Th. Aq. Catena aurea 12615

IOANNES 6,15-21


12615 (Jn 6,15-21)

Beda. Turbae, viso tanto miraculo, intellexerunt pium atque potentem; et idcirco voluerunt ipsum facere regem: homines namque volunt habere regem pium ad regendum et potentem ad tuendum. Dominus igitur hoc cognoscens fugit in montem; idest, ascendit celeriter; unde dicitur iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem, fugit in montem ipse solus. Datur ergo intelligi quod dominus cum sederet in monte cum discipulis suis et videret turbas ad se venientes, descenderat de monte, et circa inferiora loca turbas paverat. nam quomodo fieri potest ut rursus ille fugeret in montem, nisi ante de monte descenderet? Augustinus de cons. Evang.. non autem repugnat quod matthaeus dixit: ascendit in montem solus orare; neque enim causae orandi contraria est causa fugiendi: quandoquidem et hinc dominus doceat hanc esse nobis magnam causam orandi, quando est causa fugiendi.

Augustinus in Ioannem. erat autem rex qui timebat fieri rex; nec talis rex qui ab hominibus fieret, sed talis qui hominibus regnum daret: semper quidem ille cum patre regnat secundum quod est filius Dei. Praedixerunt autem prophetae regnum eius et secundum id quod homo factus est Christus, et fecit fideles suos Christianos, qui sunt regnum eius; quod modo colligitur, modo emitur sanguine Christi. Erit autem aliquando manifestum regnum eius, quando erit aperta claritas sanctorum eius, post iudicium ab eo factum. Discipuli autem et turbae credentes in eum, putaverunt illum sic venisse ut iam regnaret. Hoc est velle rapere et facere eum regem.

Chrysostomus in Ioannem. Vide autem quanta est gulae virtus. Non ultra eis sabbati transgressionis cura, non ultra zelant pro Deo; sed omnia remota sunt, ventre repleto; et propheta iam erat apud eos, et regem eum inthronizare volebant. Christus autem fugit, erudiens nos mundanas contemnere dignitates. Sic igitur iesus dimittit discipulos et ascendit in montem. hi vero a magistro relicti, ut sero factum est, descenderunt ad mare. et hoc est quod subditur ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare. Et quidem usque ad vesperam expectaverunt eum, venturum esse putantes ad se; facta vero vespera non ultra sustinent eum non inquirere (tantus eos detinebat amor), sed ab amore igniti ascenderunt in navem; unde sequitur et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in capharnaum. Veniebant quidem ad capharnaum aestimantes se illic eum inventuros.

Augustinus. Sic ergo dixit finem, et redit ut exponat quomodo venerunt: quia per stagnum navigantes transierunt: et dum navigarent recapitulando exponit quid acciderit, dicens et tenebrae iam factae erant, et non venerat ad eos iesus.

Chrysostomus. non sine causa evangelista tempus designat, sed ut per hoc validum eorum amorem ostendat. Non enim dixerunt: vespera nunc est, nox advenit; sed ab amore igniti ascenderunt in navim. Multa autem erant ex quibus impediebantur. A tempore, unde dicitur et tenebrae iam factae erant; a tempestate, unde sequitur mare autem, vento magno flante, exurgebat a longe: non enim erat prope terram; unde dicitur cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta. Beda in Ioannem. Eo genere locutionis, quo cum dubitando loquimur, solemus dicere, ferme vigintiquinque aut prope triginta.

Chrysostomus. Et ultimo ab inopinabili; unde sequitur vident iesum ambulantem supra mare, et proximum fieri. apparet quidem eis postquam illos dimiserat; illic quidem docens eos quid est derelictio, et amorem excitans maiorem; hic vero suam virtutem ostendens: propter hoc igitur illi turbabantur; unde sequitur et timuerunt. Quibus turbatis dominus confortationem adhibet; unde sequitur ille autem dicit eis: ego sum: nolite timere.

Beda. Non autem dixit: ego sum iesus, sed tantum ego sum: quia familiares eius erant, ideoque audita voce, facile potuerunt cognoscere magistrum: sive, quod verius est, ut ostenderet se illum esse qui moysi dixit: ego sum qui sum.

Chrysostomus in Ioannem. Ideo autem eis apparuit, ut ostendat quoniam ipse est qui tempestatem solvet. Hoc enim ostendit evangelista subdens voluerunt ergo accipere eum in navi, et statim fuit navis ad terram ad quam ibant; tranquillam enim praebuit eis navigationem. Non autem navim ascendit, volens maius miraculum operari, et deitatem eius revelare apertius.

Theophylactus. Vide namque tria miracula. Primum est quod ambulabat supra mare; secundum est quod fluctus mitigat; tertium est quod statim fecit navim ad terram ire, ad quam ibant: nam multum distabant a terra cum eis dominus apparuit.

Chrysostomus. turbae autem non ostendit se iesus supra mare ambulantem, quia hoc signum imbecillitatem eorum excedebat; sed neque discipulis diu visus est hoc faciens, sed statim disparuit ab eis.

