Th. Aq. Catena aurea 12419

IOANNES 4,19-24


12419 (Jn 4,19-24)

Chrysostomus in Ioannem. mulier autem a Christo reprehensa, non contristata est, neque dimittens fugit; sed admiratur magis, et immoratur; unde dicitur dicit ei mulier: domine, video quia propheta es tu; quasi dicat: in hoc quod mihi occulta dicis, ostenderis propheta esse.

Augustinus in Ioannem. etsi coepit ad eam venire vir, nondum plene venit: prophetam dominum putabat. erat quidem et propheta: nam de seipso ait: non est propheta sine honore nisi in patria sua.

Chrysostomus. deinde quia hoc suspicata est, nihil mundanum eum interrogavit: non de corporis sanitate, non de vitiis; non molestatur sitiendo, pro doctrina sollicita.

Augustinus. Et incipit quaerere quod illam solet movere, dicens patres nostri in hoc monte adoraverunt; et vos dicitis, quia hierosolymis est locus ubi adorare oportet. Contentio quippe fuerat inter samaritanos et iudaeos: quia iudaei in templo a salomone fabricato adorabant Deum, et ideo meliores se esse iactabant; quibus samaritani dicebant: quomodo iactatis vos quia templum habetis quod nos non habemus? numquid patres nostri, qui Deo placuerunt, in illo templo adoraverunt? melius ergo nos in hoc monte Deum rogamus, ubi patres nostri Deum adoraverunt.

Chrysostomus. quod autem dicit patres nostri, eos qui circa abraham sunt intelligit: etenim illic aiunt filium suum obtulisse.


Origenes in Ioannem. Vel samaritani montem, qui dicitur garizim, iuxta quem iacob habitavit, sanctum reputantes, in eo Deum adorant; sed iudaei montem sion sacrum quid arbitrantes, illum locum putant esse electum a Deo. Verum, quia iudaei, a quibus salus processit, exemplum sunt opinantium sanos sermones, samaritani vero diversimode opinantium; congrue garizim quidem samaritani significant, quod vocatur distinctio, seu divisio; at iudaei sion, quod est specula.

Chrysostomus. Christus autem non solvit quaestionem confestim, sed ad altiora mulierem trahit; de quibus non prius ei locutus est, donec confessa est quoniam propheta est, ut cum multa certitudine audiat de cetero quae dicuntur; unde sequitur dicit ei iesus: mulier, crede mihi, quia venit hora quando neque in monte hoc, neque in hierosolymis adorabitis patrem. Dicit autem crede mihi, quia ubique nobis opus est fide matre bonorum, quae salutis est medicamentum, sine qua nihil magnorum est possidere. sed qui tentant, assimilantur his qui sine navi pelagus tentant transire: qui parum quidem natare sufficiunt, ultra vero procedentes cito merguntur.

Augustinus in Ioannem. Merito autem iam praesente viro audit mulier crede mihi. iam enim est in te qui credat: coepisti adesse intellectu, sed nisi credideritis non intelligetis.

Alcuinus. Quod autem dicit venit hora, tempus evangelicae doctrinae quod iam instabat dicit, quando ablata omni umbra figurarum, veritas pura luce mentes credentium illustratura erat.

Chrysostomus in Ioannem. Supervacuum autem erat Christo docere propter quid patres in monte et iudaei in hierosolymis adorabant: ideo hoc tacuit; verumtamen reverentiores iudaeos indicavit, non a loco, sed a cognitione; unde subdit vos adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus, quia salus ex iudaeis est.

Origenes in Ioannem. Quod dico vos quantum ad vocem, samaritani, quantum ad anagogem, qui erga scripturas alienae sunt opinionis. Nos quoque quo ad verbum iudaei, quo ad allegoriam vero ego verbum, et qui vere secundum me formati sunt, obtinentes salutem ex dictis iudaicis.

