Th. Aq. Catena aurea 10525

LUCA 15,25-32

10525 (Lc 15,25-32)

Beda. Murmurantibus de peccatorum susceptione scribis et pharisaeis; tres per ordinem parabolas salvator posuit: duabus primis quantum ipse cum angelis de poenitentium salute gaudeat insinuat; in hac vero tertia non suum tantummodo suorumque gaudium demonstrat, sed et invidentium murmur reprehendit; dicitur enim erat autem filius eius senior in agro.

Augustinus de quaest. Evang.. maior filius populus israel est, non quidem profectus in longinquam regionem, sed tamen in domo non est: in agro autem est; idest, in ipsa hereditaria opulentia legis et prophetarum terrena potius operatur. veniens autem de agro domum appropinquare coepit; idest, labore servilis operis improbato, ex eisdem scripturis ecclesiae libertatem consideravit; unde sequitur et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum; idest, spiritu sancto plenos vocibus consonis evangelium praedicare; sequitur enim et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hoc esset: idest, sumit ad legendum aliquem prophetarum, et in eo quaerens quodammodo interrogat unde ista festa in ecclesia celebrantur, in qua se esse non videt. Respondet ei servus patris propheta; sequitur enim isque dixit illi: frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit; quasi dicat: in extremis terrae fuit frater tuus; sed inde maior exultatio cantantium domino canticum novum, quia laus eius ab extremis terrae, et propter eum qui absens erat, occisus est vir sciens ferre imbecillitatem: quia quibus non est narratum de eo viderunt.

Ambrosius. Adolescentiori autem filio, idest populo ex gentibus, israel, tamquam maior frater, beneficium paternae benedictionis invidit; quod faciebant iudaei, quia Christus cum gentibus epularetur; unde sequitur indignatus est autem, et nolebat introire.

Augustinus. Indignatur etiam et nunc, et adhuc non vult intrare. Cum ergo plenitudo gentium introierit, egredietur opportuno tempore pater eius, ut etiam omnis israel salvus fiat; unde sequitur pater ergo illius egressus coepit rogare eum. Erit enim quandoque aperta vocatio iudaeorum in salutem evangelii; quam manifestationem vocationis tamquam egressum patris appellat ad rogandum maiorem filium. Deinde quae respondit maior filius, quaestiones duas habent; sequitur enim at ille respondens dixit patri suo: ecce tot annis servio tibi, et nunquam mandatum tuum praeterivi. De mandato non praetergresso facile illud occurrit, non de omni mandato dictum, sed de uno maxime necessario, quod nullum alium deum praeter unum creatorem omnium colere visus est. Neque iste filius in omnibus israelitis, sed in his intelligitur personam habere qui numquam ab uno Deo ad simulacra conversi sunt. quamquam enim terrena desideraret, ab uno tamen Deo iste desiderabat bona, quamvis communia cum pecoribus: unde et in psalmo 72, 23 dicitur: ut iumentum factus sum apud te, et ego semper tecum. sed quis est hoedus quem numquam accepit ad epulandum? sequitur enim et nunquam dedisti mihi hoedum, ut cum amicis meis epularer. Peccator hoedi nomine significari valet.

Ambrosius. Iudaeus hoedum requirit, Christianus agnum; et ideo illis barabbas solvitur, nobis agnus immolatur. Quae res etiam in hoedo videtur, quia iudaei ritum veteris sacrificii perdiderunt. Vel qui hoedum quaerunt, expectant antiChristum.

Augustinus. sed non invenio exitum huius sententiae. Multum enim absurdum est eum cui post dicitur tu mecum es semper, hoc a patre optasse ut antiChristo crederet. Neque omnino aliquem iudaeorum, qui antiChristo credituri sunt, istum filium fas est intelligi. Quomodo autem epularetur ex illo hoedo, si ipse est antiChristus, qui ei non crederet? at si hoc est epulari ex hoedi occisione, quod est de antiChristi perditione laetari; quomodo dicit filius quem recepit pater, hoc sibi non fuisse concessum, cum omnes filii de eius perditione laetaturi sint? ipsum igitur sibi dominum negatum ad epulandum conqueritur, dum eum peccatorem putat: cum enim hoedus est illi genti, idest cum eum sabbati violatorem et profanatorem aestimat, iucundari epulis illius non meruit.

Gregorius. Quod autem dicit cum amicis meis, aut ex persona principum cum plebe intelligatur, aut ex persona populi hierosolymitani, cum ceteris populis iuda. Hieronymus. vel dicit nunquam dedisti mihi hoedum; idest, nullus sanguis prophetae vel sacerdotis a romano imperio nos liberavit.

Ambrosius. Impudens autem filius similis est publicano iustificanti se, quia legem servabat in littera: impie accusabat fratrem, quod cum meretricibus paternam substantiam prodegisset; sequitur enim sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum.

