Th. Aq. Catena aurea 11413

LUCA 24,13-24

11413 (Lc 24,13-24)

Glossa. Post manifestationem resurrectionis Christi per angelos mulieribus factam, manifestatur ulterius eadem resurrectio per ipsius Christi apparitionem discipulis; unde dicitur et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum.

Theophylactus. quidam alterum horum duorum lucam inquiunt esse, et ob hoc suum nomen occultasse.

Ambrosius. Vel duobus discipulis seorsum dominus iam se vespere demonstrat, scilicet ammaoni et cleophae.

Augustinus de cons. Evang.. Castellum autem illud non absurde accipimus etiam villam secundum Marcum potuisse appellari. Deinde castellum describit, dicens quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab ierusalem, nomine emmaus.

Beda. Ipsa est nicopolis, civitas insignis palaestinae, quae post expugnationem iudaeae sub Marco aurelio antonino principe restaurata, cum statu mutavit et nomen. stadium autem, quo graeci, auctore ut dicunt, hercule, viarum spatia mensurant, octava est pars milliarii; et ideo sexaginta stadia, septem millia passuum et quingenta significant: quod spatium itineris eis congruit qui de morte et sepultura domini certi gradiebantur, de resurrectione domini dubii: nam resurrectionem, quae post septimam sabbati facta est, octavo numero contineri nullus ambigit. discipuli ergo, qui de domino loquentes incedunt, sextum milliarium coepti itineris compleverant: quia illum sine querela viventem usque ad mortem, quam in sexta sabbati subiit, pervenisse dolebant. compleverant et septimum, quia hunc in sepulcro non dubitabant quievisse; sed de octavo dimidium tantum peregerant, quia gloriam iam celebratae resurrectionis non credebant perfecte.

Theophylactus. praedicti autem discipuli loquebantur de his ad invicem quae acciderant; non quasi credentes, sed sicut stupentes in rebus extraneis; unde sequitur et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant.

Beda. Loquentes autem de se dominus appropinquans comitatur; ut et fidem resurrectionis mentibus eorum incendat, et quod se facturum promiserat, impleat, scilicet ut ubi sunt duo vel tres in nomine meo congregati, ibi sum in medio eorum; unde sequitur et factum est dum fabularentur, et secum quaererent et ipse iesus appropinquans ibat cum illis.

Theophylactus. obtento enim iam spirituali corpore, non obstat loci distantia quin adesset quibus volebat; nec ulterius naturalibus legibus corpus suum regebat, sed spiritualiter et supra naturam: unde, ut marcus dicit, sub alia forma eis videbatur, in qua non concedebatur eis eius cognitio; sequitur enim oculi autem eorum tenebantur ne illum agnoscerent; ut scilicet totam suam dubiam intentionem revelent, et vulnus detegentes, recipiant medicinam; et ut cognoscerent quod quamvis corpus ipsum quod passum fuerat, resurrexerit, non tamen amplius tale erat ut esset omnibus visibile, sed tantum his a quibus vellet videri; et ut non dubitent quare de cetero non conversatur inter plebem: quia scilicet post resurrectionem conversatio eius non esset digna hominibus, sed divina magis: quod etiam est forma resurrectionis futurae, in qua sicut angeli conversabimur, et filii dei.

Gregorius in evang.. convenienter etiam eis speciem quam recognoscerent, non ostendit; hoc agens foris in oculis corporis quod apud illos agebatur intus in oculis cordis: ipsi namque apud seipsos intus et amabant et dubitabant. De se ergo loquentibus, praesentiam exhibuit; sed de dubitantibus, cognitionis suae speciem abscondit: verba quidem eis contulit; nam sequitur et ait ad illos: qui sunt hi sermones quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes? Graecus. Conferebant quidem inter se, quasi non amplius exspectantes Christum viventem; sed dolorosi, quasi perempto salvatore; unde sequitur et respondens unus cui nomen cleopha, dixit ei: tu solus peregrinus es in ierusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus? Theophylactus. Quasi dicat: tu solus peregrinus es, et extra confinia ierusalem habitas, et expers es eorum quae in medio eius contigerunt, et haec ignoras? Beda. Vel hoc dicit, quia peregrinum putabant eum cuius vultum non agnoscebant. Sed revera peregrinus erat eis, a quorum naturae fragilitate, percepta iam resurrectionis gloria, longe distabat, et quorum fide, utpote resurrectioni eius nescia, manebat extraneus. Sed adhuc dominus interrogat; nam sequitur quibus ille dixit: quae? et ponitur eorum responsio, cum subditur et dixerunt ei: de iesu nazareno, qui fuit vir propheta. Prophetam fatentur, filium dei tacent, vel nondum perfecte credentes, vel soliciti ne inciderent in manus iudaeorum persequentium, quia nesciebant quis esset, vel quod verum credebant celantes; ad cuius commendationem subditur potens in opere et sermone.