Chrysostomus. samaritani quidem quod nesciebant adorabant, quoniam localem et particularem Deum aestimabant, nihil de eo plus imaginantes quam de idolis; et idcirco cultum Dei cum cultu daemonum miscuerunt: iudaei vero ab hac eruti erant suspicione: etenim orbis terrarum eum noverant esse Deum; propterea dixit nos adoramus quod scimus. Iudaeis autem seipsum connumerat secundum opinionem mulieris, loquens quasi propheta iudaeus existens: ideo dixit adoramus; cum tamen manifestum sit quod ipse est qui ab omnibus adoratur. per hoc autem quod dicit quia salus ex iudaeis est, nihil aliud ostendit quam quod orbi terrarum inde salutaria facta sunt. scire enim Deum et idola detestari, illinc principium habuit et omnia alia dogmata; sed ipsum quod est apud nos, a iudaeis orationis principium habuit. Praesentiam etiam suam salutem vocat: quam dicit ex iudaeis esse, secundum illud apostoli: ex quibus est Christus secundum carnem. Vide qualiter applaudit veteri testamento, quod radicem ostendit bonorum, per omnia semetipsum non esse contrarium legi demonstrans.

Augustinus. multum igitur dedit iudaeis, ex quorum persona dixerat nos adoramus quod scimus; sed non ex persona iudaeorum reproborum, sed ex qualibus fuerant apostoli, quales fuerant prophetae, quales fuerant omnes illi sancti qui pretia rerum suarum ad pedes apostolorum posuerunt.

Chrysostomus. sic igitur superabundantius vobis habent iudaei, o mulier, in modo adorationis; verumtamen et hic adorationis modus de reliquo finem habebit; unde subdit sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt patrem in spiritu et veritate. Quia enim prophetae ante longa tempora multa praedixerunt, ideo dixit et nunc est: ne aestimes hanc talem esse prophetiam quae post multum temporis impleatur: res iam instat et in ianuis est. dixit autem veri adoratores, ad distinctionem falsorum: quoniam quidam sunt falsi adoratores, qui temporalia et caduca quaerunt in oratione; sive qui contra hoc quod orant, agere non cessant.

Chrysostomus. vel dicens veros, excludit cum samaritanis iudaeos. Etsi enim iudaei illis meliores essent, tamen futuris multo minores sunt, tamquam figura veritate. Sunt igitur veri adoratores qui neque loco circumcludunt Dei culturam, et Deum in spiritu colunt; unde et paulus dicit: cui servio in spiritu meo.

Origenes. bis autem scribitur venit hora; et primo quidem non adest et nunc est; in secundo vero dicitur et nunc est. Et puto primum quidem notare adorationem praeter corpus futuram in perfectione; secundum vero eam quae fit in vita praesenti, perfecta quantum licet humanam procedere naturam. Cum ergo venerit hora quam dicit dominus, evitandus est mons samaritanorum, et in sion, ubi est hierosolyma, adorandus est deus, quae civitas esse dicitur a Christo celsi principis: et haec est ecclesia, ubi sacra oblatio, spirituales victimae divinis aspectibus offeruntur ab his qui legem spiritualem intellexerunt. Cum autem venerit temporis complementum, tunc nequaquam pensandum verum cultum hierosolymis, idest in praesenti ecclesia, amplius pertractari: neque enim angeli apud hierosolymam colunt patrem; sic et qui similitudinem nacti sunt iudaeorum, melius quam hi qui sunt hierosolymis, colunt patrem. Cum autem haec hora evenerit, patri aliquis in filium deputatur. Ea propter non dictum est: adorabitis Deum, sed adorabitis patrem. Sed in praesenti colunt patrem in spiritu et veritate veri adoratores.

Chrysostomus in Ioannem. dicit ergo hoc de ecclesia, in qua est vera adoratio et Deo congrua; unde subdit nam et pater tales quaerit qui adorent eum. Et si olim volebat eos veteribus immorari, concessit eis figuram: hoc tamen fecit eis condescendens, ut per hoc ad veritatem inducantur.

Origenes in Ioannem. Si autem pater quaerit, per iesum quaerit, qui venit quaerere et salvare quod perierat: quos erudiens veros cultores efficit. Quod autem subditur spiritus est deus, inde abstractum esse suspicor quod ad vitam veram nos perducit: nam et corporali vita vivificamur a spiritu.

Chrysostomus. Vel indicat quod deus incorporeus est. Oportet igitur et incorpoream eius culturam esse, hoc est per animam: et intellectus puritatem nos ei offerre; unde subdit et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. Quia enim iudaei animam quidem negligebant, multum autem circa corpus studium faciebant, id omnifariam purgantes; ideo ait, quia non corporis mundatione, sed incorporeo quod est in nobis, hoc est intellectu, quem dicit spiritum, deus incorporeus colitur.

