Th. Aq. Catena aurea 13321

IOANNES 13,21-30


13321 (Jn 13,21-30)

Chrysostomus in Ioannem. quia dominus apostolis debentibus orbem terrarum universum percurrere, exhibuerat duplicem consolationem praedictam, cogitans quod utraque proditor privatus est, turbatur; et hoc significat evangelista dicens cum haec dixisset iesus, turbatus est spiritu, et protestatus est, et dixit: amen, amen, dico vobis, quia unus ex vobis me tradet.

Augustinus in Ioannem. non illi hoc tunc primum venit in mentem; sed quia proditorem iam fuerat expressurus, ut non lateret in ceteris, ideo turbatus est spiritu: et quia ipse traditor iam fuerat exiturus, ut iudaeos, quibus dominus ab eo traderetur, adduceret. Turbavit eum imminens passio, et periculum proximorum, et traditoris impendentes manus, cuius fuerat praecognitus animus. hoc etiam dominus significare sua turbatione dignatus est, quod quando ex falsis fratribus aliquos separari, etiam ante messem, urgens causa compellit, fieri sine ecclesiae turbatione non possit. Turbatus est autem non carne, sed spiritu: spiritus enim in huiusmodi scandalis non perversitate, sed caritate turbatur; ne forte in separatione aliquorum zizaniorum, simul aliquod eradicetur et triticum. Sive ergo ipsum iudam pereuntem miserando, sive sua morte appropinquante, turbatus est; non animi infirmitate, sed potestate turbatur: non enim aliquo cogente turbatur, sed turbavit semetipsum, ut supra dictum est. Quod autem turbatur, infirmos in suo corpore, hoc est in sua ecclesia, consolatur, ut si qui suorum morte imminente turbantur, non se reprobos putent.

Origenes in Ioannem. in eo enim quod dicit turbatus est spiritu, quod humanum est, scilicet passio, proveniebat ab exuberantia spiritus: si enim sanctus quilibet in spiritu vivit, et agit, et patitur, quanto magis haec dicenda sunt de iesu sanctorum praemiatore? Augustinus. Pereant igitur argumenta stoicorum, qui negant in sapientem cadere perturbationem animorum; qui profecto, sicut vanitatem aestimant veritatem, sic stuporem deputant sanitatem. turbetur plane animus Christiani, non miseria, sed misericordia. Dicit autem unus ex vobis, numero, non merito; specie, non virtute.

Chrysostomus in Ioannem. quia vero non nominatim dixit, rursum in omnes inducit timorem; unde sequitur aspiciebant ergo discipuli ad invicem, haesitantes de quo diceret. Et nimirum nullius sibi ipsis conscii mali, tamen enuntiationem Christi propriis cogitationibus credibiliorem putabant.

Augustinus in Ioannem. sic etiam in eis erat erga magistrum suum pia caritas, ut tamen eos humana, alterum de altero, stimularet infirmitas.

Origenes. Reminiscebantur etiam, ut homines existentes, quoniam alterabilis est affectus adhuc provectorum, ac susceptibilis appetitus contrariorum his quae prius voluerant.

Chrysostomus. Omnibus autem trementibus, et ipso vertice, scilicet petro, formidante, Ioannes velut dilectus recubuit in sinu iesu; unde sequitur erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu iesu, quem diligebat iesus.

Augustinus. ipse est Ioannes, cuius est hoc evangelium, sicut postea manifestat. erat enim haec eorum consuetudo qui sacras nobis litteras ministrarunt, ut quando ab aliquo eorum divina narrabatur historia, cum ad seipsum veniret, tamquam de alio loqueretur. Quid enim deperit veritati, quando et res ipsa dicitur, et quodammodo dicentis iactantia devitatur? Chrysostomus. si autem huiusmodi familiaritatis causam quaeris discere, amoris res erat: propterea dicit quem diligebat iesus: quamvis enim et alii amarentur, tamen iste plus aliis.

Origenes. Aestimo autem quod etiam hoc protendit, quod Ioannes recumbens verbo, ac in secretioribus pausans, incumbebat gremio verbi.

Chrysostomus. Volebat etiam ostendere seipsum esse alienum a crimine; et hoc etiam dicit, ne aestimes quod petrus ei ut maiori existenti innueret; nam sequitur innuit ergo huic simon petrus, et dicit ei: quis est de quo dicit? ubique enim invenitur petrus ab amore impetum faciens; et quia primo increpatus est non locutus est, sed mediante Ioanne vult discere. Ubique enim scriptura ostendit petrum fervidum, et familiaritatem habentem ad Ioannem.