Theophylactus. Primo quidem est opus, secundo sermo: nullus enim doctrinae sermo approbatur, nisi prius is qui docet, se ostendat auctorem: praecedit enim opus aspectum. Nam nisi mundaveris intellectus speculum per opera, non emicat decor optatus. Adhuc autem subditur coram Deo et omni populo: nam primo complacendum est deo; deinde curandum, quantum possibile est, de innocentia apud homines, ut praecedente divino cultu vivamus sine scandalo plurimorum.

Graecus. Deinde assignatur causa tristitiae, traditio et passio Christi, cum sequitur et quomodo tradiderunt eum summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum. Subditur autem desperantium vox, cum dicitur nos autem sperabamus quod ipse esset redempturus israel. Sperabamus, inquiunt, non speramus, ac si mors domini, similis esset mortibus aliorum.

Theophylactus. expectabant enim Christum salvaturum et redempturum populum israel ab ingruentibus malis, et a servitute romanorum; ipsum quoque credebant terrenum regem fieri, quem putabant promulgatam in se mortis sententiam cavere potuisse.

Beda. Merito ergo tristes incedebant: quia et seipsos quodammodo arguebant, quod in illo redemptionem speraverint, quem iam mortuum viderant, nec resurrecturum credebant; et maxime dolebant eum sine causa occisum, quem noverant innocentem.

Theophylactus. Videntur tamen hi viri non omnino increduli esse, per hoc quod subditur et nunc super haec omnia tertia dies est hodie quod haec facta sunt: in quo videntur habere memoriam eius quod eis dominus dixerat, se tertia die resurrecturum.

Graecus. porro relatam a mulieribus resurrectionis famam commemorant, cum subditur sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum, et non invento corpore eius, venerunt dicentes, se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. dicunt quidem hoc quasi non credentes; propter quod referunt se territos, idest stupefactos: non enim quod erat eis relatum firmum aestimabant, aut angelicam illuminationem fuisse; sed stuporis et turbationis causam inde sumebant. Testimonium quoque petri non certum aestimabant, dum diceret, se non vidisse dominum, sed resurrectionem eius conicere ex eo quod corpus ipsius in sepulcro non iacebat; unde sequitur et abierunt quidam ex nostris ad monumentum, et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt.

Augustinus de cons. evang.. Cum autem lucas dixerit petrum accurrisse ad monumentum, et cleopham dixisse ipse retulerit quod quidam eorum ierant ad monumentum; intelligitur attestari ioanni, quod duo ierint ad monumentum; sed petrum primo solum commemoravit, quia illi primitus Maria nuntiaverat.


LUCA 24,25-35

11425 (Lc 24,25-35)

Theophylactus. Quia praedicti discipuli nimia dubietate laborabant dominus eos redarguit; unde dicitur et ipse dixit ad eos: o stulti. Fere enim eadem dixerant quae et astantes cruci: alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae. Contingit enim credere quae locuti sunt prophetae, particulariter quaedam, et non universaliter omnia: puta, si aliquis credat quae de cruce Christi dicuntur a prophetis, sicut est illud: foderunt manus meas et pedes meos; quae vero spectant ad resurrectionem non credat, sicut est illud: non dabis sanctum tuum videre corruptionem. Decet autem in omnibus fidem adhibere prophetis; tam in gloriosis quae de Christo praedixerunt, quam in ingloriis: quia ex passione malorum est ingressus in gloriam; unde sequitur nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? scilicet secundum humanitatem. Isidorus. sed et si oportebat Christum pati, tamen qui crucifixerunt rei sunt poena: non enim satagebant perficere quod deus disponebat: unde et eorum executio fuit impia; dei vero dispensatio prudentissima, qui nequitiam eorum in beneficia generis humani convertit, quasi utens vipereis carnibus ad antidoti salutiferi confectionem.

Chrysostomus. Et ideo dominus ostendit consequenter, haec omnia non evenisse simpliciter, sed ex dei proposito ante praedestinato; unde sequitur et incipiens a moyse et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant: quasi diceret: postquam estis tardi, ego promptos vos reddam, mysteria scripturarum vobis exponendo: nam sacrificium abrahae, cum isaac dimisso immolatus est aries, hoc praefiguravit. Sed in aliis scripturis propheticis sparsim iacent mysteria crucis et resurrectionis Christi.