Hilarius de trin.. Vel cum in spiritu Deum spiritum docuit adorandum, et libertatem ac scientiam adorantium et adorandi infinitatem ostendit, secundum illud apostoli: ubi spiritus domini, ibi libertas.

Chrysostomus. in veritate autem oportet adorare: quia priora figura erant, scilicet circumcisio, holocausta et thymiamata; nunc autem totum est veritas.

Theophylactus. Vel quia multi putant se Deum secundum spiritum, idest animam, adorare, non rectam opinionem de eo habentes, ut haeretici: propter hoc addidit et veritate. Forte etiam dicet aliquis, quia duas partes philosophiae, quae secundum nos sunt, insinuat in praedictis, actionem scilicet et contemplationem: per spiritum namque activum insinuat, secundum apostolum: qui spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei; per veritatem vero contemplativum. vel aliter. Samaritanorum erat opinio quod deus loco concluderetur, et quia in hoc loco Deum adorari oporteat: contra quos dicit, quia veri adoratores non localiter, sed spiritualiter adorant. Iudaeis vero omnia sub figura et umbra erant; et ideo dicit, quia veri adoratores non in figura adorabunt, sed in veritate: quia enim deus spiritus est, spirituales adoratores quaerit: quia vero veritas, veros.

Augustinus. quaerebas montem forte ad orandum, ut Deo esses propinquior; sed ipse qui in altis habitat, humilibus appropinquat: ergo descende, ut ascendas. ascensiones in corde eius in convalle plorationis, quae humilitatem habet. In templo vis orare? in te ora; sed prius esto templum Dei.


IOANNES 4,25-26


12425 (Jn 4,25-26)

Chrysostomus in Ioannem. mulier eorum quae dicta sunt, altitudine fatigata obstupuit; unde sequitur dicit ei mulier: scio quia messias venit, qui dicitur Christus.

Augustinus in Ioannem. unctus latine, graece Christus est, hebraice messias est. Sciebat ergo quis eam posset docere; sed iam docentem nondum agnoscebat; unde subdit cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia; quasi dicat: modo iudaei de templo contendunt, nos de monte: cum ergo ille venerit, et montem spernet, et templum evertet, et docebit nos, ut in spiritu et veritate noverimus adorare.

Chrysostomus. sed unde erat samaritanis expectare Christi adventum? moysi quidem suscipientes legem, ab ipsis moysi litteris hoc noverant: iacob enim de Christo prophetizans dixit: non deficiet princeps de iuda, nec dux de femore eius, donec veniat qui mittendus est. sed et moyses dicit: prophetam vobis suscitabit deus de fratribus vestris.

Origenes in Ioannem. siquidem non est ignorandum, quod sicut ex iudaeis surrexit iesus, Christum se esse non solum dicens, sed ostendens; sic ex samaritanis quidam dositheus nomine, asserebat se fore Christum qui praedicabatur.

Augustinus lib. 83 quaest.. fortasse autem ut intelligentibus indicaret quinque corporis sensus, quinque virorum nomine significari, post quinque carnales responsiones, quae supra in littera patent, sexta responsione nominat Christum.

Chrysostomus. Christus autem de reliquo mulieri revelat seipsum; unde sequitur dicit ei iesus: ego sum qui loquor tecum. Et quidem si circa principium hoc mulieri dixisset, videretur ei ex vanitate loqui; nunc autem paulatim in memoriam Christi eam reducens, opportune revelavit seipsum. Et quidem iudaeis quaerentibus: si tu es Christus, dic nobis palam, non manifeste seipsum revelavit: quia non pro discendo quaerebant, sed pro iniuriando; haec vero ex simplici mente loquebatur.


IOANNES 4,27-30


12427 (Jn 4,27-30)

Chrysostomus in Ioannem. expleta doctrina, et convenienter ad tempus, discipuli occurrerunt; unde dicitur et continuo venerunt discipuli eius, et mirabantur, quia cum muliere loquebatur. admirabantur quidem superabundantem Christi mansuetudinem et humilitatem, quoniam ita perspicuus existens, sustinuit loqui cum tanta humilitate mulieri inopi et samaritanae.

Augustinus in Ioannem. quia scilicet quaerebat perditam qui venerat quaerere quod perierat, hoc illi mirabantur: bonum enim mirabantur, et non malum suspicabantur.


