Th. Aq. Catena aurea 12443

IOANNES 4,43-45


12443 (Jn 4,43-45)

Alcuinus. Post biduum quod fecit in samaria, abiit in galilaeam, ubi nutritus fuerat; unde dicitur post duos autem dies exiit inde, et abiit in galilaeam.

Augustinus in Ioannem. Movet autem nos cur evangelista dixerit consequenter ipse enim iesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet. Magis enim videtur attestari potuisse, quod propheta in patria sua honorem non habet, si contemneret pergere in galilaeam, et in samaria remansisset. hoc ego sentio. In samaria biduum fecit, et crediderunt in eum samaritani: tot dies fecit in galilaea, et non crediderunt in eum galilaei; et propter hoc dixit, quod propheta in patria sua honorem non habet.

Chrysostomus in Ioannem. vel aliter. Ideo hoc adiectum est, quia non in capharnaum abiit, sed in galilaeam, et in cana, ut infra dicetur. Ego enim patriam eum hic aestimo dicere capharnaum. quoniam autem non potitus est illic honore, audi eum dicentem: et tu, capharnaum, quae usque ad caelum exaltata es, usque ad infernum descendes. dicit autem hic patriam propriam, in qua videtur plus conversatus.

Theophylactus. vel aliter. Quia dominus exiens de samaria, venit in galilaeam, ne aliquis dubitaret et quaereret qua de causa non semper in galilaea maneret, dicit, quod propter hoc non manebat in galilaea, quia nullum ibidem recipiebat honorem; quod ipse testatus est dicens quia propheta in sua patria non habet honorem.

Origenes in Ioannem. Perscrutanda est autem huius dicti sententia. patria siquidem prophetarum in iudaea erat, et est non ignotum quod honorem a iudaeis nequaquam sunt consecuti, iuxta illud: quemnam prophetarum non persecuti sunt patres vestri? miranda etiam occurrit huius decreti veracitas, cum pervenerit non tantum ad sanctos prophetas vilipensos a propriis, et ipsum dominum nostrum; sed protensa sit etiam in quosdam prophetiae sequaces contemptos a suis civibus, et ad mortem deductos.

Chrysostomus. Quid igitur? nonne videmus et apud suos multos in admirationem deductos? ita quidem: sed ab his quae raro contingunt non oportet talia pronuntiari. Sed et si in propria patria aliqui honorantur, multo magis in aliena. Consuetudo enim facile homines contemptibiles facere consuevit. Quando igitur venit in galilaeam, susceperunt eum galilaei; unde sequitur cum ergo venisset in galilaeam, exceperunt eum galilaei. vides quoniam qui mali dicebantur, hi maxime ad Christum accedere inveniuntur. nam propter galilaeos dicitur: interroga, et vide, quoniam propheta ex galilaea non surrexit. Propter samaritanos autem improperabant ei: samaritanus es et daemonium habes. sed ecce samaritani et galilaei credunt in confusionem iudaeorum. Inveniuntur autem et galilaei samaritanis meliores: nam illi quidem mulieris crediderunt verbis; hi vero videntes signa quae faciebat; unde sequitur cum omnia vidissent quae fecerat hierosolymis in die festo.

Origenes. quod enim dominus eicit de templo vendentes oves et boves, tam grande reperitur ut his moti galilaei reciperent dominum, considerantes mirantesque maiestatem eius: non enim minor potentia eius ostenditur in his quam ut caeci videant, audiantque surdi. Aestimo vero nec haec sola ipsum tunc fecisse, sed et alia signa.

Beda. Sed unde data est eis videndi occasio, ostendit subdens et ipsi enim venerant ad diem festum. Mystice autem intimatur quod gentibus in fide a duobus praeceptis caritatis consolidatis, Christus circa fines mundi revertetur ad patriam, idest ad iudaeos.

Origenes in Ioannem. Expedit autem galilaeum, idest transmigrantem, restare hierosolymis, ubi est templum Dei, et videre singula quae peragit ibi iesus. Hoc enim est principium, ut galilaei recipiant Dei filium euntem ad ipsos; alioquin vel non recepissent illum, vel etiam ipse nondum ipsis praeparatis ad eius receptionem adeo prope venisset ad eos.


IOANNES 4,46-54


12446 (Jn 4,46-54)

Chrysostomus in Ioannem. primo quidem dominus, ut supra dictum est, in cana galilaeae venerat vocatus ad nuptias; nunc autem ad eos vadit, ut magis eos attrahat, sponte ad eos veniens, propria patria dimissa, et ut fidem a priori miraculo in eis initiatam fortiorem faceret propter suam praesentiam.