Augustinus de cons. Evang.. non est autem adversum quod matthaeus prius eum dixit iussisse discipulos ascendere in naviculam, et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas: ac deinde dimissis turbis, ascendisse in montem solus orare; Ioannes vero prius eum fugisse commemorat solum in montem, ac deinde inquit ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare, et cum ascendissent navim, etc.. Quis enim non hoc videat recapitulando Ioannem postea dixisse factum a discipulis, quod iam iesus iusserat antequam fugisset in montem? Chrysostomus. Vel aliter. Mihi videtur hoc signum aliud ab eo quod apud matthaeum positum est: tunc enim non statim eum susceperunt, nunc autem persuasi sunt statim suscipere; et tunc quidem adhuc tempestas permanebat concutiens navim, nunc autem cum voce tranquillitas advenit. Multoties enim eadem facit signa, ut facile susceptibilia fiant.

Augustinus in Ioannem. Mystice autem pavit dominus turbas et ascendit in montem: sic enim de illo praedictum est: congregatio populorum circumdabit te; et propter hanc in altum regredere; idest, ut circumdet te congregatio populorum, regredere in altum. Quare autem dictum est fugit? neque enim si nollet teneretur. Aliquid ergo significavit fugiendo: quia scilicet non potuit intelligi altitudo eius; quidquid enim non intellexeris fugit me dicis. Ergo fugit in montem ipse solus, quia ascendit super omnes caelos. Illo autem sursum posito discipuli in navicula tempestatem patiebantur: navicula illa ecclesiam praesignabat. tenebrae iam factae erant, et merito, quia lux non erat; non enim venerat ad illos iesus. Quantum accedit finis mundi, crescunt errores, crescit iniquitas. Lux denique caritas est, secundum illud: qui odit fratrem suum, in tenebris est. Ipsi fluctus navem turbantes, et tempestates, et venti, clamores sunt maledicorum: inde caritas refrigescit, inde fluctus augentur, et turbatur navis. Nec tamen venti illi, et tempestas, et fluctus, et tenebrae id agebant ut vel navis non promoveretur, vel soluta mergeretur: qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Quinarius autem numerus ad legem pertinet; ipsi sunt quinque libri moysi: ergo legem signat numerus vigesimus quintus: quoniam quinquies quini fiunt vigintiquinque. Sed huic legi, antequam evangelium veniret, deerat perfectio, quae in senario numero comprehenditur. ipsa ergo quinque per sex multiplicentur, ut lex per evangelium impleatur, ut fiant sexies quini triginta. Ad eos ergo qui legem implent, venit iesus calcans fluctus; idest, omnes tumores mundi sub pedibus habens, omnes altitudines saeculi premens; et tamen tantae sunt tribulationes ut etiam ipsi qui credunt in iesum, expavescant ne deficiant.

Theophylactus. Cum autem homines vel daemones nos per timorem nituntur movere, audiamus Christum dicentem ego sum, nolite timere; idest, ego semper assisto, et sicut deus permaneo, et numquam pertranseo: non perdatis in me fidem pro falsis terroribus. Vide etiam quomodo non in principio periculi dominus astitit, sed in fine. Permittit namque nos esse in medio periculorum, ut certantes in tribulationibus probabiliores fiamus, et ut ad ipsum solum recurramus qui potens est ex insperatis nos liberare. cum enim intellectus humanus sibi providere non poterit, tunc salus divina advenit. si voluerimus etiam Christum in naviculam nostram suscipere, idest in cordibus nostris habitare, statim inveniemur in terra ad quam ire volumus, idest in caelum.

Beda. Quia vero haec navicula non torpentes vehit, sed fortiter remigantes, significatur quod in ecclesia non desidiosi et molles, sed fortes et in bonis operibus perseverantes perveniunt ad portum salutis aeternae.


IOANNES 6,22-27


12622 (Jn 6,22-27)

Chrysostomus in Ioannem. dominus, etsi turbis non manifeste ostenderit quomodo supra mare ambulaverit, dedit tamen eis latenter suspicari quod factum erat; et hoc evangelista ostendit, dicens altera die turba quae stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis iesus in navim, sed soli discipuli eius abiissent. Quid enim hoc erat aliud quam suspicari quod mare pede transiens, recesserat? neque enim est dicere quod in alia navicula pertransivit, quia una erat ibi tantum, in quam ascenderunt discipuli eius, cum quibus ipse non intraverat.

Augustinus in Ioannem. insinuatum autem est illis tam magnum miraculum. Venerunt ergo et aliae naves iuxta locum illum ubi manducaverant panem, in quibus turbae eum secutae sunt; et hoc est quod subditur aliae vero naves supervenerunt quaerentes eum.

Chrysostomus in Ioannem. Sed tamen post miraculum tam magnum venientes, non interrogaverunt eum qualiter pertransiit, neque curaverunt tantum miraculum addiscere; sequitur enim et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: rabbi, quando huc venisti? nisi quis dicat hic quando pro qualiter dictum esse ab eis. dignum autem est et hinc conspicere facilem eorum mentem: qui enim dicebant: hic est propheta; qui studebant rapere et facere eum regem, invenientes eum, nihil tale consiliantur.

