fieri iustus. Sed dicendum, quod mos erat salvatoris non respondere interrogantibus secundum quod eis videbatur, quoties inutilia quaerebant, sed respiciendo quod utile audientibus foret. Quid autem commodi proveniret audientibus scire an multi sint qui salventur, an pauci? necessarium autem magis erat scire modum quo aliquis pervenit ad salutem. Dispensative ergo ad quaestionis vaniloquium nihil dicit, sed transfert suum sermonem ad rem magis necessariam.


Augustinus de verb. Dom.. vel aliter. Confirmavit dominus quod audivit, scilicet quod pauci sunt qui salvantur, quia per angustam portam pauci intrant. Alio autem loco hoc idem ipse ait: arcta est via quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui ingrediuntur per illam; unde subditur quia multi, dico vobis, quaerent intrare.

Beda. Salutis amore provocati; et non poterunt, itineris asperitate deterriti.

Basilius. vacillat enim anima, quando quidem considerat aeterna, eligendo virtutem: quando praesentia respicit, praeferendo illecebras: hic intuetur otia carnis, illic subiectionem ipsius; hic ebrietatem, illic sobrietatem; hic dissolutos risus, illic copiam lacrymarum; hic choreas, illic orationes; hic fistulas, illic fletus; hic luxuriam, illic castimoniam.

Augustinus de verb. Dom.. Non autem contrarius sibi est dominus, qui dixit, quod pauci sunt qui intrant per angustam portam; et alibi dicit: multi ab oriente et occidente venient. Pauci sunt in comparatione perditorum, multi in societate angelorum. Vix videntur grana quando area trituratur; sed tanta massa processura est de area hac ut impleat horreum caeli.

Cyrillus. Quod autem detestabiles sint qui intrare non possunt, per evidens exemplum declaravit, subdens cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: domine, aperi nobis. Sicut si patrefamilias, qui multos ad convivium vocavit, ingresso cum convivis, et ostio recluso, postmodum pulsantes adveniant.

Beda. Est autem paterfamilias Christus, qui cum ubique ex divinitate sit, illis iam intus esse dicitur quos in caelo praesens sua visione laetificat; sed quasi foris est his quos in hac peregrinatione certantes occultus adiuvat. Intrabit vero cum totam ecclesiam ad sui contemplationem perducet; claudet ostium, cum reprobis locum poenitentiae tollet; qui foris stantes pulsabunt, idest a iustis segregati misericordiam quam contempserunt, frustra implorabunt; unde sequitur et respondens dicet vobis: nescio vos unde sitis.

Gregorius moralium. nescire dei improbare est; sicut et nescire mentiri vir verax dicitur qui labi per mendacium dedignatur: non quod, si mentiri velit, nesciat, sed quod falsa loqui veritatis amore contemnat. Veritatis igitur lumen tenebras, quas reprobat, ignorat. sequitur tunc incipietis dicere: manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti.

Cyrillus. Hoc israelitis convenit, qui secundum ritum legis offerentes Deo victimas edebant et gaudebant. Audiebant quoque in synagogis libros moysi, qui in suis scriptis non quae sua sunt, sed quae dei tradebat.

Theophylactus. Vel simpliciter ad israelitas dicitur: eo quod ex eis Christus secundum carnem natus est, et cum eo comedebant et bibebant, et eum praedicantem audiebant. Sed et Christianis haec congruunt; nos enim comedimus corpus Christi et bibimus sanguinem eius quotidie, ad mensam mysticam accedentes, docetque in plateis animarum nostrarum.

Beda. Vel mystice manducat coram domino et bibit qui verbi pabulum avide suscipit; unde quasi exponendo subditur in plateis nostris docuisti. Scriptura enim in obscurioribus cibus est, quia quasi exponendo frangitur, et manducando glutitur; potus est in apertioribus, ubi ita sorbetur sicut invenitur. Non autem festivitatum epulatio iuvat quem fidei pietas non commendat; non scientia scripturarum notum Deo facit quem operum iniquitas indignum ostendit; unde subditur et dicet vobis: nescio vos unde sitis. discedite a me, operarii iniquitatis.

Basilius. illis forsitan loquitur quos describit apostolus in propria persona, dicens: si linguis hominum loquar et angelorum, et habeam omnem scientiam, et distribuero omnes facultates meas in cibos pauperum, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Quod enim non fit divini amoris intuitu, sed ad acquirendam ab hominibus laudem, non invenit laudem apud deum.

Theophylactus. attende etiam quod detestabiles sunt illi in quorum plateis dominus docet: unde si docentem eum audierimus, non in plateis sed in angustiis, et humilibus cordibus, non erimus detestabiles.