Chrysostomus. sed tamen admirantes non interrogaverunt causam; unde subditur nemo tamen dixit ei: quid quaeris, aut: quid loqueris cum ea? erant eruditi discipulorum ordinem observare; at eum timebant et venerabantur. Et nimirum alibi videntur confidenter interrogare, quia ad eos pertinentia necesse habebant scrutari; hic autem nihil ad eos pertinebat quod fiebat.

Origenes in Ioannem. et fere quidem quasi quodam apostolo ad cives utitur hac muliere, adeo eam inflammans per verba ut, amphora dimissa, iret in civitatem relatura concivibus; unde sequitur reliquit ergo mulier hydriam, non curans de corporeo ac viliori propter utilitatem plurium. Interest quoque nostra, omissis corporeis et neglectis, satagere ad impartiendum aliis de commodis acquisitis.

Augustinus. graeco nomine appellatur, tamquam si aquarium diceretur, quoniam graece aqua hydor vocatur.

Chrysostomus in Ioannem. Et sicut apostoli vocati dimiserunt retia, ita haec dimittit hydriam, et evangelistarum opus fecit; et non unum tantum vocat, sed civitatem integram; unde sequitur et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus: venite, et videte hominem, qui dixit mihi omnia quaecumque feci.

Origenes. convocat quidem illos ad videndum hominem continentem verbum supra hominem. quaecumque autem fecit mulier, erat contubernium quinque coniugum, et post illos conversatio cum sexto non proprio viro; quem deserens et septimo adhaerens, lagenam dereliquit iam pudica.

Chrysostomus. Non verecundata autem est hoc dicere. Anima enim cum ignita fuerit igne divino, ad nihil eorum quae sunt in terra, de reliquo inspicit, neque ad gloriam, nec ad verecundiam, sed ad unam solam, quae detinet eam, flammam. Volebat autem non ex propria annuntiatione eos inducere, sed ex auditu proprio eos facere communicatores doctrinae Christi; unde dixit venite et videte hominem. Non dixit: venite et credite, sed venite et videte, quod levius erat. Noverat enim manifeste quoniam solum gustantes de illo fonte, eadem paterentur quae et ipsa.


Alcuinus. Paulatim autem venit ad praedicandum Christum. primo vocat hominem, ne si diceret Christum, auditores irascerentur et nollent exire.

Chrysostomus. Unde etiam neque manifeste annuntiavit Christum, neque tamen totaliter siluit; sed dixit numquid ipse est Christus? et ideo sermonem eius acceperunt; unde sequitur exierunt de civitate, et veniebant ad eum.

Augustinus lib. 83 quaest.. Quod autem relicta hydria discessit mulier, non negligenter praetereundum est: hydria enim amorem huius saeculi significat, idest cupiditatem qua homines de tenebrosa profunditate, cuius imaginem puteus gerit, hoc est de terrena conversatione, hauriunt voluptatem. Oportebat autem ut Christo credens, saeculo renuntiaret, et relicta hydria, cupiditatem saecularem se reliquisse demonstraret.

Augustinus. Proiecit ergo cupiditatem, et properavit annuntiare veritatem. Discant qui volunt evangelizare, ut prius hydriam ad puteum proiciant.

Origenes. Facta etiam mulier receptaculum honestae disciplinae, ea quae primitus sapiebat, parvipendens deponit.


IOANNES 4,31-34


12431 (Jn 4,31-34)

Augustinus in Ioannem. ierant discipuli eius emere cibos, et venerant; quos Christo offerebant; unde dicitur interea rogabant eum discipuli eius dicentes: rabbi, manduca.

Chrysostomus in Ioannem. Videntes enim eum fatigatum ex itinere et aestu qui erat, rogabant eum vulgari eorum voce: neque enim erat hoc temeritatis, sed amoris cura circa magistrum.

Origenes in Ioannem. arbitrantur aptum fore tempus ad prandium, quod erat inter recessum mulieris ad civitatem et adventum samaritanorum ad ipsum: non enim coram aliquo advena sibi propinabant escas. Ob hoc bene positum est interea.

Theophylactus. dominus vero sciens quod samaritana totam civitatem ad eum traheret, hoc discipulis significavit; unde sequitur ille autem dixit eis: ego cibum habeo manducare quem vos nescitis.

Chrysostomus. hominum salutem hic cibum vocavit, ostendens quantum desiderium habet nostrae salutis: sicut enim nobis concupiscibile est comedere, ita ei salvare nos. Tu vero intuere, quod non statim revelat, sed ubique in quaestionem immittit auditorem, ut incipiens quaerere quod dicitur et laborans, cum ampliori suscipiat desiderio.