Augustinus. Notanda autem locutio est, dicere aliquid non sonando, sed tantummodo innuendo: innuit, inquit, et dicit; idest, innuendo dicit. Si enim cogitando aliquid dicitur, sicut illud: dixerunt apud semetipsos, quanto magis innuendo, ubi iam foris qualibuscumque signis promitur quod fuerit corde conceptum? Origenes in Ioannem. vel primo innuit, et deinde non contentus nutu, dixit illi: dic quis sit de quo dicit. sequitur itaque cum recubuisset ille super pectus iesu, dicit ei: domine, quis est? Augustinus in Ioannem. quod autem nunc supra pectus dicit, paulo supra dixerat in sinu. Vel aliter. Primo quidem iacens in sinu iesu, superascendit, et incubuit supra pectus; quasi si non incubuisset in pectore, sed remansisset iacens in sinu, nequaquam dominus ei tradidisset verbum quod petrus scire cupierat. per hoc ergo quod ultimo supra pectus incubuit, exprimitur tamquam per maiorem et abundantiorem gratiam, specialis iesu discipulus esse.

Beda. Quod autem in sinu et supra pectus recubuit, non solum fuit praesentis amoris indicium, sed etiam futurae rei signum: quod scilicet inde vocem sumeret, quam postmodum cunctis saeculis inauditam emitteret.

Augustinus. per sinum enim quid aliud significatur quam secretum? hic est utique pectoris sinus, sapientiae secretum.

Chrysostomus. Neque autem tunc nominatim proditorem dominus manifestavit; nam sequitur respondit iesus: ille est cui intinctum panem porrexero. et modus ipse manifestationis conversurus erat: quia enim ob mensationem verecundatus non est, eodem pane communicans verecundari debuit. sequitur et cum intinxisset panem, dedit iudae simonis iscariotis. Non, ut putant quidam negligenter legentes, tunc iudas solus Christi corpus accepit: intelligendum est enim quod iam eis omnibus distribuerat dominus sacramenta corporis et sanguinis sui, ubi et ipse iudas erat, sicut lucas narrat; at demum ad hoc ventum est, ubi secundum narrationem Ioannis dominus per buccellam tinctam atque porrectam suum exprimit traditorem; fortassis per panis tinctionem illius significans fictionem: non enim omnia quae tinguntur abluuntur: sed ut inficiantur, nonnulla tinguntur. si autem bonum aliquid haec significat tinctio, eidem bono ingratum merito est secuta damnatio; sequitur enim et post buccellam, tunc introivit in eum satanas.

Origenes in Ioannem. attende quod primo quidem non introivit satanas in iudam, sed immisit in cor eius solum ut proderet praeceptorem, post panem autem in eum ingressus est. Quamobrem nobis cavendum est ne diabolus intrudat in cor nostrum aliquid ignitorum telorum suorum: nam si intruserit, insidiatur deinde ut et ipse introeat.

Chrysostomus. donec enim fuit in collegio, non audebat insilire, sed extrorsum immittebat; quando vero eum manifestum fecit et expulit, libere in eum de cetero exilivit.

Augustinus. Vel intravit in eum, ut sibi iam traditum plenius possideret: neque enim non in illo erat quando ad iudaeos de pretio tradendi dominum pactus est, cum lucas dicat: intravit autem satanas in iudam; et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum. Talis iam venerat ad coenandum; sed post panem introivit in eum, non ut adhuc alienum tentaret, sed ut proprium possideret.

Origenes. Decebat enim, ut aestimo, propter panis exhibitionem auferri ab indigno bonum quod se habere credebat; quo privatus, factus est capax ingressus satanae in ipsum.

Augustinus in Ioannem. dicunt autem aliqui: ita ne hoc meruit panis porrectus de mensa Christi, ut post illum intraret in discipulum satanas? quibus respondemus, hinc potius nos doceri quam sit cavendum male accipere bonum: si enim corripitur qui non diiudicat, hoc est non discernit a ceteris cibis domini corpus, quomodo damnatus qui ad eius mensam fingens se amicum, accedit inimicus? sequitur et dicit ei iesus: quod facis, fac citius.

Origenes. Cui autem id ambiguum est quoniam potuit vel iudae vel satanae dominus dixisse quod facis, citius, provocans adversarium ad pugnam, vel proditorem ad subministrandum dispensationi quae erat futura salubris saeculo? quam non amplius tardari nec protrahi, sed pro posse maturari volebat.