Beda. Si autem moyses et prophetae de Christo locuti sunt, et eum per passionem in gloriam intraturum praedixerunt; quomodo gloriatur se esse Christianum qui neque qualiter scripturae ad Christum pertineant investigat, neque ad gloriam quam cum Christo habere cupit, per passionem attingere desiderat? Graecus. Quia vero praedixit evangelista tenebantur oculi eorum ne eum agnoscerent, donec sermo domini mentem eorum moveret ad fidem; convenienter opportunum sui aspectum auditui subiungit; unde sequitur et appropinquaverunt castello quo ibant, et ipse finxit se longius ire.

Augustinus de quaest. Evang.. quod non ad mendacium pertinet: non enim omne quod fingimus, mendacium est; sed quando id fingimus quod nihil significat, tunc mendacium est; cum autem fictio nostra refertur ad aliquam significationem, non est mendacium, sed aliqua figura veritatis; alioquin omnia quae a sapientibus et sanctis viris, vel etiam ab ipso domino figurate dicta sunt, mendacia deputabuntur, quia secundum usitatum intellectum non consistit veritas in talibus dictis. Sicut autem dicta, ita etiam finguntur facta sine mendacio ad aliquam rem significandam.

Gregorius in evang.. quia ergo adhuc in eorum cordibus peregrinus erat a fide, ire se longius finxit. Fingere namque componere dicimus: unde et compositores luti, figulos vocamus. Nihil ergo simplex veritas per duplicitatem fecit; sed talem se exhibuit in corpore, qualis apud illos erat in mente. sed quia esse extranei a caritate non poterant hi cum quibus caritas gradiebatur, eum ad hospitium quasi peregrinum vocant; unde sequitur et coegerunt illum: ex quo exemplo colligitur quia peregrini ad hospitium non solum invitandi sunt, sed etiam trahendi.

Glossa. Nec solum factis eum cogunt, sed etiam verbis inducunt; sequitur enim dicentes: mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est iam dies, scilicet ad occasum.

Gregorius. Ecce autem cum per membra sua Christus suscipitur, susceptores suos etiam per semetipsum requirit; sequitur enim et intravit cum illis. mensam ponunt, cibos afferunt, et deum quem in scripturae sacrae expositione non cognoverant, in panis fractione cognoscunt; sequitur enim et factum est, dum recumberet cum illis, accepit panem et benedixit ac fregit, et porrigebat illis. Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum.

Chrysostomus. Quod non de sensibilibus oculis dictum est, sed de sensu mentali.

Augustinus de cons. Evang.. Neque enim clausis oculis ambulabant, sed inerat aliquid, quo non sinerentur agnoscere quod videbant; quod scilicet caligo et aliquis humor efficere solet; non quia dominus non poterat transformare carnem suam, ut alia revera esset effigies quam solebant intueri; quandoquidem et ante passionem transformatus est in monte, ut facies eius claresceret sicut sol: sed non ita nunc factum est: non enim incongruenter accipimus hoc impedimentum in oculis eorum a satana factum fuisse, ne agnosceretur iesus. Sed tantum a Christo facta est permissio usque ad sacramentum panis, ut veritate corporis eius participata, removeri intelligatur impedimentum inimici, ut Christus possit agnosci.

Theophylactus. Sed et aliud innuit: quod scilicet sumentibus sacrum panem aperiuntur oculi, ut eum agnoscant: magnam enim et ineffabilem vim habebat domini caro.

Augustinus de quaest. Evang.. vel quod dominus se ire longius finxit cum comitaretur discipulos, exponens eis sacras scripturas, utrum ipse esset, ignorantibus, significat quia hospitalitatis officio ad suam cognitionem pervenire posse homines intimavit; ut, cum longius ipse ab hominibus abscesserit super omnes caelos, cum eis tamen sit qui haec exhibent servis eius. Tenet ergo Christum, ne longius ab eo eat, quisquis catechizatus verbo in omnibus bonis ei qui se catechizat communicat. etenim isti catechizati erant verbo, cum exponeret eis scripturas: et quia hospitalitatem sectati sunt, quem in ipsa expositione scripturarum non cognoverunt, in panis fractione cognoscunt: non enim auditores legis iusti sunt apud deum, sed factores legis iustificabuntur.

Gregorius in evang.. Quisquis ergo audita vult intelligere, festinet ea quae iam intelligere potuit, opere implere. ecce dominus non est cognitus dum loqueretur, et dignatus est cognosci dum pascitur; sequitur enim et ipse evanuit ex oculis eorum.