Augustinus in Ioannem. Ibi enim quando aquam in vinum convertit, crediderunt in eum discipuli eius: et utique plena domus erat turbis convivantium, et factum est tam magnum miraculum, et non crediderunt nisi discipuli eius: et ideo hanc civitatem modo repetivit, scilicet ut qui per priora non crediderant, modo credant.

Theophylactus. Rememorat autem nobis evangelista miraculum perpetratum in cana galilaeae de aqua conversa in vinum, ut augeret Christi praeconium: quia galilaei non solum propter miracula hierosolymis facta, sed et propter ea quae apud ipsos facta erant, receperunt iesum; simulque ut ostenderet quod regulus credidit propter miraculum in cana perpetratum, quamvis eius non perfecte cognoverit dignitatem; unde sequitur et erat quidam regulus, cuius filius infirmabatur capharnaum.

Origenes in Ioannem. Putabit autem aliquis regis herodis hunc esse regulum: et aliquis asserit hunc esse de familia caesaris, exercentem tunc temporis aliquid in iudaea: neque enim dicitur quod iudaeus fuerit.

Chrysostomus. regulus autem dicitur, aut quasi generis existens regalis, aut dignitatem aliquam principatus habens; aut quia sic vocabatur. igitur quidam hunc eumdem esse existimant centurionem, qui est apud matthaeum. ostenditur autem alius esse ab eo: nam ille quidem Christum volentem ire ad suam domum, rogat remanere; hic autem et nihil tale promittentem ad domum trahit: et ille quidem ad iesum de monte descendentem capharnaum intravit; hic autem ad iesum in cana venientem accessit: et illius quidem puer a paralysi detinebatur; huius autem filius a febre. de hoc ergo regulo subditur hic cum audisset quod iesus adveniret a iudaea in galilaeam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium eius: incipiebat enim mori.

Augustinus. qui rogabat, nonne credebat? quid a me expectas audire? dominum interroga quid de illo senserit; sequitur enim dixit ergo iesus ad eum: nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Arguit hominem in fide tepidum aut frigidum, aut omnino nullius fidei; sed tentare cupientem de sanitate filii sui, qualis esset Christus, quid esset, quantum posset. Prodigium quidem appellatum est, quasi porrodicium, quod porro dicat, porro significet, et futurum aliquid portendat.

Augustinus de cons. Evang.. Adeo autem dominus supra omnia mutabilia vult mentem credentis attollere, ut nec ipsa miracula, quae, quamvis divinitus, de mutabilitate corporum fiunt, a fidelibus quaeri velit.

Gregorius in evang.. sed mementote etiam quae petiit; et aperte agnoscetis quia in fide dubitavit. poposcit namque ut descenderet, et sanaret filium eius; unde sequitur dicit ad eum regulus: domine, descende priusquam moriatur filius meus. Minus itaque in illum credidit quem non putavit posse salutem dare, nisi praesens esset et corpore.

Chrysostomus. audi etiam qualiter adhuc terrene Christum trahit, quasi non posset eum post mortem suscitare. Si autem non credens venit et rogavit, nil mirabile. consueverunt enim patres ex multo amore non solum medicis loqui de quibus confidunt, sed de quibus non confidunt; nihil volentes praetermittere eorum quae ad salutem pertinent filiorum. Si tamen valde crederet Christi virtutem, non neglexisset etiam in iudaeam ire.

Gregorius. Sed dominus qui rogatur ut vadat, quia non desit ubi invitatur, indicat: solo iussu salutem reddidit qui voluntate omnia creavit; unde sequitur dicit ei iesus: vade, filius tuus vivit. Hic superbia nostra retunditur, qui in hominibus non naturam, qua ad imaginem Dei facti sunt, sed honores et divitias veneramur. redemptor vero noster, ut ostenderet quoniam quae alta sunt hominibus, sanctis despicienda sunt, et quae despicienda sunt hominibus, despicienda non sunt sanctis, ad filium reguli ire noluit, ad servum centurionis ire paratus fuit.

Chrysostomus. Vel aliter. Illic quidem fides confirmata erat; idcirco et promisit ire, ut discamus viri devotionem: hic autem adhuc imperfectus erat, et nondum noverat manifeste quod absens curare poterat: unde ex hoc quod non accedit iesus, hoc addiscit; sequitur enim credidit homo sermoni quem dixit ei iesus, et ibat; non tamen integre, neque sane.

Origenes in Ioannem. Ostenditur autem eius dignitas et officium ex hoc quod servientes illi occurrunt; unde sequitur iam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt ei, dicentes, quia filius eius viveret.

