Th. Aq. Catena aurea 11334

LUCA 23,34-37

11334 (Lc 23,34-37)

Chrysostomus. Quia dominus dixerat: orate pro persequentibus vos, hoc etiam crucem ascendens fecit; unde sequitur iesus autem dicebat: pater, dimitte illis: non quia non posset ipse relaxare, sed ut nos pro persequentibus orare doceret, non solum verbo, sed et opere. Dixit autem dimitte eis, si poenituerunt: favet enim poenitentibus, si velint post tantam nequitiam, reatus per fidem diluere.

Beda. Neque putandum est hic eum frustra orasse; sed in eis qui post eius passionem crediderunt, quod orabat, impetrasse. Notandum sane, quod non pro eis oravit qui filium dei intellexerunt crucifigere, nec confiteri voluerunt; sed pro eis qui nesciebant quid facerent, zelum dei habentes, sed non secundum scientiam; unde subdit non enim sciunt quid faciunt.

Graecus. Permanentes vero post crucem in infidelitate nullus per ignorantiam iuvari putabit, signis, miraculis, sonora voce eum praedicantibus esse deum.

Ambrosius. Refert ergo considerare qualis crucem ascendat: nudum enim video. Talis ergo ascendat qui saeculum vincere parat, ut saeculi adiumenta non quaerat. Victus est autem adam qui vestimenta quaesivit; vicit ille qui tegumenta deposuit, et talis ascendit quales nos auctore Deo natura formavit; talis in paradiso primus homo habitaverat, talis in paradisum homo secundus intravit. Pulchre autem ascensurus crucem regalia vestimenta deposuit, ut scias quasi hominem passum esse, non quasi deum regem, etsi utrumque Christus.

Athanasius. qui etiam cunctas conditiones nostras causa nostri suscepit, induit vestimenta nostra, signa mortificationis adae, ut exuat illa et horum vice induat nos vitam et incorruptionem. sequitur dividentes vero vestimenta eius, miserunt sortes.

Theophylactus. Forsitan enim plures eorum egebant; vel forte magis ad opprobrium hoc faciebant et ex quadam lascivia: quid enim pretiosum inveniebant in vestibus? Beda. In sorte autem gratia dei commendata est: quia cum sors mittitur, non personae cuiusdam vel meritis, sed occulto dei iudicio ceditur.

Augustinus de cons. Evang.. hoc quidem breviter dictum est a tribus evangelistis; ioannes autem distinctius hic explicat quemadmodum hoc gestum sit.

Theophylactus. Deludentes igitur hoc agebant: nam ubi principes subsannabant, quid dicere oportet de vulgo? sequitur enim et stabat populus, qui scilicet petierat eum crucifigi, expectans, scilicet finem; et deridebant eum principes cum eis.

Augustinus de cons. Evang.. quia principes dixit, nec addidit sacerdotum, omnes primates generali nomine complexus est, ut ibi possent intelligi scribae et seniores.

Beda. Quia etiam nolentes confitentur quod alios salvos facit; sequitur enim dicentes: alios salvos fecit, seipsum salvum faciat, si hic est Christus dei electus.

Athanasius. dominus autem vere salvator non salvando seipsum, sed creaturam liberando, volebat cognosci salvator. Neque enim medicus, quia sibi medetur, medicus esse cognoscitur, nisi erga languidos artem probet: sic dominus salvator existens, non habebat opus salutis, neque descendendo de cruce volebat cognosci salvator, sed moriendo; multo namque maiorem salutem mors salvatoris affert hominibus quam descensus de cruce.

Graecus. Videns autem diabolus nullum esse sibi defensaculum, titubabat; et quasi aliud non valens, tentavit ulterius propinari salvatori acetum ad bibendum; sequitur enim illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes illi: quod contra seipsum facere diabolus ignorabat: nam amaritudinem irae ex praevaricatione legis actam, qua cunctos detinebat, salvatori praebebat; quam illa sumens consumebat, ut vice aceti, vinum det nobis in potum, quod sapientia miscuit.

Theophylactus. obtulerunt autem milites Christo acetum, quasi regi subministrantes; sequitur enim dicentes: si tu es rex iudaeorum, salvum te fac.

Beda. Et notandum, quod iudaei vocabulum Christi scripturae sibi auctoritate creditum blasphemantes irrident; milites vero, utpote scripturarum nescii, non Christo, sed regi iudaeorum insultant.