Augustinus. Meretrices autem sunt superstitiones gentilium, cum quibus substantiam dissipat qui, relicto vero connubio veri dei, cum daemone foeda cupiditate fornicatur. Hieronymus. in hoc autem quod dicit occidisti illi vitulum saginatum, confitetur venisse Christum, sed invidia non vult salvari.

Augustinus. Non autem pater eum quasi mentientem redarguit, sed secum perseverantiam eius approbans, ad perfectionem potioris atque iucundioris exultationis invitat; unde sequitur at ipse dixit illi: fili, tu semper mecum es. Hieronymus. vel quod dixerat, iactantia est, non veritas; cui pater non consentit, sed alia compescit ratione, dicens mecum es, lege qua stringeris: non quia non peccaverit, sed quia deus eum semper castigando retraxit. Nec mirum si patri mentitur qui fratri invidet.

Ambrosius. sed bonus pater etiam hunc salvare cupiebat, dicens tu mecum semper es, vel quasi iudaeus in lege, vel quasi iustus in communione.

Augustinus. quid autem sibi vult quod addidit et omnia mea tua sunt, quasi non sint et fratris? sed sic a perfectis et immortalibus filiis habentur omnia, ut sint et omnium singula, et omnia singulorum: ut enim cupiditas nihil sine angustia, ita nihil cum angustia caritas tenet. Sed quomodo omnia? nonne et angelos deus in possessionem tali filio subiecisse putandus est? si possessionem sic accipias ut eius possessor ipse sit dominus, non utique omnia: non enim domini erimus, sed consortes potius angelorum. Si vero possessio sic intelligitur; quomodo recte dicimus possidere animas veritatem, non invenio cur non vere ac proprie id possimus accipere: non enim illud loquimur ut dominas veritatis dicamus animas. Aut si nomine possessionis ab hoc sensu impedimur, illud quoque auferatur: non enim ait pater: omnia possides, sed omnia mea tua sunt; nec tamen ut ipsius domini. quod enim est in nostra pecunia, potest familiae nostrae vel alimentum esse, vel ornamentum, vel aliud huiusmodi. Et certe cum ipsum patrem recte ille possit suum dicere, non video quomodo quae ipsius sunt, non etiam recte sua vocare possit, diversis dumtaxat modis. Cum enim beatitudinem illam obtinuerimus, nostra erunt ad videndum superiora, ad convivendum aequalia, ad dominandum inferiora. Congaudeat igitur securissimus maior frater.

Ambrosius. Si enim desinat invidere, omnia sua sunt, vel iudaeus sacramenta veteris testamenti, vel baptizatus nova etiam possidens.

Theophylactus. Vel aliter totum. Persona filii, qui videtur murmurare, sumitur pro omnibus quicumque scandalizantur in subditis; sicut david introducit personam passam scandalum in peccatorum pace. Titus. Maior igitur filius sicut agricola insistebat agriculturae, non terrestrem, sed animae agrum fodiens, et salutis arbores inserens, scilicet virtutes.

Theophylactus. vel erat in agro, hoc est in mundo, colens propriam carnem, ut repleatur panibus, et seminans in lacrymis ut in gaudio metat: sed cognitis gestis nolebat intrare ad commune gaudium.

Chrysostomus. Quaeritur autem si afficitur passione livoris dolens in prosperis aliorum. Dicendum est autem, quod nullus sanctorum dolet in talibus; immo bona aliorum sua existimat. Non autem oportet omnia quaecumque parabola continet, ad litteram pertractare; sed sensum elicientes cuius causa componitur, nihil aliud perscrutari. Haec ergo parabola ad hoc est composita ut peccatores non diffidant reverti, scientes quod magna consequentur: unde introducit alios turbatos in eorum bonis, ut indicet eos livore tabescentes, sed tanto decore honoratos redeuntes, ut etiam invidiosi possint aliis fieri.

Theophylactus. Vel pharisaeorum intentionem corrigit dominus per praesentem parabolam, quos ex hypothesi nominat iustos; quasi dicat: esto vere vos iustos esse, nec transgressos aliquod mandatorum: numquid igitur propter hoc non oportet admittere a flagitiis redeuntes? hieronimus. vel aliter. Omnis iustitia in comparatione dei est iniustitia; unde paulus: quis me liberabit de corpore mortis huius? unde apostoli indignati sunt pro petitione matris filiorum ze Bedaei.

Cyrillus. Quod et nos ipsi quandoque patimur; vivunt enim quidam praestantissimam et optimam vitam; alius autem in ipso senio multoties ad deum convertitur, vel forsitan extremum diem claudere debens, ac diluit reatus, domino miserante. Hoc quidem aliquando respuunt ex importuna pusillanimitate, non attendentes mentem salvatoris, qui de salute pereuntium gaudet.