Chrysostomus. qui quidem obviaverunt, non ut annuntiarent solum, sed quasi aestimantes de reliquo superfluam esse Christi praesentiam, quem credebant accedere. quod autem regulus non integre credidit neque sane, ostenditur ex hoc quod sequitur interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerat. Volebat enim scire utrum casu, vel ex praecepto Christi hoc factum esset. sequitur et dixerunt ei, quia heri hora septima reliquit eum febris. Vide qualiter miraculum manifestum est: non enim simpliciter, neque ut contingit, a periculo liberatus est; sed repente et simul: ut appareat non esse ex naturae consequentia quod fiebat, sed ex actione Christi; unde sequitur cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei iesus: filius tuus vivit: et credidit ipse, et domus eius tota.

Augustinus in Ioannem. Si ergo propterea credidit quia nuntiatum est ei quod filius eius esset sanus, et comparavit horam nuntiantium horae praenuntiantis, quando rogabat, nondum credebat.

Beda. unde datur intelligi, et in fide gradus esse, sicut et in aliis virtutibus, quibus est initium, incrementum atque perfectio. huius ergo fides initium habuit cum filii salutem petiit; incrementum dum credidit sermoni domini dicentis filius tuus vivit; deinde perfectionem obtinuit nuntiantibus servis.

Augustinus. Ad solum sermonem crediderunt plures samaritani; ad illud miraculum sola illa domus credidit ubi est factum; unde subdit evangelista hoc iterum secundum signum fecit iesus, cum venisset a iudaea in galilaeam.

Chrysostomus in Ioannem. non sine causa adiecit; sed ostendens quoniam secundo signo facto, nondum ad perfectionem samaritanorum nullum signum videntium iudaei pervenerunt.

Origenes in Ioannem. Amphibologiam autem continet praesens dictum; uno enim modo denotat quod iesus veniendo a iudaea in galilaeam, duo fecit miracula: quorum secundum est factum erga filium reguli: alio modo sic: duobus existentibus signis quae iesus in galilaea exercuit, secundum egit veniens a iudaea in galilaeam; et hic sensus verus est. mystice autem, per hoc quod iesus bis in galilaeam accedit, binus salvatoris adventus in mundum ostenditur: primus quidem misericordiae, ut vino facto convivas exhilaret; secundus vero ut filium reguli ad mortem pene deductum suscitet, idest populum iudaeorum, qui post plenitudinem gentium accedet salvandus in fine. magnus autem rex regum est qui constitutus est a Deo in monte sion sancto eius: huius qui viderunt diem, et gavisi sunt, reguli dignoscuntur. Arbitramur igitur regulum esse abraham, aegrotum vero filium eius, israeliticum genus debilitatum erga cultum divinum; et ideo incaluit ignitis spiculis inimici, ut proinde febrire censeatur. apparet autem quod praecedentibus sanctis, postquam carnis exuerunt amictum, populus fuit curae: unde legitur in machab. Post mortem ieremiae: hic est ieremias propheta Dei, qui plurimum orat pro populo. Abraham igitur obsecrat adiuvari a salvatore populum infirmum. et quidem potestatis verbum de cana prodit, ubi dictum est filius tuus vivit; sed verbi efficacia in capharnaum agitur, nam ibi filius reguli curatus est, quasi in agro consolationis morans; quod significat genus quoddam debilium, non tamen omnino fructibus privatorum. Illud autem nisi signa et prodigia videritis, non creditis, dictum illi, refertur ad multitudinem filiorum suorum, et ad ipsum quodammodo: sicut enim Ioannes expectabat datum sibi signum, scilicet: super quem videris spiritum descendentem, sic et praemortui sancti adventum Christi in carnem et signis et prodigiis manifestandum expectabant. Habebat autem hic regulus non solum filium, sed etiam servos; per quos significatur materies quaedam minus bene et infirme credentium. Nec a casu hora septima deserit filium febris: nam septenarius numerus est quietis.

Alcuinus. vel quia per septiformem spiritum est omnis remissio peccatorum: septenarius enim in tria et quatuor divisus significat sanctam trinitatem, in quatuor anni temporibus, in quatuor mundi partibus, in quatuor elementis.

Origenes. possunt quoque significari duo adventus Christi verbi ad animam: primus quidem ex facto vino praebens animae gaudium spiritualis convivii; secundus vero omnes languoris ac mortis reliquias amputans.

Theophylactus. Regulus autem est omnis homo: non solum quia regi universorum propinquus existit secundum animam, sed quia et ipse super omnia principatum sumpsit; cuius filius, idest mens, febricitat voluptatibus pravis et desideriis. Accedit autem ad iesum, et deprecatur ut descendat; idest, ut condescensu misericordiae utatur, et parcat peccatis, priusquam a voluptatum infirmitate mortificetur. Sed dominus dicit vade, idest, profectum continuum circa bonum ostendas, et tunc filius tuus vivet; si autem ambulare cessaveris, mortificabitur tibi intellectus circa boni operationem.