Theophylactus. Non enim tale corpus habebat ut diutius cum eis commorari deberet, ut ex hoc pariter augeret affectum eorum; unde sequitur et dixerunt ad invicem: nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis scripturas? Origenes. per quod innuit, quod prolati sermones a salvatore accendebant audientium cor ad amorem divinum.

Gregorius in hom. Pentec.. Ex audito enim sermone inardescit animus, torporis frigus recedit, mens in superno desiderio fit anxia. Audire libet praecepta caelestia, et quod mandatis instruitur, quasi tot facibus inflammatur.

Theophylactus. Ardebat ergo cor eorum vel igne verborum domini, quibus intendebant tamquam veris: vel quia eo disserente scripturas, percellebatur intrinsecus cor eorum, quod ille qui disserebat dominus esset. Adeo ergo laetati sunt ut nullam moram passi, mox reversi sint in ierusalem; et hoc est quod sequitur et surgentes eadem hora regressi sunt in ierusalem. Surrexerunt quidem eadem hora, pervenerunt autem per plures horas, sicut oportebat sexaginta stadia transeuntes.

Augustinus de cons. Evang.. iam autem fama erat quod surrexerat iesus, a mulieribus facta, et a simone petro, cui iam apparuerat. Etenim isti duo haec invenerunt loquentes illos ad quos in ierusalem venerunt; sequitur enim et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum ipsis erant, dicentes, quod surrexit dominus vere, et apparuit simoni.

Beda. Omnium enim virorum primo dominus apparuisse videtur petro ex his quos evangelistae quatuor et paulus apostolus commemoraverunt.

Chrysostomus. non enim simul omnibus se manifestabat, ut sereret fidei semina: nam qui primo viderat et certus erat, aliis referebat; deinde sermo prodiens praeparabat animum auditoris visioni: et ideo primo digniori et fideliori omnibus apparuit: erat enim opus animae fidelissimae, quae prius acciperet hunc aspectum, ut minime turbaretur inopinata visione: et ideo primo videtur a petro; ut qui primo confessus est eum Christum, primo resurrectionem videre mereatur; et etiam, quia eum negaverat, prius ei voluit apparere, consolans eum ne desperaret. Post petrum vero aliis apparuit, quandoque paucioribus, quandoque pluribus; quod duo discipuli confitentur; sequitur enim et ipsi narraverunt quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.

Augustinus. quod autem ait marcus: annuntiaverunt ceteris, nec illis crediderunt, cum lucas dicat quod iam inde loquebantur vere resurrexisse dominum, quid intelligendum est, nisi aliquos ibi fuisse qui hoc credere nollent?

LUCA 24,36-40

11436 (Lc 24,36-40)


Augustinus de cons. Evang.. hanc ostensionem domini post resurrectionem, ioannes commemorat. Sed quod dicit ioannes, non cum illis fuisse apostolum thomam, cum secundum lucam duo illi regressi in ierusalem, invenerunt congregatos undecim, proculdubio intelligendum est quod inde thomas exierit, antequam dominus haec loquentibus appareret. Dat enim lucas locum in sua narratione quomodo possit intelligi, dum haec loquerentur, prius inde exisse thomam, et postea dominum intrasse; nisi quis dicat, non illos undecim qui iam tunc apostoli vocabantur, sed discipulos illos undecim fuisse ex multo numero discipulorum. Sed cum adiunxit lucas et eos qui cum ipsis erant, satis utique declaravit evidentius illos undecim appellatos qui vocabantur apostoli, cum quibus ceteri erant. Sed videamus, cuius mysterii gratia, secundum Matthaeum et Marcum resurgens ita mandaverit: praecedam vos in galilaeam, ibi me videbitis; quod etsi completum est, tamen post multa completum est; cum sic mandatum sit, ut aut hoc solum, aut hoc primum expectaretur fieri debuisse.

Ambrosius. Unde hoc convenientius arbitror, quod dominus quidem mandaverit discipulis ut in galilaea eum viderent; sed illis ob metum intra conclave residentibus primum se obtulisse.

Graecus. nec hoc est promissi transgressio; sed potius festinata ex benignitate impletio, propter pusillanimitatem discipulorum.

Ambrosius. postea vero confirmatis animis, undecim illos galilaeam petiisse. Vel nihil obstat si dicantur pauciores intra conclave, et in monte quamplures fuisse.