Theophylactus. Dicit ergo filius patri: gratis duxi in doloribus vitam, a peccatoribus molestatus; et numquam causa mei decrevisti mactandum esse hoedum, idest persequentem me peccatorem, ut paululum recrearer; qualis hoedus fuit achab eliae qui dicebat: domine, prophetas tuos occiderunt.

Ambrosius. Vel aliter. Notatur hic frater usque adeo ut de villa venire dicatur, hoc est terrenis operibus occupatus, ignorans quae sunt spiritus dei, ut denique numquam pro se vel hoedum quaeratur occisum: non enim pro invidia, sed pro venia mundi agnus est immolatus. invidus hoedum quaerit, innocens agnum pro se desiderat immolari. Ideo et senior dicitur, eo quod cito quis per invidiam consenescat; ideo et foris stat, eo quod malevolentia eum excludat; ideo chorum et symphoniam audire non potest, hoc est nonnulla theatralis incentiva lasciviae, sed plebis concordiam concinentis quae de peccatore salvato dulcem laetitiae suavitatem resultat; qui enim sibi iusti videntur, indignantur quando alicui peccatum fatenti venia laxatur. Quis tu es qui domino contradicas, ne videlicet culpam relaxaret, cum tu cui volueris ignoscas? sed remittendis post poenitentiam debemus favere peccatis; ne dum veniae alterius invidemus, ipsi eam non mereamur a domino. Non invideamus de longinqua regione remeantibus, quia et nos fuimus in regione longinqua.


LUCA 16,1-7

10601 (Lc 16,1-7)

Beda. Postquam murmurantes de poenitentium receptione tribus parabolis salvator redarguit, quartam mox quintamque de eleemosyna danda et parsimonia sequenda subiungit; quia et ordo praedicandi aptissimus est ut post poenitentiam eleemosyna subiungatur; unde dicitur dicebat autem ad discipulos suos: homo quidam erat dives, qui habebat villicum.

Chrysostomus. Opinio quaedam erronea aggravata mortalibus auget crimina, minuit bona: ea vero est opinari quod ea quaecumque possidemus in usu vitae, possideamus ut domini; et ideo etiam opportune ea apprehendimus tamquam bona praecipua. sed contrarium est: non enim nos ut domini in vita praesenti collocati sumus in propria domo, sed tamquam hospites et advenae quo nolimus ducimur, et quo tempore non putamus: qui nunc locuples est, in brevi fit mendicus. Ergo quicumque sis, noveris te esse dispensatorem alienorum, et quod transitorii usus et brevis tibi iura concessa sunt. Abiecto ergo ab anima dominii fastu, sumas humilitatem et modestiam villici.

Beda. Villicus quippe villae gubernator est, unde et a villa nomen accepit; oeconomus autem tam pecuniae quam frugum et omnium quae habet dominus, dispensator est.

Ambrosius. Ex hoc ergo discimus non ipsos esse dominos, sed potius villicos alienarum facultatum.

Theophylactus. Deinde quod cum non exercemus dispensationem opum ad libitum domini, sed ad proprias illecebras commissis abutimur, criminosi villici sumus; unde sequitur et hic diffamatus est apud illum, quasi dissipasset bona illius.

Chrysostomus. Interea evulsus a villicatione eripitur; sequitur enim et vocavit illum, et ait ei: quid hoc audio de te? redde rationem villicationis tuae: iam enim non poteris villicare. Quotidie talia nobis per effectus exclamat dominus, ostendens nobis fruentem in meridie sospitate, priusquam vesperascat, exanimem, et alium inter prandia expirantem; et diversimode ab hac villicatione discedimus. Sed fidelis dispensator, qui de propria dispensatione confidit, desiderat cum paulo dissolvi et esse cum Christo; is autem cuius sunt vota terrena, anxiatur in exitu: unde de hoc villico subditur ait autem villicus intra se: quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem? fodere non valeo, mendicare erubesco. Impotentem esse in opere crimen est vitae inertis; non enim timeret, si consuevisset affectare labores. Quod si secundum allegoriam accipiamus parabolam, post transmigrationem hinc factam non est tempus operandi. vita praesens habet exercitium mandatorum, futura vero solatium. Si nihil operatus es hic, frustra in futurum curas; sed nec mendicando proficies. Huius indicium sunt virgines fatuae: quae imprudenter a prudentibus mendicaverunt, sed reversae sunt vacuae; quilibet enim suam conversationem ut tunicam induit; non est autem eam exuere, nec ambire cum alio. sed debitorum remissionem ingeniatus est nequitiae villicus, statuens sibi malorum remedium in conservis; sequitur enim scio quid faciam, ut cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas. quoties enim quis exitum suum percipiens, levat beneficio sarcinam peccatorum, vel relaxando debita debitori, vel tribuens inopibus copiam, ea quae sunt domini largiens: multos amicos conciliat praebituros sibi coram iudice testimonium veritatis non vocibus, sed bonorum operum ostensione; quin etiam paraturos per testimonium refrigerii mansionem. Nihil autem est nostrum, sed omnia sunt ditionis dei; unde sequitur convocatis itaque debitoribus domini sui, dicebat primo: quantum debes domino meo? at ille dixit: centum cados olei.