IOANNES 5,1-13


12501 (Jn 5,1-13)

Augustinus de cons. Evang.. post miraculum in galilaea factum, inde hierosolymam redit; unde dicitur post haec erat dies festus iudaeorum, et ascendit iesus hierosolymam.

Chrysostomus in Ioannem. Mihi videtur quod erat dies festus pentecostes. Ascendit autem iesus hierosolymam semper in diebus festis, ut cum eis dies festos faciens non videatur legi contrarius, et ob hoc multitudinem simplicem per signa et doctrinam attrahat: maxime enim in diebus festis qui iuxta positi erant, concurrebant. sequitur est autem hierosolymis probatica piscina, quae cognominatur hebraice bethsaida, quinque porticus habens.

Alcuinus. probaton graece, ovis dicitur; probatica ergo piscina pecuaria dicitur, ubi sacerdotes cadavera hostiarum abluebant.

Chrysostomus. Decebat quidem baptisma dari peccata purgans, cuius imago praescripta fuit in piscina et in aliis pluribus. et primum quidem dedit deus aquam expurgantem corporum sordes et inquinationes non existentes, sed opinatas, puta ea quae a funere, et quae a lepra, et quae ab aliis talibus; deinde infirmitates diversas per aquas facit solvi; unde sequitur in his iacebat multitudo magna languentium, caecorum, claudorum, aridorum expectantium aquae motum. Volens enim deus propinquius adducere ad baptismi donum, non adhuc inquinamenta solum mundat, sed etiam aegritudines sanat: sicut enim ministri qui prope regem sunt, his qui sunt a longe clariores sunt; ita et in figuris fit. Non autem simpliciter sanabat aquarum natura; semper enim hoc fieret; sed in angeli descensione; unde sequitur angelus autem domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Sic enim et in baptizatis non simpliciter aqua operatur; sed cum spiritus sancti acceperit gratiam, tunc omnia solvit peccata. Angelus enim descendens turbabat aquam, et sanativam imponebat virtutem; ut discant iudaei quoniam multo magis angelorum dominus omnes aegritudines animae sanare potest. Sed tunc quidem infirmitas impedimentum volenti curari fiebat; subditur enim et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquae, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate. nunc autem unusquisque accedere potest: non enim angelus est qui turbat aquam, sed angelorum dominus, qui omnia operatur. sed etsi orbis terrarum universus veniat, gratia non consumitur, sed similis manet: sicut enim solares radii per unamquamque illuminant diem, et non consumuntur, neque a multa largitione minor fit solis lux; ita et multo amplius spiritus sancti actio in nullo minuitur a multitudine eorum qui potiuntur ea. Hoc autem fiebat, scilicet ut unus tantum post motionem aquae sanaretur; ut qui didicerant quoniam in aqua aegritudines corporis sanabantur, in hoc per multum tempus exercitati, facile crederent quod et aegritudines animae aqua sanare potest.

Augustinus in Ioannem. Plus est autem quod Christus vitia sanavit animarum, quam quod sanavit languores corporum mortuorum. Sed quia ipsa anima non eum noverat, a quo sananda erat, et oculos habebat in carne, unde facta corporalia videret, et nondum habebat in corde, unde Deum latenter cognosceret, fecit quod videri poterat, ut sanaretur unde videri non poterat. Ingressus est locum ubi iacebat multitudo languentium, de quibus elegit unum ut sanaret, de quo subditur erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua.

Chrysostomus in Ioannem. Non autem confestim eum a principio sanavit; sed primum eum familiarem sibi fecit, per interrogationem futurae fidei faciens viam. non autem expetit fidem, ut in caecis fecit, dicens: creditis quia possum hoc facere? quia hic nondum noverat eum manifeste quis esset. Nam alii quidem ex aliis eius virtutem cognoscentes, convenienter haec audiebant; alii vero nondum eum cognoscentes, sed per signa eum cognituri, post miracula requiruntur de fide; unde sequitur hunc cum vidisset iesus iacentem, et cognovisset quia multum iam tempus haberet, dicit ei: vis sanus fieri? non hoc quaerit ut discat (hoc enim superfluum esset), sed ut ostenderet illius patientiam, qui triginta et octo annos habens, per unumquemque annum eripi ab aegritudine expectans, assidebat, et non desistebat; et ut cognoscamus propter quam causam dimittens alios, ad hunc venit. Et non dicit: vis, te curabo? nondum enim aliquid magnum imaginabatur ille de Christo. Non autem turbatus est ad interrogationem, neque dixit: iniuriari mihi venisti, quando interrogas si volo sanus fieri; sed mansuete respondet; sequitur enim respondit ei languidus: domine, hominem non habeo, ut cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam; dum venio enim ego, alius ante me descendit. non noverat quis esset qui interrogabat, neque quod curaturus esset eum; opinabatur autem fortasse utilem sibi fore Christum ad mittendum eum in aquam. sed Christus ostendit quod verbo omnia potest facere; unde sequitur dicit ei iesus: surge, tolle grabatum tuum, et ambula.