Augustinus. ecce enim ille qui in montem fugerat, turbatus cum ipsis turbis loquitur. modo teneant, modo regem faciant. Sed ille post miraculi sacramentum et sermonem infert, et quorum satiavit panibus ventrem, satiat sermonibus mentem.

Alcuinus. qui enim dedit exemplum fugiendae laudis et terreni imperii, dat exemplum doctoribus qualiter debeant insistere praedicationi.

Chrysostomus in Ioannem. Mansuetudo autem et lenitas non ubique est utilis; cum enim deses fuerit discipulus et grossus, stimulo uti ad eum oportet; hoc et hic filius Dei facit: venientibus enim turbis et blandientibus ei dicendo rabbi, quando huc venisti? ut ostendat quod eum, qui ab hominibus est, honorem non concupiscit, sed solum inspicit eorum salutem, redarguendo eis respondet, non solum corrigere volens, sed et mentem eorum revelare; unde sequitur respondit eis iesus, et dixit: amen, amen dico vobis: quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis.

Augustinus. quasi dicat: propter carnem me quaeritis, non propter spiritum.

Chrysostomus. Post reprehensionem autem doctrinam eis adiungit, dicens operamini, non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam; quasi dicat: vos escam exquiritis temporalem; ego autem corpora vestra nutrivi, ut per hoc exquireretis illam escam quae non temporaneam, sed aeternam tribuit vitam.

Alcuinus. Corporeus cibus carnem tantum reficit exterioris hominis; et semel acceptus non sufficit, nisi quotidie accipiatur; spiritualis autem cibus permanet in aeternum, et satietatem perpetuam immortalitatemque largitur.

Augustinus. seipsum autem insinuat istum cibum, ut in sequentibus illucescit; ac si dicat: quaeritis me propter aliud: quaerite me propter me.

Chrysostomus. sed quia quidam, eo quod volunt pigre nutriri, abutuntur hoc verbo, necessarium est inducere id quod est pauli: qui furabatur, iam non furetur; magis autem laboret operando manibus suis, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. Sed et ipse corinthum veniens morabatur apud aquilam et priscillam, et operabatur. Dicendo autem ne operemini cibum qui perit, non insinuat quod oporteat pigritari, sed quod oporteat operari et dare: hic enim est cibus qui non perit; operari autem cibum qui perit, est affici saecularibus rebus. Hoc igitur dixit, quia illi nullam fidei curam habuerunt, sed solum volebant ventrem implere, nihil laborantes: et hoc decenter cibum qui perit vocavit.

Augustinus. sicut autem samaritanae dixerat: si scires qui petit a te bibere, postulasses ab eo, et daret tibi aquam vivam, ita et hic subdit quem filius hominis vobis dabit.

Alcuinus. Quando autem per manum sacerdotis corpus Christi accipis, non sacerdotem quem vides, sed illum quem non vides attende. Sacerdos est dispensator huius cibi, non actor. Filius hominis seipsum dat nobis, ut nos in ipso et ipse in nobis maneat. Istum filium hominis nolite sic accipere quasi alios filios hominum: sequestratus est enim quadam gratia, et exceptus a numero omnium: iste enim filius hominis et Dei filius est; et hoc est quod subdit hunc enim pater signavit deus. Signare est signum ponere; quasi dicat: nolite me contemnere, quia filius hominis sum: sic enim sum filius hominis ut deus pater me signaret, idest proprium aliquid mihi daret, quo non confunderer cum genere humano, sed per me liberaretur genus humanum.

Hilarius de trin.. signaculorum autem natura est ut omnem impressae in se speciei explicent formam, et nihil minus ex eo in se habeant unde signantur; et dum totum accipiunt quod imprimitur, totum ex se praeferunt quidquid impressum est. Verbum igitur hoc ad divinae nativitatis non proficit exemplum: quia in signaculis et materies fit, et diversitas, et impressio, per quam mollioribus naturis, validiorum generum species imprimuntur. Unigenitus vero deus et per sacramentum salutis nostrae hominis filius, volens proprietatis nobis paternae in se signare speciem, signatum se a Deo ait, ut per hoc potestas in eo dandae ad aeternitatem escae intelligi possit, quia omnem in se paternae formae plenitudinem signantis se Dei contineret.

Chrysostomus in Ioannem. vel signavit, idest in hoc misit hanc nobis afferentem escam; vel signavit, idest revelavit per suum testimonium.

Alcuinus. Mystice autem altera die, idest post ascensionem Christi, turba, stans in bonis operibus, non iacens in terrenis voluptatibus, expectat ut veniat ad eos iesus. Una autem navis est una ecclesia: sed et aliae naves quae superveniunt, sunt conventicula haereticorum, qui quae sua sunt quaerunt, non quae iesu Christi; unde convenienter eis dicitur quaeritis me, quia manducastis ex panibus.

Augustinus. Quam multi etiam non quaerunt iesum, nisi ut illis benefaciat secundum tempus. Alius negotium habet, quaerit intercessionem clericorum: alius premitur a potentiore, fugit ad ecclesiam: vix quaeritur iesus propter iesum.