Beda. Cados graece est amphora continens urnas tres. sequitur dixitque illi: accipe cautionem tuam, et sede cito, et scribe quinquaginta; dimidiam ei partem dimittens. sequitur deinde alii dixit: tu vero quantum debes? qui ait: centum coros tritici. Corus modiis triginta completur. sequitur ait illi: accipe litteras tuas, et scribe octoginta; quintam partem ei dimittens. Simpliciter ergo sic potest accipi. quisquis indigentiam pauperis vel ex dimidia, vel ex quinta alleviat parte, misericordiae suae mercede donandus est.

Augustinus de quaest. Evang.. vel quod de centum cadis olei quinquaginta fecit scribi a debitore, et de centum coris tritici octoginta, ad hoc valere arbitror, ut ea quae in sacerdotes atque levitas iudaeus quisque operatur, in ecclesia Christi abundet, ut cum illis decimas darent, isti dimidias dent, sicut de bonis suis fecit zachaeus; aut certe duas decimas dando, idest unam quintam, superent impendia iudaeorum.


LUCA 16,8-13

10608 (Lc 16,8-13)

Augustinus de quaest. Evang.. villicum quem dominus eiciebat a villicatu, laudavit dominus, eo quod in futurum sibi prospexerit; unde dicitur et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter egisset. Non tamen omnia debemus ad imitandum sumere; non enim domino nostro facienda est in aliquo fraus, ut de ipsa fraude eleemosynas faciamus.

Origenes. Verum, quia gentiles dicunt prudentiam esse virtutem, et definiunt eam peritiam bonorum, malorum et neutrorum; vel cognitionem agendorum et non agendorum: considerandum est utrum haec dictio plura aut unum significet. Dicitur enim quod deus paravit caelos prudentia: constat bonam esse prudentiam, qua dominus caelos paravit. Dicitur etiam in genesis secundum lxx, quod serpens prudentissimus erat: ubi prudentiam non virtutem dicit, sed astutiam ad mala inclinationem habentem; et secundum hoc dicitur quod dominus laudavit villicum, quia prudenter egisset; hoc est callide et perperam. Et forsitan quod dixit laudavit, non secundum veram commendationem, sed abusive dictum est; ut cum dicimus aliquem commendari in mediocribus et indifferentibus rebus, et quodammodo mirandos esse concursus et acumen, quibus vigor mentis elicitur.

Augustinus. e contrario dicuntur istae similitudines, ut intelligamus, si laudari potuit ille a domino qui fraudem faciebat, quanto amplius placeant Deo qui secundum eius praeceptum opera illa faciunt.

Origenes. Filii quoque huius saeculi non sapientiores, sed prudentiores dicuntur lucis filiis; et hoc non absolute et simpliciter, sed in genere suo; sequitur enim quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.

Beda. Filii lucis et filii huius saeculi vocantur, quomodo filii regni et filii perditionis; cuius enim unusquisque agit opera, eius cognominatur et filius.

Theophylactus. filios ergo huius saeculi vocant cogitantes quae sibi commoda sunt in terra; filios vero lucis spirituales opes tractantes intuitu divini amoris. Invenimur autem in humanis quidem administrationibus prudenter omnia disponentes et summopere satagentes, ut si desierimus ab administratione, habeamus vitae refugium; cum vero dispensare debemus divina, non praemeditamur quae nobis postmodum sunt profutura.

Gregorius moralium. ut ergo in sua manu homines post mortem quidquam inveniant, ante mortem divitias suas in pauperum manibus ponant; unde sequitur et ego vobis dico: facite vobis amicos de mammona iniquitatis.