LUCA 23,38-43

11338 (Lc 23,38-43)

Theophylactus. Aliam attende sagacitatem daemonis agitatam in Christum: triplici enim litterarum figura promulgabat accusationem iesu, ne scilicet quemquam transeuntium lateat quod ob hoc suspensus fuerat, quia se regem faciebat; dicitur enim erat autem et superscriptio scripta super illum litteris graecis, latinis et hebraicis: hic est rex iudaeorum: per quod significabatur, potentissimas gentium quales erant romani, prudentissimas, quales graeci, maxime deum colentes, quale fuit iudaeorum genus, subici debere imperio Christi.

Ambrosius. Merito autem supra crucem ponitur titulus; quia non humani corporis, sed divinae potestatis est regnum quod habet Christus. Lego titulum regis iudaeorum, cum lego: regnum meum non est de hoc mundo; lego causam Christi super caput eius scriptam, cum lego: et deus erat verbum: caput enim Christi deus.

Cyrillus. Alter autem latronum eadem cum iudaeis eructabat; sequitur enim unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum, dicens: si tu es Christus, salvum fac teipsum et nos. alter refrenabat voces ipsius; sequitur enim respondens autem alter increpabat eum, dicens: neque tu times deum, qui in eadem damnatione es? sed et proprium reatum confessus est, subdens et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus.

Chrysostomus. Hic fungitur vice iudicis, condemnatus, et incipit de veritate censere qui coram pilato post multa tormenta confessus est scelera. Quia aliud est homo censor, quem latent intima, et aliud deus, qui mentes penetrat: et ibi quidem post confessionem poena subsequitur, hic autem confessio fit ad salutem. Sed et Christum pronuntiat innocentem, cum subdit hic vero nihil mali fecit; quasi dicat: novam vide iniuriam; honestatem damnari cum scelere. Nos viventes occidimus, hic mortuos suscitavit; nos aliena sumus furati, hic et sua iubet tribuere. Beatus igitur latro astantes docebat, talia disserens, quibus alterum increpabat. Sed ut videt extinctos auditus astantium, redit consequenter ad eum qui novit praecordia; sequitur enim et dicebat ad iesum: domine, memento mei cum veneris in regnum tuum. crucifixum aspicis, at dominum profiteris: condemnati vides figuram, et regis praedicas dignitatem: mille malis imbutus, postulas iustitiae fontem reminisci tuae nequitiae. Sed dices: video quidem apparens opprobrium, sed intueor latens regnum; et tu avertis mea publica scelera, et acceptas fidem intentionis occultae. discipulum veritatis usurpavit nequitia, discipulum nequitiae non commutabit veritas? Gregorius moralium. In cruce clavi manus eius pedesque ligaverant; nihilque a poenis in eo liberum nisi cor et lingua remanserunt. Inspirante deo, totum illud ei obtulit quod in se liberum invenit; ut iuxta hoc quod scriptum est corde crederet ad iustitiam, ore confiteretur ad salutem. Tres autem virtutes quas apostolus memorat, subito repletus gratia, et accepit latro, et servavit in cruce. Fidem namque habuit, qui regnaturum deum credidit, quem secum pariter morientem vidit: spem habuit, qui regni eius aditum postulavit: qui caritatem quoque in morte sua vivaciter tenuit, qui fratrem et collatronem pro simili scelere morientem de iniquitate sua redarguit.

Ambrosius. Pulcherrimum autem datur affectandae conversionis exemplum, quod tam cito latroni venia relaxatur. Cito ignoscit dominus, quia cito ille convertitur, et uberior est gratia quam precatio: semper enim dominus plus tribuit quam rogatur. ille rogabat, ut memor sui esset; de domino autem sequitur et dixit illi iesus: amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Vita est enim esse cum Christo; et ubi Christus, ibi regnum.

Theophylactus. et quemadmodum quisque rex victoriosus rediens ex triumpho optima praedarum fert secum, sic et dominus praedatus portionem diabolicarum praedarum, scilicet latronem, ducit secum in paradisum.

Chrysostomus. Erat ergo videre salvatorem in medio latronum, trutinam iustitiae trutinantem fidem et infidelitatem. expulit diabolus de paradiso adam, Christus latronem impulit ante totum orbem et ante apostolos. Nudo verbo, sola fide in paradisum introivit, ne quia post errores introitum desperaret. Attende celeritatem a cruce in caelos, a condemnatione in paradisum, ut noveris non ad benevolentiam illius, sed ad clementiam dominum totum fecisse. Si autem iam facta est bonorum retributio, numquid supervacua erit resurrectio? si enim introduxit latronem in paradisum, corpus autem eius corruptum remansit foris, liquet non esse resurrectionem corporum. Haec dicunt illi: sed caro, quae fuit laborum particeps, numquid privabitur praemiis? audi paulum dicentem: oportet corruptibile hoc incorruptionem induere. sed si dominus pollicitus est regnum caelorum, introduxit autem latronem in paradisum, nondum ei retribuit praemia. Sed dicunt: nomine paradisi regnum caelorum nominavit, usitato nomine utens dum alloqueretur latronem, qui nihil audierat de arduis documentis. quidam autem non sic legunt hodie mecum eris in paradiso, sed sic: dico tibi hodie; et consequenter: mecum eris in paradiso. Sed adhuc evidentiorem solutionem subiungemus: nam medici cum vident aliquem desperatum, dicunt: iam mortuus est; sic et latro, quoniam non amplius timebatur eius regressus ad perditionem, dicitur paradisum intrasse.

