Th. Aq. Catena aurea 12103

(Lectio 6)

Chrysostomus in Ioannem. Ut non aestimes, dum dicit omnia per ipsum facta sunt, illa omnia solum dicere eum quae a moyse dicta sunt, convenienter inducit et sine ipso factum est nihil, sive visibile quid, sive intelligibile. Vel aliter. ne hoc quod dixit omnia per ipsum facta sunt, de signis suspiceris nunc dici, de quibus reliqui evangelistae locuti sunt, inducit et sine ipso factum est nihil.

Hilarius de trin.. Vel aliter. Hoc quod dicitur, omnia per ipsum facta sunt, non habet modum: est ingenitus qui factus a nemine est, est et ipse genitus ab innato. reddidit auctorem cum socium professus est, dicens sine ipso factum est nihil; cum enim nihil sine eo, intelligo non esse solum: quia alius est per quem, alius sine quo non.

Origenes. vel aliter. Ne existimares ea quae per verbum facta sunt, per se existentia, non contenta a verbo, ait et sine ipso factum est nihil; hoc est, nihil factum est extra ipsum; quia ipse ambit omnia, conservans ea.

Augustinus de quaest. Nov. et vet. Testam.. Vel dicens sine ipso factum est nihil, nullo modo ipsum facturam esse suspicari debere edocuit. quomodo enim potest dici: ipse est factura, cum nihil dicatur deus sine ipso fecisse? Origenes super Ioannem. vel aliter. Si omnia per verbum facta sunt: de numero vero omnium est malitia, et totus fluxus peccati; et haec per verbum facta sunt; et hoc est falsum. quantum igitur ad significata, nihil et non ens, unum sunt. Videtur autem apostolus non entia prava dicere: vocat deus ea quae non sunt tamquam ea quae sunt. Totaque pravitas nihil dicitur, dum absque verbo facta est.

Augustinus in Ioannem. Peccatum enim non per ipsum factum est: et manifestum est quia peccatum nihil est, et nihil fiunt homines cum peccant. Et idolum non per verbum factum est: habet quidem formam quamdam humanam, et ipse homo per verbum factus est; sed forma hominis in idolo non per verbum facta est: scriptum est enim: scimus quod nihil est idolum. Ergo ista non sunt facta per verbum; sed quaecumque facta sunt naturaliter, universa natura rerum, omnis omnino creatura ab angelo usque ad vermiculum.

Origenes. Valentinus autem exclusit ab omnibus per verbum factis quae sunt in saeculis facta, quae credit ante verbum extitisse, praeter evidentiam loquens; siquidem quae putantur ab eo divina, removentur ab omnibus, quae autem, velut ipse putat, penitus destruuntur, vere dicuntur omnia. Quidam enim falso dicunt diabolum non esse creaturam Dei: inquantum enim diabolus est, creatura Dei non est: is autem cui accidit esse diabolum, divina est creatura; ac si diceremus, homicidam creaturam Dei non esse, qui tamen in eo quod homo est, creatura Dei est.

Augustinus de natura boni. Non autem sunt audienda deliramenta hominum, qui nihil hoc loco aliquid intelligendum esse putant, quia ipsum nihil in fine sententiae positum est; nec intelligunt nihil interesse utrum dicatur: sine ipso nihil factum est, an sine ipso factum est nihil.

Origenes. si accipiatur verbum pro eo quod in quolibet hominum est, quia et ipsum insitum est cuilibet ab eo quod in principio erat verbum, etiam sine hoc verbo nihil committimus, simpliciter accipiendo quod dicitur nihil. Ait enim apostolus quod sine lege peccatum mortuum erat; adveniente vero mandato peccatum revixit: non enim reputatur peccatum, lege non existente; sed nec peccatum erat, non existente verbo: quia dominus dicit: si non venissem et essem illis locutus, peccatum non haberent. Quaelibet enim excusatio deficit volenti dare responsum de crimine, dum verbo praesente ac iudicante quid est agendum, non obedit quis illi. Nec propter hoc inculpandum est verbum, sicut nec magister, per cuius disciplinam non remanet locus excusationis discipulo delinquenti velut de ignorantia. omnia ergo per verbum facta sunt, non solum naturalia, sed etiam quae ab irrationabilibus fiunt.


IOANNES 1,4


12104 (Jn 1,4)

Beda in Ioannem. Quia evangelista dixit omnem creaturam factam esse per verbum, ne quis forte crederet mutabilem eius voluntatem, quasi qui subito vellet facere creaturam quam ab aeterno nunquam ante fecisset, ideo docere curavit, factam quidem creaturam in tempore; sed in aeterna creatoris sapientia, quando et quos crearet semper fuisse dispositum; unde dicit quod factum est in ipso, vita erat.