Augustinus de verb. Dom.. quod hebraei vocant mammona, latine divitiae vocantur; ac si diceret: facite vobis amicos de divitiis iniquitatis. hoc autem quidam male intelligendo rapiunt aliena, et inde aliquid pauperibus largiuntur; et putant se facere quod praeceptum est. Intellectus iste corrigendus est. De iustis laboribus eleemosynas facite: non enim corrupturi estis iudicem Christum. Si de praeda inopis dares aliquid iudici ut pro te iudicaret, si iudex ille pro te iudicabit, tanta vis est iustitiae ut etiam tibi displiceat. Noli tibi pingere talem deum; fons iustitiae est. Noli ergo eleemosynas facere de fenore et usuris: fidelibus dico, quibus corpus Christi erogamus: sed si pecunias tales habetis, de malo est quod habetis. iam nolite malum facere. Zachaeus dixit: dimidium rerum mearum do pauperibus. Ecce quomodo currit qui currit facere amicos de mammona iniquitatis: et ne reus aliunde teneretur: si cui aliquid tuli, quadruplum reddam. Est et alius intellectus. Mammona iniquitatis divitiae saeculi sunt omnes, undecumque sint. si enim veras divitias quaeris, aliae sunt, quibus iob nudus abundabat, quando in deum cor plenum habebat. Istae autem ab iniquitate appellantur divitiae, quia verae non sunt: paupertate enim plenae sunt, et semper obnoxiae casibus: si enim verae divitiae essent, securitatem tibi darent.

Augustinus de quaest. Evang.. vel divitiae iniquitatis dicuntur, quia non sunt istae divitiae nisi iniquis, et qui in eis constituunt spem, atque copiam suae beatitudinis. A iustis vero cum hic possidentur, est quidem ista pecunia, sed non sunt illis divitiae nisi caelestes et spirituales.

Ambrosius. Vel iniquum mammona dixit, quia variis divitiarum illecebris nostras avaritias tentat affectus, ut velimus servire divitiis.

Basilius. Vel si successeris patrimonio, ab iniustis congregata cepisti: in pluribus enim praedecessoribus necesse est aliquem reperiri qui iniuste usurpaverit aliena. Ponatur autem ut nec pater exegerit; sed aurum unde habes? si quidem dicis: a me, ignarus dei es, non habens notitiam creatoris; si vero a deo, dic nobis rationem propter quam eas accepisti: an non dei est terra et plenitudo eius? ergo si communis domini nostra sunt, erunt et conservorum nostrorum.

Theophylactus. Illae ergo dicuntur opes nequitiae quascumque dominus dedit ad impendia necessitatis fratrum ac conservorum nostrorum; nos vero tenemus nobis. Decebat igitur a principio omnia pauperibus tradi; verum, quia iniquitatis fuimus villici, nequiter retinentes quod deputatum est ad aliorum opus, non est omnino manendum in hac crudelitate, sed impartiendum est pauperibus, ut recipiamur ab eis in caelestibus tabernaculis; sequitur enim ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula.

Gregorius moralium. Si autem eorum amicitiis aeterna tabernacula acquirimus, dantes pensare debemus quia patronis potius munera offerimus quam egenis dona largimur.

Augustinus de verb. Dom.. Qui sunt enim qui habebunt tabernacula aeterna nisi sancti dei? et qui sunt qui ab ipsis accipiendi sunt in tabernacula aeterna, nisi qui eorum indigentiae serviunt, et quod eis opus est hilariter subministrant? isti sunt minimi Christi qui omnia sua dimiserunt, et secuti sunt eum: et quicquid habuerunt, pauperibus distribuerunt, ut Deo sine saeculari compede expediti servirent, et ab oneribus mundi liberatos, velut pennatos sursum humeros tollerent.

Augustinus de quaest. Evang.. non ergo eos a quibus recipi volumus in tabernacula aeterna, tamquam debitores dei fas est intelligi; cum iusti et sancti significentur hoc loco, qui eos introducant qui necessitatibus suis terrena bona communicaverunt.

Ambrosius. Vel aliter. facite vobis amicos de iniquo mammona, ut largiendo pauperibus, angelorum ceterorumque sanctorum gratiam comparemus.

Chrysostomus. attende etiam, quod non dixit: ut suscipiant vos in suis mansionibus: non enim ipsi sunt qui suscipiunt; unde cum dixisset facite vobis amicos, addidit de mammona iniquitatis: ostendens quod non simpliciter eorum amicitia nobis patrocinabitur, nisi bona opera nos comitentur, nisi evacuemus iuste divitias congestas iniuste. ars igitur artium peritissima est eleemosyna: non enim nobis domos fabricat luteas; sed vitam perennem impendit. singularum artium alia alterius adminiculo indiget; cum autem misereri oportet, nullius alterius, sed solius voluntatis est opus.