Theophylactus. hoc tamen est verius omnibus, quod quamvis non omnia promissa sortiti sunt et latro et alii sancti, ne sine nobis consummarentur, ut dicitur in epistola ad hebraeos, sunt tamen in regno caelorum et in paradiso.

Gregorius nyssenus. Hoc iterum oportet discutere: quomodo latro censeatur dignus paradiso, cum sanctis flammea framea prohibeat introitum. Sed attende quod sermo divinus eum versatilem dicit, ut indignis quidem obviet, dignis vero liberum ad vitam patefaciat aditum.

Gregorius moralium. vel illa romphaea flammea versatilis dicitur, pro eo quod fuisset quandoque venire tempus ut etiam removeri debuisset: quando scilicet veniret qui suae incarnationis mysterio paradisi nobis iter aperiret.

Ambrosius. Sed et illud solvendum est, quia alii, scilicet Matthaeus et marcus, duos conviciantes inducunt latrones; iste unum conviciantem, unum repugnantem: fortasse et iste prius conviciatus est, sed repente conversus est. Potuit etiam de uno pluraliter dici, sicut est illud: in caprinis pellibus ambulabant... Secti sunt, cum solus elias melotidem habuisse, isaias sectus esse doceatur. Mystice autem duo latrones duos populos peccatores significant per baptismum crucifigendos esse cum Christo; quorum dissensio diversitatem pariter credentium significat.

Beda. quicumque enim baptizati sumus in Christo iesu, in morte ipsius baptizati sumus. Per baptismum autem, cum peccatores essemus, abluimur: sed alii, dum deum in carne passum laudant, coronantur; alii, dum aut fidem aut opera baptismi habere renuerunt, dono quod accepere, privantur.


LUCA 23,44-46

11344 (Lc 23,44-46)

Cyrillus. Postquam cruci tradiderunt dominum omnium, mundi machina lugebat proprium dominum, et obtenebrata est lux in meridie, secundum amos, unde dicitur erat autem fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universa terra usque ad horam nonam: quod erat manifestum indicium, quod forent passurae caliginem crucifigentium animae.

Augustinus de cons. Evang.. Hoc autem quod de tenebris dictum est, etiam alii duo, Matthaeus et marcus, contestantur. addit autem lucas, unde factae sunt tenebrae, cum subdit et obscuratus est sol.

Augustinus de civ. Dei. Quam solis obscurationem non canonico cursu siderum accidisse satis ostendit, quod tunc erat pascha iudaeorum, quod plena luna solemniter agitur; regularis autem solis defectio non nisi in fine lunae contingit. dionysius ad polycarpum. Cum ambo apud heliopolim essemus, ambo simul incidentem mirabiliter soli lunam notabamus (non enim eiusce coniunctionis tunc aderat tempus), ipsamque rursus ab hora nona usque in vesperam ad solis diametrum, supra naturae vires restitutam. insuper et eam lunae incidentiam observavimus ab oriente coepisse, et usque ad solaris corporis finem pervenisse: ac tum demum resilisse, nec ex ea, ut assolet, parte luminis defectum et restitutionem contigisse, sed ex adverso diametri.

Graecus. hoc igitur prodigium factum est ut pateret quod qui mortem susceperat, gubernator esset totius creaturae.

Ambrosius. sol etiam occidit sacrilegis, ut funesti spectaculum sceleris obumbraret; tenebrae effusae sunt oculis perfidorum, ut fidei lumen resurgeret.

Beda. Volens autem lucas miraculum miraculo adiungere, subiungit et velum templi scissum est medium. Hoc expirante domino factum est, sicut Matthaeus et marcus contestantur, sed lucas praeoccupando narravit.

Theophylactus. Per hoc autem dominus ostendebat, quod non erunt ulterius sancta sanctorum inaccessibilia; sed tradita in manus romanorum inquinarentur, et eorum aditus pateret.

