Th. Aq. Catena aurea 11221

LUCA 22,21-23

11221 (Lc 22,21-23)

Augustinus de cons. Evang.. Cum tradidisset dominus discipulis calicem, rursus de traditore suo locutus est, dicens verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa.

Theophylactus. quod dixit, non solum ut ostendat se scire futura, sed etiam ut ostendat nobis propriam bonitatem, secundum quam non praetermisit quin prosequeretur ea quae spectabant ad deum: dat enim nobis exemplum ut usque ad finem satagamus lucrari peccatores: et ut ostendat proditoris nequitiam, qui et conviva fieri non erubuit.

Chrysostomus. Et particeps existens mysteriorum, conversus non est: fit enim scelus eius utique immanius, tum quia tali proposito imbutus adiit mysteria, tum quia adiens melior factus non fuit nec metu, nec beneficio, nec honore.

Beda. Et tamen non designat specialiter, manifestius correptus impudentior fieret. mittit autem crimen in numero, ut agat conscius poenitentiam. Praedicit autem et poenam, ut quem pudor non vicerat, corrigant denuntiata supplicia; unde sequitur et quidem filius hominis, secundum quod definitum est, vadit.

Chrysostomus. sed quia iudas ea quae sunt scripta, prava intentione agebat, ne quis putet eum innoxium tamquam dispensationis ministrum, subdit verumtamen vae homini illi per quem tradetur.

Beda. Sed et vae homini illi qui ad mensam domini indignus accedens in exemplum iudae filium hominis tradit, non quidem iudaeis, sed peccatoribus membris suis. Et quamvis scirent undecim apostoli quod nihil contra dominum cogitarent; quia tamen plus credunt magistro quam sibi timentes fragilitatem suam, quaerunt de peccato, cuius conscientiam non habebant; sequitur enim et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset.

Basilius. sicut enim in corporalibus passionibus sunt multae quas non sentiunt patientes, porro magis adhibent fidem coniecturae medicorum quam propriam insensibilitatem attendant; sic et in animae passionibus si quis in se peccatum non sentiat, credere tamen debet his qui plus possunt cognoscere sua peccata.


LUCA 22,24-27

11224 (Lc 22,24-27)

Theophylactus. Cum inter se quaererent quis esset dominum traditurus, consequens erat ad invicem sibi dicere: tu proditurus es; et ex hoc coacti sunt dicere: ego potior, ego maior, et similia; unde dicitur: facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior.

Graecus. Vel haec contentio videtur habuisse motivum, quod cum dominus ab hominibus transmigraret, oportebat aliquem eorum fieri aliorum principem, quasi domini vicem gerentem.

Beda. Sicut autem boni in scripturis exempla patrum, quibus proficiant et humilientur, requirunt; sic reprobi, si quid forte in electis reprehensibile repererint, quasi suas ex eo nequitias obtecturi, libenter solent amplecti. ideo multi ardentius legunt quod facta est contentio inter discipulos Christi.

Ambrosius. Si enim contendebant apostoli, non excusationi obtenditur, sed cautioni proponitur. Caveamus ergo ne in perditionem aliqua inter nos de praelatione possit esse contentio.

Beda. Potius autem videamus, non quid carnales adhuc discipuli gesserint, sed quid iusserit spiritalis magister; sequitur enim dixit autem eis: reges gentium dominantur eorum.

Chrysostomus. gentilium meminit, ut ex hoc rem vituperandam ostendat: gentilium enim est ambire primatum.

Cyrillus. Sed et blandi sermones eis offeruntur a subditis; unde sequitur et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. Sed illi quidem quasi extorres a sacris legibus, huiusmodi subiacent morbis; vestrum autem culmen est in humilitate; unde sequitur vos autem non sic; sed qui maior est in vobis, fiat sicut minor.

Basilius. Non ergo extollat praesidentem dignitas, ne ab humilitatis beatitudine corruat. Illud autem noverit quod humilitas vera ministerium plurium est. Sicut enim qui pluribus ministrat vulneratis, et abstergit cuiuslibet vulneris saniem, non sumit ministerium in causam elationis; sic multo magis cui commissae sunt curae fraternorum languorum, ut omnium minister redditurus pro omnibus rationem, cogitare debet, et esse sollicitus; et sic qui maior est, fiat sicut minor. Decet autem et corporale obsequium ab his qui praesident offerri, exemplo domini lavantis pedes discipulorum; unde sequitur et qui praecessor est, sicut ministrator. non est autem timendum ne in subdito solvatur humilitatis propositum dum ei a maiori servitur, sed imitatione panditur humilitas.

Ambrosius. Contuendum est autem, quia non omnis honorificentiae studio humilitas definitur: potes enim deferre alicui propter saeculi gratiam, potentiae metum, utilitatisque contuitum: tua aedificatio quaeritur, non alterius honor; et ideo una datur omnibus forma sententiae, ut non de praelatione iactantia sit, sed de humilitate contentio.