Cyrillus. Sic igitur docebat Christus, affluentes divitiis summopere diligere amicitiam pauperum et thesaurizare in caelis. noverat autem humanae mentis desidiam, quomodo ambientes divitias nullum caritativum opus impendunt egentibus. Quod igitur talibus nullus spiritualium donorum fructus proveniat, manifestis exemplis ostendit, subdens qui fidelis est in minimo, et in maiori fidelis est; et qui in modico iniquus est, et in maiori iniquus est. Aperit autem nobis dominus oculum cordis, exponens quod dixerat, cum subdit si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis, quod verum est quis credet vobis? est igitur minimum iniquitatis mammona, idest terrenae divitiae; quae superna sapientibus nihil esse videntur. arbitror ergo aliquem esse in modico fidelem, cum de his minimis, oppressis aerumna subsidium impertitur. itaque si in modico fuerimus perfidi, quo pacto ab eo obtinebimus verum, idest divinorum charismatum, uber donum, animae humanae imprimens divinam speciem? quod autem ad hoc tendat intentio verborum domini, per sequentia patet; dicit enim et si in alieno non fuistis fideles, quod vestrum est quis dabit vobis? Ambrosius. Alienae nobis divitiae sunt, quia praeter naturam sunt, neque nobiscum nascuntur, neque nobiscum transeunt: Christus autem noster est; quia hominum vita est, denique in propria venit.

Theophylactus. Sic igitur hucusque docuit nos quam fideliter deceat dispensare divitias; sed quia opum dispensatio secundum deum non aliter obtinetur quam per impassibilitatem animi ad divitias non affecti, subiungit nemo servus potest duobus dominis servire.

Ambrosius. non quia duo, sed unus est dominus: nam etsi sint qui mammonae serviant, tamen non ille novit aliqua iura dominatus, sed ipsi sibi iugum servitutis imponunt. Unus est dominus, quia unus est deus: unde patet patris et filii unum esse dominatum: et huius rationem assignat subdens aut enim unum odio habebit, et alterum diliget; aut uni adhaerebit, et alterum contemnet.

Augustinus de quaest. Evang.. Haec autem non passim aut quasi temere dicta sunt; nemo enim interrogatus utrum diligat diabolum, respondet se diligere, sed potius odisse; deum autem se diligere omnes fere proclamant. Ergo aut unum odiet, scilicet diabolum, et alterum diliget, scilicet deum; aut alteri adhaerebit, scilicet diabolo, cum quasi eius praemia temporalia sectatur, et alterum contemnet, scilicet deum; sicut solent minas eius postponere cupiditatibus suis qui de bonitate eius ad impunitatem sibi blandiuntur.

Cyrillus. Conclusio autem est totius sermonis quod sequitur: non potestis Deo servire et mammonae. Totum igitur studium transferamus ad alterum, divitiis abrenuntiantes.

Beda. Audiat ergo hoc avarus non posse simul divitiis Christoque serviri; et tamen non dixit: qui habet divitias, sed: qui servit divitiis; qui enim divitiarum servus est, divitias custodit ut servus; qui autem servitutis excussit iugum, distribuit eas ut dominus. Sed qui servit mammonae, illi utique servit qui rebus istis terrenis merito suae perversitatis praepositus et princeps huius saeculi nominatur.


LUCA 16,14-18

10614 (Lc 16,14-18)

Beda. Monuerat Christus scribas et pharisaeos de sua iustitia non praesumere, sed peccatores poenitentes recipere et eleemosynis sua peccata redimere; sed illi praeceptorem misericordiae, humilitatis, et parsimoniae deridebant: unde dicit audiebant autem omnia haec pharisaei, qui erant avari, et deridebant eum; duas ob causas: quia vel minus utilia imperaret, vel a se iam facta superflue ingereret.

Theophylactus. At dominus detegens in eis occultam malitiam, ostendit eos simulare iustitiam; unde subditur et ait illis: vos estis qui iustificatis vos coram hominibus. iustificant se coram hominibus qui peccatores tamquam infirmos desperatosque contemnunt, se autem ipsos tamquam perfectos eleemosynarum remedio opus non habere credunt; sed noxii tumoris altitudo quam sit iuste damnanda videt ille qui illuminabit abscondita tenebrarum; unde sequitur deus autem novit corda vestra.

Theophylactus. et ideo abominabiles ei estis ob arrogantiam et ambitum humani favoris; unde subditur quia quod hominibus altum est, abominatio est apud deum.

Beda. Disputantem autem contra avaritiam salvatorem pharisaei deridebant, quasi contraria legi prophetisque praeciperet, ubi multi ditissimi Deo placuisse leguntur; sed et ipse moyses populum quem regebat, si legem sequeretur, omnibus terrenis bonis abundaturum praedixit: quibus dominus occurrens ostendit inter legem et evangelium, sicut promissionum, ita et praeceptorum non minimam esse differentiam; unde subditur lex et prophetae usque ad ioannem.

Ambrosius. Non quia lex defecit, sed quia incepit evangelii praedicatio: videntur enim minora compleri, cum potiora succedunt.

Chrysostomus in Matthaeum. Per hoc autem reddit eos celeres ad sui fidem: quia si usque ad tempus ioannis consummata sunt omnia, ego sum qui veni: non enim destitissent prophetae, nisi venissem ego. Sed dices: qualiter prophetae usque ad ioannem, cum multo plures prophetae in novo quam in veteri testamento fuerint? sed de illis prophetis dicit qui praenuntiaverunt Christi adventum.

