Th. Aq. Catena aurea 12647

IOANNES 6,47-51

12647 (Jn 6,47-51)

Augustinus in Ioannem. Revelare voluit se dominus quid esset; unde dicit amen, amen, dico vobis: qui credit in me, habet vitam aeternam; quasi dicat: qui credit in me, habet me. Quid est autem habere me? habere vitam aeternam: vita enim aeterna est verbum, quod in principio erat apud Deum, et vita erat lux hominum. Assumpsit vita mortem, ut vita occideret mortem.

Chrysostomus in Ioannem. quia vero turbae instabant, cibum corporalem petentes, et eius cibi qui patribus eorum datus erat reminiscentes, ut ostendat quod omnia illa figura erant huius veritatis praesentis, mentionem de cibo spirituali facit, dicens ego sum panis vitae. Panem quidem vitae se ipsum vocat, quoniam vitam nostram continet, et hanc, et futuram.

Augustinus. sed quia illi de manna superbiebant, subiungit patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt. ideo patres vestri, quia similes estis illorum: murmuratores patres murmuratorum filiorum: nam de nulla re magis Deum offendisse ille populus dictus est, quam contra Deum murmurando. Ideo autem mortui sunt, quia quod videbant credebant; quod non videbant non credebant, neque intelligebant.

Chrysostomus. non autem sine causa addit in deserto; sed occulte insinuans quoniam non longum tempus fuit, quo scilicet manna datum est; neque simul cum eis venit in terram promissionis. Sed quia videbant panem datum a Christo minus quid esse illo quod patribus datum erat, in eo quod illud desuper descendebat, miraculum vero panum inferius gerebatur; propterea subiungitur hic est panis de caelo descendens.

Augustinus. Hunc panem significavit manna; hunc panem significabat altare Dei. Sacramenta haec sunt, et illa fuerunt: in signis diversa sunt; in re quae significatur, paria sunt. Apostolum audi: omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt.

Chrysostomus. deinde ostendit quod maxime eos poterat persuadere, quoniam ipsi patribus suis multo digniores effecti sunt, qui manna manducantes sunt mortui; et ideo subdit ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. A fine utriusque cibi ostendit differentiam. Panem autem hic dogmata salutaria dicit, et fidem quae in ipsum est, aut corpus suum: haec enim conservant animam.

Augustinus. sed numquid nos non morimur, qui manducamus panem descendentem de caelo? sic illi sunt mortui quemadmodum et nos sumus morituri, quantum attinet ad mortem huius corporis visibilem, atque carnalem; quantum autem pertinet ad mortem spiritalem, qua patres istorum mortui sunt, manducavit manna moyses et multi qui domino placuerunt, et mortui non sunt; quia visibilem cibum spiritualiter intellexerunt, spiritualiter gustaverunt, ut spiritualiter satiarentur. Nam et nos hodie accipimus visibilem cibum; sed aliud est sacramentum, aliud virtus sacramenti: quoniam multi de altari accipiunt, et accipiendo moriuntur: unde apostolus: iudicium sibi manducat et bibit. Panem ergo caelestem spiritualiter manducare, est innocentiam ad altare apportare; peccata, etsi sint quotidiana, non sint mortifera; antequam ad altare accedatis attendite quid dicatis: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. si dimittis, dimittentur tibi; securus accede: panis est, non venenum. si quis ergo ex hoc pane manducaverit, non morietur; sed quod pertinet ad virtutem sacramenti, non quod pertinet ad visibile sacramentum; qui manducat scilicet intus, non foris.

Alcuinus. Ideo, inquam, non moritur qui comedit hunc panem: quia ego sum panis vivus, qui de caelo descendi.

Theophylactus. Per hoc scilicet quod incarnatus est. Non ergo prius solum fuit homo, et postmodum assumpsit divinitatem, ut nestorius fabulatur.

Augustinus. de caelo descendit et manna; sed manna umbra erat, iste veritas est.

Alcuinus. Est autem mea vita vivificans; unde sequitur si quis manducaverit ex hoc pane, vivet, non tantum in praesenti per fidem et iustitiam, sed in aeternum.

Augustinus. Determinat consequenter dominus quomodo se panem dicat, non tantum secundum divinitatem quae pascit omnia, sed etiam secundum humanam naturam quae est assumpta a verbo Dei, cum subdit et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.

Beda. Hunc panem tunc dominus dedit, quando mysterium corporis et sanguinis sui discipulis tradidit, et quando semetipsum Deo patri obtulit in ara crucis. Quod vero dicit pro mundi vita, non debemus intelligere pro elementis, sed pro hominibus, qui mundi nomine designantur.