Beda. In hac tamen forma a domino tradita maiores non minima discretione opus habent; ne scilicet, ad instar regum gentium, dominari subiectis, seque ab eis gaudeant laudibus attolli: et tamen contra delinquentium vitia per zelum iustitiae sint erecti. Ad verba autem exhortationis, suimet adiungit exemplum; unde sequitur nam quis maior est: qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat.

Chrysostomus. quasi dicat: non putes discipulum tui egere, te vero non illius: ego enim, qui nullo egeo, quo universa egent caelestia et terrestria, ad ministerialem gradum condescendi.

Theophylactus. Ostendit autem se ministrantem eis, cum panem et calicem distribuit, cuius ministerii mentionem facit, rememorans eos quod si de eodem pane comederunt et de eodem calice biberunt, si ipse Christus omnibus ministravit, unum debent omnes sentire.

Beda. vel loquitur de ministerio quo secundum ioannem eorum pedes lavit dominus et magister: quamvis etiam verbo ministrandi possint omnia quae in carne gessit intelligi; sed et suum sanguinem se pro nobis effundere ministrando significat.


LUCA 22,28-30

11228 (Lc 22,28-30)

Theophylactus. Sicut dominus proditori praenuntiaverat vae, sic discipulis remanentibus e contrario bona praenuntiat, dicens vos autem estis qui permansistis mecum in tentationibus meis.

Beda. Non enim inchoatio patientis, sed perseverantia, caelestis regni gloria donatur: quia perseverantiam, quae constantia, seu fortitudo mentis vocatur, dicimus esse cunctarum columnam virtutum. Filius ergo dei secum permanentes in tentationibus aeternum ducit ad regnum. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus; unde sequitur et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi pater meus regnum.

Ambrosius. regnum dei non est de hoc mundo. Non autem aequalitas ad dominum, sed similitudinis aemulatio est: solus enim Christus plena imago dei est, propter expressam in se paternae claritudinis unitatem; iustus autem homo ad imaginem dei est, si propter imitandam divinae conversationis similitudinem, mundum hunc dei cognitione contemnat: unde et corpus Christi edimus, ut vitae aeternae possimus esse participes; propter quod sequitur ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo. Non enim victus et potus vobis praemii loco spondetur; sed communicatio gratiae caelestis et vitae.

Beda. Vel mensa proposita omnibus sanctis ad fruendum, caelestis est gloria vitae; qua, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, saturabuntur, fruendo desiderato gaudio veri boni.


Theophylactus. non autem hoc dixit quasi futuris illis corporalibus escis, et quasi regno suo sensibili futuro: erit enim illic angelica conversatio, sicut sadducaeis praedixit. sed et paulus dicit non esse regnum dei escam et potum.

Cyrillus. Sed ex his quae sunt apud nos, spiritualia designat: nam praerogativa quadam funguntur apud reges terrenos qui eis quasi convivae consident. ex humano ergo iudicio ostendit qui apud eum in primis honoribus statuentur.

Beda. haec est enim immutatio dexterae excelsi, ut qui nunc humiles gaudent ministrare conservis, tunc super domini mensam sublimes, vitae perpetuae dapibus alantur; et qui hic in tentationibus iniuste iudicati, cum domino permanent, illic cum eo super tentatores suos iusti iudices veniant; unde sequitur et sedeatis super thronos duodecim, iudicantes duodecim tribus israel.

Theophylactus. hoc est, condemnantes ex duodecim tribus infideles.

Ambrosius. Non autem duodecim throni tamquam aliqua corporalis sunt receptacula sessionis; sed quia secundum divinam similitudinem iudicat Christus cognitione cordium, non interrogatione factorum, virtutem remunerans, impietatem condemnans; ita apostoli in iudicium spiritale formantur remuneratione fidei, execratione perfidiae, virtute errorem redarguentes, sacrilegos odio persequentes.

Chrysostomus. Numquid autem illic sedebit et iudas? sed considera, quod lex est data a Deo per ieremiam: si quid boni promisero, si censearis indignus, mulctabo te. Et ideo loquens cum discipulis, non simpliciter promisit, sed addidit qui permansistis mecum in tentationibus.

Beda. Ab eius ergo sublimitate promissi iudas excipitur: nam et antequam haec dominus diceret, exisse credendus est: excipiuntur et illi quicumque, auditis incomprehensibilis sacramenti verbis, abierunt retro.


LUCA 22,31-34

11231 (Lc 22,31-34)

Beda. Ne gloriarentur undecim apostoli, et suis viribus tribuerent quod soli pene inter tot millia iudaeorum dicerentur in tentationibus permansisse cum domino, ostendit, eos si non iuvantis se domini essent opitulatione protecti, eadem procella cum ceteris potuisse conteri; unde sequitur ait autem dominus simoni: simon, ecce satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum; idest, expetivit vos tentare, et, velut qui triticum purgat, ventilando concutere: in quo docet nullius fidem a diabolo, nisi Deo permittente tentari.

Theophylactus. Hoc autem petro dixit, eo quod fortior aliis erat, et superbire poterat in his quae promissa erant a Christo.