Beda. Duplex autem ostenditur gehennae poena; scilicet frigoris et fervoris; unde sequitur ibi erit fletus et stridor dentium: fletus enim de ardore, stridor dentium de frigore solet excitari. Vel stridor dentium prodit indignantis affectum, quod qui sero poenitet, sero sibi irascatur.

Glossa. Vel stridebunt dentes qui hic de edacitate gaudebant, flebunt oculi qui hic per concupiscentias vagabantur. per utrumque autem veram impiorum resurrectionem designat.

Theophylactus. pertinet etiam hoc ad israelitas, cum quibus loquebatur; qui ex hoc maxime percelluntur quod gentiles cum patribus requiescunt, ipsi vero excluduntur; unde addidit cum videritis abraham, isaac et iacob, et omnes prophetas in regno dei, vos autem expelli foras. Et venient ab oriente et occidente, et ab aquilone et austro, et accumbent in regno dei.

Eusebius. Praedicti enim patres ante tempora legis, secundum evangelicam formam errorem multorum deorum derelinquentes, assumpserunt sublimis dei notitiam, quibus pares facti sunt multi gentilium ob similem vitam; filii autem eorum alienationem sunt passi ab evangelica disciplina; unde sequitur et ecce sunt novissimi qui erant primi, et sunt primi qui erant novissimi.

Cyrillus. Iudaeis enim, qui primum locum tenebant, praelatae sunt gentes.

Theophylactus. Nos autem, ut videtur, primi sumus, qui ab ipsis cunabulis rudimenta accepimus; et forsitan erimus novissimi respectu gentilium, qui circa finem vitae crediderunt.

Beda. Multi etiam prius ferventes, postea torpent: multi prius frigidi, subito inardescunt; multi in saeculo despecti, in futuro sunt glorificandi; alii apud homines gloriosi, in fine sunt damnandi.


LUCA 13,31-35

10331 (Lc 13,31-35)

Cyrillus. Praedicta domini verba, pharisaeorum animos provocaverunt ad iram; videbant enim populos iam contritos fidem eius arripere. Itaque quasi perdentes officium populis praesidendi et deficientes in lucro, simulantes se eum diligere, suadent illi ut inde discederet; unde dicitur in ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum dicentes illi: exi et vade hinc, quia herodes vult occidere te. Christus autem qui renes et corda scrutatur, eis leniter et figuraliter respondet; unde sequitur et ait illis: ite et dicite vulpi illi.

Beda. propter dolos et insidias herodem vulpem appellat, quod plenum fraudis est animal, in fovea propter insidias latens, odore foetens, nunquam rectis itineribus incedens; quae omnia haereticis conveniunt, quorum typum herodes tenet, qui Christum, idest humilitatem Christianae fidei in credentibus, conantur extinguere.

Cyrillus. vel aliter. Videtur hic sermo mutatus esse, et non spectare ad personam herodis, ut aliqui putaverunt, sed magis ad pharisaicas fictiones: pene enim ipsum pharisaeum ostendit prope manentem, dum dixit ite et dicite vulpi huic, sicut in graeco habetur; unde hoc praecepit dicendum, quod poterat urgere pharisaeorum turbam: ecce, inquit, eicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia die consummor. Hoc se promittit operaturum quod iudaeis displicebat: scilicet quod immundis imperaret spiritibus, et eriperet a morbis infirmantes, usque dum propria sponte sustineret crucis patibulum. quia vero pharisaei credebant quod manum trepidaret herodis qui dominus erat virtutum, hoc excludit dicens verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare. Quod dicit oportet, nequaquam sibi necessitatem ingruentem ostendit, sed magis arbitrio propriae voluntatis pergere quo volebat, quousque finem venerandae crucis subiret, cuius iam Christus imminere tempus ostendit cum dixit hodie et cras.

Theophylactus. Ac si dicat: quid de morte mea cogitatis? ecce fiet post modicum. Quod autem dicitur hodie et cras, hoc multos dies significat, sicut et nos in communi sermone soliti sumus dicere: hodie et cras fit hoc, quod fiat in tanta distantia temporis. Et ut evangelicum sermonem evidentius exponamus, non intelligas quod oportet me hodie et cras ambulare, sed sistas in hodie et cras, deinde subiungas et sequenti die ambulare; sicut et pluries numerando consuevimus dicere: die dominica, et secunda feria, et tertia egrediar, quasi computando duas, ut tertia denotetur, sic et dominus quasi computando dicit oportet me hodie et cras, et postea tertia die ire ierusalem.