Theophylactus. in hoc quod dicit quem ego dabo, potestatem suam demonstrat, quod non sicut servus minor patre crucifixus est, sed voluntarie: nam etsi a patre dari dicatur, tamen seipsum tradidit ipse. Attende autem, quod panis qui in mysteriis a nobis assumitur, non solum figuram gerit carnis Christi, sed ipse est vera caro Christi; non enim dixit panis quem ego dabo, figuram carnis meae gerit, sed caro mea est. Transmutatur inenarrabilibus verbis iste panis per mysticam benedictionem et habitationem spiritus sancti in carnem Christi. Sed quare non videmus carnem? quia si caro videretur, horror nos in eius assumptione invaderet; unde ut nostrae infirmitati condescendatur, talis nobis videtur mysticus cibus secundum quod nostrae consuetudini competebat. Pro mundi autem vita carnem suam tradidit, quia moriendo, mortem solvit. Ego etiam intelligo pro mundi vita resurrectionem: nam domini mors universalem resurrectionem toti generi humano ministravit. Forte autem et vitam quae in sanctificatione et beatificatione consistit, et spiritu, mundi vitam dixit: quamvis enim non omnes susceperint vitam quae est in sanctificatione et spiritu; tamen dominus seipsum pro mundo tradidit; et quantum in eo est, totus mundus sanctificatur.

Augustinus in Ioannem. quando autem caperet caro quod dixit panem carnem? norunt autem fideles corpus Christi, si corpus Christi esse non negligant: fiant corpus Christi, si volunt vivere de spiritu Christi: de spiritu enim Christi non vivit nisi corpus Christi. Numquid enim corpus meum vivit de spiritu tuo? hunc panem exponit apostolus dicens: unum corpus multi sumus. O sacramentum pietatis, o signum unitatis, o vinculum caritatis. Qui vult vivere, accedat, credat, incorporetur ut vivificetur.


IOANNES 6,52-54

12652 (Jn 6,52-54)

Augustinus in Ioannem. Quia iudaei panem concordiae non intelligebant, ad invicem litigabant; unde dicitur litigabant ergo iudaei ad invicem, dicentes: quomodo potest hic nobis dare carnem suam ad manducandum? qui autem manducant talem panem, non litigant ad invicem, quoniam per hunc deus habitare facit unanimes in domo.

Beda. Putabant ergo iudaei quod dominus particulatim carnem suam divideret et eis ad manducandum daret; et ideo litigabant, quia non intelligebant.

Chrysostomus in Ioannem. quia igitur dicebant hoc esse impossibile, ut scilicet carnem suam ad manducandum daret, ostendit quoniam non solum non est impossibile, sed valde necessarium; unde sequitur dicit ergo eis iesus: amen, amen, dico vobis: nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis.

Augustinus. Quasi dicat: quomodo quidem edatur, et quisnam sit modus manducandi illum panem ignoratis; verumtamen nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis.

Beda. Et ne crederetur illis solis haec dixisse, mox generalem sententiam intulit, dicens qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem.

Augustinus. et ne istam vitam intelligentes, de hac re litigarent, secutus adiunxit habet vitam aeternam. Hanc ergo non habet qui istam carnem non manducat, nec istum sanguinem bibit. Nam temporalem vitam sine illo habere homines possunt; aeternam vero omnino non possunt. Non ita est haec esca, quam sustentandae huius temporalis vitae causa sumimus: nam qui eam non sumpserit, non vivet; nec tamen qui eam sumpserit, vivet. Fieri enim potest ut morbo, vel senio, vel aliquo casu plurimi qui eam sumpserint, moriantur. In hoc vero cibo et potu, idest corporis et sanguinis domini, non ita est; nam et qui eum non sumit, non habet vitam; et qui eum sumit, habet vitam, et hanc utique aeternam.

Theophylactus. Non enim puri hominis caro est, sed Dei, et hominem divinum facere valens, tamquam divinitate inebrians.

Augustinus de civ. Dei. sunt autem quidam liberationem ab aeterno supplicio hominibus promittentes Christi baptismate ablutis, qui participes sunt corporis eius, quomodolibet vixerint, propter illud quod dicitur hic. sed contradicit eis apostolus dicens: manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia; quae praedico, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Quamobrem quomodo sit accipiendum quod hic dicitur, merito quaeritur. Qui enim in eius est corporis unitate, idest in Christianorum compage membrorum, cuius corporis sacramentum fideles communicantes de altari sumere consueverunt, ipse vere dicendus est manducare corpus et bibere sanguinem Christi; ac per hoc haeretici et schismatici ab unitate corporis separati, possunt idem percipere sacramentum, sed non sibi utile, immo vero etiam noxium, quo iudicentur gravius quam vel tardius liberentur. Nec illi etiam in perditis et damnabilibus moribus debent esse securi, qui per vitae iniquitatem, ipsam vitae iustitiam, quae est Christus, deserunt, sive fornicando, sive aliquid huiusmodi faciendo: non enim isti dicendi sunt manducare corpus Christi, quoniam nec in membris computandi sunt Christi. Ut enim alia taceam, non possunt simul esse membra Christi et membra meretricis.