Eusebius. duo enim evangelistae, scilicet lucas et ioannes, solis undecim hunc scribunt apparuisse in ierusalem; ceteri vero duo in galilaeam properare, non solum undecim, sed etiam universis discipulis et fratribus dixerunt angelum et salvatorem iussisse; de quibus paulus meminit dicens: deinde apparuit plusquam quingentis fratribus simul. Est autem verior solutio, quod prius quidem in ierusalem latitantibus, semel aut bis visus est ad eorum consolationem; in galilaea vero non in conclavi, aut semel aut bis, sed cum multa potestate ostensionem sui fecit, praebens se eis viventem post passionem in signis multis, ut lucas testatur in actibus.

Augustinus de cons. Evang.. Vel quod ab angelo, hoc est a domino, dictum est, prophetiae accipiendum est: in galilaea enim, secundum transmigrationis significationem, intelligendum occurrit, quia de populo israel transmigraturi erant ad gentes; quibus apostoli praedicantes evangelium non crederent nisi ipse dominus viam in cordibus hominum praepararet; et hoc intelligitur: praecedet vos in galilaeam. secundum autem illud quod galilaea interpretatur revelatio, non iam in forma servi intelligendum est, sed in qua est aequalis patri, quam promisit electis suis; illa erit revelatio tamquam vera galilaea, cum videbimus eum sicut est. Ipsa etiam erit beatior transmigratio ex isto saeculo in illam aeternitatem, unde ad nos veniens non recessit, et quo nos praecedens non deserit.

Theophylactus. Primo igitur dominus in medio discipulorum stans, solito pacis affatu eorum turbinem sedat, ostendens quod ipse idem est magister eorum, qui hoc verbo gaudebat, quo etiam eos munivit cum ad praedicandum misit; unde sequitur et dixit eis: pax vobis: ego sum, nolite timere.

Cyrillus. Pudeat ergo nos pacis munus deserere, quam nobis hinc discedens Christus reliquit. Pax et res et nomen dulce, quam et dei esse accepimus, iuxta illud: pax dei, et eius esse deum, iuxta illud: deus pacis, et ipsam esse deum, iuxta illud: ipse est pax nostra. pax bonum commendatum ab omnibus, observatum autem a paucis. Quae autem est causa? fortassis ambitio dominii aut facultatum, aut livor, aut odium, aut contemptus, aut aliquid huiusmodi ex his quae dei ignaros videmus incurrere. Dei quippe praecipue pax est, quae confoederat omnia; cuius nihil est adeo proprium sicut unitas naturae, et pacificus status. transumitur vero angelis et divinis potestatibus, quae ad deum et ad invicem pacifice se habent; diffunditur vero per totam creaturam, cuius est decor; tranquillitas in nobis autem manet secundum animam quidem per investigationem virtutum et communicationem, secundum corpus vero in membrorum et elementorum commensurationem: quorum alterum pulchritudo, alterum sanitas appellatur.

Beda. Discipuli autem noverant Christum verum hominem, cum quo tanto tempore fuerant conversati; sed postquam mortuus est, non credunt tertia die potuisse veram carnem de sepulcro resurgere. putant ergo se videre spiritum, quem emisit in passione; unde sequitur conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre. Error ille apostolorum secta est manichaeorum.

Ambrosius. Adductis autem virtutum exemplis, petrum et ioannem non credimus potuisse dubitare. cur ergo lucas inducit fuisse turbatos? primo omnium quia paucorum opinionem sententia maioris partis includit; deinde, quia, etsi petrus de resurrectione crediderat, turbari tamen potuit, quod se dominus cum corpore, vectibus obseratis improvisus infunderet.

Theophylactus. verum, quia per verbum pacis non est sedatus turbo in animabus discipulorum, aliunde indicat eis se filium dei esse, qui mentis cognoscebat arcana; unde sequitur et dixit eis: quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? Beda. Quales utique cogitationes, nisi falsae et perniciosae? perdidit enim Christus fructum passionis, si non esset veritas resurrectionis; tamquam si bonus agricola diceret: quod ibi plantavi, inveniam, idest fidem, quae in cor descendit, quia desuper est. Cogitationes autem istae non desuper descenderunt, sed de imo in cor, sicut herba mala, ascenderunt.

Cyrillus. hoc autem fuit evidentissimum signum quod non alius est qui videtur, sed ille idem quem viderant in ligno mortuum et positum in sepulcro, quem non latebat aliquid eorum quae erant in homine.