Theophylactus. Dicit autem quem vos nescitis; idest nescitis quod cibum voco salutem hominum; vel nescitis quia samaritani credituri sunt, et salvi fient. Discipuli autem adhuc dubitabant; unde sequitur dicebant ergo discipuli ad invicem: numquid aliquis attulit ei manducare? Augustinus. quid mirum si mulier illa non intelligebat aquam? ecce discipuli non intelligunt escam.

Chrysostomus. Et quidem assuetam reverentiam et honorem magistro praebent, ad se invicem quidem loquentes, ipsum vero non praesumentes interrogare.

Theophylactus. In hoc autem quod dicunt discipuli numquid aliquis attulit ei manducare? considerandum est, quod cibos ab aliis oblatos dominus suscipere solebat, non quod alieno ministerio indigeret qui dat escam omni carni, sed ut deferentes meritum consequerentur, simulque formam tradens non erubescere paupertatem, neque grave putare ab aliis nutriri: proprium enim et necessarium est doctoribus, alios habere procuratores ciborum, ut ipsi de nullo curantes, verbi ministrationem procurent sollicite.

Augustinus. audivit autem dominus cogitationes discipulorum, et instruit eos ut magister, non per circuitum sicut mulierem, sed aperte; unde sequitur dicit eis iesus: meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me.

Origenes in Ioannem. Idoneus cibus filio Dei, cum actor paternae voluntatis efficitur, hoc velle in semetipso protestans quod erat in patre. Solus autem filius perfecti operis paternae voluntatis est capax; ceteri vero sancti nil praeter divinam peragunt voluntatem. Plenam autem et integram facit Dei voluntatem qui dixit meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me; proprius enim cibus eius ostenditur. quid autem sit velle patris, innuit sermo sequens ut perficiam opus eius. siquidem simplicius quis asseret, quoniam opus est iussum mandantis; puta si dicant aedificantes vel fodientes se perficere opus eius qui conduxit eos. Sed si per Christum perficitur opus Dei, restat ut priusquam perficeretur esset diminutum. Qualiter autem diminutum erat opus, cum esset Dei? perfectio quidem operis, rationalis naturae est perfectio; ad huius enim operis perfectionem, cum esset imperfectum, verbum caro factum accessit. Cum enim quodammodo homo perfectus fuerit, ob transgressionem factus est imperfectus; et ideo missus est salvator, primo quidem ut perficiat voluntatem eius qui misit eum; secundo vero ut consummet opus Dei, ut quilibet perfectus fiat ad solidi cibi usum.

Theophylactus. Opus etiam Dei perfecit, scilicet hominem, Dei filius, nostram naturam in seipso sine peccato ostendens in omni opere perfectam et incorruptam. opus etiam Dei, scilicet legem, perfecit: quia finis legis Christus eam cessare faciens, omnibus quae in ea erant perfectis, a corporali cultu in spiritualem reduxit.

Origenes. mystice autem post poculi negotium, ac disciplinam distinctionis aquarum, consequens erat et de cibo disceptare. Samaritana quidem petita potum, non habebat praebere iesu dignum poculum; discipuli vero invenientes humilia pulmenta apud alienigenas, ei obtulerunt, rogantes eum ut manducaret. et attende si forsan verentur, ne verbum Dei, propriis non vigoratum escis, in eis deficiat. Quaecumque ergo reperiunt discipuli, his iugiter proponunt verbum alere, ut corroboratum atque roboratum perseveret penes eos qui nutriunt ipsum. Quemadmodum autem corpora egentia cibo, neque eisdem aluntur, neque eadem quantitas ciborum cunctis sufficiens est; sic intelligendum est et in his quae sunt supra corpus: nam horum hoc quidem plurimi, hoc autem paucioris indiget nutrimenti, dissimilis capedinis entia. Sed neque qualitas alentium verborum atque intentionum contemplativarum seu operationum eadem congruit omnibus: nam nuper geniti infantes, rationale appetunt lac; perfectorum autem est solidus cibus. Veridicus est ergo iesus dicens ego cibum habeo manducare quem vos nescitis. Semper enim qui praeest infirmis ac nequeuntibus eadem cum validis videre, hoc dicere potest.