Augustinus in Ioannem. Hunc itaque cibum et potum societatem vult intelligi corporis et membrorum suorum, quod est ecclesia in praedestinatis et vocatis et iustificatis et glorificatis sanctis et fidelibus eius. Huius rei sacramentum, idest unitas corporis et sanguinis Christi, alicubi quotidie, alicubi certis intervallis dierum in dominica mensa praeparatur, et de dominica mensa sumitur: quibusdam ad vitam, quibusdam ad exitium. res vero ipsa, cuius sacramentum est, omni homini est ad vitam, nulli ad exitium, quicumque eius particeps fuerit. Ne autem putarent sic in isto cibo et potu promitti vitam aeternam, ut qui eum sumerent, iam nec corpore morerentur, huic cogitationi occurrens subiungit dicens et ego resuscitabo eum in novissimo die: ut scilicet habeant interim vitam aeternam secundum spiritum in requie, quae sanctorum spiritus suscipit; quod autem ad corpus attinet, nec corpus etiam vita aeterna fraudetur, sed in resurrectione mortuorum in novissimo die eam habeat.


IOANNES 6,55-59


12655 (Jn 6,55-59)

Beda. Dixerat superius: qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; et ut ostenderet quanta distantia sit inter corporalem cibum et potum, et spirituale mysterium corporis et sanguinis sui, adiecit caro enim mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus.

Chrysostomus in Ioannem. hoc autem dicit, aut ut credant his quae dicta sunt, ut non aestiment aenigma et parabolam esse, sed sciant quoniam omnino oportet manducare corpus Christi; aut vult dicere, quod verus cibus est hic qui animam salvat.

Augustinus in Ioannem. vel aliter. Cum cibo et potu id appetant homines ut non esuriant neque sitiant; hoc veraciter non praestat nisi iste cibus et potus, qui eos a quibus sumitur immortales et incorruptibiles facit; idest societas ipsa sanctorum, ubi pax erit, et unitas plena atque perfecta. Propterea dominus noster corpus et sanguinem suum in eis rebus commendavit quae ad unum aliquid rediguntur ex multis: namque aliud, scilicet panis, ex multis granis in unum constat; aliud, scilicet vinum, ex multis acinis confluit. Deinde iam exponit quid sit manducare corpus eius et sanguinem bibere, dicens qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo. Hoc est ergo manducare illam escam et illum bibere potum, in Christo manere, et Christum in se habere. At per hoc qui non manet in Christo, et in quo non manet Christus, proculdubio nec manducat eius carnem, nec bibit eius sanguinem; sed magis tantae rei sacramentum ad iudicium sibi manducat et bibit.

Chrysostomus. vel aliter continuatur. Quia promiserat se manducantibus vitam aeternam, ut hoc confirmet, induxit qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo.

Augustinus de verb. dom.. Multi quidem, qui vel corde ficto carnem illam manducant et sanguinem bibunt, vel cum manducaverint apostatae fiunt, numquid manent in Christo, et Christus in eis? sed est profecto quidam modus manducandi illam carnem et bibendi illum sanguinem, quo modo qui manducaverit et biberit, in Christo manet, et Christus in eo.

Augustinus de civ. Dei. Hoc est, illi qui non sacramento tenus tantum, sed revera corpus Christi manducant, et sanguinem bibunt.

Chrysostomus. Et quia ego vivo, manifestum est quod ipse vivet: et ad hoc ostendendum subiungit sicut misit me vivens pater, et ego vivo propter patrem, et qui manducat me, et ipse vivet propter me; ac si dicat: vivo ego sicut pater; et ne ingenitum aestimes, adiecit propter patrem, patrem sibi esse principium occulte insinuans. Quod autem dicit qui manducat me, et ipse vivet propter me, non de vita simpliciter hoc dicit, sed de approbata: etenim etiam infideles vivunt non manducantes de carne illa. sed neque de resurrectione communi hoc dicit (etenim omnes suscitabuntur), sed de gloriosa et mercedem habente.

Augustinus in Ioannem. Non autem ait: sicut manduco patrem, et ego vivo propter patrem, et qui manducat me, et ipse vivet propter me: non enim filius participatione patris fit melior, sicut participatione filii per unitatem corporis eius et sanguinis, quod illa manducatio et potatio significat, nos efficimur meliores. Si ergo ita dictum est vivo propter patrem, quia ipse de illo est, sine detrimento aequalitatis dictum est. Nec tamen eamdem nostram et suam aequalitatem significavit, sed gratiam mediatoris ostendit. Si autem secundum id accipimus vivo propter patrem, quod alibi ait: pater maior me est; haec verba ita dixit, sicut misit me pater, ac si diceret: ut ego vivam propter patrem, idest ad illum tamquam ad maiorem referam vitam meam, exinanitio mea fecit, in qua me misit; ut autem quisque vivat propter me, participatio facit qua manducat me. Hilarius de trin.. De veritate igitur carnis et sanguinis Christi non relictus est ambigendi locus; nunc enim ex ipsius domini professione, et fide nostra, vere caro est et vere sanguis est. Hoc ergo vitae nostrae causa est, quod in nobis carnalibus manentem per carnem Christum habemus, victuris nobis per eum ea conditione qua vivit ille per patrem. Si ergo nos naturaliter secundum carnem per eum vivimus, idest naturam carnis suae adepti; quomodo non naturaliter secundum spiritum in se patrem habeat, cum vivat ipse per patrem? per patrem autem vivit, dum nativitas non alienam ei intulit diversamque naturam.