Ambrosius. Consideremus autem qua gratia, secundum ioannem, apostoli crediderunt, et gavisi sunt, qui secundum lucam increduli redarguuntur. Et videtur mihi ioannes quasi apostolus maiora et altiora tetigisse: his sequentia et humanis proxima; hic historico usus circuitu, ille compendio: quia et de illo dubitari non potest, quia testimonium perhibet de his quibus ipse interfuit; et ideo utrumque verum putamus; nam et si in primo lucas eos non credidisse dicat, postea tamen credidisse demonstrat.

Cyrillus. Comprobans autem dominus devictam esse mortem, et humanam naturam iam in Christo corruptionem exuisse, primo ostendit eius manus et pedes, et clavorum foramina; unde subdit videte manus meas et pedes, quia ego ipse sum.

Theophylactus. Sed et aliud subiungit: palpationem scilicet manuum atque pedum, cum dicit palpate, et videte quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere; quasi diceret: vos putatis me esse spiritum, idest phantasma, sicut plures defunctorum circa sepulcra videri sunt soliti; sed scitote quod spiritus neque carnem habet neque ossa; ego autem carnem et ossa habeo.

Ambrosius. hoc autem dominus ideo dixit, ut speciem nobis suae resurrectionis ostenderet: nam quod palpatur corpus est. In corpore autem resurgemus; sed illud subtilius, hoc crassius, utpote adhuc terrenae labis qualitate concretum. Non ergo per incorpoream naturam, sed per resurrectionis corporeae qualitatem Christus clausa penetravit.

Gregorius moralium. non enim illa resurrectionis gloria corpus nostrum erit impalpabile, et ventis aereque subtilius, ut eutychius dixit; sed subtile quidem per effectum spiritualis potentiae, palpabile autem per veritatem naturae. sequitur et cum haec dixisset, ostendit eis manus et pedes.

Beda. Quibus scilicet indicata clavorum vestigia claruere; sed secundum ioannem etiam latus eis ostendit, cum fuerit lancea perforatum; ut scilicet ostensa vulnerum cicatrice, dubietatis eorum vulnus sanaret. Solent autem in hoc loco gentiles calumniam struere, quasi non valuerit dominus vulnera sibi inflicta curare: quibus respondendum est, quia non est consequens ut qui maiora fecisse probatur, minora facere nequiverit; sed certe dispensationis gratia, qui mortem destruxit, signa mortis delere noluit: primo quidem, ut per hoc discipulis fidem suae resurrectionis astrueret; deinde ut patri pro nobis supplicans, quale genus mortis pro homine pertulerit, semper ostendat; tertia ut sua morte redemptis quam misericorditer sint adiuti, propositis eiusdem mortis indiciis, insinuet: postremo ut in iudicio quam iuste damnentur impii, denuntiet.


LUCA 24,41-44

11441 (Lc 24,41-44)

Cyrillus. Ostenderat dominus discipulis manus et pedes, ut certificaret discipulos, quod corpus quod passum fuerat resurrexit. Ut adhuc autem magis certificaret, aliquid manducabile petiit; unde dicitur adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit: habetis hic aliquid quod manducetur? Gregorius nyssenus. Et iussu quidem legis pascha cum amaricantibus edebatur; quia adhuc amaritudo manebat, post resurrectionem vero cibus favo mellis dulcoratur; unde sequitur at illi obtulerunt ei partem piscis assi, et favum mellis.

Beda. Ad insinuandum ergo resurrectionis suae veritatem, non solum tangi a discipulis, sed etiam convesci cum illis dignatur, ne arbitrentur eum non solide, sed imaginabiliter sibi apparere; unde sequitur et cum manducasset coram eis, sumens reliquias, dedit eis. Manducavit quidem potestate, non ex necessitate: aliter absorbet aquam terra sitiens, aliter sol calens; illa indigentia, iste potentia.

Graecus. Si damus dominum vere comedisse, demus et omnes homines post resurrectionem uti ciborum fomentis. Sed quae ex quadam dispensatione fiunt a salvatore, non sunt regula et norma naturae; quoniam in quibusdam aliis dispensavit. Resuscitabit enim nostra corpora incorrupta, qui tamen dereliquit proprii corporis foramina, quae clavi foraverant, et lateris cicatricem, ut ostendat quod mansit post resurrectionem natura corporis, nec est in aliam mutatus substantiam.

Beda. Manducavit ergo post resurrectionem, non quasi cibo indigens, nec quasi in resurrectione quam expectamus, cibis egere significans; sed ut eo modo naturam corporis resurgentis astrueret. mystice autem piscis assus, quem Christus comedit, significat Christum passum: ipse enim latere dignatus in aquis generis humani, capi voluit laqueo mortis nostrae; et quasi tribulatione assatus est tempore passionis suae: sed favus mellis nobis extitit in resurrectione. In favo quidem mellis utramque naturam exprimere voluit personae suae. Favus quippe mellis in cera est; mel vero in cera, est divinitas in humanitate.