Eusebius. Noverant autem priores prophetae praedicationem regni caelorum; sed nullus eorum expresse annuntiaverat populo iudaeorum: eo quod puerilem mentem iudaei habentes, imbecilles erant circa praedicationis immensitatem. primus autem ioannes manifeste praedicavit appropinquasse regnum caelorum, necnon et peccatorum remissionem per lavacrum regenerationis; unde sequitur ex eo regnum dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit.

Ambrosius in lucam. Lex enim multa secundum naturam tradidit, ut naturalibus indulgentior desideriis ad iustitiae studium nos vocaret; Christus naturam incidit, quia naturales quoque amputat voluptates. Sed ideo vim facimus naturae ut non ad terrena demergat, sed ad superna se erigat.

Eusebius. Magna enim pugna incumbit mortalibus in ascensu caelorum: quod enim homines carne mortali vestiti subiugent voluptatem et omnem illicitum appetitum, imitari volentes vitam angelicam, quomodo non fit violenter? quis autem videns divino insudantes cultui, et pene suam carnem mortificantes, non revera fatebitur illos vim inferre regno caelorum? sed et si quis indagaverit mirandum propositum venerandorum martyrum, fatebitur eos vim irrogare in regnum caelorum.

Augustinus de quaest. Evang.. vim etiam faciunt in regnum caelorum, ut non solum temporalia ista contemnant, sed etiam linguas deridentium se talia contemnentes: hoc enim subiungit evangelista, cum dixisset derisum fuisse iesum cum de contemnendis terrenis divitiis loqueretur.

Beda. Ne autem putarent in eo quod dixit lex et prophetae usque ad ioannem, legis vel prophetarum ab eo destructionem praedicari; hoc excludit subdens facilius autem est caelum et terram praeterire, quam de lege unum apicem cadere. praeterit enim figura huius mundi; de lege autem nec unius quidem litterae summitas, idest nec minima quaeque a sacramentis spiritualibus vacant: et tamen lex et prophetae usque ad ioannem; quia non potuit ultra venturum prophetizari qui ioannis praeconio iam venisse clarebat. Quod autem de lege in perpetuum non violanda praedixerat, uno exempli gratia de illa sumpto confirmat testimonio, dicens omnis qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, moechatur; et qui dimissam a viro ducit, moechatur: ut ex hoc uno discerent etiam in ceteris eum non ad solvenda, sed implenda decreta legis venisse.

Theophylactus. Quod enim cum imperfectis lex imperfecte loqueretur, ex hoc patet quod duris praecordiis iudaeorum ait: si vir odio habuerit coniugem, dimittet eam; quia cum homicidae essent et gauderent in sanguine, nec astrictorum sibi miserebantur: adeo ut filios et filias mactarent daemonibus. Nunc vero perfectioris doctrinae opus est; ob hoc igitur dico, quod si quis repudiat coniugem, non incumbente causa fornicationis, moechatur, et qui aliam duxerit, moechatur.

Ambrosius. Prius autem dicendum arbitror de lege coniugii, ut postea de prohibendo divortio disputemus. quidam putant omne coniugium a Deo esse, quia scriptum est: quod deus coniunxit, homo non separet. quomodo ergo apostolus dixit: si infidelis discedit, discedat? in quo ostendit non a Deo esse omne coniugium: neque enim Christiani gentilibus dei iudicio coniunguntur. Noli ergo uxorem dimittere, ne deum tuae culpae diffitearis auctorem. Etenim si alienos, multo magis uxoris debes tolerare et emendare mores: quae cum parvulis feta dimittitur: durum si excludas parentem, pignora teneas, ut ad contumeliam parentis addas etiam pietatis iniuriam; durius si propter matrem etiam filios simul pellas. Patierisne liberos tuos vivente te esse sub vitrico; ac incolumi matre, esse sub noverca? quam periculosum si fragilem adolescentiae aetatem errori offeras; quam impium, si eius destituas senectutem cuius defloraveris iuventutem. Pone si repudiata non nubat; et hoc tibi debuit displicere, cui adultero fidem servat. Pone si nubat; necessitas illius tuum crimen est; et quod coniugium putas, adulterium est. Hoc moraliter tamen: quia supra proposuerat regnum dei evangelizari; et cum dixisset de lege unum apicem non posse cadere, subiecit omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur, etc.; vir Christus est, uxor ecclesia, caritate uxor, integritate virgo. Ergo quem deus traxit ad filium, non separet persecutio, non avertat luxuria, non philosophia depraedetur, haereticus non inficiat, iudaeus non separet. Adulteri sunt omnes qui adulterare cupiunt fidei et sapientiae veritatem.