Augustinus in Ioannem. ut autem illum panem manducando vivamus, qui aeternam vitam ex nobis habere non possumus, de caelo descendit; unde sequitur hic est panis qui de caelo descendit.

Hilarius de trin.. se panem hic dicit; ipse enim origo sui corporis est. Ac ne verbi virtus atque natura defecisse a se existimaretur in carne, panem carnem suam esse dixit; ut per hoc quod descendens de caelis panis est, non ex humana conceptione origo esse corporis eius existimaretur, dum caeleste esse corpus ostenditur. At vero cum panis est, assumpti per verbum corporis est professio.

Theophylactus. Non enim purum Deum comedimus, nam et impalpabilis et incorporeus est; neque etiam hominis puri carnem comedimus, quae nil posset proficere. Sed quia deus carnem sibi univit, caro eius vivificativa existit; non quod in Dei naturam transierit; sed secundum quamdam igniti ferri consuetudinem, quod et ferrum manet, et ignis actum ostendit; sic et caro domini vivificativa est tamquam caro verbi Dei.

Beda. et ut ostenderet distantiam umbrae et lucis, typi et veritatis, subiunxit non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum.

Augustinus. quod autem illi mortui sunt, ita vult intelligi, ut non vivant in aeternum. Nam temporaliter et hi profecto morientur qui Christum manducant; sed vivunt in aeternum, quia Christus est vita aeterna.

Chrysostomus. si enim possibile fuit sine messe et frumento et aliis huiusmodi, quadraginta annis illorum vitam conservare; multo magis nunc cibo spirituali hoc facere poterit, cuius illa erant figurae. frequenter autem vitam repromittit, quia nihil est ita delectabile hominibus: unde et in veteri testamento longitudo vitae promittebatur; hic autem vita finem non habens. Simul etiam per hoc ostendere vult quoniam sententiam morti tradentem pro peccato nunc solvit, vitam aeternam e contrario promittens. sequitur haec dixit in synagoga, docens in capharnaum: ubi scilicet primae virtutes eius sunt factae. Docebat autem in synagoga et in templo, multitudinem attrahere volens, et ostendens quoniam non est contrarius patri.

Beda. Mystice autem capharnaum, quae interpretatur villa pulcherrima, significat mundum; synagoga vero iudaicum populum. Per hoc ergo ostenditur quod dominus per mysterium incarnationis mundo apparens, iudaicum populum multa docuit, quae ipse intellexit.


IOANNES 6,60-71


12661 (Jn 6,61-71)

Augustinus in Ioannem. Talia loquente iesu, non crediderunt aliquid magnum dicentem, et verbis illis aliquam gratiam cooperientem; sed prout voluerunt intellexerunt, et more hominum, quia poterat aut disponebat iesus carnem, qua indutum erat verbum, veluti conscissam distribuere credentibus in se; unde dicitur multi ergo audientes, non ex inimicis, sed ex discipulis eius dixerunt: durus est hic sermo.

Chrysostomus in Ioannem. idest, difficile susceptibilis, superexcedens eorum imbecillitatem: putabant enim eum supra seipsum loqui maiora propria dignitate, et dixerunt quis potest eum audire? quasi pro seipsis respondentes, quia non debebant.

Augustinus. si autem discipuli durum habuerunt istum sermonem, quid inimici? et tamen sic oportebat ut diceretur quod non ab hominibus intelligeretur; secretum Dei intentos debet facere, non adversos.

Theophylactus. cum autem audis quod discipuli eius murmurabant, non intelligas hos qui actu sunt discipuli, sed hos qui in habitu et figura videbantur ab eo instrui. nam inter discipulos erant quidam ex plebe, qui dicebantur eius discipuli, quia multo cum discipulis manebant tempore.

Augustinus. Sic autem apud se ista dixerunt ut ab illo non audirentur; sed ille, qui noverat in seipsis, apud seipsum audiebat; unde sequitur sciens autem iesus apud seipsum, quia murmurarent de hoc discipuli eius, dixit eis: hoc vos scandalizat? Alcuinus. Quod scilicet dixi vobis, manducare carnem meam, et bibere sanguinem meum.

Chrysostomus in Ioannem. Erat autem hoc suae deitatis signum, occulta in medium ferre; unde sequitur si ergo videritis filium hominis ascendentem ubi erat prius: supple: quid dicetis? hoc et in nathanaele fecit dicens: quoniam dixi tibi: vidi te sub ficu, credis; maiora his videbis. Non igitur quaestiones quaestionibus copulat; sed magnitudine dogmatum et multitudine eos inducere vult. Non igitur discipulos in scandalum mittere volens hoc dicit, sed eorum scandalum solvere volens: nam dum aestimant eum de ioseph natum, non suscipiunt ea quae dicebantur. qui vero credituri erant quoniam de caelo descendit et illuc ascendit, facilius attendunt his quae dicebantur.