IOANNES 4,35-38


12435 (Jn 4,35-38)

Chrysostomus in Ioannem. quae sit voluntas patris, de cetero interpretatur, dicens nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt et messis venit? Theophylactus. Scilicet materialis. ego autem dico vobis, quod messis intelligibilis adest: hoc enim dicebat propter samaritanos venientes ad ipsum; unde subdit levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt iam ad messem.

Chrysostomus. Rursus consuetis nominibus ad maximorum eos contemplationem reducit. Regio enim et messis hic indicat multitudinem animarum, quae paratae sunt ad praedicationis susceptionem. oculos autem hic dicit et eos qui mentis, et eos qui corporis: etenim videbant de reliquo multitudinem samaritanorum venientem. Has autem praeparationes hominum decenter regiones albatas vocat; sicut enim spicae cum dealbatae fuerint, ad messem sunt paratae, ita et hi ad salutem sunt parati. Sed propter quid non manifeste dicit, quod praeparati sunt homines ad susceptionem verbi? duarum quidem occasionum gratia: unius quidem ut manifestior fiat sermo, et magis ante oculos ponat quae dicuntur; alterius autem ut dulcior sit narratio et permanentior eorum quae dicuntur memoria.

Augustinus in Ioannem. In opus autem fervebat et operarios mittere festinabat; unde subditur et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam aeternam; ut et qui seminat simul gaudeat, et qui metit.

Chrysostomus. per ea quae hic dicit, dividit terrena a caelestibus: sicut enim supra dixerat de aqua, quod qui bibit hanc aquam, non sitiet, ita hic dicit qui metit, congregat fructum in vitam aeternam: et iterum qui seminat, simul gaudeat, et qui metit. Prophetae enim sunt qui seminant; sed non illi messuerunt, sed apostoli: quia enim infra dicet, quod alius seminat et alius metit, ne quis aestimet quod prophetae seminantes mercede priventur, extraneum quiddam inducit, et a sensibilibus alienum: nam in rebus quidem sensibilibus si contingat alium seminare et alium metere, non simul laetantur, sed dolent qui seminant, quasi aliis laborantes; laetantur autem soli qui metunt: hic autem non ita; sed et qui non metunt seminantes, simul cum metentibus laetantur, quoniam in mercede communicant.

Augustinus. disparis enim temporis labores habuerunt apostoli et prophetae; sed gaudio pariter perfruentur, mercedem simul accepturi sunt vitam aeternam.

Chrysostomus. ad hoc autem quod dixerat sermonem proverbialem inducit; unde subdit in hoc enim est verbum verum, quia alius est qui seminat, et alius qui metit. Hoc quidem vulgariter dicebatur, si quando alii labores sustinebant, et alii fructus metebant. Sed et hic sermo iste maxime habet veritatem: quia prophetae laboraverunt, sed vos fructus ex illorum laboribus metitis; unde subdit ego misi vos metere quod vos non laborastis.

Augustinus. quid ergo? messores misit, non seminatores? ibi ergo messores mittendi ubi iam prophetae praedicaverant. legite labores illorum, et in omnibus eorum laboribus est prophetia Christi: ergo iam in iudaea messis parata erat quando tot millia hominum pretia rerum suarum offerebant, et ad pedes apostolorum ponentes, expeditis humeris a sarcinis saecularibus, Christum dominum sequebantur. De ipsa messe eiecta sunt pauca grana, et seminaverunt orbem terrarum: et surgit alia messis, quae in fine saeculi metenda est; ad quam metendam non apostoli, sed angeli mittentur. messores sunt angeli.

Chrysostomus. Dicit ergo ego misi vos metere quod vos non laborastis: quasi dicat: ubi minor labor est, maior autem delectatio, ad hoc vos reservavi; et quod laboriosius erat, hoc fuit prophetarum, scilicet mittere semina; unde subdit alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. Per haec omnia vult ostendere quod prophetarum voluntas erat ut homines ad eum accederent. Et hoc lex ordinabat: et propterea illi seminaverunt, ut hunc facerent fructum. Ostendit etiam quod ipse illos misit, et quod multa est cognatio novi ad vetus testamentum.