Theophylactus. videntur autem et comesta aliud habere mysterium: quod enim manducavit partem piscis assi, significavit quod naturam nostram in huius vitae mari natantem, assans eam igne propriae deitatis, et exsiccans eius humiditatem, quam a profundis undis contraxerat, escam fecit divinam; et eam quae prius erat abominabilis, praeparavit Deo cibum suavem; quod significat favus mellis. Vel per piscem assum significat vitam activam consumentem nostram humilitatem laborum prunis; contemplationem vero significat per favum mellis, propter dulcedinem eloquiorum dei.

Beda. Postquam autem visus est, tactus est et manducavit, ne in aliquo sensus humanos ludificasse videretur, misit manus ad scripturas; unde sequitur et dixit ad illos: haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum; idest, cum adhuc essem in carne mortali, in qua estis et vos: tunc quidem in eadem carne resuscitatus erat, sed cum illis in eadem mortalitate non erat: et subdit quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege moysi et prophetis et psalmis de me.

Augustinus de cons. evang.. Illud attendant qui magicis artibus Christum tanta potuisse, et nomen suum ad apostolos in se convertendos arte ipsa consecrasse delirant, utrum potuit magicis artibus prophetas divino spiritu antequam in terra nasceretur implere. neque enim si magicis artibus fecit ut coleretur et mortuus, magus erat antequam natus, cui prophetando venturo gens una deputata est.


LUCA 24,45-49

11445 (Lc 24,45-49)

Beda. Postquam praebuit se videndum oculis, manibus contrectandum, legis commemoravit scripturas, consequenter aperuit sensum, ut intelligatur quod legitur; unde dicitur tunc aperuit illis sensum ut intelligerent scripturas.

Theophylactus. alioquin quomodo eorum anima turbata et vacillans, circa Christi mysterium studuisset? sed et verbis eos docuit; sequitur enim et dixit eis, quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, scilicet per lignum crucis.

Beda. Perdidit autem Christus fructum passionis, si non esset veritas resurrectionis; unde subdit et resurgere a mortuis die tertia. Deinde post commendatam sui corporis veritatem, commendat ecclesiae unitatem, cum subdit et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes.

Eusebius. Dictum enim erat: postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam. Oportebat autem conversus ex gentibus expiari a quolibet contagio et macula per ipsius virtutem, quasi contaminatos ab errore daemonum idololatriae, et quasi nuper conversos a vita execrabili et impudica: et ideo dicit, quod oportet praedicari prius quidem poenitentiam, consequenter remissionem peccatorum in omnes gentes: eis enim qui prius quidem veram ostenderunt malorum poenitentiam, salubri gratia veniam commissorum donavit, pro quibus et mortem subiit.

Theophylactus. In hoc vero quod dicit poenitentiam et remissionem peccatorum, etiam de baptismate meminit, in quo per depositionem priorum scelerum subsequitur venia peccatorum. Sed quo pacto intelligetur in solo Christi nomine baptisma fieri, cum alibi mandet hoc fieri in nomine patris et filii et spiritus sancti? et primo quidem dicimus, quod non intelligitur quod in solo Christi nomine fiat baptisma, sed quod Christi baptismate aliquis baptizetur, idest spiritualiter, non iudaice, nec tali quali ioannes baptizabat ad solam poenitentiam, sed ad spiritus almi participationem; sicut et Christus in iordane baptizatus ostendit spiritum sanctum in specie columbina. Porro baptisma in Christi nomine, idest morte Christi, intelligas: sicut enim ipse post mortem triduo resurrexit, sic et nos ter in aquam mergimur, et consequenter emergimur, incorruptibilitatis spiritus arrham recipientes. hoc etiam Christi nomen continet in se et patrem quasi unctorem, et spiritum quasi unctionem, et filium quasi unctum, scilicet secundum humanam naturam. Non autem decebat amplius bipartitum esse humanum genus in iudaeos et gentiles: et ideo, ut omnes in unum uniret, mandavit incipere sermonem a ierusalem et ad gentes terminari; unde sequitur incipientibus ab ierusalem.

Beda. Non solum quia credita sunt illis eloquia dei, et eorum est adoptio filiorum et gloria; verum etiam ut gentes variis erroribus implicatae, hoc maxime indicio divinae pietatis ad spem veniae provocentur, quod eis qui filium dei crucifixerunt, venia concedatur.