Augustinus. vel aliter. Hinc solvit quod illos commoverat: illum enim putabant erogaturum corpus suum; ille autem dixit se ascensurum in caelum, utique integrum. cum videritis, inquiens, filium hominis ascendentem ubi erat prius. Certe vel tunc videbitis quia non eo modo quo putatis erogat corpus suum, et quia gratia eius non consumitur morsibus. Filius autem hominis Christus ex virgine maria hic esse coepit in terra, ubi carnem assumpsit ex terra: quid ergo vult quod ait cum videritis filium hominis ascendentem ubi erat prius, nisi ut intelligamus unam personam esse Christum Deum et hominem, non duas? ne fides nostra sit quaternitas, sed trinitas. Sic ergo erat filius hominis in caelo, quemadmodum filius Dei erat in terra: filius Dei in terra in suscepta carne; filius hominis in caelo in unitate personae.

Theophylactus. Non ergo propter hoc putes quod de caelo corpus Christi descenderit: hoc enim marciani haeretici et apollinaris est dictum, sed quia unus et idem erat filius Dei et hominis.

Chrysostomus. Propter hoc autem et aliam solutionem inducit, dicens spiritus est qui vivificat; caro non prodest quidquam. Quod autem dicit, tale est. Spiritualiter oportet ea quae de me sunt audire; qui autem carnaliter audit, nihil proficit. Est autem carnaliter intelligere, simpliciter ea quae proposita sunt videre, et nihil plus imaginari. Oportet autem non ita iudicare; sed omnia mysteria interioribus oculis inspicere, quod semper est spiritualiter audire. Carnale vero erat dubitare qualiter potest nobis carnem dare manducare. Quid igitur? non est vera caro? immo utique; quod igitur ait caro non prodest quidquam, non de sua carne dicit, sed de eius carne qui carnaliter accipiebat quae dicebantur.

Augustinus in Ioannem. Vel aliter. Caro non prodest quidquam. Sed quomodo illi intellexerunt? carnem quippe sic intellexerunt quomodo in cadavere dilaniatur, aut in macello venditur, non quomodo spiritu vegetatur. Accedat spiritus ad carnem, et prodest plurimum: nam si caro nihil prodesset, verbum caro non fieret, ut habitaret in nobis; sed spiritus per carnem aliquid operatus est in nobis pro salute nostra.

Augustinus de civ. Dei. non enim caro per seipsam mundat, sed per verbum a quo suscepta est; quod cum sit principium omnium, suscepta anima et carne, et animam credentium mundat et carnem. Spiritus ergo est qui vivificat; caro non prodest quidquam; sicut illi intellexerunt carnem. Non sic ego do ad manducandum carnem meam. Nec carnem debemus sapere secundum carnem; proinde dicit verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.

Chrysostomus. idest, spiritualia sunt, nihil habentia carnale, neque consequentiam naturalem; sed eruta sunt ab omni tali necessitate quae in terra, et a legibus quae hic positae sunt.

Augustinus in Ioannem. Si ergo intellexisti spiritualiter, spiritus et vita tibi sunt; si intellexisti carnaliter, etiam sic spiritus et vita sunt, sed tibi non sunt. Diximus enim hic dominum commendasse in manducatione carnis suae et potatione sanguinis sui, ut in illo maneamus, et ipse in nobis. Hoc autem quid facit nisi caritas? caritas autem Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis; ergo spiritus est qui vivificat.

Chrysostomus. Et quia de carnali audientia supra locutus est, subiungit sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Dicens quidam, discipulos excepit; suam autem dignitatem ostendit, occulta revelans.

Augustinus. Non dixit: sunt quidam in vobis qui non intelligunt; sed causam dixit quare non intelligant. propheta enim dixit: nisi credideritis, non intelligetis; nam qui resistit, quomodo vivificatur? adversarius enim radio lucis quo penetrandus est, non avertit faciem, sed claudit mentem. Credant et aperiant, et illuminabuntur.

Chrysostomus. et ut discas quoniam ante haec verba, et non postquam murmuraverunt et scandalizati sunt, haec Christus cognoverat, subiungit evangelista dicens sciebat enim ab initio iesus qui essent credituri, et qui traditurus eum esset.

Theophylactus. Volens per hoc nobis evangelista ostendere quod ante constitutionem mundi omnia cognoscebat; quod divinitatis erat indicium.

Augustinus. sed postquam distinxit credentes dominus a non credentibus, expressit causam quare non credunt; unde sequitur et dicebat: propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a patre meo.

Chrysostomus. quasi dicat: non turbant me neque stuporem inferunt qui non credunt. Novi quibus dedit pater. Dixit autem hoc, ut ostendat quoniam non illorum gloriam concupiscens hoc dicebat; et ut suadeat eis quod patrem eius existiment Deum, et non ioseph.