Cyrillus. Vel ut ostendat quod homines nihil existentes, quantum pertinet ad humanam naturam et lubricum mentis nostrae, non decet ut praeesse ceteris velint; et ideo omissis ceteris, venit ad petrum ceteris praelatum; unde sequitur ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua.

Chrysostomus. Non autem dixit ego permisi, sed oravi: humiliter enim loquitur tendens ad passionem, ut humilitatem demonstret; nam qui non deprecatione, sed imperio dixerat: super hanc petram aedificabo ecclesiam meam; et: tibi dabo claves regni caelorum; quomodo opus habebat oratione, ut concitatam unius hominis animam coerceret? non autem dixit: rogavi, ut non neges, sed ne deseras fidem.

Theophylactus. Nam et si paululum agitandus sis, habes tamen reconditum semen fidei: quamvis deiecerit folia spiritus tentatoris, viget tamen radix. Petit ergo satanas te laedere tamquam invidens tibi de mea dilectione; sed quamvis egomet pro te sim deprecatus, tu tamen delinques; unde sequitur et tu aliquando conversus confirma fratres tuos; quasi dicat: postquam me negato ploraveris, ac poenitueris, corrobora ceteros; cum te principem apostolorum deputaverim: hoc enim decet te qui mecum robur es et petra ecclesiae. Hoc autem intelligendum est non solum de apostolis qui tunc erant, ut roborarentur a petro; sed et de omnibus qui usque ad finem mundi futuri sunt fidelibus: ne scilicet aliquis credentium diffidat, videns eum qui, cum esset apostolus, denegavit, ac iterum per poenitentiam obtinuit praerogativam, ut esset antistes mundi. Admirare igitur exuberantiam divinae patientiae: ne diffidere discipulum faceret, nondum patrato crimine largitus est veniam, ac iterum ipsum in apostolico gradu restituit, dicens confirma fratres tuos.

Beda. Quasi dicat: sicut ego tuam fidem ne deficiat orando protexi, ita tu infirmiores fratres, ne de venia desperent, confortare memento.

Ambrosius. Cave ergo iactantiam, cave saeculum. Ille iubetur confirmare fratres suos qui dixit: omnia reliquimus, et secuti sumus te.

Beda. Quia vero se dominus dixerat pro fide petri rogasse, conscius ille praesentis affectus, fideique ferventis, sed futuri casus nescius, non credit se ullatenus ab eo posse deficere; unde sequitur qui dixit ei: domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire.

Theophylactus. prae nimia quidem dilectione flammescit et impossibilia sibi pollicetur. Decebat autem, audito semel a veritate quod tentandus esset, non amplius contendere. sed dominus videns eum praesumptuose loquentem, promit tentationis speciem, scilicet quod negaturus esset; unde sequitur et ille dixit: dico tibi, petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me.

Ambrosius. Petrus quidem, etsi spiritu promptus, corporis tamen adhuc infirmus affectu, denuntiatur dominum negaturus: neque enim poterat divinae constantiam intentionis aequare. Passio domini aemulos habet, pares non habet.

Theophylactus. hinc autem magnam doctrinam haurimus: quod non sufficit humanum propositum absque divino subsidio. Petrus enim, quamvis fervens esset, derelictus tamen a deo, supplantatus fuit ab hoste.

Beda. Sciendum autem, quod Deo permittente, timorati lapsum patiuntur quandoque ad fastus praecedentis remedium. Sed quamvis idem videatur esse delictum timorati et aliorum, refert non modicum: nam timoratus ex quibusdam insidiis et pene prout noluit, peccavit; alii vero nullam gerendo curam neque sui, neque dei, peccant, non distinguentes inter peccare et agere virtuose. unde reor et iussionis modum in eis debere fore diversum: nam timoratus quodam iuvamine indigens, circa eamdem rem erga quam peccavit, iussa debet perferre; alii vero cum totum bonum animae destruxerint, affligi et moneri, et praeceptis subici debent, quousque ratum sit illis deum iustum iudicem esse, et contremiscant.

Augustinus de cons. Evang.. hoc autem quod hic dicitur de petri negatione praedicta, omnes quidem evangelistae commemorant; sed non omnes ex una eademque occasione sermonis ad eam commemorandam veniunt: nam Matthaeus et marcus eam subnectunt postea quam dominus egressus est ex illa domo ubi manducaverant pascha; lucas vero et ioannes antequam inde esset egressus. Sed facile possemus intelligere aut illos duos ea recapitulando posuisse, aut istos praeoccupando; nisi magis moveret quod tam diversa non tantum verba, sed etiam sententias domini praemittunt, quibus permotus petrus illam praesumptionem praeferret, vel pro domino vel cum domino moriendi, ut magis cogant intelligi, ter eum expressisse praesumptionem suam diversis locis sermonis Christi, et ter illi a domino responsum, quod eum ante galli cantum ter esset negaturus.


LUCA 22,34-38

11234 (Lc 22,34-38)

Cyrillus. Praedixerat autem dominus petro quod eum esset negaturus, tempore scilicet suae captionis; sed quia semel facta est mentio de captione eius, consequenter nuntiat supervenientem contra iudaeos conflictum; unde dicitur et dixit eis: quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? miserat enim salvator sanctos apostolos praedicare civitatibus et oppidis regnum caelorum, praecipiens ut euntes nullius corporalium curam gererent, sed in eo totam spem vivendi reponerent.