Ambrosius. Velum etiam scinditur, quo duorum populorum divisio, et synagogae profanatio declaratur. Scinditur velum vetus, ut ecclesia nova fidei suae vela suspendat. Synagogae velamen suspenditur, ut religionis interna mysteria revelata, mentis cernamus intuitu.

Theophylactus. per hoc etiam ostenditur quod velum, quod sequestrabat nos a sacris quae sunt in caelo, disrumpitur, idest dei inimicitia et peccatum.

Ambrosius. Deinde etiam ubi acetum bibit, assumptae mortalitatis impletum est omne mysterium, et immortalitas sola remansit; unde sequitur et clamans voce magna ait iesus: pater, in manus tuas commendo spiritum meum.

Beda. Patrem invocando, filium dei se esse declarat: spiritum vero commendando, non defectum suae virtutis, sed confidentiam eiusdem cum patre potestatis insinuat.

Ambrosius. caro moritur, ut resurgat spiritus; patri commendatur, ut caelestia quoque ab iniquitatis vinculo solverentur, et pax fieret in caelo, quam terrena sequerentur.

Cyrillus. haec autem vox edocet quod animae sanctorum non deinceps in inferno clauduntur, ut prius; sed apud deum sunt, huius rei facto Christo principio.

Athanasius. commendat enim patri se per universos mortales in se vivificatos: nam sumus membra eius, secundum illud apostoli: omnes unum estis in Christo.

Gregorius nyssenus. Decet autem quaerere qualiter in eodem tempore dominus tripartitur seipsum: in viscera terrae, ut dixerat pharisaeis; in paradisum dei, ut dixit latroni; in manus paternas, ut nunc dicitur. Sed recte considerantibus, hoc nec quaestione dignum videtur: nam qui ubique est per divinam potentiam, quolibet loco adest.

Ambrosius. Commendatur ergo patri spiritus; sed cum sit in superioribus, illuminat et inferna, ut universa redimantur; etenim Christus omnia, et in Christo omnia.

Gregorius nyssenus. alia solutio est, quod in tempore passionis neutram partem humanitatis semel unita divinitas dimisit, sed animam de corpore sponte disiunxit, sed tamen in utroque permanentem ostendit: nam per corpus, in quo mortem suscepit, confutavit mortis potentiam; per animam vero latroni paravit introitum paradisi. Dicit autem isaias de superna ierusalem, quae a paradiso non est alia: super manus meas depinxi moenia tua. Unde palam est quod existens in paradiso manus patris inhabitabat. Damascenus. Vel expressius loquendo, in sepulcro erat secundum corpus, in inferno secundum animam; sed sicut deus, in paradiso cum latrone, et in throno erat cum patre et spiritu sancto.

Theophylactus. Clamans vero alta voce expirat, quia inerat ei potestas ponendi animam suam, et eam resumendi; unde sequitur et haec dicens, expiravit.

Ambrosius. quasi dicat: tradidit spiritum quia non invitus amisit: quod enim emittitur, voluntarium est; quod amittitur, necessarium.


LUCA 23,47-49

11347 (Lc 23,47-49)

Augustinus de trin.. Cum post illam vocem continuo tradidit spiritum, hoc maxime qui aderant, sunt mirati: longa enim morte cruciabantur ligno suspensi; unde dicitur videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit deum, dicens: vere hic homo iustus erat.

Augustinus de cons. Evang.. Non est autem contrarium quod Matthaeus, viso terraemotu, dicit admiratum centurionem, cum lucas dicat hoc eum admiratum fuisse quod emissa illa voce expirasset, ostendens quam potestatem habuit quando moreretur. In eo autem quod Matthaeus dixit non solum viso terraemotu, sed addidit: et his quae fiebant, integrum locum fuisse demonstravit lucae, ut diceret ipsum domini mortem fuisse miratum. Quod autem lucas etiam ipse dixit videns autem centurio quod factum erat, in eo genere inclusit omnia quae facta erant in illa hora mirabiliter, tamquam unum mirabile factum commemorans, cuius quasi membra et partes erant omnia illa miracula. Quod autem alius dixit, centurionem dixisse: vere filius dei erat iste, lucas autem ait, quod iustus erat, putari potest diversum; sed vel utrumque dictum a centurione debemus intelligere, et aliud illum, aliud istum commemorasse; vel fortasse lucam exprimere voluisse sententiam centurionis, quomodo dixerit iesum filium dei: forte enim non unigenitum aequalem patri centurio intellexerat; sed ideo filium dei dixerat, quia iustum crediderat, sicut multi iusti dicti sunt filii dei. Iam vero quia Matthaeus addidit eos qui cum centurione erant, lucas vero hoc tacuit; non est contrarium, cum alius dicit quod alius tacet: et Matthaeus dixit: timuerunt valde; lucas autem non dixit: timuit, sed glorificavit deum: quis non intelligat deum timendo glorificasse? Theophylactus. Nunc autem videtur effectum sortiri quod dominus dixerat: cum exaltatus fuero, omnia ad me traham. Exaltatus namque in cruce attraxit latronem et centurionem, sed et quosdam iudaeorum, de quibus sequitur et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.