Gregorius moralium. Per eorum etiam personam, dominus illos intra sanctam ecclesiam detestatur qui per sacros ordines ad dominum propinquantes, non in eisdem ordinibus virtutum merita, sed subsidia praesentis vitae exquirunt. Satiatos quippe de panibus dominum sequi, est de sancta ecclesia temporalia alimenta sumpsisse; et non pro signis dominum, sed pro panibus quaerere, est ad religionis officium non pro augendis virtutibus, sed pro requirendis subsidiis inhiare.

Beda. Illi etiam qui in oratione quaerunt non aeterna, sed temporalia, quaerunt iesum non propter iesum, sed propter aliquid aliud. Significatur autem mystice quoniam haereticorum conventicula carent hospitio Christi ac discipulorum eius; et dicuntur aliae supervenisse naves, quia haereses repentinae fuerunt. Per turbam autem, quae cognovit quod iesus non erat ibi, neque discipuli eius, illi designantur qui cognoscentes errores haereticorum, relinquunt eos, et ad veram fidem veniunt.


IOANNES 6,28-34


12628 (Jn 6,28-34)

Alcuinus. Intellexerant escam istam quae permanet in vitam aeternam, esse opus Dei; et ideo interrogant quid facerent, ut istum cibum, idest opus Dei, operari possint; et hoc est quod dicitur dixerunt ergo ad eum: quid faciemus ut operemur opera Dei? Beda. Idest, quae praecepta servando, poterimus implere opera Dei? Chrysostomus in Ioannem. hoc autem dicebant, non ut discant et faciant; sed ad cibi exhibitionem eum inducere volentes.

Theophylactus. Christus vero, quamvis cognosceret quod eis nihil proderat, tamen propter communem utilitatem respondit, et ostendit eis, immo omnibus hominibus, quod sit opus Dei; unde sequitur respondit iesus, et dixit eis: hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.

Augustinus in Ioannem. non autem dicit: ut credatis ei, sed ut credatis in eum: non enim continuo qui credit ei, credit in eum, nam et daemones credebant ei, et non credebant in eum; et nos credimus paulo, sed non in paulum. Credere ergo in eum, est credendo amare, credendo diligere, credendo in eum ire, et eius membris incorporari. ipsa est fides quam de nobis exigit deus, quae per dilectionem operatur. Discernitur tamen ab operibus fides, sicut dicit apostolus: iustificari hominem per fidem sine operibus legis. Et sunt opera quae videntur bona sine fide Christi, et non sunt bona, quia non referuntur ad eum finem ex quo sunt bona; finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti; et ideo noluit discernere ab opere fidem; sed ipsam fidem dixit esse opus Dei; ipsa est enim fides quae per dilectionem operatur. Nec dixit: hoc est opus vestrum; sed hoc est opus Dei, ut credatis in eum, ut qui gloriatur, in domino glorietur. Credere ergo in eum, est manducare cibum qui permanet in vitam aeternam. Ut quid paras dentem et ventrem? crede, et manducasti. quia ergo invitabat eos ad fidem, illi adhuc quaerebant signa quibus crederent; iudaei enim signa quaerunt; et hoc est quod sequitur dixerunt ergo ei: quod ergo tu facis signum, ut videamus et credamus tibi? quid operaris? Chrysostomus. nihil irrationabilius quam ut, signo prae manibus existente, quasi nullo iam signo facto, hoc dicant. neque electionem signi fiendi domino permittunt; sed in necessitatem eum aestimant ducere, ut nullum aliud faciat signum quam tale quale factum est in eorum parentibus; unde subditur patres nostri manducaverunt manna in deserto.

Alcuinus. et ne videatur manna aliquo modo contemnendum, auctoritate psalmi illud extollunt, dicentes sicut scriptum est: panem de caelo dedit eis manducare.

Chrysostomus. multis quidem factis signis et in aegypto, et in mari rubro, et in deserto, huius maxime meminerunt, quod valde concupiscebant propter ventris tyrannidem. Neque autem dicunt quod deus hoc fecit, ne videantur eum exaequare Deo; neque moysen inducunt, ut non videantur Christum deprimere; sed medium ponunt dicentes patres nostri manducaverunt manna. Vel aliter.

Augustinus in Ioannem. Dominus iesus talem se dicebat ut se moysi praeponeret: non enim est ausus moyses de se dicere, quod daret cibum qui non perit. attendebant itaque quanta fecisset moyses; adhuc aliqua maiora volebant fieri; quasi dicant: tu promittis cibum qui non perit, et non talia operaris qualia moyses. Panes hordeaceos ille non dedit, sed manna de caelo.

Chrysostomus in Ioannem. licebat autem domino dicere, quoniam moyse maiora miracula fecit; sed non erat tempus horum verborum nunc; sed unum erat ad quod studebat, scilicet ducere eos ad escam spiritualem; unde sequitur dicit ergo eis iesus: amen, amen, dico vobis: non moyses dedit vobis panem de caelo, sed pater meus dat vobis panem de caelo verum. An non ex caelo erat manna? qualiter igitur ex caelo dicitur? sicut et volucres caeli dicuntur, et sicut dicitur: intonuit de caelo dominus. panem autem non verum vocavit illum, non quia falsum erat miraculum de manna; sed quia figura erat, non veritas. non dixit: non moyses dedit, sed ego; sed pro moyse quidem Deum, pro manna vero seipsum posuit.