Augustinus. Tria dixit: sed surge, non operis imperium fuit, sed operatio sanitatis; sano autem duo imperavit: tolle grabatum tuum, et ambula.

Chrysostomus. intuere divinae sapientiae superabundantiam. Non solum sanat, sed et lectum portare iubet: ut et credibile faceret miraculum, et nullus existimet phantasiam esse quod factum est. non enim, nisi certissime et vehementer compacta essent membra, lectulum ferre possent. Audiens autem languidus quoniam cum potestate et velut iubens dixit surge, tolle grabatum tuum, non derisit dicens: angelus descendit, et turbat aquam, et solum unum curat, tu autem homo existens ex solo praecepto speras te magis angelis posse? sed audivit et non discredidit ei qui iussit, et sanus factus est; unde sequitur et statim sanus factus est homo, et sustulit grabatum suum, et ambulabat.

Beda. Multum quippe inter sanationem domini, et quae a medicis infertur, distare probatur: haec videlicet voce iubentis, et mox impletur; illa vero per multa temporis intervalla aliquoties perficitur.

Chrysostomus. Igitur mirabile quidem est hoc; quae autem sequentur multo maiora erunt: nam in initio quidem nullo molestante suaderi non ita mirabile est, sicut quod post insanientibus iudaeis et accusantibus, Christo obedivit, ut ostendit evangelista consequenter, dicens erat autem sabbatum in illo die. dicunt ergo iudaei illi qui sanatus fuerat: sabbatum est; non licet tibi tollere grabatum tuum.

Augustinus in Ioannem. non calumniabantur domino quia sanum fecerat sabbato, quia eis respondere posset, quia si cuiusquam iumentum in puteum cecidisset utique die sabbati erueret illud et salvaret; sed ei qui portabat grabatum suum; quasi dicant: si sanitas non erat differenda, numquid et opus fuerat imperandum? sed ille auctorem sanitatis suae obiciebat calumniatoribus; unde sequitur respondit eis: qui me sanum fecit, ille mihi dixit: tolle grabatum tuum, et ambula; quasi dicat: quare non acciperem iussionem a quo acceperam sanitatem? Chrysostomus. nimirum si malignari vellet, poterat dicere: si crimen est, accusate eum qui iussit, et deponam lectulum; sed et curationem utique occultasset; etenim sciebat non ita eos id reprehendere ex sabbati solutione, sicut ex infirmitatis sanatione. sed neque hoc occultavit, neque veniam petiit; sed clara voce beneficium confessus est. Illi vero maligne interrogaverunt; unde subditur interrogaverunt ergo eum: quis est ille homo qui dixit tibi: tolle grabatum tuum, et ambula? non dicunt: quis est qui fecit te sanum? sed in medium inducunt id quod transgressio aestimabatur. sequitur is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Iesus autem declinavit a turba constituta in loco. Et primum quidem ut eo absente testimonium insuspicabile fieret; qui enim adeptus fuerat sanitatem, idoneus erat beneficii testis: demum ut non plus faceret furorem illorum accendi. Solus enim visus eius cui invidetur, non parvam invidentibus immittit scintillam. Propterea discedens permisit ab ipsis suum factum examinari. quidam aestimant hunc paralyticum esse eum qui in matthaeo positus est; sed non est: ille enim multos habebat sui curam habentes, et eum ferentes; hic autem nullum. Sed et locus utrorumque diversus est.

Augustinus. Si quidem mediocri corde et humano ingenio consideremus hoc miraculum facientem, quod ad potestatem pertinet, non magnum aliquid fecit; et quod ad benignitatem, parum fecit. Tot iacebant, et unus curatus est, cum posset uno verbo omnes erigere. Quid ergo intelligendum est, nisi quia potestas illa et bonitas magis agebat quid animae in factis eius pro salute sempiterna intelligerent, quam quid pro temporali salute corpora mererentur? in illis enim factis quicquid temporaliter sanatum est, in membris mortalibus in fine defecit; anima quae credidit, ad vitam aeternam transitum fecit. Piscina ista et aqua illa populum mihi videtur significasse iudaeorum: significari enim populus nomine aquarum, aperte nobis indicat apocalypsis Ioannis.