Augustinus in Ioannem. Potest autem sic punctari: quod factum est in ipso; et postea dicatur vita erat. Ergo totum vita est, si sic pronuntiaverimus: quid enim non in illo factum est? ipse est enim sapientia Dei, et dicitur in psalmo 103, 24: omnia in sapientia fecisti. Omnia igitur sicut per illum, ita et in illo facta sunt. Si ergo quod in illo factum est, vita est, ergo et terra vita est, et lapis vita est. Inhonestum est sic intelligere, ne nobis subrepat secta manichaeorum, et dicat quia habet vitam lapis, et habet vitam paries: solent enim ista delirantes dicere; et cum reprehensi fuerint ac repulsi, quasi de scripturis proferunt dicentes: ut quid dictum est: quod factum est in ipso, vita erat? pronuntia ergo sic quod factum est: hic subdistingue; et deinde infer in ipso vita erat. Facta est enim terra; sed ipsa terra quae facta est non est vita. Est autem in ipsa Dei sapientia spiritualiter ratio quaedam qua terra facta est; haec vita est. Sicut arca in omni opere non est vita; arca in arte vita est, quia vivit anima artificis. Sic ergo quia sapientia Dei, per quam facta sunt omnia, secundum artem continet omnia quae fiunt per ipsam artem, non haec continuo sunt vita; sed quidquid factum est, vita est in illo.

Origenes. potest autem et sic distingui sine errore: quod factum est in ipso, et postea dicatur vita erat; ut sit sensus: omnia quae per ipsum et in ipso facta sunt, in ipso vita sunt, et unum sunt. erant enim, hoc est in ipso subsistunt causaliter, priusquam sint in seipsis effective. sed si quaeris, quomodo et qua ratione omnia quae per verbum facta sunt, in ipso vitaliter et uniformiter et causaliter subsistunt, accipe exempla ex creaturarum natura. Conspice quomodo omnium rerum quas mundi huius sensibilis globositas comprehendit, causae simul et uniformiter in isto sole, qui est maximum mundi luminare, subsistunt; quomodo numerositas herbarum et fructuum in singulis seminibus simul continetur; quomodo multiplices regulae in arte artificis unum sunt, et in animo disponentis vivunt; quomodo infinitus linearum numerus in uno puncto unum subsistit; et huiusmodi varia perspice exempla, ex quibus velut physicae theoriae pennis poteris arcana verbi mentis acie inspicere, et quantum datur humanis rationibus, videre quomodo omnia quae per verbum sunt facta, in ipso vivunt et facta sunt.

Hilarius de trin.. vel aliter potest legi: in eo quod dixerat sine ipso factum est nihil, posset aliquis perturbatus dicere: est ergo aliquid per alterum factum, quod tamen non sit sine eo factum; et si aliquid per alterum, licet non sine eo, iam non per eum omnia; quia aliud est fecisse, aliud est intervenisse facienti. Enarrat ergo evangelista quid non sine eo factum sit, dicens quod factum est in eo. Hoc igitur non sine eo quod in eo factum est: nam id quod in eo factum est, etiam per eum factum est: omnia enim per ipsum et in ipso creata sunt. in ipso autem creata, quia nascebatur creator deus; sed ex hoc sine eo nihil factum est, quod tamen in eo factum est, quia nascens deus vita erat, et qui vita erat, non posteaquam natus erat, factus est vita. nihil ergo sine eo fiebat ex his quae in eo fiebant, quia vita est in quo fiebant; et deus qui ab eo natus est, non posteaquam natus est, sed nascendo quoque extitit.

Chrysostomus in Ioannem. vel aliter. Non apponemus finale punctum, ubi dicitur sine ipso factum est nihil, secundum haereticos. Illi enim volentes spiritum sanctum creatum dicere, aiunt quod factum est in ipso, vita erat. Sed ita non potest intelligi. Primum quidem neque tempus erat hic spiritus sancti meminisse; sed si de sancto spiritu hoc dictum est, age, secundum eorum interim legamus modum: ita enim nobis hoc inconveniens erit; cum enim dicitur quod factum est in ipso, vita erat, spiritum sanctum dicunt dictum esse vitam; sed vita haec et lux invenitur esse; inducit enim vita erat lux hominum. Quocirca, secundum eos, lucem omnium hunc spiritum dicit. quod autem superius verbum dicit, hic consequenter et Deum et vitam et lucem nominat. Verbum autem caro factum est: erit igitur spiritus sanctus incarnatus, non filius. Ideo dimittentes hunc modum legendi, ad decentem veniamus lectionem et expositionem; hoc autem est cum dicitur omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est; ibi quiescere fac sermonem; deinde ab ea quae deinceps est dictione incipe, quae dicit in ipso vita erat; ac si dicat sine eo factum est nihil quod factum est, idest factibilium. Vides qualiter hac brevi adiectione omnia correxit supervenientia inconvenientia. inducens enim sine eo factum est nihil, et adiciens quod factum est, et intelligibilia comprehendit, et spiritum sanctum excepit: spiritus enim sanctus factibilis non est. Haec igitur quae dicta sunt, de conditione rerum dixit Ioannes. inducit autem et eum qui est de providentia sermonem, dicens in ipso vita erat. Quemadmodum in fonte qui generat abyssos, et in nullo minoratur fons; ita et in operatione unigeniti quaecumque credas per eum facta esse, non minor ipse factus est. Nomen autem vitae hic non solum conditionis est, sed et providentiae rerum, quae est secundum permanentiam earum. Cum autem audis quoniam in ipso vita erat, ne compositum aestimes: sicut enim pater habet vitam in seipso, ita dedit et filio vitam habere. ergo sicut patrem non utique dices compositum esse, ita nec filium.