Beda. Quod percutiebant pectora, quia poenitentiae et luctus indicium est, potest dupliciter intelligi: sive enim eum cuius vitam dilexerunt, iniuste occisum dolebant; sive cuius mortem se impetrasse meminerant, hunc in morte amplius glorificatum tremebant. Notandum autem, quod gentiles deum timentes, apertae confessionis voce glorificant; iudaei percutientes solum pectora, silentes domum redeunt.

Ambrosius. O duriora saxis pectora iudaeorum. Iudex arguit, credit minister, proditor scelus suum morte condemnat, elementa fugiunt, terra concutitur, monumenta reserantur: iudaeorum tamen immobilis duritia manet orbe concusso.

Beda. unde merito per centurionem fides ecclesiae designatur, quae dei filium tacente synagoga confirmat. Impletur autem quod dominus patri conqueritur dicens: elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria; unde sequitur stabant autem omnes noti eius a longe.

Theophylactus. Sed feminarum genus olim maledictum, manet et videt haec omnia; sequitur enim et mulieres quae secutae erant eum a galilaea, haec videntes, et sic primae refocillantur iustificatione, aut benedictione a passione profluente, sicut et resurrectione.


LUCA 23,50-56

11350 (Lc 23,50-56)

Graecus. Fuerat quandoque ioseph occultus Christi discipulus: denique vinculum timoris rumpens, ferventior factus, dominicum corpus turpiter pendens a ligno deposuit, comparans pretiosam margaritam verborum modestia; unde dicitur et ecce vir nomine ioseph, qui erat decurio.

Beda. Decurio vocatur, quod sit de ordine curiae, et officia curiae administret, qui etiam curialis a procurando munera civilia solet appellari. Magnae ergo ioseph dignitatis apud saeculum, sed maioris apud deum meriti fuisse laudatur; unde sequitur vir bonus et iustus (hic non consenserat consilio et actibus eorum) ab arimathaea civitate iudaeae. Arimathaea ipsa est ramatha civitas helcanae et samuelis.

Augustinus de cons. Evang.. dicit autem ioannes quod erat discipulus iesu; unde et hic subditur qui expectabat et ipse regnum dei. Merito autem movet cur ille qui propter timorem occultus erat discipulus, ausus sit petere corpus eius, quod nullus eorum qui eum palam sequebantur auderet; sequitur enim hic accessit ad pilatum, et petiit corpus iesu. Sed intelligendum est istum fiducia dignitatis hoc fecisse, qua praeditus poterat familiariter intrare ad pilatum. In extremo autem illo officio funeris exhibendo minus videtur curasse de iudaeis, quamvis soleret in domino audiendo eorum inimicitias devitare.

Beda. Sic igitur pro iustitia meritorum sepeliendo corpori dominico aptus, dignus fuit per nobilitatem potentiae saecularis illud impetrare; unde sequitur et depositum involvit in sindone. Ex simplici sepultura domini ambitio divitum condemnatur, qui nec in tumulis quidem possint carere divitiis.

Athanasius. Enormiter etiam agunt qui condiunt corpora mortuorum, et ea non sepeliunt, etiamsi sancta sint: quid enim sanctius aut maius domini corpore? quod tamen in monumento positum est; donec die tertia resurrexit; sequitur enim et posuit eum in monumento exciso.

Beda. Scilicet de petra; ne si ex multis lapidibus aedificatum esset, post resurrectionem suffossis tumuli fundamentis, ablatus furto diceretur. In novo etiam ponitur monumento; nam sequitur in quo nondum quisquam positus fuerat: ne post resurrectionem ceteris corporibus remanentibus, surrexisse alius suspicaretur. Quia vero sexta die homo factus est, recte dominus sexta die crucifixus humanae reparationis implevit arcanum; unde sequitur et erat dies parasceves, quod praeparatio interpretatur; quo nomine sextam feriam appellabant, quia ea die, quae in sabbatum forent necessaria, praeparabant. quia vero septimo die requievit conditor ab opere suo, sabbato dominus in sepulcro requievit; unde sequitur et sabbatum illucescebat. Supra autem legimus, quia stabant omnes noti eius a longe, et mulieres quae secutae erant eum. his ergo notis iesu post depositum eius cadaver ad sua remeantibus, solae mulieres, quae arctius amabant, funus subsecutae, quo loco poneretur inspicere cupiebant; sequitur enim subsecutae autem mulieres, quae cum ipso venerant de galilaea, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus eius: ut scilicet ei tempore congruo munus possent suae devotionis offerre.