LUCA 16,19-21

10619 (Lc 16,19-21)

Beda. Admonuerat supra dominus facere amicos de mammona iniquitatis; quod audientes pharisaei deridebant: deinde illa quae proposuerat exemplis astruit, dicens homo quidam erat dives.

Chrysostomus. erat, non est, quia praeteriit quasi umbra fugiens. Non autem omnis sancta paupertas, aut divitiae criminosae; sed ut luxuria infamat divitias, ita paupertatem commendat sanctitas; sequitur enim et induebatur purpura et bysso.

Ambrosius. Purpura color regii habitus est, ex conchis marinis ferro circumcisis emissa; byssus vero genus lini candidi et mollissimi.

Gregorius in evang.. si autem subtilium pretiosarumque vestium cultus culpa non esset, nequaquam sermo dei hoc tam vigilanter exprimeret. Nemo quippe vestimenta pretiosa nisi ad inanem gloriam quaerit, ut honoratior ceteris esse videatur: nemo enim vult ibi pretiosis vestibus indui ubi ab aliis non possit videri.

Chrysostomus. cinerem et pulverem et terram purpura et serico protegebat: secundum vestimenta eius, ita et epulae: ergo et nobis quales epulae, talia et vestimenta; unde sequitur et epulabatur quotidie splendide.

Gregorius moralium. ubi solerter intuendum est, quia celebrari sine culpa convivia vix possunt: pene semper epulas comitatur voluptas. Nam dum corpus in refectionis delectatione resolvitur, cor ad inane gaudium relaxatur. sequitur et erat quidam mendicus nomine lazarus.

Ambrosius. Narratio magis quam parabola videtur, quando etiam nomen exprimitur.

Chrysostomus. parabola vero illa est ubi exemplum ponitur, et tacentur nomina. Interpretatur autem lazarus, qui adiutus est: pauper enim erat, et illum dominus adiuvabat.

Cyrillus. Vel aliter. Praesens sermo de divite et lazaro similitudinarie scriptus est in parabola, ut innotescat quod qui terrenis affluunt opibus, nisi velint opitulari necessitatibus pauperum, gravem incurrent sententiam. Refert autem traditio iudaeorum, lazarum quemdam fuisse tunc temporis in hierosolymis extrema pressum inopia et infirmitate, cuius meminit dominus, introducens eum in exemplum ad maiorem sermonis manifestationem.

Gregorius in evang.. Notandum etiam est, quia in populo plus solent nomina divitum quam pauperum sciri. dominus autem nomen pauperis dicit, et nomen divitis non dicit: quia deus humiles novit atque approbat, superbos ignorat. Ut autem amplius probaretur pauper, simul hunc et paupertas et aegritudo tabefecit; sequitur enim qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus.

Chrysostomus. ideo iacebat ad ianuam, ne dives diceret: non vidi, nemo mihi nuntiavit. Videbat eum exiens et revertens. Ideo ulceribus plenus, ut crudelitatem divitis suo corpore demonstraret. infelicissime hominum, mortem corporis tui vides iacere ante ianuam, et non misereris. Si dei praecepta non consideras, saltem conditionis tuae miserere, et time ne ipse talis efficiaris. Aegrotatio autem habet aliquod solatium, si opes habet; quanta ergo in isto poena est in quo inter tanta vulnera non meminit dolores plagarum, sed famem? sequitur enim cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis; quasi dicat: quod proicis de mensa, hoc praebe in eleemosynam; fac damna lucrum.

Ambrosius. insolentia autem et tumor divitum indiciis competentibus subinfertur; sequitur enim et nemo illi dabat. Ita enim sunt conditionis humanae immemores, ut tamquam supra naturam siti de miseriis pauperum incentiva suarum capiant voluptatum, rideant inopem, insultent egenti, et quorum misereri deceat, his auferant.

Augustinus de verb. Dom.. inexplebilis enim avaritia divitum nec timet deum, nec hominem veretur; non parcit patri, amico fidem non servat, viduam opprimit, rem pupilli invadit.

Gregorius. insuper pauper videbat procedentem divitem ab obsequentibus circumfulciri, se in infirmitate et inopia a nullo visitari: nam quia nemo ei ad visitandum aderat, testantur canes, qui licenter vulnera eius lingebant; sequitur enim sed et canes veniebant, et lingebant ulcera eius.

Chrysostomus. Ulcera quae nullus hominum lavare dignabatur et contrectare, ferae mites lambunt.

Gregorius. Ex una ergo re omnipotens deus duo iudicia exhibuit, dum lazarum pauperem ante ianuam divitis iacere permisit: ut et dives impius damnationis sibi augeret ultionem, et tentatus pauper cresceret ad remunerationem: quia conspiciebat ille quotidie cui misereretur, videbat iste de quo probaretur.



Th. Aq. Catena aurea 10525