Chrysostomus. sicut autem qui docent natare, circa principium quidem manus suas supponentes, attentius sustentant suos discipulos, postea vero plerumque manum abstrahentes iubent ut sibi opitulentur, quinimmo et paululum emergi permittunt; ita et Christus fecit discipulis. In exordiis quidem praesto in cunctis eis aderat, parans eis uberrime affluentiam omnium; unde sequitur at illi dixerunt: nihil. At ubi oportebat et proprias vires ostendere, subtraxit eis aliquantulum gratiam, iubens eis ex se nonnulla peragere; unde sequitur dixit ergo eis: sed nunc qui habet sacculum, quo scilicet portatur pecunia, tollat similiter et peram, qua scilicet portantur cibaria. et quidem quando nec calceamenta, nec zonam habebant, nec baculum, nec aes, nullius passi sunt penuriam; ut autem marsupium concessit eis, et peram, esurire videntur, et sitire, et nuditatem pati; ac si eis diceret: hactenus cuncta vobis uberrime affluebant; nunc autem volo vos et inopiam experiri: ideoque non addico necessitati pristinae legis, sed mando et loculum habere et peram. Poterat autem et deus usque in finem eos in tanta constituere copia; sed noluit ob multas causas: primo quidem ut nihil sibi tribuerent, sed recognoscerent totum emanasse divinitus; secundo ut moderari sibi sciant; tertio ne maiora de se opinentur. Horum igitur causa permittens eos incurrere multa inopinatorum, relaxavit prioris legis rigorem, ne gravis et intolerabilis fieret eis vita.

Beda. non enim eadem vivendi regula persecutionis qua pacis tempore discipulos informat. Missis quidem discipulis ad praedicandum, ne quid tollerent in via, praecepit, ordinans scilicet ut qui evangelium nuntiat, de evangelio vivat. Instante vero mortis articulo, et tota illa gente pastorem simul et gregem persequente, congruam tempori regulam decernit, permittens ut tollant victui necessaria, donec, sopita insania persecutorum, tempus evangelizandi redeat: ubi nobis quoque dat exemplum, iusta nonnunquam causa instante, quaedam de nostri propositi rigore posse sine culpa intermitti.

Augustinus contra faustum. nulla ergo inconstantia praecipientis, sed ratione dispensantis, pro temporum diversitate praecepta, vel consilia, vel permissa mutantur.

Ambrosius. Qui autem ferire prohibet, cur emere gladium iubet, nisi forte ut sit parata defensio, non ultio necessaria, et videatur potuisse vindicari, sed noluisse? unde sequitur et qui non habet, scilicet sacculum, vendat tunicam suam, et emat gladium.

Chrysostomus. quid est hoc? qui dixerat: si quis te percusserit in dextera gena, vertas ei et aliam; nunc armat discipulos, et solo gladio: nam si penitus armare decebat, non solum oportebat gladium possidere, sed et scuta et galeas. Sed et si mille huiusmodi possiderent arma, pro tot insultibus et insidiis populorum, tyrannorum, urbium, nationum, qualiter undecim comparerent, et ex solo aspectu agminum non contremiscerent, nutriti in stagnis et fluviis? non ergo putemus eum iussisse ut gladios possiderent; sed per gladios innuit imminentes insidias iudaeorum; unde sequitur dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me: et cum iniquis deputatus est.

Theophylactus. Cum enim ipsi inter se supra de praerogativis contenderint: non est, inquit, tempus praerogativarum, immo periculorum et caedium: nam ego magister vester ducor ad mortem non honorabilem, cum impiis deputandus; etenim ea quae sunt de me, scilicet praedicta, finem habent, idest impletionem. volens ergo violentum insultum innuere, meminit gladii: nec prorsus revelavit, ne tangerentur acedia; nec prorsus obticuit, ne repentinis aggressibus fluctuarent; sed postea recolentes mirarentur quomodo se ipsum pretium exhibuit passioni pro salute humana.

Basilius. Vel dominus non iubet portare marsupium et peram et emere gladium; sed praedicit futurum, quod scilicet apostoli obliti temporis passionis, donorum et legis domini, auderent sumere gladios: saepius enim scriptura utitur imperativa sermonis specie loco prophetiae. in pluribus tamen libris non invenitur accipiat, tollat, vel emat; sed tollet et emet.

Theophylactus. Vel per hoc praenuntiat eis quod incurrerent famem et sitim, quod innuit per peram; et adversitates nonnullas, quod innuit per gladium. vel aliter. Quod dominus dicit qui habet sacculum, tollat similiter et peram, videtur sermo ad discipulos fieri; sed revera respicit quamlibet iudaei personam; quasi dicat: si quis iudaeorum abundat facultatibus, congestis omnibus fugiat; si autem quis ultima oppressus penuria colit regionem, hic etiam amictum vendat et gladium emat: invadet enim eos intolerabilis impetus pugnae, ut nihil ad resistendum sufficiat. Deinde pandit horum malorum causam: quia scilicet passus est poenam profanis debitam, cum latronibus crucifixus. Et cum ad hoc perventum fuerit, sumet finem verbum dispensationis; persecutoribus autem accident quae a prophetis sunt praedicta. Haec igitur dominus praedixit de futuris regioni iudaeorum; sed discipuli non intelligebant profunditatem dictorum, putantes ob futurum proditoris insultum gladiis opus esse; unde sequitur at illi dixerunt: domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis: satis est.