Theophylactus. neque tamen fidem debitam adhuc habebant, sed quasi puro homini aromata et unguenta parabant more iudaeorum, qui talia exhibebant defunctis; unde sequitur et revertentes paraverunt aromata et unguenta.

Beda. Sepulto enim domino, quamdiu licebat operari, idest usque ad solis occasum, unguentis praeparandis erant occupatae. Mandatum autem erat ut sabbati silentium, idest quies, a vespera usque ad vesperam servaretur; sequitur enim et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.

Ambrosius. Mystice autem iustus Christi corpus sepelit: talis enim est Christi sepultura, quae fraudem iniquitatemque non habeat. Merito autem Matthaeus hunc divitem dixit: suscipiendo enim divitem nescivit fidei paupertatem. Iustus corpus Christi operit sindone; vesti et tu domini corpus gloria sua, ut et ipse sis iustus; et si mortuum credis, operi tamen divinitatis plenitudine suae; sed et vestitur ecclesia innocentiae gratia.

Beda. ille etiam in sindone munda involvit iesum qui pura eum mente susceperit.

Ambrosius. Non otiose alius evangelista monumentum novum dixit, alius monumentum ioseph: etenim tumulus his paratur qui sub lege sunt mortis; victor mortis tumulum suum non habet. quae enim communicatio tumulo et deo? solus etiam tumulo includitur, quia mors Christi, etsi sit communis secundum naturam, specialis est secundum virtutem. bene autem Christus in monumento conditur iusti ut iustitiae habitatione requiescat: monumentum enim hoc in duritiae gentilis petra iustus excidit penetrali verbi, ut praetenderet in nationibus virtus Christi. cui pulcherrime admotus est lapis. Quicumque in se bene humaverit Christum, diligenter custodiat, ne eum perdat, neve perfidiae sit ingressus.

Beda. quod autem dominus sexta die crucifigitur, septima in sepulcro quiescit, significat quod in sexta mundi aetate nos pro domino pati et velut mundo crucifigi necesse est; in septima vero, idest post mortem, corpora quidem in tumulis, animae vero cum domino requiescunt. usque huc et mulieres sanctae, idest animae humiles dilectione ferventes, passioni Christi diligenter obsequuntur: et si forte valeant imitari, sedula curiositate, quo ordine sit eadem passio completa, perpendunt: qua lecta, audita, recordata, mox ad paranda se opera virtutum, quibus Christus delectetur, convertunt, ut finita praesentis vitae parasceve, in requie beata tempore resurrectionis occurrere Christo valeant cum aromatibus spiritualium actionum.


LUCA 24,1-12

11401 (Lc 24,1-12)

Beda. Religiosae mulieres non solum in die parasceve, sed etiam sabbato transacto, idest sole occidente, mox ut operandi licentia remeavit, emerunt aromata, ut venientes ungerent corpus iesu, sicut marcus testatur; praeoccupante tamen iam noctis articulo, monumentum adire non valuerunt; et ideo dicitur una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quae paraverant aromata. una sabbati, sive prima sabbati, prima est a sabbato, quam diem dominicam propter domini resurrectionem mos Christianus appellat. Quod autem valde diluculo mulieres venere ad monumentum, magnus quaerendi et inveniendi dominum fervor caritatis ostenditur.

Ambrosius. Sed magna oritur hoc loco plerisque dubitatio: siquidem hic valde diluculo, Matthaeus vespere sabbati mulieres ad monumentum venisse dixerunt. Sed evangelistas de diversis putes dixisse temporibus, ut personas alias mulierum, et alias conicias visiones. Quod autem scriptum est vespere sabbati, quae lucescit in prima sabbati, resurrexisse dominum, sic temperandum est: ut neque mane dominica, quae est prima post sabbatum, neque sabbato resurrectio facta credatur: nam quomodo triduum completur? non ergo vesperascente die, sed vespere noctis resurrexit. Denique graecus sero dixit. sero autem horam significat in occasu diei, et rei cuiuslibet tarditatem; si dicas: sero mihi suggestum est. Est ergo et sero tempus noctis profundum: unde et mulieres ad monumentum accedendi habent facultatem, custodibus quiescentibus. et ut scias nocte factum, mulieres aliae sciunt, aliae nesciunt: sciunt quae observant noctibus et diebus, nesciunt quae recesserunt. Nescit una Maria magdalene, secundum ioannem: nam eadem et ante scire et postea nescire non potuit. Ergo si plures mariae, plures etiam fortasse mariae magdalenae; cum illud nomen personae sit, hoc sumatur a loco.