Origenes. Vel aliter totum. Qualiter quidem non est inconveniens hoc quod est levate oculos vestros etc. Allegorizare; quod autem dicitur nonne vos dicitis quoniam quatuor menses sunt et messis venit, non secundum allegoricam tractare? putamus ergo talia quaedam esse in hoc quod dicunt discipuli quatuor menses sunt, et messis venit. plerique enim discipulorum verbi animadvertentes veritatem incomprehensibilem fore humanae naturae, quando coniecerunt aliam esse vitam a praesente, quae corruptioni quatuor elementorum, quasi quatuor mensium subicitur, putant solum post hanc vitam cognitionem esse veritatis. dicunt igitur discipuli de messibus, quae sunt terminus operum ad veritatem conducentium, quia post instantem quaternitatem contingunt. Huiusmodi autem opinionem arguens velut non sanam, inquit verbum incarnatum his qui talia suspicantur nonne vos dicitis, quia adhuc quatuor menses sunt et messis venit? ego autem hoc dico: levate oculos vestros. in pluribus locis scripturae divinae hoc legitur; iubente nobis verbo divino extollere ac sublimare considerationes et cogitationes deorsum consistentes nec valentes erigi, nisi elevante illas iesu: nemo enim consistens in passionibus et vivens carnaliter, hoc propositum servat mandatum. quapropter qui talis est, non videbit regiones, si albae sunt ad messem. Albescunt quidem regiones ad messem, cum adest verbum Dei illustrans singulas regiones scripturae, fecundans in eius adventu: et etiam omnia sensibilia sunt quasi regiones albae paratae ad messem, praesto existente levantibus oculos ratione, quae de quolibet est, ut quisquis fulgorem prospiciat profusae ubilibet veritatis. qui autem metit praedictas messes, duplex habet in metendo emolumentum: unum quidem dum accipit praemium; unde dicitur et qui metit, mercedem accipit: quod arbitror dictum causa futurarum remunerationum: alterum quod sequitur et congregat fructum in vitam aeternam, bonum habitum quemdam denotat intellectus, qui est fructus ex ipsa speculatione proveniens. Arbitror autem quod in qualibet doctrina seminat quidem qui principia excogitat, quae suscipientes alii ac pertractantes, si quid novi potuerunt exprimere, coniungentes, fiunt suae inventionis gratia posteris causa ut metendo quasi maturos fructus aggregent. quanto autem magis hoc in arte artium expedit contemplari? siquidem seminantes sunt moyses et prophetae praevenientes adventum Christi; metentes autem sunt apostoli, qui Christum susceperunt et gloriam eius perspexerunt. Semen autem erat tota ratio secundum revelationem mysterii temporibus praeteritis obfuscati silentio: regiones autem, idest legales et propheticae scripturae, nondum albuerant his qui adventus verbi nequaquam extiterunt capaces. quod autem simul serens et metens gaudeat, erit cum privatio moeroris et angustiae in futuro fiet saeculo. Dum etiam iesus transfiguraretur in gloria, simul cum messoribus petro, iacobo et Ioanne, moyses et elias satores pariter gaudent in videndo filii Dei gloriam. Attende tamen si hoc quod dico, alius et alius, intelligi potest propter aliam et aliam vitae conversationem, in qua homines iustificati sunt: ut liceat dicere alium quidem legis cultorem, alium vero evangelii: et tamen exultant simul, dum idem finis ab uno Deo per unum Christum in uno spiritu sancto reponitur. Ad labores autem prophetarum et moysi advenerunt apostoli, instruente iesu, metentes, ac in horrea colligentes animae suae intellectum in scripturis illorum reconditum: et semper qui debite capiunt disciplinam, priorum labores ad maiorem evidentiam trahunt, non tantum laborantes sunt hi qui semina condiderunt.


IOANNES 4,39-42


12439 (Jn 4,39-42)

Origenes in Ioannem. Postquam dicta sunt discipulis quae tractata sunt, resumit scriptura de his qui venerant de civitate ad iesum, et crediderant per testimonium mulieris.

Chrysostomus in Ioannem. Sicut autem in messe cum facilitate fructus congregantur, et in momento uno area manipulis repletur, ita et nunc fit; unde dicitur ex civitate autem illa multi crediderunt in eum samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis, quia dixit mihi omnia quaecumque feci. considerabant enim, quod nequaquam mulier gratanter eum admirata esset qui eius delicta redarguerat, nisi magnus quis esset et excellens qui praedicabatur ab illa. sic ergo solo mulieris testimonio credentes, et nullum signum videntes, exierunt deprecantes Christum ut apud eos maneret; et hoc est quod sequitur cum ergo venissent ad illum samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Iudaei vero miracula videntes, non detinuerunt eum apud seipsos; sed omnia egerunt ut a regione eorum eum abicerent: nihil enim livore et invidia deterius, nihil inani gloria difficilius, quae infinita corrumpere consuevit bona. Et quidem samaritani volebant eum semper secum detinere; ipse autem hoc non sustinuit, sed solum mansit ibi duobus diebus post haec; quod subditur et mansit ibi duos dies.