Augustinus. quasi diceret: illud manna hoc significabat, scilicet cibum de quo paulo ante locutus sum; et omnia signa mea erant. Signa mea dilexistis; quod significatur, contemnitis. Deus enim dat panem quem significavit manna ipsum, scilicet dominum iesum Christum; unde sequitur panis enim verus est qui de caelo descendit, et dat vitam mundo.

Beda. Non quidem elementis, sed hominibus habitatoribus mundi.

Theophylactus. Seipsum dicit panem verum, quia principale significatum per manna est unigenitus Dei filius, homo factus. Manna namque interpretatur quid est hoc? nam iudaei videntes, stupefacti, unus ad alium dicebant: quid est hoc? filius autem Dei factus homo ipse est potissimum admirativum manna, ita ut cuilibet contingat quaerere: quid est hoc? quomodo filius Dei, filius hominis est? quomodo ex duabus naturis una fit persona? Alcuinus. Qui per assumptam humanitatem descendit de caelo, et per assumentem divinitatem dat vitam mundo.

Theophylactus. Hic autem panis vita secundum naturam existens, tamquam vivi patris filius, proprium opus facit, quia vivificat cuncta. Sicut enim panis ex terra infirmam naturam carnis conservat, sic et Christus per spiritus operationes vivificat animam, et etiam corpus incorruptibile facit, nam per eius resurrectionem corporalis confertur incorruptio; et ideo dicit quod dat vitam mundo.

Chrysostomus. non iudaeis solum, sed orbi terrarum. Illi vero inferius adhuc inspiciebant; unde sequitur dixerunt ergo ad eum: domine, semper da nobis hunc panem. Dicente autem eo, quoniam pater meus dat vobis panem, non dixerunt: roga ut det, sed da nobis.

Augustinus. sicut enim samaritana, cui dictum est: qui biberit de hac aqua, non sitiet unquam, secundum corpus accipiens, et carere indigentia volens, da mihi, inquit, domine, de hac aqua, sic et isti dicunt da nobis panem qui reficiat et non deficiat.


IOANNES 6,35-40


12635 (Jn 6,35-40)

Chrysostomus in Ioannem. de reliquo dominus in mysteriorum traditionem eos inducturus est; et primo de deitate sua loquitur; unde dicitur dixit autem eis iesus: ego sum panis vitae. non enim hoc de corpore eius dictum est; de illo enim in fine dicit: panis quem ego dabo caro mea est. Sed interim de divinitate loquitur: etenim caro propter domini verbum panis est, quod spiritum ipsum suscipienti panis caelestis fit.

Theophylactus. non autem dixit ego sum panis nutrimenti, sed vitae: quia enim cuncta mortifera erant, vivificavit nos Christus per seipsum. Est autem panis non consuetae vitae, sed illius quae morte non resecatur; unde subditur qui venit ad me, non esuriet; et qui credit in me, non sitiet in aeternum.

Augustinus in Ioannem. qui venit ad me, hoc est qui credit in me; et quod dixit non esuriet, hoc intelligendum est: et non sitiet unquam; utroque enim significatur aeterna illa satietas, ubi nulla est egestas.

Theophylactus. vel non sitiet neque esuriet; idest, ad verbum Dei audiendum neque taediosus efficietur, neque sitiet siti intellectuali: quasi non habeat aquam baptismi et sanctificationem per spiritum factam.

Augustinus. Panem igitur de caelo desideratis: ante vos habetis, sed non manducatis; unde sequitur sed dixi vobis quia vidistis me et non credidistis.

Alcuinus. Quasi dicat: non ideo hoc dixi quod vos sciam hoc pane satiandos, sed potius ad improperium vestrae incredulitatis dico, quia videtis et non creditis.

Chrysostomus. Vel per hoc quod dicit dixi vobis, insinuat testimonium scripturarum, de quo dixerat: illae sunt quae testimonium perhibent de me. Et iterum dixerat: quoniam veni in nomine patris mei, et non suscepistis me. hoc autem quod dicit quia vidistis me, signa occulte insinuat.

Augustinus. sed non ideo ego populum Dei perdidi, quia vos vidistis et non credidistis; unde sequitur omne quod dat mihi pater, ad me veniet, et eum qui venit ad me, non eiiciam foras.

Beda. Absolute dicit omne, ut ostenderet plenitudinem fidelium. hi autem sunt quos pater dat filio, quando per occultam inspirationem facit eos credere in filium.

Alcuinus. quemcumque ergo pater traxerit ad hoc ut credat in me, veniet per fidem ad me, ut mihi iungatur; et eum qui passibus fidei et bonae operationis veniet ad me, non eiiciam foras; idest, in secreto purae conscientiae mecum morabitur, et tandem recipiam eum in aeterna beatitudine.