Augustinus de cons. Evang.. Vel Matthaeus a prima parte noctis, quod est vespere, ipsam voluit noctem significare; cuius noctis fine venerunt ad monumentum: et hoc ea de causa, quia iam a vespere paraverant, et licebat afferre aromata transacto sabbato.

Eusebius. Iacebat autem organum verbi extinctum: magnus vero lapis claudebat sepulcrum, quasi mors eum duxisset captivum; sed nondum lapso triduo vita se promit iterum post sufficientem mortis convictionem; unde sequitur et invenerunt lapidem revolutum a monumento.

Theophylactus. Nam angelus revolverat eum, ut testatur Matthaeus.

Origenes. amotus est autem lapis post resurrectionem propter mulieres, ut credant resurrexisse dominum, videntes monumentum vacuum corpore; unde sequitur et ingressae non invenerunt corpus domini iesu.

Cyrillus. Cum igitur non invenissent corpus Christi, quod resurrexerat, ducebantur diversis cogitationibus: et propter amorem Christi et adhibitam sollicitudinem meruerunt visionem angelicam; sequitur enim et factum est dum mente consternatae essent de isto, ecce duo viri steterunt iuxta illas in veste fulgenti.

Eusebius. iucunditatis et gaudii indicia salutiferae resurrectionis nuntii, et fulgentes amictus praestant. Moyses enim plagas aegyptiis praeparans in flamma ignis angelum perspexit. Sed non tales visi sunt mulieribus in sepulcro: sed mites et hilares, quales decebat conspici in regno et gaudio domini. Et sicut in passione eclipsatus est sol, moeroris et angustiae signa promens crucifigentibus filium dei, ita angeli vitae ac resurrectionis praecones habitum salutiferi festi candidati designabant.

Ambrosius. Sed quomodo marcus unum iuvenem in albis sedentem, Matthaeus unum, ioannes et lucas duos angelos in albis sedentes visos esse memoraverunt? Augustinus. Possumus intelligere unum angelum visum a mulieribus, et secundum Marcum et secundum Matthaeum; ut eas ingressas in monumentum accipiamus, scilicet in aliquod spatium quod erat aliqua maceria communitum ante illum saxei sepulcri locum; atque ibi vidisse angelum sedentem a dextris, quod dicit marcus; deinde intus ab eis, dum inspicerent locum in quo iacebat corpus domini, visos duos alios angelos stantes, sicut dixit lucas, locutos ad earumdem exhortandum animum et aedificandam fidem; unde sequitur cum timerent autem, et declinarent vultum in terram.

Beda. Sanctae mulieres astantibus sibi angelis, non in terram cecidisse, sed vultum dicuntur in terram declinasse; nec quempiam sanctorum legimus tempore dominicae resurrectionis vel ipsi domino vel angelis sibi visis, terrae prostratum adorasse: unde mos obtinuit ecclesiasticus, ut vel in memoriam dominicae, vel in nostrae spem resurrectionis, omnibus dominicis diebus et toto quinquagesimo tempore non flexis genibus, sed declinatis in terram vultibus oremus. Non erat autem in monumento, qui locus est mortuorum, quaerendus ille qui ad vitam resurrexit a mortuis; et ideo subditur dixerunt ad illas, scilicet angeli ad mulieres: quid quaeritis viventem cum mortuis? non est hic, sed resurrexit. Die autem tertia, sicut ipse inter discipulos tam viros quam feminas praedixit, resurrectionis suae triumphum celebravit; unde sequitur recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in galilaea esset, dicens: quia oportet filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et tertia die resurgere. die namque parasceve hora nona spiritum tradens, vespere sepultus; mane prima sabbati resurrexit.

Athanasius de human. Verbi. Poterat siquidem statim suscitare corpus a morte. Sed dixisset aliquis eum nequaquam fuisse mortuum, vel non plene mortem ei inhaesisse. Forsitan quoque si eodem momento mors et resurrectio contigissent, gloria incorruptibilitatis in incerto haesisset. Quapropter ut corpus vere extinctum ostenderetur, ipsa meridie mortem sustinuit, et tertia die illud incorruptibile redhibuit.

Beda. Uno etiam die in sepulcro et duabus noctibus iacuit, quia lucem suae simplae mortis tenebris duplae nostrae mortis adiunxit.