Origenes in Ioannem. Vel aliter. oportet scire, quod salvator quaedam dicit non sibi esse, sed aliis; quaedam vero et sibi et aliis. In hoc ergo quod dicitur quod factum est in verbo, vita erat, scrutandum est an sibi et aliis vita est, vel aliis tantum; et si aliis, quibus aliis. Idem autem est vita et lux; lux autem hominum est: fit itaque hominum vita, quorum est lux; et sic in eo quod dicitur vita, salvator dicitur non sibi, sed aliis. Haec quidem vita verbo praeexistenti aderit, ex eo quod expiata a peccatis anima sit serena, et vita inseratur ei qui verbi Dei se susceptibilem statuit. Unde verbum quidem in principio non dixit factum: non enim erat quando principium verbo careret. Vita autem hominum non semper erat in verbo; sed haec vita hominum facta est, eo quod vita est lux hominum: cum enim homo non erat, nec lux hominum erat, luce secundum habitudinem ad homines intellecta; et ideo dicit quod factum est in verbo, vita erat; non autem: quod erat in verbo, vita erat. Invenitur autem alia littera non incongrue habens: quod factum est in eo, vita est. Si autem intelligamus vitam hominum quae in verbo fit, eum esse qui dixit: ego sum vita, fatebimur neminem infidelium Christi vivere, sed cunctos esse mortuos qui non vivunt in Deo.


(Lectio 8)

Theophylactus. Dixerat in ipso vita erat, ne putares quod absque vita sit verbum; nunc ostendit quod vita sit spiritalis, et lux rationalibus cunctis; unde dicitur et vita erat lux hominum; quasi dicat: lux ista non est sensibilis, sed intellectualis, illuminans ipsam animam.

Augustinus super Ioannem. Ex ipsa enim vita illuminantur homines, pecora non illuminantur, quia non habent rationales mentes, quae possint videre sapientiam; homo autem factus ad imaginem Dei, habet rationalem mentem, per quam possit percipere sapientiam. Ergo illa vita per quam facta sunt omnia, lux est, et non quorumcumque animalium, sed hominum.

Theophylactus. Non autem dixit: lux est solum iudaeis, sed omnium hominum; omnes enim homines, inquantum intellectum et rationem recepimus ab eo quod nos condidit verbo, intantum ab eo illuminari dicimur: nam ratio nobis tradita, per quam rationales dicimur, lux est ad operanda nos dirigens et non operanda.

Origenes in Ioannem. non est autem praetermittendum quod vitam praemittit luci hominum: inconsequens enim erat illuminari non viventem, et advenire illuminationi vitam. si autem idem est vita erat lux hominum, quod solum hominum, erit Christus lux atque vita solorum hominum. Hoc autem opinari haereticum est. Non igitur quidquid dicitur aliquorum, illorum solum est: scriptum est enim de Deo, quod sit deus abraham, isaac et iacob; non tamen istorum tantum patrum dictus est deus. non ergo ex eo quod dicitur lux hominum, excluditur quin sit aliorum. Alius vero contendit ex eo quod scriptum est: faciamus hominem ad imaginem nostram: quod quidquid ad imaginem ac similitudinem Dei factum est, intelligi debet per hominem. Sic igitur lux hominum lux cuiuslibet rationalis creaturae est.


IOANNES 1,5


12105 (Jn 1,5)

Augustinus in Ioannem. Quia vita illa est lux hominum, sed stulta corda capere istam lucem non possunt, quia peccatis suis aggravantur, ut eam videre non possint; ne ideo cogitent quasi absentem esse lucem, quia eam videre non possunt, sequitur et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Quomodo enim homo positus in sole caecus, praesens est illi sol, sed ipse soli absens est; sic omnis stultus caecus est, et praesens est illi sapientia. Sed cum caeco praesens est, oculis eius absens est: non quia illa ipsi absens est, sed quia ipse absens est ab illa.