Augustinus. illud enim intus, unde non exitur foras, est magnum penetrale et dulce secretum, sine taedio, sine amaritudine malarum cogitationum, sine interpellatione tentationum et dolorum; de quo dicitur: intra in gaudium domini tui.

Chrysostomus. per hoc autem quod dicit quod dat mihi pater, ostendit quoniam non contingens res est credere in Christum, neque cogitationibus humanis perficitur; sed ea quae desuper revelatione indiget, et anima devota suscipiente revelationem: unde non sunt ab accusatione eruti quibus non dat pater; indigemus enim et ea quae ex nobis est voluntate ad credendum. Per hoc autem tangit incredulitatem eorum, ostendens quoniam qui non credit ei, voluntatem transgreditur patris. Paulus autem ait quod ipse eos tradiderit patri: cum tradiderit regnum Deo et patri. sicut igitur pater dans non privat seipsum, sic nec filius tradens. Dicitur autem filius tradere, quoniam per eum ad patrem adducimur. et de patre dictum est: per quem vocati estis in societatem filii eius. Sic igitur qui venit ad me salvabitur, quia pro his veni et carnem assumpsi; unde sequitur quia descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me. Quid dicis? alia sunt tua, et quae illius? ne igitur hoc aliquis suspicetur, subiunxit haec est autem voluntas eius qui misit me, ut omnis qui videt filium et credit in eum, habeat vitam aeternam. Per hoc autem et filius vult, quia filius quos vult vivificat. Quid est igitur quod dicit? non aliud acturus veni quam quod pater vult, quasi non habens divisam voluntatem a patre: omnia enim quae patris sunt, mea sunt. Sed hoc non dixit; sed in fine reservat; excelsa enim interim occultat.

Augustinus in Ioannem. vel aliter. Quare non eiciat foras, subiungit dicens quia descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me. Propterea enim anima a Deo exiit, quia superba erat. superbia enim eiecti sumus, humilitate regredimur. Medicus enim quando aegritudinem discutit, si curet quod per aliquam causam factum est, et ipsam causam non curet, ad tempus videtur mederi, sed causa manente, morbus repetitur. Ut ergo causa omnium morborum curaretur, idest superbia, descendit, et humilis factus est filius Dei. Quid superbis, homo? filius Dei propter te humilis factus est. Puderet te fortasse imitari humilem hominem; saltem imitare humilem Deum: haec est enim commendatio humilitatis. Non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me: superbia quippe facit voluntatem suam, humilitas voluntatem Dei. Hilarius de trin.. Non igitur hoc dicit quia faciat quod non velit; sed obedientiam suam sub effectu paternae voluntatis ostendit, volens ipse voluntatem patris explere.

Augustinus. Ideo ergo qui ad me venerit, non eiciam eum foras, quia non veni facere voluntatem meam. humilis veni humilitatem docere: qui ad me venit incorporatur mihi et humilis fit, quia non faciet voluntatem suam, sed Dei; et ideo non eicitur foras, quia cum superbus esset, proiectus est foras, ad me enim venire non potest nisi humilis: non mittitur foras nisi superbia; qui servat humilitatem, non labitur a veritate. Quare autem ideo non eiciat foras qui venit ad illum, quia non venit facere voluntatem suam, ostendit cum subdit haec est enim voluntas eius qui misit me patris, ut omne quod dedit mihi pater non perdam ex eo. ipse illi datus est qui servat humilitatem. non est voluntas in conspectu patris, ut pereat unus de pusillis. de tumentibus potest perire, de pusillis nihil perit: quia nisi fueritis sicut pusillus iste, non intrabitis in regnum caelorum.

Augustinus de correptione et gratia. Qui ergo in Dei providentissima dispositione praesciti, praedestinati, vocati, iustificati, glorificati sunt, etiam nondum renati, sed et nondum nati, iam filii Dei sunt et omnino perire non possunt: hi enim vere veniunt ad Christum. ab illo ergo datur etiam perseverantia in bono usque in finem: neque enim datur nisi eis qui non peribunt: quoniam qui non perseverant peribunt.

Chrysostomus in Ioannem. Per hoc autem quod dicit non perdam ex eo, non ostendit se indigere eorum cura; sed hoc dicit propter eorum salutem. Postquam autem dixerat: non perdam ex eo et non eiiciam foras, subiungit sed resuscitem eum in novissimo die: quia in resurrectione communi mali eicientur, secundum illud: tollite eum, et eiicite eum in tenebras exteriores. ipsi etiam perdentur, secundum illud: qui potest animam et corpus perdere in gehennam. Ideo autem multoties resurrectionem inducit, ut non ex solis rebus praesentibus iudicent Dei providentiam, sed aliam expectent vitam.