Beda. Bene autem piscina probatica fuisse describitur. ille enim populus ovis nomine significatur, secundum illud: nos populus tuus, et oves gregis tui.

Augustinus. aqua ergo illa, idest populus ille, quinque libris moysi tamquam quinque porticibus claudebatur; sed illi libri prodebant languidos, non sanabant: lex enim peccatores convincebat, non absolvebat.

Beda. Denique multa genera languentium in eadem iacuerunt: caeci scilicet qui scientiae lumine carent; claudi, qui ad ea quae iubentur implenda, vires non habent; aridi, qui supernae dilectionis pinguedine carent.

Augustinus. Venit autem Christus ad populum iudaeorum, et faciendo magna, docendo utilia, turbavit peccatores, idest aquam, praesentia sua, et excitavit ad passionem suam. Sed latens turbavit: si enim cognovissent, nunquam gloriae dominum crucifixissent. subito enim videbatur aqua turbata, et a quo turbabatur non videbatur. Descendere ergo in aquam turbatam, hoc est humiliter credere in domini passionem. ibi sanatur unus, significans ecclesiae unitatem; postea quisquis veniret non sanabatur; quia quisquis praeter unitatem fuerit, sanari non poterit. Vae illis qui oderunt unitatem, et partem sibi faciunt in hominibus. Habebat autem triginta et octo annos in infirmitate qui sanatus est: hic enim numerus ad languorem pertinet magis quam ad sanitatem. Quadragenarius enim numerus sacratus nobis in quadam perfectione commendatur: quia lex in decem praeceptis data est, et praedicanda erat per totum mundum, qui quatuor partibus commendatur: denarius autem per quatuor multiplicatus ad quadragenarium pervenit. vel quia per evangelium, quod quatuor libros habet, impletur lex. Si ergo quadragenarius numerus habet perfectionem legis, et lex non impletur nisi in gemino praecepto caritatis, quid miraris, quia languebat qui quadraginta, minus duos, habebat? necessarius erat illi homo ad sanitatem, sed homo ille qui et deus est: et quia illum iacentem duobus minus invenit, duo quaedam iubendo, quod minus erat implevit. In duobus enim domini iussis duo praecepta significata sunt caritatis. Dei dilectio prior est ordine praecipiendi, proximi autem dilectio prior est ordine faciendi. dicit ergo tolle grabatum tuum; quasi diceret: cum esses languidus, portabat te proximus tuus: sanus factus es, porta proximum tuum. Dicit etiam ambula. sed quo iter agis nisi ad dominum Deum tuum? Beda. Quid enim est dicere surge et ambula, nisi a torpore et ignavia, in quibus prius iacebas, erigere, et in bonis operibus proficere stude? tolle grabatum tuum, idest proximum tuum, a quo portaris, et ipse patienter tolera.

Augustinus. porta ergo eum cum quo ambulas, ut ad eum pervenias cum quo manere desideras. Ille autem nondum iesum noverat, quia et nos credimus in eum quem non videmus; et ut non videatur declinat a turba. Quadam solitudine intentionis videtur deus; turba strepitum habet; visio ista secretum desiderat.


IOANNES 5,14-18


12514 (Jn 5,14-18)

Chrysostomus in Ioannem. curatus homo non secessit ad nundinas, neque voluptati aut vanae gloriae dedit seipsum; sed in templo conversabatur, quod maximae religionis est signum; unde dicitur postea invenit eum iesus in templo.

Augustinus in Ioannem. Dominus quidem iesus et in turba eum videbat, et in templo. Ille autem languidus iesum in turba non agnoscit, in templo agnoscit, in loco sacrato.

Alcuinus. Quia si gratiam conditoris cognoscere volumus, et ad eius visionem venire, fugienda est turba cogitationum et affectuum pravorum; declinanda sunt pravorum conventicula, fugiendum est ad templum, ut nosipsos templum Dei studeamus facere, quos deus invisere et in quibus manere dignetur. sequitur et dixit illi: ecce sanus factus es; iam noli amplius peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.