Origenes in Ioannem. tenebrae autem huiusmodi hominum non natura sunt, secundum illud pauli: eramus aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino.

Origenes. vel aliter. Lux in tenebris fidelium animarum lucet, a fide inchoans, ad spem trahens. Imperitorum vero cordium perfidia et ignorantia lucem verbi Dei in carne fulgentis non comprehenderunt. sed iste sensus moralis est. Physica vero horum verborum theoria talis est. Humana natura, etsi non peccaret, suis propriis viribus non lucere posset: non enim naturaliter lux est, sed particeps lucis: capax siquidem sapientiae est, non ipsa sapientia. Sicut ergo aer per semetipsum non lucet, sed tenebrarum vocabulo nuncupatur; ita nostra natura dum per seipsam consideratur, quaedam tenebrosa substantia est, capax ac particeps lucis sapientiae: et sicut aer dum solares radios participat, non dicitur per se lucere, sed solis splendor in eo apparere; ita rationabilis nostrae naturae pars, dum praesentiam verbi Dei possidet, non per se res intelligibiles et Deum suum, sed per insitum sibi divinum lumen cognoscit. Lux itaque in tenebris lucet: quia Dei verbum vita et lux hominum in nostra natura, quae per se investigata et considerata, informis quaedam tenebrositas invenitur, lucere non desinit: et quoniam ipsa lux omni creaturae est incomprehensibilis, tenebrae eam non comprehenderunt.

Chrysostomus in Ioannem. Vel aliter totum ab illo loco et vita erat lux hominum. primum nos de conditione docuerat; deinde dicit et quae secundum animam bona praebuit nobis veniens verbum; unde dicit et vita erat lux hominum. Non dicit: lux iudaeorum; sed universaliter hominum: non enim iudaei solum, sed et gentes ad hanc venerunt cognitionem. Non autem adiecit: et angelorum; quoniam ei de natura humana sermo est, quibus verbum venit evangelizans bona.

Origenes. quaerunt autem quare non verbum lux hominum dictum est, sed vita quae in verbo fit; quibus respondemus: quia vita quae ad praesens, non ea quae communis est rationalium et irrationalium dicitur, sed quae adiungitur verbo quod in nobis fit per participationem verbi primarii, ad discernendum apparentem vitam et non veram, et cupiendam veram vitam. Prius ergo participamus vitam quae apud quosdam quidem est potentia, non actu lux; qui scilicet non sunt avidi perquirere quae ad scientiam pertinent; apud quosdam vero et actu lux efficitur, qui, secundum apostolum, aemulantur dona meliora, scilicet verbum sapientiae. Si tamen et tunc idem est vita et lux hominum, nullus manens in tenebris perfecte vivere comprobatur, nec quisquam viventium consistit in tenebris.

Chrysostomus in Ioannem. Vita enim adveniente nobis, solutum est mortis imperium; et luce lucente nobis, non ultra sunt tenebrae; sed semper manet vita quam mors superare non potest, nec tenebrae lucem; unde sequitur et lux in tenebris lucet. Tenebras mortem et errorem dicit: nam lux quidem sensibilis non in tenebris lucet, sed sine illis; praedicatio vero Christi in medio erroris regnantis fulsit; et eum disparere fecit, et in vitam mortem fecit mortuus Christus, ita eam superans ut eos qui detinebantur reduceret. Quia igitur neque mors eam superavit, neque error; sed fulgida est eius praedicatio ubique, et lucet cum propria fortitudine; propterea subdit et tenebrae eam non comprehenderunt.

Origenes. Est etiam sciendum, quod sicut lux hominum nomen est duarum spiritualium rerum, sic et tenebrae: dicimus enim hominem lucem possidentem, opera lucis perficere, et etiam cognoscere quasi illustratum lumine scientiae; et e contrario tenebras dicimus illicitos actus, et eam quae videtur scientia, non est autem. Sicut autem pater lux est, et in eo tenebrae non sunt ullae, sic et salvator. Sed quia similitudinem carnis peccati subiit, non incongrue de eo dicitur, quod tenebrae in eo sunt aliquae, ipso in se suscipiente nostras tenebras ut eas dissiparet. Haec igitur lux, quae facta est vita hominum, radiat in tenebris animarum nostrarum, et venit ubi princeps tenebrarum harum cum genere bellat humano. hanc lucem persecutae sunt tenebrae: quod patet ex his quae salvator et eius filii sustinent, pugnantibus tenebris contra filios lucis. Verum quia deus patrocinatur, non invalescunt; unde non apprehendunt lucem, vel quia celeritatem cursus lucis subsequi non valent propter propriam tarditatem, vel quia si supervenientem expectant, fugantur luce appropinquante. oportet autem id considerare, quod non semper tenebrae in sinistra parte sumuntur, sed quandoque in bona, posuit tenebras latibulum suum, dum ea quae sunt erga Deum, ignota et imperceptibilia sunt. De hac ergo laudata caligine dicam, quoniam versus lucem pergit, illamque apprehendit: quia quod erat caligo, dum ignorabatur, in lucem cognitam vertitur ei qui didicit.