Augustinus in Ioannem. Videte autem quemadmodum et hic geminam illam resurrectionem designet. Qui venit ad me, modo resurget humilis factus in membris meis. sequitur autem sed resuscitabo illum in novissimo die. Ad exponendum autem quod dixerat: omne quod dedit mihi pater, et iterum quod dixerat: non perdam ex eo, subiungit haec est enim voluntas patris mei qui misit me, ut omnis qui videt filium et credit in eum, habeat vitam aeternam. Superius dixit: qui audit verbum meum, et credit ei qui misit me; modo autem: qui videt filium et credit in eum. Non dixit: et credit in patrem: hoc est enim credere in filium, quod et in patrem: quia sicut pater habet vitam in semetipso, sic dedit et filio vitam habere in semetipso ut sic omnis qui videt filium et credit in eum, habeat vitam aeternam, credendo et transeundo ad vitam, tamquam prima illa resurrectione; et quia ipsa non est sola, subiungit de secunda et ego resuscitabo eum in novissimo die.


IOANNES 6,41-46


12641 (Jn 6,41-46)

Chrysostomus in Ioannem. iudaei existimantes se comestione carnali potiri, non turbabantur, usquequo postea diffisi sunt; unde dicitur murmurabant ergo iudaei de illo, quia dixisset: ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Videbantur quidem turbari in hoc quod dixerat eum de caelo descendisse; sed non hoc erat quod turbationem faciebat, sed hoc quod non expectabant potiri mensa corporali. Adhuc tamen eum venerabantur, quia recens erat signum; et propterea non manifeste ei contradicebant, sed murmurando suam turbationem ostendebant. Quid autem murmurando dixerint subditur et dicebant: nonne hic est iesus filius ioseph, cuius novimus patrem et matrem? quomodo ergo dicit hic: quia descendi de caelo? Augustinus in Ioannem. longe autem isti erant a pane de caelo, nec eum esurire noverant: panis enim iste interioris hominis quaerit esuriem.

Chrysostomus. manifestum est enim quoniam mirabilem eius nondum sciverant generationem; propterea eum adhuc filium ioseph dicunt. Sed non increpantur: non enim respondit eis: non sum filius ioseph, quia non poterant illum mirabilem partum audire. Si vero eum qui secundum carnem, non poterant manifeste audire, multo magis nec superiorem ineffabilem.

Augustinus. ab hominibus enim carnem assumpsit, sed non more hominum: nam patrem habens in caelo, matrem elegit in terra, et illic natus sine matre, et hic sine patre. Quid ergo talibus murmurantibus respondit subditur respondit ergo iesus, et dixit eis: nolite murmurare invicem; quasi dicat: scio quare non esuritis sic, ut istum panem non intelligatis neque quaeratis. nemo potest venire ad me, nisi pater qui misit me traxerit illum. Magna gratiae commendatio: nemo venit nisi tractus. quem trahat et quem non trahat, quare illum trahat et illum non trahat, noli velle iudicare, si non vis errare. Semel accipe, et intellige; si non traheris, ora ut traharis.

Chrysostomus. Hic autem insiliunt manichaei dicentes, quoniam nihil in nobis est positum. Sed hoc non quod in nobis est destruit, sed ostendit nos divino auxilio indigentes: ostendit enim hic non eum qui invitus venit, sed eum qui multam patitur oppugnationem.

Augustinus. sed si inviti trahimur ad Christum, inviti credimus; ergo violentia adhibetur, non voluntas excitatur. sed intrare quisquam ecclesiam potest nolens; credere non potest nisi volens; corde enim creditur ad iustitiam. si ergo invitus venit qui trahitur, non credit; si non credit, non venit: non enim ad Christum ambulando currimus, sed credendo; nec motu corporis, sed voluntate cordis accedimus: ergo voluntate traheris. quid est autem trahi voluntate? delectare in domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Est quaedam voluptas cordis, cui dulcis est panis ille caelestis. Porro si poetae dicere licuit: trahit sua quemque voluptas, quanto fortius nos dicere debemus trahi hominem ad Christum, qui delectatur veritate, beatitudine, iustitia, sempiterna vita, quod totum Christus est? an vero habent corporis sensus voluptates suas, et animus deseritur a voluptatibus suis? da amantem, desiderantem, ferventem, fonti aeternae patriae suspirantem; et scit quid dicam. Sed quare voluit dicere quem traxerit pater? si trahendi sumus, ab illo trahamur cui dicit quaedam quae diligit: trahe me post te. Sed quid intelligi voluit advertamus. Trahit pater ad filium eos qui propterea credunt in filium, quia eum cogitant patrem habere Deum. Deus enim pater aequalem sibi genuit filium: et qui cogitat, atque in fide sua sentit, ac ruminat aequalem esse patri eum in quem credit, ipsum trahit pater ad filium. Arius credidit creaturam: non eum traxit pater. Photinus dicit: homo solum est Christus. Qui sic credit, non eum pater trahit. Traxit petrum qui dixit: tu es Christus filius Dei vivi; unde ei dictum est: non tibi revelavit caro et sanguis, sed pater meus qui in caelis est. Ista revelatio ipsa attractio est. Si enim qui inter delicias terrenas revelantur amantibus, trahunt, non trahet revelatus Christus a patre? quid enim fortius desiderat anima quam veritatem? sed hic homines esuriunt, ibi saturabuntur; ideo subiecit et ego resuscitabo eum in novissimo die: quasi dicat: saturabitur eo quod et hic sitit, in resurrectione mortuorum, quoniam ego resuscitabo eum.