Origenes. non incongrue autem aliquis illud obiciet, quomodo rogatus salvator cum samaritanis manet, qui iussit civitatem samaritanorum non ingredi. Palam enim quoniam et discipuli eius cum eo ingressi sunt. Ad quod dicendum, quod in viam gentium pergere est imbui gentili dogmate, et in illo ambulare. Civitatem vero samaritanorum intrare est acceptare falsam doctrinam recipientium legales, propheticos, evangelicos, et apostolicos sermones. cum autem deseruerint propriam doctrinam et venerint ad iesum, licet cum eis manere.

Chrysostomus in Ioannem. et iudaei quidem etiam signis visis incorrecti manserunt; hi autem et sine signis multam circa eum fidem demonstraverunt; solum enim verba audierunt; unde sequitur et multo plures crediderunt propter sermonem eius. Cuius igitur gratia haec verba non dicunt evangelistae? ut discas quoniam multa magnorum transcurrerunt, a fine vero totum ostenderunt: suasit enim toti civitati per ea quae dicta sunt. Ubi autem auditores non persuadentur, tunc evangelistae coguntur dicere ea quae dicta sunt, ne quod est ex indevotione auditorum, imputet quis defectui praedicantis. Ipsi autem discipuli Christi iam facti, magistram repulerunt; unde sequitur et mulieri dicebant: quia iam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere salvator mundi. Vide autem qualiter confestim intellexerunt quod orbem terrarum liberare venerat, et quod ad communem salutem veniens, non debebat in iudaeis suam concludere providentiam, sed ubique seminare sermonem. Dicentes etiam, quod est salvator mundi, ostenderunt quod mundus perditus erat, in magnis malis existens. Et quidem venerunt salvare prophetae et angeli; sed hic est vere salvator, qui salutem tribuit, non solum temporaneam, sed aeternam. Vide etiam qualiter audientes mulierem dubitanter dicentem numquid hic est Christus? non dixerunt hi: quoniam nos suspicamur, sed quoniam scimus; et non simpliciter, sed quoniam hic vere salvator mundi, non quasi unum ex multis Christum confitentes. solum verba audierunt, et hoc dixerunt quod dicere habebant, si miracula multa et magna vidissent.

Origenes. ceterum si meminimus praedictorum, non difficile est conicere quomodo cum repererint verbum sincerum, alias disciplinas relinquunt, quasi dogmatum civitatem, de qua egredientes salutifere credunt. Et puto studiose protulisse Ioannem, cum non dixit: rogabant eum samaritani intrare tantum samariam, vel ingredi civitatem, sed etiam ibi manere. Manet namque iesus penes deprecantes; et praesertim quoties qui precantur exeunt civitatem, et versus eum veniunt.

Augustinus in Ioannem. Manet apud eos biduo; hoc est, dat illis duo praecepta caritatis.

Origenes. Neque enim capaces erant tertiae diei eius; non enim erant avidi miraculorum quid cernere, quale qui fuerant in cana galilaeae post triduum cum iesu convivantes. Initium autem credendi multis fuit mulieris verbum: non enim sic per seipsum verbum conspicitur illuminans capientem, velut cum alterius dicto sibi testimonium perhibetur.

Augustinus. sic ergo Christum cognoverunt primo per famam, postea per praesentiam; sicut agitur hodie cum eis qui foris sunt, et nondum sunt Christiani: Christus nuntiatur per Christianos amicos: tamquam illa muliere, hoc est ecclesia, nuntiante ad Christum veniunt: credunt per istam feminam; et multo plures et firmius in eum credunt, quoniam vere ipse est salvator mundi.

Origenes. impossibile est namque eamdem circa intellectum fieri passionem videnti, et ei qui per videntem instruitur; magisque est per speciem ambulare quam per fidem; unde hi non solum testimonio hominis, sed ob ipsam quoque veritatem credunt.



Th. Aq. Catena aurea 12419