Chrysostomus. ubi prius discimus quod ex peccatis ei nata est haec aegritudo: quia enim saepius animam in nobis aegrotantem insensibiliter habemus, corpus autem, etsi parvam susceperit laesionem, omne facimus studium, ut ab infirmitate liberemur, propterea deus punit corpus pro his quae anima deliquit; secundo vero quod verus est gehennae sermo; tertio quod longum est et infinitum supplicium. dicunt enim quidam: numquid quia in brevi temporis momento adulteratus sum, immortaliter crucior? vide quod hic tanto tempore pro peccatis cruciabatur: non enim temporis mensura peccata iudicantur, sed ipsa delictorum natura. Cum his autem et illud discimus, quod si gravem sustineamus poenam pro prioribus peccatis, deinde in eadem inciderimus, graviora patiemur; et hoc decenter: qui enim neque supplicio factus est melior, ut insensibilis de reliquo et contemptor, ad maius ducetur tormentum. Si autem hic non omnes pro peccatis torquentur, non confidamus: nihil enim nos hic pati pro peccatis, signum est maioris illic futuri supplicii. Non autem omnes aegritudines sunt ex peccatis, sed plures. Quaedam enim et a pigritia fiunt, quaedam propter probationem, sicut in iob. Sed propter quid paralytico huic Christus de peccatis mentionem facit? quidam huic paralytico detrahentes, dicunt eum Christi fuisse accusatorem, et propter hoc haec audisse: quid igitur dicent de paralytico qui est apud matthaeum? etenim et illi dictum est: dimittuntur tibi peccata tua. neque etiam Christus hunc incusat de praeteritis, sed ad futurum eum munit solum. Alios igitur curans, peccatorum non meminit: quia his paralyticis ex peccatis aegritudines sunt factae, aliis autem ex infirmitate naturali. Vel per hos reliquos omnes admonet. Cum his autem et illud est dicere, quoniam multam vidit inesse animae huius patientiam, et ut valentem suscipere admonitionem eum admonet. tribuit autem signum ei propriae deitatis: dicendo enim non amplius pecces, ostendit se scire omnia quae ab eo facta erant delicta.

Augustinus. Nunc autem ille, postea quam vidit iesum, et cognovit eum auctorem salutis suae, non fuit piger in evangelizando quem viderat; unde sequitur abiit ille homo, et nuntiavit iudaeis quia iesus erat qui fecit eum sanum.

Chrysostomus. non ita insensibilis erat ut post tantum beneficium et admonitionem maligna mente hoc dicat. Si enim detrahere vellet, sanitatem tacens, transgressionem dixisset; sed hoc non fecit: non enim dixit, quoniam iesus est qui dixit tolle grabatum tuum, quod videbatur iudaeis crimen esse; sed dixit: quoniam iesus est qui me sanum fecit.

Augustinus in Ioannem. Sic igitur ille annuntiabat, et illi insaniebant; unde sequitur propterea persequebantur iudaei iesum, quia hoc faciebat in sabbato. manifestum enim opus corporale factum erat ante oculos iudaeorum, non sanitas corporis, sed deportatio grabati, quae non videbatur ita necessaria quemadmodum sanitas. Aperte ergo dicit dominus, sacramentum sabbati, et signum observandi unius diei ad tempus datum esse iudaeis; impletionem vero ipsam sacramenti in illo venisse, cum sequitur iesus autem respondit eis: pater meus usque modo operatur, et ego operor; quasi dicat: nolite putare quia sabbato ita requievit pater meus ut ex illo non operetur; sed sicut ipse nunc operatur sine labore, operor et ego. Sed ideo dictum est, Deum requievisse, quia iam creaturam nullam condebat postquam perfecta sunt omnia. quietem vero propterea appellavit scriptura, ut nos admoneret post bona opera quieturos. Et sicut deus postquam fecit hominem ad imaginem et similitudinem suam, et perfecit omnia opera sua bona valde, requievit septimo die; sic et tibi requiem non speres, nisi cum redieris ad similitudinem in qua factus es, quam peccato perdidisti; et nisi cum bona fueris operatus.

Augustinus super genesim. dici ergo probabiliter potest, ad servandum sabbatum iudaeis fuisse praeceptum in umbra futuri, quae spiritualem requiem significaret; quam deus exemplo quietis suae fidelibus bona opera facientibus arcana significatione pollicebatur.

Augustinus super Ioannem. Erit enim sabbatum huius saeculi cum transierint sex aetates, quasi sex dies saeculi: tunc enim ventura est requies, quae promittitur sanctis.