Chrysostomus. Et quidem si humano eos volebat uti auxilio, nec centum sufficerent gladii; quod si nolebat eos uti humano subsidio, etiam duo supervacui sunt.

Theophylactus. noluit ergo dominus eos reprehendere quasi non intelligentes; sed dicens satis est, eos dimisit. quidam autem dicunt, dominum ironice dixisse satis est; quasi dicat: ex quo duo sunt gladii, sufficiant nobis ad tantam multitudinem quanta nos debet invadere.

Beda. Vel duo gladii sufficiunt ad testimonium sponte passi salvatoris: unus qui et apostolis audaciam pro domino certandi et domino virtutem medicandi doceret inesse; alter qui nequaquam vagina exemptus, ostenderet eos nec totum quod potuere pro eius facere defensione permissos.

Ambrosius. Vel quia lex referire non vetat, fortasse petro duos gladios offerenti satis esse dicit, quasi licuerit usque ad evangelium; ut sit in lege aequitatis eruditio, in evangelio bonitatis perfectio. est etiam gladius spiritalis ut vendas patrimonium, et emas verbum quo mentis penetralia vestiuntur. Est etiam gladius passionis ut exuas corpus, et immolatae carnis exuviis ematur tibi sacra corona martyrii. Movet adhuc quod duos gladios discipuli protulerunt: ne forte unum novi, unum veteris testamenti sit, quibus adversus diaboli armamur insidias. Deinde dicit dominus satis est, quasi nil desit ei quem utriusque testamenti doctrina munierit.


LUCA 22,39-42

11239 (Lc 22,39-42)

Beda. Tradendus a discipulo dominus consueti secessus locum, quo facillime reperiri possit, adit; unde sequitur et egressus ibat secundum consuetudinem in montem oliveti.

Cyrillus. De die namque conversabatur hierosolymis, obscura vero nocte succedente in montem olivarum cum suis conversabatur discipulis; unde subditur secuti sunt autem illum et discipuli.

Beda. Pulchre autem sui corporis mysteriis imbutos in montem olivarum discipulos educit, ut omnes in morte sua baptizatos sancti spiritus charismate confirmandos esse designet.

Theophylactus. Post coenam autem nequaquam inertia, et iocus, et somnus occupant dominum; sed oratio et doctrina; unde sequitur et cum pervenisset ad locum, dixit illis: orate ne intretis in tentationem.

Beda. Impossibile quidem est humanam animam non tentari; unde non ait: orate ne tentemini; sed orate ne intretis in tentationem; hoc est ne tentatio vos superet ultima.

Cyrillus. sed ne solis verbis eis prodesset, procedens paululum orabat; unde sequitur et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis. Ubique invenies eum semotum orantem, ut discas quod animo attento et corde quieto colloquendum est cum Deo sublimi. Non autem quasi egens alieni suffragii precibus insistebat qui est omnipotentissima virtus patris; sed ut discamus non esse in tentationibus dormitandum, sed magis orationibus insistendum.

Beda. Solus etiam orat pro omnibus qui solus erat passurus pro omnibus, significans tantum orationem suam quantum et passionem a nostra distare.

Augustinus de quaest. Evang.. Avulsus est autem ab eis quantum iactus est lapidis, tamquam typice admonuerit ut in eum dirigerent lapidem: idest, usque ad ipsum perducerent intentionem legis, quae scripta erat in lapide.

Gregorius nyssenus. Quid autem sibi vult flexus genuum, de quo dicitur et positis genibus orabat? humanus quidem usus est pronos terrae supplicare maioribus, facto ostendentes fortiores esse qui rogantur. Palam est autem humanam naturam nihil habere Deo condignum: et ideo honorifica signa quae invicem exhibemus, fatentes nos humiliores esse respectu excellentiae proximi, transumpsimus ad obsequia incomparabilis naturae: unde ille qui nostros languores portavit, ac pro nobis intercessit, per hominem quem sumpsit genuflectit orando, sanciens non esse superbiendum orationis tempore, sed per omnia humilitati conformandum: quia deus superbis resistit, dat autem humilibus gratiam.