Augustinus de civ. Dei. Hoc autem initium sancti evangelii quidam platonicus aureis litteris perscribendum, et per omnes ecclesias in locis eminentissimis proponendum esse dicebat. Beda in Ioannem. nam alii evangelistae Christum in tempore natum describunt, Ioannes vero eumdem in principio testatur fuisse, dicens in principio erat verbum. Alii inter homines eum subito apparuisse commemorant; ille ipsum apud Deum semper fuisse testatur, dicens et verbum erat apud Deum. Alii eum verum hominem, ille verum confirmat Deum, dicens et deus erat verbum. Alii hominem apud homines eum temporaliter conversatum; ille Deum apud Deum in principio manentem ostendit, dicens hoc erat in principio apud Deum. Alii magnalia quae in homine gessit perhibent; ille quod omnem creaturam per ipsum deus pater fecerit, docet, dicens omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.


IOANNES 1,6-8


12106 (Jn 1,6-8)

Augustinus in Ioannem. ea quae dicta sunt superius, de divinitate Christi dicta sunt, qui sic venit ad nos secundum quod apparuit homo. Quia igitur sic erat homo ut lateret in illo deus, missus est ante illum magnus homo, per cuius testimonium inveniretur plusquam homo. Et quis est hic? fuit homo.

Theophylactus. non angelus, ut suspicionem multorum destrueret.

Augustinus. et quomodo posset iste verum de Deo dicere, nisi missus a Deo? Chrysostomus in Ioannem. Nihil de reliquo humanum esse aestimo eorum quae dicuntur ab illo: non enim quae eius sunt, sed quae mittentis omnia loquitur: ideo et angelus nuncupatus est a propheta dicente: ego mitto angelum meum. Angeli enim virtus est nihil proprium dicere. Hoc autem quod dicit fuit missus, non eius qui ad esse processus ostensivum est. Sicut autem Isaias missus fuit non aliunde quam a mundo, sed a statu quo vidit dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, ad plebem; sic et Ioannes a deserto ad baptizandum mittitur; ait enim: qui misit me baptizare, ille mihi dixit: super quem videris spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in spiritu sancto.

Augustinus. quid vocabatur? cui nomen erat Ioannes.

Alcuinus. Idest gratia Dei, vel in quo est gratia, qui gratiam novi testamenti, idest Christum, suo testimonio primum mundo innotuit. Vel Ioannes interpretatur cui donatum est, quia per gratiam Dei donatum est illi regem regum non solum praecurrere, sed etiam baptizare.

Augustinus in Ioannem. Quare venit? hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine.

Origenes in Ioannem. Quidam improbare nituntur edita de Christo testimonia prophetarum, dicentes non egere testibus Dei filium habentem credulitatis sufficientiam tum in his quae protulit salubribus verbis, tum in mirabilibus operibus suis. Siquidem et moyses credi meruit per verbum et virtutes, non egens praeviis testibus. Ad hoc dicendum est, quod multis existentibus causis inducentibus ad credendum, plerumque quidam ex hac demonstratione non admirantur, ex alia vero habent causam ut credant. Deus autem est qui pro cunctis hominibus homo factus est. Constat igitur quosdam ex dictis propheticis ad Christi admirationem coactos, mirantes tot prophetarum ante eius adventum voces, constituentes nativitatis eius locum, et alia huiusmodi. Illud quoque advertendum, quod prodigiosae virtutes ad credendum provocare poterant eos qui tempore Christi erant, non autem post longa tempora: nam fabulosa quaedam aestimata fuerunt: plus enim peractis virtutibus facit ad credulitatem quae cum virtutibus quaeritur prophetia. Est autem et tale quid dicere, quod quidam in hoc quod testimonium perhibent Deo, honorati sunt. Privare vult ergo chorum prophetarum ingenti gratia qui dicit, illos non oportere de Christo testimonium exhibere. accessit autem his Ioannes, ut testimonium de luce perhibeat.