Augustinus in Ioannem. ergo et credere datur nobis: non enim nihil est credere. Si autem magnum quid est, gaude quia credidisti, sed noli extolli: quid enim habes quod non accepisti? hoc autem donum quibusdam dari et quibusdam non dari, omnino non dubitat qui non vult manifestissimis sacris litteris repugnare. Cur autem non omnibus detur, fidelem movere non debet, qui credit ex uno omnes esse in condemnationem iustissimam; ita ut nulla Dei esset iusta reprehensio, etsi nullus inde liberaretur; unde constat magnam esse gratiam quod plurimi liberantur. cur autem istum potius quam illum liberet, inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius. sequitur ex hoc multi discipuli eius abierunt retro, et iam cum illo non ambulabant.

Chrysostomus. Non dixit: recesserunt, sed abierunt retro, ab ea quae secundum virtutem est auditione, et quam habebant olim fidem, perdiderunt.

Augustinus. Ecce praecisi a corpore vitam perdiderunt: quia in corpore nec fuerunt: inter non credentes et ipsi reputati sunt. Abierunt retro non pauci, sed multi post satanam, non post Christum, quomodo de quibusdam feminis dicit apostolus: quaedam conversae sunt retro post satanam. Petrum autem non repulit dominus retro ire post satanam, sed fecit post se ire.

Chrysostomus. quaeret autem aliquis: quod tempus erat verba dispensandi his quae constructa erant nocentia? multa quidem utilitas et necessitas. Quia enim instabant cibum corporalem petentes, et eius qui sub patribus datus est reminiscentes, ostendens quoniam omnia illa typus erant, meminit cibi spiritualis. Non igitur scandalizari oportebat, sed interrogare congruum erat: quare illorum amentiae scandalum fuit, non indissolubilitatis eorum quae dicebantur.

Augustinus. Et hoc etiam forte factum est ad consolationem nostram: quoniam aliquando contingit ut homo dicat verum, et quod dicit non capiatur, atque illi qui audiunt scandalizentur et discedant. Poenitet autem hominem dixisse quod verum est: dicit enim apud se homo: non debui sic dicere; et sic domino contingit. Dixit, et perdidit multos: sed non turbatur ipse, quia ab initio noverat qui non essent credentes. nos, si nobis contingat, conturbamur: solatium in domino inveniamus, et tamen caute verba dicamus.

Beda. Sciebat autem dominus de aliis discipulis qui remanserunt an vellent abire; sed tamen eos interrogavit, ut fides eorum monstraretur, et aliis imitanda proponeretur; unde sequitur dixit ergo iesus ad duodecim: numquid et vos vultis abire? Chrysostomus in Ioannem. Per hunc autem modum oportebat eos trahi: nam si eos laudasset, passi essent aliquid humanum, existimantes se gratiam Christo facere, eum non relinquendo: ostendens vero se non indigere eorum sequela, magis eos detinuit. non autem eis dixit: abite; hoc enim esset eos expellere; sed interrogavit eos an vellent abire, auferens eis vim et necessitatem, et nolens eos verecundia coarctari: ex necessitate enim detineri par esset ac si abirent. Petrus autem fratrum amator, amicitiae conservator, pro toto respondet collegio; unde sequitur respondit ergo ei simon petrus: domine, ad quem ibimus? Augustinus in Ioannem. Quasi dicat: repellis nos a te: da nobis alterum ad quem ibimus, si te relinquimus.

Chrysostomus. hoc autem verbum multae est amicitiae ostensivum: quia scilicet Christus eis honorabilior erat quam patres et matres. Deinde ut non videatur hoc propterea dicere, quia non essent qui eos reciperent, subiungit verba vitae aeternae habes. Audiens enim magistrum dicentem quoniam resuscitabo eum et habebit vitam aeternam, ostendit se recordari eorum quae dicta sunt verborum. et iudaei quidem dicebant: hic est filius ioseph; hic vero dicit et nos credimus, et cognovimus, quia tu es Christus filius Dei.

Augustinus. credidimus enim, ut cognosceremus: nam si prius cognoscere, deinde credere vellemus, nec cognosceremus, nec credere valeremus. Hoc credimus et cognovimus, quia tu es Christus filius Dei; idest quia ipsa vita aeterna tu es, et non das in carne et sanguine tuo nisi quod es.

Chrysostomus. quia vero petrus dixerat et nos credimus, dominus de collegio credentium excipit iudam; unde sequitur respondit eis iesus: nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est? quod autem dicit, tale est. Ne aestimetis quod quia secuti estis me, non redarguam malos. Dignum autem est hic quaerere, quare nunc nihil dicunt discipuli; sed postea formidantes dicunt: numquid ego sum, domine? sed nondum petrus audierat: vade retro me, satana, et propter hoc timorem non habuit. Nunc etiam non dicit unus ex vobis me tradet, sed diabolus est: ideo nesciebant quod dicebatur; sed malitiam aestimabant vituperari solum. Accusant autem hic Christum gentiles insipienter: non enim electio eius vim infert his quae futura sunt; sed in voluntate situm est salvari et perire.