Chrysostomus. Quaelibet autem ars verbis et operibus ostenditur ab eo qui docet. Quia ergo dominus venerat docturus nos quamlibet virtutem, ob hoc eadem dicit et facit: unde, quia iusserat verbis orare ne intrarent in tentationem, hoc etiam opere docet; sequitur enim dicens: pater, si vis, transfer calicem istum a me. Non dicit si vis, quasi ignorans an patri placeret: neque enim magis ardua cognitio est cognitione paternae substantiae, quam ipse solus perspicaciter novit, secundum illud: sicut novit me pater, et ego novi patrem; neque hoc dicit quasi respuens passionem: qui enim comminatus est discipulo volenti eius passionem impedire, ut satanam eum vocaret post multa praeconia, qualiter crucifigi nolebat? cur igitur ita dictum est, consideres. Quantum erat audire quod deus ineffabilis, qui quemlibet intellectum transcendit, voluit uterum subire virgineum, lac sugere, et humana quaeque pati. Quoniam ergo fere incredibile erat quod erat futurum, primo quidem misit prophetas hoc nuntiantes, postea ipse indutus carne veniens, ut non phantasma putaretur, permittit carnem ferre naturales defectus, esurire, sitire et dormire, laborare, affici et anxiari; ob hoc et recusat mortem, veram humanitatem demonstrans.

Ambrosius. Dicit ergo si vis, transfer a me calicem istum; quasi homo mortem recusans, quasi deus sententiam suam servans.

Beda. Vel transferri a se calicem postulat, non quidem timore patiendi, sed misericordia prioris populi, ne ab illo bibat calicem propinatum; unde et signanter non dicit transfer a me calicem, sed calicem istum, hoc est populi iudaeorum, qui excusationem ignorantiae habere non potest, qui me quotidie vaticinatur. dionysius alexandrinus. Vel quod dicit transfer calicem istum a me, non est hoc: non adveniat mihi; nisi enim advenerit, transferri non potest. Igitur ut sensit iam praesentem, coepit affici et tristari, et quasi iam propinquante eo dicit transfer calicem hunc. Sicut enim quod praeterit, nec intactum est, nec permanens; sic et salvator leviter invadentem tentationem flagitat pelli; et hoc est non intrare in tentationem, quod consulit esse orandum. Perfectissimus autem modus tentationes evitandi manifestatur cum dicitur verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat. Deus enim inexpertus est malorum. vult autem nobis bona largiri supra id quod petimus vel intelligimus. Ergo perfectam voluntatem patris, quam ipse noverat, petit sortiri effectum, quae eadem est et sua secundum deitatem. Renuit autem impleri humanam voluntatem, quam dicit suam, paterna voluntate minorem.

Athanasius. Geminum enim hic velle ostendit: alterum quidem humanum, quod est carnis; alterum vero divinum: humanitas enim ob carnis fragilitatem recusat passionem: sed divinus eius affectus affectanter eam subiit, eo quod non esset possibile eum detineri a morte.

Gregorius nyssenus. Apollinaris autem asserit quod Christus non habuit secundum terrenam naturam propriam voluntatem; sed solum in Christo est voluntas dei, qui de caelo descendit. Dicat ergo: quam voluntatem vult dominus nequaquam evenire? neque enim deitas aufert propriam voluntatem.

Beda. Appropinquans etiam passioni salvator, infirmantium in se vocem sumpsit, ut cum hoc imminet quod fieri nolumus, sic per infirmitatem petamus ut non fiat, quatenus per fortitudinem parati simus ut voluntas conditoris nostri, etiam contra nostram voluntatem, fiat.

LUCA 22,43-46

11243 (Lc 22,43-46)


Beda. Alibi legimus quia angeli accesserunt et ministrabant ei. In documento ergo utriusque naturae, angeli et ei ministrasse, et eum confortasse dicuntur. creator enim creaturae suae non eguit praesidio; sed homo factus, sicut propter nos tristis est, ita propter nos confortatur.

Theophylactus. Quidam autem dicunt quoniam apparuit ei angelus glorificans eum, et dicens: domine, tua est virtus: tu namque potes contra mortem et infernum genus humanum liberare.

Chrysostomus. Et quia non phantastice, sed vere nostram carnem suscepit; ut approbet dispensationis veritatem, et oppilet haereticorum ora, quaeque humana sustinet; sequitur enim et factus in agonia prolixius orabat.

Ambrosius. Horrent plerique hoc loco, qui tristitiam salvatoris ad argumentum inolitae potius a principio quam susceptae ad tempus infirmitatis inclinant. ego autem non solum excusandum non puto, sed nusquam magis pietatem eius maiestatemque demiror: minus enim contulerat mihi, nisi meum suscepisset affectum: suscepit enim tristitiam meam ut mihi suam laetitiam largiretur. confidenter tristitiam nomino, quia crucem praedico. Debuit ergo dolorem suscipere, ut vinceret. Neque enim habent fortitudinis laudem qui stuporem magis vulnerum tulerint quam dolorem. Nos ergo voluit erudire, quemadmodum mortem, et quod est amplius, futurae mortis moestitiam vinceremus. Doles ergo, domine, non mea, sed tua vulnera. Infirmatus est enim propter delicta nostra: et fortasse tristis est ideo quia post adae lapsum, tali transitu nobis erat ex hoc saeculo recedendum ut mori esset necesse. Nec illud distat a vero; sed tristis erat pro persecutoribus suis quos sciebat immanis sacrilegii poenas daturos.