Chrysostomus in Ioannem. Non ea indigente testimonio, sed propter quid, ipse Ioannes docet, dicens ut omnes crederent per illum. Sicut enim carnem induit, ne omnes perderet; ita et praeconem hominem misit, ut cognatam audientes vocem, facilius advenirent.

Beda. Non autem ait: ut omnes crederent in illum: maledictus enim homo qui confidit in homine; sed ut omnes crederent per illum; hoc est, per illius testimonium crederent in lucem.

Theophylactus. Si vero aliqui non crediderint, excusabilis permanet ipse: nam sicut si aliquis includens se in domo caliginis, et ipsum solis radius non illustret, ipse causam tribuit, et non sol; sic Ioannes, ut omnes crederent, missus fuit; sed si minime consecutum est, ipse huius rei causa non extitit.

Chrysostomus. quia vero multum apud nos maior qui testatur, eo cui testimonium perhibet, et dignior fide esse videtur; ne quis et de Ioanne hoc suspicetur, hanc suspicionem destruit, dicens non erat ille lux; sed ut testimonium perhiberet de lumine. Si vero non huic instans opinioni hoc resumpsit ut testimonium perhiberet de lumine, superfluum esset quod dicitur, et magis iteratio sermonis quam explanatio doctrinae.

Theophylactus. Sed dicet aliquis: ergo neque Ioannem, neque sanctorum quempiam lucem esse vel fuisse dicemus. Sed si sanctorum aliquem lucem velimus dicere, ponemus lucem absque articulo; ut si interrogatus fueris utrum Ioannes est lux sine articulo, secure concedas; si vero cum articulo, non concedas. Non enim est ipsa lux principalior; sed lux dicitur quia secundum participationem lucem habeat a vero lumine.


IOANNES 1,9


12109 (Jn 1,9)

Augustinus in Ioannem. De quo lumine Ioannes testimonium perhibeat, ostendit dicens erat lux vera.

Chrysostomus in Ioannem. Vel aliter. quia superius de Ioanne dixerat, quod venit et missus est ut testetur de luce, ne quis hoc audiens propter testantis recentem praesentiam, de eo cui testimonium perhibetur, talem quamdam suspicionem accipiat, reduxit mentem, et ad eam quae supra omne principium est, transmisit existentiam, dicens erat lux vera.

Augustinus. quare additum est vera? quia et homo illuminatus dicitur lux; sed vera lux illa est quae illuminat; nam et oculi nostri dicuntur lumina, et tamen nisi aut per noctem lucerna accendatur, aut per diem sol exeat, lumina illa sine causa patent; unde subdit quae illuminat omnem hominem. Si omnem hominem, ergo et ipsum Ioannem. Ipse ergo illuminabat, a quo se demonstrari volebat. Quomodo enim plerumque fit ut in aliquo corpore radiato cognoscatur ortus esse sol quem oculis videre non possumus; quia etiam qui saucios habet oculos, idonei sunt videre parietem illuminatum, aut aliquid huiusmodi; sic omnes ad quos venerat Christus, minus erant idonei eum videre. Radiavit Ioannem, et per illum confitentem se illuminatum cognitus est ille qui illuminat. Dicit autem venientem in hunc mundum, nam si illinc non recederet, non esset illuminandus; sed ideo hic illuminandus, quia illinc recessit ubi homo poterat esse illuminatus.

Theophylactus. erubescat manichaeus, qui conditoris maligni et tenebrosi nos asserit creaturas: non enim illuminaremur, si veri luminis creaturae non essemus.

Chrysostomus in Ioannem. Ubi sunt etiam qui non dicunt eum verum Deum? hic enim lux vera dicitur. Sed si illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, qualiter tot sine lumine permanserunt? non enim omnes cognoverunt Christi culturam. Illuminat igitur omnem hominem quantum ad eum pertinet; si autem quidam mentis oculos claudentes noluerunt recipere lucis huius radios, non a lucis natura obtenebratio est eis, sed a malitia eorum, qui voluntarie privant seipsos gratiae dono: nam gratia quidem ad omnes effusa est; qui vero nolunt dono hoc frui, sibi ipsis hanc imputent caecitatem.

Augustinus enchir.. Vel quod dicitur illuminat omnem hominem, sic intelligimus: non quia nullus est hominum qui non illuminetur; sed quia nisi ab ipso nullus illuminatur.

Beda. Sive naturali ingenio, sive sapientia divina: sicut enim nemo a seipso esse, sic etiam nemo a seipso sapiens esse potest.

Origenes. vel aliter. Non de his qui de occultis seminum causis in species corporales procedunt, debemus intelligere quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; sed de his qui spiritualiter per regenerationem gratiae, quae datur in baptismate, in mundum veniunt invisibilem. Eos itaque vera lux illuminat qui in mundum virtutum veniunt, non eos qui in mundum vitiorum ruunt.