Augustinus super genesim. Cuius etiam quietis ipse dominus iesus mysterium sua sepultura confirmavit: ipso quippe die sabbati requievit in sepulchro, postquam sexto die consummavit opera sua, quando ait: consummatum est. Quid ergo mirum si deus istum diem, quo erat Christus in sepultura quieturus, volens etiam hoc modo praenuntiare, ab operibus suis in uno die requievit, deinceps operaturus ordinem saeculorum? potest etiam intelligi, Deum requievisse a condendis generibus creaturae, quia ultra iam non condidit aliqua genere nova. Deinceps autem usque nunc et ultra operatur eorumdem generum administrationem, quae tunc instituta sunt, non ut ipso saltem die septimo potentia eius a caeli et terrae omniumque rerum quas condiderat gubernatione cessaret; alioquin continuo dilaberentur: creatoris namque potentia causa est abstinendi omni creaturae, quae ab eis quae creata sunt regendis si aliquando cessaret, simul et eorum cessaret species, omnisque natura concideret. Neque enim sicut structuram aedium cum fabricaverit quis abscedit, atque illo cessante stat opus eius; ita mundus vix ictu oculi stare potest, si ei deus regimen suum subtraxerit. Proinde quod dominus ait pater meus usque modo operatur, continuationem quamdam operis eius, quae universam creaturam continet atque administrat, ostendit. Aliter enim posset intelligi, si diceret: et nunc operatur; ubi non esset necesse ut operis continuationem acciperemus. Aliter autem cogit intelligi, cum ait usque nunc, ex illo scilicet quo cuncta cum conderet operatus est.

Augustinus in Ioannem. ergo tamquam diceret iudaeis: quid expectatis ut non operer sabbato? sabbati dies vobis ad significationem meam praeceptus est. Opera Dei attenditis, per me facta sunt omnia. Operatus est pater lucem; sed dixit ut fieret. Si dixit: verbo operatus est, et verbum eius ego sum. pater meus et tunc operatus est cum fecit mundum, et usque nunc operatur cum regit mundum: ergo et per me fecit cum fecit, et per me regit cum regit.

Chrysostomus. Et quidem Christus, cum discipulos excusare oportebat, David conservum eorum in medium ferebat; quando vero de seipso erat accusatio, ad patrem refugit. Considerandum etiam, quod neque ut homo solum excusat, sed neque ut deus solum: sed quandoque hoc, quandoque illo modo. Volebat enim utrumque credi, et condescensionis dispensationem et deitatis dignitatem. Unde hic aequalitatem sui ad patrem ostendit, et in dicendo eum patrem singulariter (dicit enim pater meus) et in agendo eadem illi (dicit enim et ego operor); unde sequitur propterea ergo magis quaerebant eum iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum.

Augustinus. non quomodocumque, sed quia aequalem se fecit Deo: nam omnes dicimus Deo: pater noster, qui es in caelis. legimus et iudaeos dixisse: cum tu sis pater noster. Ergo non hic irascebantur quia patrem suum dicebat Deum, sed quod longe alio modo quam homines.

Augustinus de cons. evang.. Dicendo enim pater meus usque modo operatur, et ego operor; quod ei esset aequalis voluit intelligi; consequens esse ostendens ut quoniam pater operatur, et filius operetur: quia pater sine filio non operatur.

Chrysostomus. si vero non naturalis esset filius, nec eiusdem substantiae, haec excusatio maior accusatione esset. Non enim praefectus regalem legem transgrediens poterit effugere, si accusatus se excuset dicens, quoniam et rex solvit legem. Sed quia par est dignitas filii ad patrem, propterea perfecta excusatio est. Sicut igitur pater operans sabbato, absolutus est a crimine, ita et filius.

Augustinus in Ioannem. ecce intelligunt iudaei quod non intelligunt ariani: ariani quippe inaequalem dicunt filium patri, et inde haeresis pulsat ecclesiam.

Chrysostomus in Ioannem. Qui vero nolunt cum bona mente hoc suscipere, dicunt quod Christus non fecit se aequalem Deo, sed iudaei hoc suspicabantur; sed ad hoc per ea quae supra dicta sunt superveniamus. manifestum enim est quod iudaei persequebantur Christum, et quod solvebat sabbatum, et quod dicebat patrem suum Deum: unde et quod consequenter additur aequalem se faciens Deo, adhaeret praemissis in veritate.

Hilarius de trin.. expositio enim est evangelistae causam demonstrantis cur dominum iudaei interficere vellent.

Chrysostomus. et iterum, si ipse hoc ipsum volebat astruere, sed iudaei hoc inaniter suspicabantur; non dimisisset dominus eorum mentem in errore, sed correxisset: neque enim evangelista hoc tacuisset; sicut supra de eo quod dictum est: solvite templum hoc.

Augustinus. Non tamen iudaei intellexerunt Christum esse filium Dei; sed intellexerunt in verbis Christi, quia talis commendaretur filius Dei quod aequalis esset Deo. Quia ergo nesciebant, talem tamen praedicari agnoscebant; ideo dicit aequalem se faciens Deo. Non autem ipse se faciebat aequalem, sed ille illum genuerat aequalem.



Th. Aq. Catena aurea 12443