Augustinus de cons. Evang.. vel mystice ab illo haec dicta intelliguntur, ut referantur ad corpus eius, quod est ecclesia. Expelluntur enim daemonia, cum relictis illis superstitionibus, credunt in eum gentes; et perficiuntur sanitates, cum secundum praecepta eius, posteaquam fuerit diabolo et huic saeculo renuntiatum, usque in finem resurrectionis, qua tamquam tertia consummabitur, ad plenitudinem angelicam per corporis etiam immortalitatem perficietur ecclesia.

Theophylactus. Sed quia illi dicebant ei exeas hinc, quia herodes quaerit te occidere: in galilaea loquentes, ubi regnabat herodes, ostendit quod non in galilaea, sed in ierusalem praeordinatum fuerat ei pati; unde sequitur quia non capit prophetam perire extra ierusalem. cum audis non capit, idest non decet extra ierusalem prophetam interimi, non putes vim coactivam iudaeis inductam, sed quantum ad eorum affectum sanguinis avidum convenienter hoc dicit; velut si quis praedonem atrocissimum videns dicat: non oportet hanc viam, in qua praedo insidiatur viatoribus, immunem esse a sanguine: sic et non oportebat alibi quam ubi morabantur praedones perire dominum prophetarum: nam assueti prophetarum sanguinibus occident et dominum; unde sequitur ierusalem, ierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te.

Beda. Ierusalem non saxa et aedificia civitatis, sed habitatores vocat, quam patris plangit affectu.

Chrysostomus. geminatio enim verbi, miserantis est, aut nimium diligentis: nam tamquam ad amicam negligentem amatorem, et ideo puniendam, dominus loquitur Graecus. sed et nominis geminatio vehementem reprehensionem ostendit: nam quae novit deum, quomodo dei ministros persequitur? Chrysostomus. Quod autem essent immemores divinorum bonorum ostendit subdens quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti? manuduxit eos per sapientissimum moysen, monuit per prophetas, voluit sub alis, idest sub tegmine suae virtutis, illos habere; at illi caruerunt tam desiderabilibus bonis ingrati existentes.

Augustinus in enchir.. Dicit autem: ego volui, et tu noluisti; quasi dicat: quotquot aggregavi mea voluntate semper efficaci, te nolente feci, quia ingrata semper fuisti.

Beda. Pulchre autem qui herodem de sua nece tractantem vulpem vocaverat, seipsum avi comparat: quia vulpes fraudulenter semper avibus insidias intendunt.

Basilius. Filios etiam ierusalem pullis in nido comparavit; ac si dicat: aves quae in altum consueverunt volare, exceptae sunt a nocumentis insidiantium; tu tamen eris ut pullus egens alieno suffragio. Matre igitur avolante aufereris a nido, quasi impotens ad tutelam et debilis ad fugam; unde sequitur ecce relinquetur domus vestra deserta.

Beda. ipsam civitatem, quam nidum vocaverat, etiam nunc domum iudaeorum appellat. occiso enim domino venerunt romani, et quasi nidum vacuum diripientes, tulerunt eorum locum, gentem et regnum.

Theophylactus. Vel domus vestra, idest templum; ac si dicat: quamdiu virtus erat in vobis, templum erat meum; sed postquam fecistis ipsum speluncam latronum, non est de cetero domus mea, sed vestra. Vel domum dicit totam gentem iudaeorum, iuxta illud: domus iacob, benedicite domino, per quod ostendit quod ipse erat qui gubernabat eos, et eripiebat ab hostium manibus. sequitur dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat, cum dicetis: benedictus qui venit in nomine domini.

Augustinus de cons. Evang.. Huic narrationi lucae non videtur adversari quod turbae dixerunt, veniente domino in ierusalem: benedictus qui venit in nomine domini: quia nondum illuc venerat, et nondum dictum erat.

Cyrillus. Discesserat enim dominus a hierosolymis, tamquam indignos existentes sui praesentia deserens; deinde multis miraculis factis, rursum hierosolymam redit, ubi ei turba occurrit dicens: hosanna filio david: benedictus qui venit in nomine domini.

Augustinus. Sed quia non dicit lucas quo inde tunc accessit dominus, ut non veniret nisi eo tempore quo iam illud diceretur (perseverat quippe in itinere suo donec veniat ierusalem); de illo suo adventu quo in claritate venturus est, hoc significat.

Theophylactus. Tunc enim et inviti confitebuntur eum salvatorem et dominum, quando nullus erit eis inde profectus. Dicens autem non videbitis me donec veniat etc., non significat illam horam, sed tempus crucis; quasi dicat: postquam crucifixeritis me, non amplius videbitis me, donec iterum veniam.