Theophylactus. Vel aliter. Intellectus nobis traditus, ac nos dirigens, qui et naturalis ratio nominatur, dicitur lux tradita nobis a Deo. Sed quidam male ratione utentes, seipsos obscuraverunt.


IOANNES 1,10


12110 (Jn 1,10)

Augustinus in Ioannem. Lux quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, huc venit per carnem: quia dum hic esset per divinitatem, a stultis, caecis et iniquis videri non poterat, de quibus supra dictum est tenebrae eam non comprehenderunt: et ideo dicitur in mundo erat.

Origenes. ut enim qui loquitur, dum loqui cessat, vox eius esse desinit, et evanescit, sic caelestis pater, si verbum suum loqui cessaverit, effectus verbi, hoc est universitas verbo condita, non subsisteret. Non autem putes quia sic erat in mundo quomodo in mundo est terra, pecora, et homines; sed quomodo artifex regens quod fecit; unde sequitur et mundus per ipsum factus est. Non enim sic fecit quomodo facit faber: qui enim fabricat, extrinsecus est ad illud quod fabricat. Deus autem infusus mundo, fabricat ubique positus, et non recedit ab aliquo: praesentia maiestatis facit quod facit, et gubernat quod facit. Sic ergo erat in mundo, quomodo per quem factus est mundus.

Chrysostomus. et iterum, quia in mundo erat, sed non ut mundi contemporaneus, propter hoc induxit et mundus per ipsum factus est; per hoc et rursus te deducens ad aeternam existentiam unigeniti; qui enim audierit quoniam opus eius hoc totum, et si valde insensibilis fuerit, cogetur concedere ante opera esse factorem.

Theophylactus. simul autem hic et manichaei subvertit rabiem, qui malignum conditorem cuncta produxisse dicebat; necnon et arii, qui filium Dei dicebat creaturam.

Augustinus. Quid est autem mundus per ipsum factus est? caelum, terra, mare et omnia quae in eis sunt, mundus dicitur. Iterum in alia significatione, dilectores mundi mundus dicuntur; de quo sequitur et mundus eum non cognovit. Num enim caeli, aut angeli, aut sidera non cognoverunt creatorem, quem confitentur daemonia, omnia undique testimonium perhibuerunt? sed qui non cognoverunt eum? qui amando mundum, dicti sunt mundus: amando enim mundum, habitamus corde in mundo: nam qui non diligunt mundum, carne versantur in mundo, sed corde inhabitant caelum; sicut apostolus dicit: nostra conversatio in caelis est. Amando igitur mundum, hoc appellari meruerunt ubi habitant. Quomodo enim cum dicimus: mala est illa domus aut bona, non parietes incusamus aut laudamus, sed inhabitantes, sic et mundum dicimus qui inhabitant mundum amando.

Chrysostomus in Ioannem. Qui autem Dei erant amici, eum cognoverunt, etiam ante corporalem praesentiam: unde et Christus ait quoniam abraham pater vester exultavit ut videret diem meum. cum ergo nos interpellant gentiles, dicentes: quid est quod in ultimo tempore venit nostram operaturus salutem, tanto tempore negligens nos? dicimus, quoniam et ante hoc in mundo erat, et providebat operibus suis, et omnibus dignis cognitus erat: et si eum mundus non cognovit, hi tamen quibus mundus non erat dignus, eum cognoverunt. Dicens autem mundus eum non cognovit, breviter causam ignorantiae praebuit. Mundum enim vocat homines qui soli mundo affixi sunt, et quae mundi sunt sapiunt. Nihil autem ita turbat mentem, ut liquefieri amore praesentium.


IOANNES 1,11-13


12111 (Jn 1,11-13)

Chrysostomus in Ioannem. dixit quod mundus eum non cognovit, de superioribus loquens temporibus; sed de reliquo sermonem induxit ad praedicationis tempora, et ait in propria venit.

Augustinus in Ioannem. Quia scilicet omnia per ipsum facta sunt.

Theophylactus. vel per propria mundum intelligas, sive iudaeam, quam pro hereditate elegerat.