Gregorius moralium. appropinquante etiam morte, nostrae mentis in se certamen expressit, qui vim quamdam terroris ac formidinis patimur, cum per solutionem carnis aeterno iudicio propinquamus; nec immerito, quoniam anima post pusillum hoc invenit quod in aeternum mutare non possit.

Theophylactus. Quod autem humanae naturae foret praemissa oratio, non autem divinae, ut dicunt ariani, patet etiam ex eo quod subdit; sequitur enim et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram.

Beda. Nemo sudorem hunc infirmitati deputet, quia contra naturam est sudare sanguinem; sed potius intelligat, per hoc nobis declaratum quod effectum iam suae precis obtineret, ut scilicet fidem discipulorum, quam terrena adhuc fragilitas arguebat, suo sanguine purgaret. prosper in libro sententiarum augustini. orans etiam cum sudore sanguineo dominus significabat de corpore suo toto, quod est ecclesia, manatura martyria.

Theophylactus. Vel hoc proverbialiter dicitur de eo qui vehementer sudavit, quod sudavit sanguinem. Volens igitur evangelista innuere, quod grossis sudorum guttis madebat, sumit guttas sanguinis ad exemplum. Post hoc autem inveniens discipulos dormientes prae tristitia, improperat eis, simul admonens ut orarent; sequitur enim et cum surrexisset ab oratione, et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes prae tristitia.

Chrysostomus. erat enim intempestum noctis, et discipulorum oculi prae angustia premebantur, et erat somnus non torporis, sed moeroris.

Augustinus de cons. Evang.. non autem expressit hic lucas quota oratione dominus ad discipulos venerit; nihil tamen hoc Matthaeo et Marco repugnant.

Beda. Demonstrat autem dominus consequenter quia pro discipulis oraverit, quos monet orationum suarum vigilando et orando existere participes; sequitur enim et ait illis: quid dormitis? surgite et orate, ne intretis in tentationem.

Theophylactus. Hoc est, ne a tentatione superentur: hoc enim est non induci in tentationem, non demergi ab ea. vel simpliciter nos iubet orare, ut tranquilla sit nostra vita, nec immergamur in aliquod molestorum. Diabolicum enim est et superbum, quemquam se in tentationem praecipitare; unde et iacobus non dixit: inicite vos in tentationes, sed: cum incideritis, omne gaudium aestimate, de invito voluntarium facientes.

LUCA 22,47-53

11247 (Lc 22,47-53)


Cyrillus. dicit autem qui vocabatur iudas, quasi nomen eius habens exosum; addit autem unus de duodecim, ad significantiam nequitiae proditoris: nam qui honoratus fuerat aeque apostolis, factus est occisionis causa in Christum.

Chrysostomus. Sicut enim insanabilia vulnera nec austeris medicamentis obediunt nec demulcentibus, sic anima, ubi semel est captivata, et seipsam dederit cuicumque peccato, nullum emolumentum ex admonitionibus consequetur; quod et iudae accidit a proditione non cessanti, quamvis omni modo doctrinae esset a Christo cohibitus; unde sequitur et appropinquavit iesu, ut oscularetur eum.

Cyrillus. Immemor enim gloriae Christi, putavit forsitan posse latenter agere, ausus praecipuum dilectionis signum organum efficere doli.

Chrysostomus. non autem discedendum est a fratrum admonitione, quamquam nihil propter nostra verba eveniat: nam et rivuli, etsi nullus hauriat, fluunt; et si forsan non persuaseris hodie, poteris forsan cras. Piscator enim per totam diem vacua trahens retia, circa sero piscem capit; unde dominus, etsi sciret iudam non convertendum, non destitit facere quae sua intererat; sequitur enim iesus autem dixit illi: iuda, osculo filium hominis tradis?

Ambrosius. Per interrogationem pronuntiandum puto, quasi amantis affectu corripiat proditorem.

Chrysostomus. Proprium autem nomen ponit, quod magis dolentis erat et revocantis, quam provocati ad iram.

Ambrosius. Dicit autem osculo tradis? hoc est, amoris pignore vulnus infligis, et pacis instrumento mortem irrogas? servus dominum, discipulus prodit magistrum, electus auctorem.

Chrysostomus. non autem dicit: tradis magistrum tuum, dominum tuum, benefactorem tuum, sed filium hominis; hoc est, mansuetum et mitem; qui si non esset magister et dominus, quia tamen tam suaviter erga te gessit, non esset a te prodendus.

Ambrosius. magna, o domine, significatio potestatis, magna disciplina virtutis. Et consilium proditionis aperitur, et adhuc patientia non negatur. Ostendit quem proderet, dum occulta manifestat; ostendit quem traderet, dum dicit filium hominis, quia caro, non divinitas comprehenditur. illud tamen plus confutat ingratum quod eum tradiderit qui, cum esset dei filius, propter nos filius hominis esse voluisset; quasi dicat: propter te suscepi, ingrate, quod tradis, hypocrita.