Beda. Vel dicendum, quod ad aliud elegit undecim, et ad aliud unum; undecim elegit, ut in apostolica dignitate perseverarent; unum elegit, ut per proditionis eius officium salutem operaretur humani generis.

Augustinus. electus enim est iste, de quo nolente et nesciente magnum aliquid boni fieret. Sicut enim iniqui male utuntur bonis operibus Dei, sic e contra deus bene utitur malis operibus hominum. quid iuda peius? sed malo eius bene usus est dominus: tradi se pertulit, ut nos redimeret. Potest etiam sic intelligi quod ait duodecim elegi: quia consecratus est duodenarius numerus eorum, qui per quatuor cardines mundi trinitatem fuerant denuntiaturi. Non autem quia periit inde unus, ideo illius numeri honor ademptus est: nam in locum pereuntis alius subrogatus est.

Gregorius moralium. capitis autem nomine censetur corpus, cum de perverso homine dicitur unus ex vobis diabolus est; unde evangelista exponens subdit dicebat autem de iuda simonis iscariotis: hic enim erat traditurus eum, cum esset unus de duodecim.

Chrysostomus. Considera Christi sapientiam: neque enim Christus eum manifestum fecit, ne inverecundum faciat, et sic litigiosior fiat; neque eum latere permisit, ne aestimans se latere, sine timore operaretur.


IOANNES 7,1-8


12701 (Jn 7,1-8)

Augustinus in Ioannem. Futurum erat ut aliquis fidelis Christi absconderet se, ne a persecutoribus inveniretur; et ne illi pro crimine obiceretur latibulum, praecessit in capite quod in membro confirmaretur; unde dicitur post haec autem ambulabat iesus in galilaeam: non enim volebat in iudaeam ambulare, quia quaerebant eum iudaei interficere.

Beda. haec verborum connexio talis est, ut intelligamus quoniam in medio multa geri et fieri potuerunt. Iudaea autem et galilaea regiones sunt palaestinae provinciae, sed iudaea dicta est a tribu iuda: non tamen solum illa regio quam tribus iuda, sed et illa quam tribus beniamin possidebat, iudaea dicta est, quia ex tribu iuda reges oriebantur. Galilaea vero dicitur, eo quod lacteum populum, idest candidum, gignat: galilaea enim graece, latine lac dicitur.

Augustinus. sic autem hoc dominus dixit, quasi non posset ambulare inter iudaeos, et non occidi a iudaeis; hanc enim potentiam quando voluit demonstravit; sed infirmitati nostrae praebebat exemplum: non ipse perdiderat potestatem, sed nostram consolabatur fragilitatem.

Chrysostomus in Ioannem. Sed et illud est dicere, quoniam quae deitatis erant ostendebat, et quae humanitatis: etenim fugiebat persecutores ut homo, et apparebat eis ut deus, utrumque vere existens.

Theophylactus. Secessit etiam nunc in galilaeam, quia nondum passionis aderat tempus: unde vanum reputabat in medio inimicorum manere, et magis ipsos ad odium incitare; unde et consequenter tempus describitur, cum subditur erat autem in proximo dies festus iudaeorum, scenopegia.

Augustinus. Quid sit scenopegia, qui scripturas legerunt noverunt. faciebant tabernacula in die festo ad similitudinem tabernaculorum, in quibus habitaverunt, cum ex aegypto educti peregrinarentur in eremo. Celebrabant ex hoc diem festum, reminiscentes beneficiorum domini, qui tamen occisuri erant dominum. appellabatur autem apud iudaeos dies festus, cum tamen non esset unus, sed plures.

Chrysostomus. Ostendit igitur per hoc evangelista, quoniam multum tempus praetermisit. Cum enim dominus sedit in monte, erat prope dies festus paschae. Hic autem scenopegiae meminit, et in quinque intermediis mensibus nihil aliud nobis enarravit, nisi miraculum panum et allocutionem factam ad eos qui comederunt. Quia enim indeficienter signa faciebat et disputabat, non poterant evangelistae omnia enumerare; sed ista praecipue studuerunt dicere pro quibus aut querela aut contradictio quaedam a iudaeis subsequebatur; quod et hic apparet.

Theophylactus. quia enim fratres eius viderant ipsum non esse paratum ad descendendum, subditur dixerunt autem fratres eius ad eum: transi hinc et vade in iudaeam.

Beda. Ac si dicant: tu signa facis, et pauci ea vident; transi ergo ad regiam urbem, ubi sunt principes, ut, visis signis, laudem consequaris ab eis. Sed quia non omnes discipuli semper dominum sequebantur, sed eorum multi in iudaea erant, ideo subdunt ut et discipuli tui videant opera tua quae facis.

Theophylactus. idest, turbae quae sequuntur te: non enim de duodecim dicunt discipulis, sed de aliis qui conversabantur cum illo.