Chrysostomus in Ioannem. in propria ergo venit, non gratia suae necessitatis, sed gratia beneficii suorum. sed unde venit qui omnia implet, et ubique adest? ea quidem quae ad nos condescensione hoc operatus est: quia enim in mundo existens, non putabatur adesse, eo quod nondum cognoscebatur, dignatus est induere carnem. Manifestationem vero hanc et condescensionem adventum vocat. misericors autem existens deus omnia facit, ut nos secundum virtutem splendeamus; et propter hoc quidem nullum necessitate, suasione vero et beneficiis volentes ad se attrahit; et propterea venientem eum hi quidem susceperunt, alii vero non receperunt. nullum enim vult invitum neque coactum habere famulatum: invitum enim trahi, par est cum eo qui totaliter non servit; unde sequitur et sui eum non receperunt. In Ioannem. iudaeos nunc suos dicit, ut populum peculiarem; sed et omnes homines ut ab ipso factos: et sicut superius pro communi verecundatus natura dicebat, quoniam mundus per ipsum factus conditorem non cognovit, ita et hic rursus pro iudaeorum anxius indevotione gravius ponit accusationem, dicens et sui eum non receperunt.

Augustinus. Si autem omnino nullus recepit, nullus ergo salvus factus est. Nemo enim salvus fiet, nisi qui Christum receperit venientem; et ideo addit quotquot autem receperunt eum.

Chrysostomus in Ioannem. Sive sint servi sive liberi, sive graeci sive barbari, sive insipientes sive sapientes, sive mulieres sive viri, sive pueri, sive senes, omnes eodem digni facti sunt honore, de quo sequitur dedit eis potestatem filios Dei fieri.

Augustinus. Magna benevolentia. Unicus natus est, et noluit manere unus; non timuit habere coheredes, quia hereditas eius non fit angusta, si eam multi possederint.

Chrysostomus. non autem dixit, quoniam fecit eos filios Dei fieri; sed dedit eis potestatem filios Dei fieri; ostendens quoniam multo opus est studio, ut eam, quae in baptismo adoptionis formata est, imaginem incontaminatam semper custodiamus: simul autem ostendens quoniam potestatem hanc nullus nobis auferre poterit, nisi nos ipsi auferamus. si enim qui ab hominibus dominium aliquarum rerum suscipiunt, tantum habent robur quantum fere hi qui dederunt; multo magis nos qui a Deo potimur hoc honore. Simul autem ostendere vult quoniam haec gratia advenit volentibus et studentibus: etenim in potestate est liberi arbitrii et gratiae operatione filios Dei fieri.

Theophylactus. Vel quia in resurrectione filiationem perfectissimam consequemur, secundum quod apostolus dicit: adoptionem filiorum Dei expectantes redemptionem corporis nostri. Dedit ergo potestatem filios Dei fieri, idest hanc gratiam in futura gratia consequendi.

Chrysostomus. Et quia in his ipsis ineffabilibus bonis, hoc quidem est Dei, scilicet dare gratiam; illud vero hominis, idest praebere fidem, subiungit his qui credunt in nomine eius. Quid igitur non dicis nobis, o Ioannes, quod eorum sit supplicium qui eum non receperunt? quia numquid isto supplicio fiet maius quando praeiacente eis potestate filios Dei fieri, non fiant, sed volentes seipsos tanto privant honore? sed etiam inextinguibilis eos suscipiet ignis, quod postea manifestius revelabit.

Augustinus. credentes ergo quia filii Dei fiunt et fratres Christi, utique nascuntur; nam si non nascuntur, filii quomodo esse possunt? sed filii hominum nascuntur ex carne et sanguine, et ex voluntate viri, et complexu coniugii. Illi autem quomodo nascuntur subdit qui non ex sanguinibus, tamquam maris et feminae. Sanguina vel sanguines non est latinum; sed quia graece positum est pluraliter, maluit ille qui interpretabatur, sic ponere, et quasi minus latine loqui secundum grammaticos, et tamen explicare veritatem secundum auditum infirmorum. Ex sanguinibus enim maris et feminae homines nascuntur.

Beda. sciendum etiam est, quia in scripturis sanctis sanguis, cum dicitur pluraliter, peccatum significare solet; unde: libera me de sanguinibus.

Augustinus in Ioannem. In eo autem quod sequitur neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, carnem pro femina posuit: quia de costa facta cum esset, adam dixit: hoc nunc os de ossibus meis, et caro de carne mea. Ponitur ergo caro pro uxore quomodo aliquando spiritus pro marito: quia ille imperare debet, ista servire. Quid enim peius est domo ubi femina habet imperium super virum? hi ergo neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.

Beda. Carnalis enim singulorum generatio a complexu coniugii duxit originem: at vero spiritualis spiritus sancti gratia ministratur.

Chrysostomus. hoc autem narrat evangelista, ut vilitatem et humilitatem prioris partus, qui est per sanguinem et voluntatem carnis, addiscentes, et altitudinem secundi, qui per gratiam et nobilitatem est, cognoscentes, magnam quamdam hic suscipiamus intelligentiam et dignam dono ipsius qui genuit, et multum post hoc studium demonstremus.



Th. Aq. Catena aurea 12103