Augustinus de cons. Evang.. Hoc ergo dominus, cum traderetur, primo dixit quod ait lucas: iuda, osculo filium hominis tradis? deinde quod Matthaeus: amice, ad quid venisti? deinde id quod ioannes commemorat: quem quaeritis? Ambrosius. Osculatus est autem eum dominus, non quo simulare nos doceat, sed ut neque proditorem refugere videretur, et plus afficeret proditorem, cui amoris officia non negaret.

Theophylactus. Zelantur autem discipuli, et gladios evaginant; unde sequitur videntes autem hi qui circa ipsum erant quod futurum erat, dixerunt ei: domine, si percutimus in gladio? sed qualiter habent gladios? quia mactaverant agnum, et a mensa discesserant. Alii autem discipuli quaerunt an percuterent; sed petrus ubique fervens pro domino, persuasionem non expectat, sed percutit servum pontificis; unde sequitur et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam eius dexteram.

Augustinus. qui percussit, secundum ioannem petrus erat; quem autem percussit, malchus vocabatur.

Ambrosius. eruditus enim in lege petrus promptus affectu, qui sciret phinees reputatum ad iustitiam quod sacrilegos peremisset, percussit principis servum.

Augustinus. deinde lucas dicit respondens autem iesus ait: sinite usque huc. Et hoc est quod Matthaeus commemorat: converte gladium tuum in locum suum. Nec moveat quasi contrarium sit quod lucas hic dicit dominum respondisse sinite usque huc; quasi post istam percussionem ita dictum fuerit ut placuerit ei usque huc factum, sed amplius fieri noluerit; cum in verbis quae Matthaeus posuit, intelligatur potius, totum factum quo usus est gladio petrus, domino displicuisse. illud enim verum est quod cum interrogassent dicentes domine, si percutimus in gladio? tunc respondit sinite usque huc; idest, non vos moveat quod futurum est: permittendi sunt hucusque progredi, hoc est ut me apprehendant, et impleantur quae de me scripta sunt. Non enim diceret respondens autem iesus, nisi ad interrogationem eorum responderet, non facto petri. Sed inter moras verborum interrogantium dominum, et illius respondentis, petrus aviditate defensionis percussit. sed non potuerunt simul dici quae simul fieri potuerunt. Tunc, sicut dicit lucas, sanavit eum qui percussus erat; sequitur enim et cum tetigisset auriculam eius, sanavit eum.

Beda. Numquam enim pietatis suae dominus obliviscitur. Illi iusto mortem inferunt, iste persequentium vulnera sanat.

Ambrosius. Sed cum dominus vulnere cruentum detersit, mysteria divina subiecit, ut servos principis mundi, non naturae conditione, sed culpae, auris vulnus exciperet, qui non audisset verba sapientiae. Aut si petrus volens percussit aurem, docuit quod aurem in specie habere non deberet, quam in mysterio non haberet. sed quare petrus? quia ipse ligandi et solvendi adeptus est potestatem; et ideo tollit gladio spiritali aurem interiorem male intelligentis. Sed dominus ipse refundit auditum, demonstrans, et ipsos, si convertantur, posse sanari qui in passione domini vulnerati sunt: eo quod omne peccatum, fidei mysteriis abluatur.

Beda. Vel servus iste populus est iudaeorum, principibus sacerdotum indebito mancipatus officio: qui in passione domini dexteram auriculam, idest spiritualem legis intelligentiam, perdidit; quae scilicet auris, petri gladio deciditur; non quod ille sensum intelligendi audientibus tollat, sed divino ablatum iudicio negligentibus pandat. verum eadem dextera auris in his qui in eodem populo crediderunt, divina dignatione pristino est restituta officio. sequitur dixit autem iesus ad eos qui venerant ad se, principes sacerdotum et magistratus templi et seniores: quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus.

Chrysostomus. Accesserunt enim nocte, timentes multitudinis impetum; et ideo dicit: quid vobis opus erat his armis in eum qui vobiscum est semper? et hoc est quod sequitur: cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me.

Cyrillus. Ubi non inculpat dominus praesides iudaeorum, quod non sibi mature paraverant insidias mortis, sed arguit eos qui temere opinabantur eum se invasisse ipso invito; ac si dicat: tunc non cepistis me, quia nolebam; et nec nunc possetis, nisi me sponte vestris subicerem manibus; unde sequitur sed haec est hora vestra; idest, parvum tempus concessum est vobis exercendae in me vestrae saevitiae, patre votis meis favente. dicit etiam quod haec potestas est tenebris data, idest diabolo et iudaeis, insurgendi in Christum, et hoc est quod subditur et potestas tenebrarum.

Beda. quasi dicat: ideo adversum me in tenebris congregamini, quia potestas vestra, qua sic contra lucem mundi armamini, in tenebris est. Quaeritur autem quomodo iesus principes sacerdotum, magistratus templi et seniores qui ad se venerunt, alloqui dicatur, cum apud alios evangelistas non ipsos venisse, verum in atrio caiphae expectantes, ministros misisse perhibeantur. sed huic contrarietati respondetur, quod illi non per seipsos, sed per eos quos miserunt ad apprehendendum Christum in suae iussionis potestate venerunt.



Th. Aq. Catena aurea 11221