Cyrillus. Instructae autem mulieres angelorum affatibus accelerantes ea retulerunt discipulis; unde sequitur et recordatae sunt verborum eius; et egressae a monumento, nuntiaverunt haec omnia illis undecim, et ceteris omnibus. Namque femina quae quondam mortis fuit ministra, venerandum resurrectionis mysterium prima percepit et nuntiat. Adeptum est igitur femineum genus et ignominiae absolutionem et maledictionis repudium.

Ambrosius. mulieribus autem docere in ecclesia non permittitur; sed domi viros suos interrogant. ad eos ergo femina mittitur qui domestici sunt. Quae autem fuerint hae mulieres ostendit subdens erat autem Maria magdalene.

Beda. Ipsa est soror lazari, et ioanna, uxor cusae procuratoris herodis; et Maria iacobi, idest mater iacobi minoris et ioseph. Et communiter de aliis subditur et ceterae, quae cum eis erant, quae dicebant ad apostolos haec. ut enim perpetui reatus apud viros mulier opprobrium non sustineret; quae culpam viro transfuderat, transfudit et gratiam.

Theophylactus. Est autem naturaliter incredibile mortalibus resurrectionis miraculum; unde sequitur et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non credebant illis.

Gregorius in evang.. quod non tam illorum infirmitas, quam nostra, ut ita dicam, futura firmitas fuit. Ipsa namque resurrectio illis dubitantibus per multa argumenta monstrata est, quae dum nos legentes agnoscimus, de eorum dubitatione solidamur.

Theophylactus. petrus autem hoc audiens tollit moras, et vadit ad monumentum: quia nec ignis novit moras ingestus materiae; unde sequitur petrus autem surgens cucurrit ad monumentum.

Eusebius. Solus enim ipse credit feminis dicentibus se angelos vidisse; et cum esset eximii affectus prae ceteris, sedulum se promebat, passim circumspiciens dominum; unde sequitur et procumbens vidit sola linteamina posita.

Theophylactus. Cum autem ad monumentum fuisset, hoc primo consecutus est ut miraretur quae prius ab ipso vel ab aliis deridebantur; unde sequitur et abiit, secum mirans quod factum fuerat: idest apud se mirans rei eventum, qualiter sola linteamina derelicta fuere, corpore myrrha peruncto; vel quantam opportunitatem habuisset fur, ut haec semotim involuta dimittens, circumstantibus militibus corpus auferret.

Augustinus de cons. evang.. Intelligitur autem hoc lucas recapitulando posuisse de petro: tunc enim cucurrit petrus ad monumentum quando et ioannes, cum tantummodo a mulieribus, praecipue a Maria magdalene, nuntiatum eis fuerat de corpore ablato. postea autem facta sunt haec de visione angelorum. Ideo autem lucas petrum solum commemoravit, quia illi primitus Maria nuntiaverat. Item potest movere quod petrum non intrantem, sed procumbentem dicit. Lucas sola linteamina vidisse, et discessisse mirantem; cum ioannes dicat intrasse, linteamina vidisse posita, et seipsum post petrum intrasse. Sed intelligendum est, petrum primo procumbentem vidisse quod lucas commemorat, ioannes tacet: post autem ingressus est antequam ioannes intraret.

Beda. Iuxta intellectum vero mysticum, per hoc quod mulieres valde diluculo veniunt ad monumentum, datur nobis exemplum, discussis vitiorum tenebris, ad domini corpus accedere: nam et sepulcrum illud figuram dominici habebat altaris, in quo corporis Christi mysterio non in serico, non in panno tincto, sed instar sindonis, quo eum ioseph involvit, in linteo puro debent consecrari; ut sicut ipse veram terrenae naturae substantiam pro nobis morti obtulit, ita et nos in commemorationem ipsius purum de terrae germine, candidumque, et multimodo quasi mortificationis genere castigatum altari linum imponamus. Aromata autem, quae mulieres deferunt, significant odorem virtutum et orationum suavitatem, quibus altari appropinquare debemus. Revolutio autem lapidis insinuat reserationem sacramentorum, quae tegebantur velamine litterae legis, quae in lapide scripta est; cuius ablato tegmine, corpus domini mortuum non invenitur, sed vivum evangelizatur: quia etsi cognovimus secundum carnem Christum, sed iam nunc non novimus. Quomodo autem posito in sepulcro corpore domini, angeli astitisse leguntur, ita etiam tempore consecrationis mysterii corporis Christi assistere sunt credendi. Nos ergo, exemplo devotarum mulierum, quoties mysteriis caelestibus appropinquamus, propter angelicam praesentiam, seu propter reverentiam sacrae oblationis, cum omni humilitate vultum declinemus in terram, nos cinerem et terram esse recolentes.



Th. Aq. Catena aurea 11334