Augustinus de quaest. Nov. Et vet. Testam.. Vel attrahit pater ad filium per opera quae faciebat per illum.

Chrysostomus in Ioannem. non parva dignitas filii, si pater adducit; et ipse suscitat, non dividens ad patrem opera, sed ostendens parilitatem virtutis. Deinde ostendit modum secundum quem pater trahit, dicens scriptum est in prophetis: et erunt omnes docibiles Dei. Vides fidei dignitatem; quoniam non ab hominibus, neque per homines, sed ab ipso Deo eam debeant addiscere. magister enim praesidet omnibus paratus existens sua tribuere, ad omnes suam doctrinam effundens. Si autem erunt omnes docibiles Dei, qualiter quidam non credunt? quia hoc de pluribus dictum est, sive quoniam omnes qui volunt.

Augustinus de praedest. Sanct.. Vel aliter. Sicut integre loquimur cum de aliquo litterarum magistro qui in civitate solus est, dicimus: omnes iste hic litteras docet: non quia omnes discunt, sed quia nemo nisi ab illo discit quicumque ibi litteras discit; ita recte dicimus: omnes deus docet venire ad Christum, non quia omnes veniunt, sed quia nemo aliter venit.

Augustinus in Ioannem. Vel aliter. Omnes regni illius homines docibiles erunt Dei, non ab hominibus audient: et si hic ab hominibus audiunt, tamen quod intelligunt, intus datur. Strepitum verborum ingero auribus vestris, nisi revelet ille qui intus est. Quomodo ergo, o iudaei, me potestis agnoscere, quos pater non docuit? Beda. Dicit autem pluraliter in prophetis, quia omnes prophetae uno eodemque spiritu repleti, licet diversa prophetarent, tamen ad idem tendebant: quapropter cum quovis eorum omnes alii concordabant, sicut cum ioele propheta, qui dicit: erunt omnes docibiles Dei.

Glossa. hoc in ioele non invenitur, sed aliquid simile: dicitur enim ibi: filii sion, exultate et laetamini in domino Deo nostro: quia dedit nobis doctorem. Expressius tamen est in Isaia, ubi dicitur: ponam universos filios tuos doctos a domino.

Chrysostomus. quod quidem praecipuum est, quia ante per homines discebant quae Dei sunt, nunc autem per unicum filium Dei et spiritum sanctum.

Augustinus de praedest. Sanct.. omnes autem docibiles Dei veniunt ad filium, quoniam audierunt et didicerunt a patre per filium; unde subditur omnis qui audivit a patre, et didicit, venit ad me. Si autem omnis qui audivit a patre et didicit, venit, profecto omnis qui non venit, non audit a patre, nec didicit. Valde remota est a sensibus carnis haec schola, in qua pater auditur et docet, ut veniatur ad filium; nec agit hoc cum carnis aure, sed cordis, ubi est et ipse filius; quia ipse est verbum eius per quod pater sic docet: simul est et spiritus sanctus: inseparabilia enim didicimus esse opera trinitatis. Sed patri hoc potissimum est attributum, quia de ipso procedit et filius et spiritus sanctus. Itaque gratia quae occulte et humanis cordibus divina largitate tribuitur, a nullo corde duro respuitur: ideo quippe tribuitur, ut cordis duritia primitus auferatur. Cur ergo non omnes docet ut veniant ad Christum, nisi quia eos quos docet, misericordia docet; quos autem non docet, iudicio non docet? si autem dixerimus, quod volunt discere, quos non docet, respondebitur nobis: et ubi est quod ei dicitur: deus, tu convertens vivificabis nos? aut si non faciat volentes ex nolentibus deus, ut quid orat ecclesia secundum praeceptum domini pro persecutoribus suis? non enim quisquam dicere potest: credidi, ut sic vocarer; praevenit quippe eum misericordia Dei, quia sic est vocatus ut crederet.

Augustinus in Ioannem. Ecce ergo quomodo trahit pater docendo de veritate, non necessitatem imponendo; trahere enim Dei est. Omnis qui audivit a patre, et didicit, venit ad me. Quid igitur? Christus nihil docuit? quid quod? patrem magistrum homines non viderunt, filium viderunt? filius ergo dicebat, sed pater docebat. Si enim ego homo cum sim, illum doceo qui audivit verbum meum, illum docet et pater qui audivit verbum eius. Exponit autem hoc ipse, et ostendit nobis quid dixerat, continuo subiungens non quia patrem vidit quisquam; nisi qui a Deo est, hic vidit patrem; quasi dicat: ne forte cum dico vobis omnis qui audivit a patre, et didicit, dicatis apud vos: nunquam vidimus patrem: quomodo ab eo discere poterimus? a meipso audite. ego novi patrem, ab illo sum, quomodo verbum est ab illo cuius est verbum: non quod sonat et transit, sed quod manet cum dicente, et trahit audientem.

Chrysostomus. omnes quidem a Deo sumus. Id vero quod est praecipuum filii et proprium, hic non posuit propter auditorum imbecillitatem.



Th. Aq. Catena aurea 12615