Augustinus. Intelligendus est ergo lucas velle praeoccupasse, antequam eius narratio dominum perduceret ierusalem, aut eidem civitati iam appropinquantem talia respondisse monentibus ut caveret herodem, qualia Matthaeus dicit esse locutum cum iam pervenisset ierusalem.

Beda. Vel dicit non me videbitis, quasi dicat: nisi poenitentiam egeritis, et confessi fueritis me filium omnipotentis patris, in secundo adventu faciem meam non videbitis.


LUCA 14,1-6

10401 (Lc 14,1-6)

Cyrillus. Quamvis dominus malitiam pharisaeorum cognosceret, tamen eorum fiebat conviva, ut prodesset praesentibus per verba et miracula; unde subditur et factum est cum introisset iesus in domum cuiusdam principis pharisaeorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum: si scilicet reverentiam legis contemneret, et an quicquam prohibitorum faceret in die sabbati. Itaque hydropico veniente in medium, interrogatione reprehendit insolentiam pharisaeorum, eum arguere volentium; unde dicitur et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum. et respondens iesus dixit ad legisperitos et pharisaeos, si licet sabbato curare.

Beda. Quod dicitur respondisse iesus, ad hoc respicit quod praemissum est: et ipsi observabant eum: dominus enim novit cogitationes hominum.

Theophylactus. In sua autem interrogatione deridet eos, sicut amentes: Deo enim benedicente sabbatum, ipsi prohibent operari bona in eo; dies autem quae bonorum operam non admittit, maledicta est.

Beda. Sed merito interrogati tacent, quia contra se dictum, quicquid dixerit, vident. Nam si licet sabbato curare, quare salvatorem an curet observant? si non licet, quare ipsi sabbato pecora curant? unde sequitur at illi tacuerunt.

Cyrillus. Neglectis igitur iudaeorum insidiis, liberat a morbo hydropicum: qui metu pharisaeorum remedia non postulabat propter sabbatum, sed solum astabat, ut ex aspectu misertus eius salvaret eum: quod dominus cognoscens, non postulat ab eo si vellet salvus fieri; sed protinus eum sanavit; unde sequitur ipse vero apprehensum sanavit eum ac dimisit.

Theophylactus. In quo non hoc prospexit dominus, ne scandalizaret pharisaeos; sed ut benefaciat egenti remediis: decet enim nos, cum magna resultat utilitas, non curare si stulti scandalizentur.

Cyrillus. Sed quia pharisaei inepte tacuerunt, solvit Christus inflexibilem eorum impudentiam, considerationibus seriis ad hoc utens; unde sequitur et respondens ad illos dixit: cuius vestrum asinus aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati? Theophylactus. quasi dicat: si prohibuit lex misereri in sabbato, ne curam habeas filii tui periclitantis in sabbato; sed quid dico, filii, quando nec bovem praeteris, si periclitantem videris? Beda. In quo sic observatores suos pharisaeos convincit, ut eosdem etiam avaritiae condemnet, qui in liberatione animalis suae avaritiae consulebant. quanto ergo magis Christus hominem, qui multo melior est pecore, debuit liberare? Augustinus de quaest. Evang.. congruenter autem hydropicum animali quod cecidit in puteum comparavit, humore enim laborabat; sicut illam mulierem quam alligatam dixerat, et ipse solvebat, comparavit iumento, quod solvitur ut ad aquam ducatur.

Beda. Competenti ergo exemplo solvit quaestionem, ut ostendat eos violare sabbatum in opere cupiditatis qui eum violare arguerunt in opere caritatis; unde sequitur et non poterant ad haec respondere illi. Mystice autem hydropicus comparatur ei quem fluxus carnalium voluptatum exuberans aggravat: hydropicus enim morbus ab aquoso humore vocabulum trahit.

Augustinus de quaest. evang.. Vel hydropicum recte comparamus diviti avaro: sicut enim ille quanto magis abundat humore inordinato, tanto amplius sitit; sic et iste quanto est copiosior divitiis, quibus non bene utitur, tanto ardentius talia concupiscit.

Gregorius moralium. recte ergo hydropicus ante pharisaeum curatur: quia per alterius aegritudinem corporis, in altero exprimitur languor, seu aegritudo cordis et mentis.

Beda. Bene autem in exemplo bovem et asinum nominat, ut vel sapientes et hebetes, vel utrumque populum significet, scilicet iudaeum iugo legis pressum, et gentilem nulla ratione domitum: omnes enim a puteo concupiscentiae demersos dominus extrahit.



Th. Aq. Catena aurea 10310