Chrysostomus. Insuper ne dicerent aliqui, quod omissis notis iverunt se ostentaturos ad extraneos, ideo prius apud ipsos occisores pandunt resurrectionis signa in eadem civitate in qua prorupit temerarius ausus. Ubi enim crucifixores credere videntur, resurrectio plurimum demonstratur.

Eusebius. Quod si ea quae Christus praedixit, iam sortiuntur effectum, et verbum eius vivax et efficax per universum mundum oculata fide perspicitur, tempus est non incredulos esse erga eum qui protulit verbum. Eum enim necesse est divinam vitam ducere cuius opera vivida verbis consona ostenduntur; quae quidem ministerio apostolorum impleta sunt; unde subdit vos autem estis testes horum, mortis scilicet et resurrectionis.

Theophylactus. consequenter ne turbati cogitarent: quomodo nos homines idiotae testimonium perhibebimus gentibus et iudaeis, qui te occiderunt? subiungit et ego mittam promissum patris mei in vos; quod scilicet per ioelem promiserat dicens: effundam spiritum meum super omnem carnem.

Chrysostomus. Sicut autem milites invasuros multos nemo dux exire sinit donec armati sint; sic et discipulos ante spiritus descensum, ad conflictum egredi non permittit; unde subdit vos autem sedebitis in civitate quoadusque induamini virtute ex alto.

Theophylactus. Idest, virtute non humana, sed caelesti. Nec dixit: suscipiatis, sed induamini, integram tutelam spiritualis velaminis indicans.

Beda. de hac autem virtute, idest spiritu sancto, dicit etiam angelus mariae: et virtus altissimi obumbrabit tibi; et ipse dominus alibi: nam et ego novi virtutem de me exisse.

Theophylactus. Cur autem non Christo praesente, vel eo discedente statim spiritus venit? decebat enim eos fieri cupidos rei, et demum recipere gratiam: tunc enim magis ad deum erigimur, cum incumbit necessitas. Oportebat enim interim nostram comparere naturam in caelo, et foedera consummari, ac deinde spiritum advenire et gaudia celebrari serena. Attende etiam quantam eis necessitatem imposuit hierosolymis esse, in eo quod illic spiritum promisit largiri. ne enim rursus post eius resurrectionem aufugerent, hac expectatione quasi quodam vinculo omnes simul eos ibi detinuit. Dicit autem donec induamini virtute ex alto; nec expressit quando, ut sint iugiter vigiles. quid ergo miraris, si diem nobis novissimum non pandit, cum diem hunc propinquum pandere noluit? Gregorius reg. Pastor.. Admonendi sunt ergo quos a praedicationis officio vel imperfectio vel aetas prohibet, et tamen praecipitatio impellit, ne dum sibi tantum onus officii praecipitatione arrogant, viam sibi subsequentis meliorationis abscindant. Ipsa enim veritas, quae repente quos vellet roborare potuisset; ut exemplum sequentibus daret, ne imperfecti praedicare praesumerent; postquam plene discipulos de virtute praedicationis instruxit, mandavit eis ut in civitate sederent, donec induerentur virtute ex alto. In civitate quippe sedemus, si intra mentium nostrarum nos claustra constringimus, ne loquendo exterius evagemur; ut cum virtute divina perfecte induimur, tunc quasi a nobismetipsis foras etiam alios instruentes exeamus.

Ambrosius. consideremus autem quomodo secundum ioannem acceperint spiritum sanctum; hic autem in civitate iubentur sedere, quoadusque induantur virtute ex alto. Sed spiritum sanctum vel illis undecim quasi perfectioribus insufflavit, et reliquis postea tribuendum promittit; vel eisdem ibi insufflavit, hic spopondit. Nec videtur esse contrarium, cum divisiones sint gratiarum. Ergo aliam insufflavit ibi operationem, hic aliam pollicetur: ibi enim remittendorum gratia tributa est peccatorum; quod videtur esse augustius: et ideo insufflatur a Christo, ut credas de Deo spiritum sanctum Christi, et credas de Deo spiritum: deus enim solus peccata dimittit. Lucas autem linguarum gratiam describit effusam.

Chrysostomus. Vel dicit: accipite spiritum sanctum, ut eos idoneos faceret ad receptionem: aut quod futurum est, ut praesens indicavit.

Augustinus de trin.. Vel dominus post resurrectionem suam bis dedit spiritum sanctum: semel in terra propter dilectionem proximorum, et iterum de caelo propter dilectionem dei.



Th. Aq. Catena aurea 11413