Augustinus in Ioannem. cum autem auditis fratres domini, mariae cogitate consanguinitatem non iterum parientis ullam propaginem. Sicut enim in sepulchro, ubi positum est corpus domini, nec ante, nec postea mortuus iacuit, sic uterus mariae nec ante, nec postea quidquam mortale concepit. Opera quidem domini discipulos non latebant, sed istos latebant; et ideo dicebant ut discipuli tui videant opera tua quae facis. Loquebantur autem prudentiam carnis, verbo quod caro factum est; unde et subdunt nemo quippe in occulto aliquid facit, et quaerit ipse in palam esse. Si hoc facis, manifesta teipsum mundo; quasi dicant: facis miracula: appare hominibus, ut laudari possis ab hominibus: nam qui eum videntur monere, gloriae ipsius consulunt: et quia humanam gloriam requirebant, in eum non credebant; unde sequitur neque enim fratres eius credebant in eum; Christum enim consanguineum potuerunt habere; credere autem in eum ipsa propinquitate fastidierunt.

Chrysostomus. Dignum est autem mirari evangelistarum morem veritatis amicum, qualiter non verecundantur dicere ea quae magistro videntur inferre iniuriam, sed hoc maxime studuerunt enuntiare. Non enim parvam habet detractionem quod fratres eius discredebant. et videtur initium verborum quasi amicorum esse; multae autem amaritudinis erant quae dicebantur: quia de formidine et de amore gloriae eum notant; nam dicunt nemo in occulto aliquid facit: quod erat formidinem incusantium, et simul suspicantium quae fiebant non vere facta esse. Per hoc autem quod dicunt et quaerit ipse in palam esse, amorem gloriae in eo notant. Christus autem mansuete eis respondit, docens nos non indigne ferre, si aliqui etiam viles nobis consilientur; sequitur enim dicit eis iesus: tempus meum nondum advenit; tempus autem vestrum semper est paratum.

Beda. Ne autem videatur hoc contrarium ei quod apostolus dicit: at ubi venit plenitudo temporis, misit deus filium suum, referendum est quod hic dicitur, non ad tempus nativitatis, sed ad tempus glorificationis.

Augustinus. Dabant enim illi consilium consequendae gloriae, veluti saeculariter, et terreno affectu monentes, ne esset ignobilis et latitaret. Sed dominus voluit ad ipsam celsitudinem per humilitatem viam sternere; dicit ergo tempus meum, idest gloriae meae, qua veniam in altitudine iudicaturus, nondum venit; tempus autem vestrum, idest, mundi gloria, semper est paratum. Et quoniam nos domini corpus sumus, quando nobis insultant amatores huius saeculi, dicamus eis: tempus vestrum adest paratum, tempus nostrum nondum advenit: excelsa enim patria, humilis via. Qui recusat viam, quid quaerit patriam? Chrysostomus. vel aliter. Videtur mihi aliud occulte insinuare: fortassis enim eum prodere volebant, et tradere iudaeis; ideo dicit tempus meum nondum advenit, hoc est tempus crucis et mortis; tempus autem vestrum semper est paratum: quia etsi vos semper sitis cum iudaeis, non interficient vos, eadem cum illis zelantes; unde sequitur non potest vos odisse mundus; me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt; quasi dicat: qualiter mundus eos odit qui eadem cum ipso volunt, et pro eisdem student? me autem odit, quoniam redarguo eum. Intantum ergo gloriam hominum non quaero, quod non praetermitto eos redarguere; licet sciam ex hoc odium nasci et mortem intentari. Per hoc etiam ostendit quod odium iudaeorum contra eum concitabat publica redargutio, non autem sabbati solutio.

Theophylactus. Vel dominus contra duo de quibus illi eum arguebant, alia duo inducit. Contra formidinem quidem dicit, quod opera mundi redarguit, idest opera eorum qui mundana sapiunt: quod non faceret, si formidolosus esset; sed contra inanem gloriam misit illos ad festum; unde sequitur vos ascendite ad diem festum hunc: nam si vanae gloriae passione detineretur, retinuisset eos secum: nam gloriae cupidi consueverunt multos habere qui sequantur eos.

Chrysostomus. hoc etiam dicit ostendens quod eis blandiri non vult, sed concedit eis iudaica facere.

Augustinus. Vel aliter. Vos ascendite ad diem festum hunc, ubi gloriam humanam quaeritis, ubi extendere vultis carnalia gaudia, non cogitare caelestia. sequitur ego autem non ascendam ad diem festum istum.

Chrysostomus. scilicet modo vobiscum; quia meum tempus nondum impletum est: in futuro enim pascha crucifigendus erat.

Augustinus in Ioannem. Vel meum tempus, idest gloriae meae, nondum advenit: ipse erit dies festus meus, non diebus istis percurrens, et transiens; sed permanens in aeternum. Ipsa erit festivitas et gaudium sine fine, aeternitas sine labore, serenitas sine nube.



Th. Aq. Catena aurea 12647