Augustinus. non tamen praecepit facinus, sed praedixit: non tam in perniciem perfidi saeviendo, quam ad salutem fidelium festinando.

Chrysostomus. hoc enim quod dicit quod facis, fac citius, non praecipientis est neque consiliantis, sed exprobrantis, et ostendentis quoniam ipse nolebat suam proditionem impedire. sequitur hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei. Multam utique quis hic dubitationem inveniet, si interrogantibus discipulis: quis est? dixit: cui ego intingens panem dabo, et tamen non intellexerunt: nisi dicatur, quod latenter dixit, ut nullus audiret; et propterea supra pectus Ioannes residens interrogat, quasi ad aurem, ut non fieret proditor manifestus. fortasse enim si Christus eum manifestum fecisset, petrus utique eum interfecisset. propterea dicit, quod nullus cognovit recumbentium, sed neque Ioannes: nequaquam enim putavit quod discipulus in tantum iniquitatis prodiret: quia enim procul a tali iniquitate erat, non de aliis hoc suspicabatur. Veram igitur causam eorum quae a Christo dicta sunt ignoraverunt. quid autem aestimarent, ostendit evangelista, cum subdit quidam putabant, quia loculos habebat iudas, quod dixisset ei iesus: eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum; aut ut egenis aliquid daret.

Augustinus. Habebat ergo dominus loculos, et a fidelibus oblata conservans, et suorum necessitatibus, et aliis indigentibus tribuebat. Tunc primum ecclesiasticae pecuniae forma est instituta, ut intelligeremus, quod praecepit non cogitandum esse de crastino, non ad hoc esse praeceptum ut nihil pecuniae servetur a sanctis; sed ne Deo propter ista serviatur, et propter inopiae timorem iustitia deseratur.

Chrysostomus in Ioannem. et nimirum nullus discipulorum pecunias afferebat; sed per hoc quod dicit hic, occulte insinuat quod quaedam mulieres eum de suis facultatibus nutriebant. qui autem non peram, non virgam, non aes iubet deferre, loculos ferebat ad inopum ministerium; ut discas quoniam valde pauperem et mundo crucifixum, huius oportet partis multam facere procurationem; multa enim ad nostram dispensans doctrinam agebat.

Origenes. sic igitur iudae salvator dicebat quod facis, fac citius; ac proditor in hoc tantum ad praesens obedivit magistro: accepto namque pane, nullam traxit moram; unde sequitur cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Et revera exiit, non solum recedendo de domo in qua tenebatur; sed omnino egressus est a iesu. Ego autem opinor, quod post panem ingressus satanas in iudam, non tolerabat in eodem loco cum iesu esse: nulla namque conformitas est iesu ad satanam. Non frustra autem requiram, quare super hoc quod est et accipiens panem, non adicitur: et manducans. numquid igitur accepto pane non manducavit iudas? post panem enim forsan acceptum a iuda, non esum, qui semel in cor eius immiserat ut magistrum prodat, timore ductus ne quod immissum fuerat evanesceret usu panis, quam cito panem iudas recepit, introivit in eum, et statim domum excessit. Aliter quoque non inepte dicetur, quod sicut qui indigne manducat panem domini, aut bibit eius calicem, in praeiudicium sibi comedit atque bibit; sic panis iesu datus aliis fuit ad salutem, iudae in damnum, ut post panem intraret in eum satanas.

Chrysostomus. Subdit autem erat autem nox, ut discas iudae temeritatem, quoniam neque tempus eum tenuit ab impetu.

Origenes in Ioannem. nox etiam sensibilis instar extitit obductae noctis in anima iudae.

Gregorius moralium. A qualitate enim temporis, finis exprimitur actionis: dum non rediturus ad veniam, ad traditionis perfidiam nocte iudas exisse perhibetur.


IOANNES 13,31-32


13331 (Jn 13,31-32)

Origenes in Ioannem. Post evenientia ex prodigiis, nec non ex transfiguratione praeconia, initium glorificandi filii hominis fuit exitus iudae a loco ubi morabatur iesus, cum satana, qui eum ingressus est; unde dicitur cum ergo exisset, dixit iesus: nunc clarificatus est filius hominis. Non enim immortalis unigeniti verbi, sed hominis qui factus est ex semine David, gloria hic narratur. Si enim in morte Christi glorificantis Deum illud verum est: exuens principatus et potestates, traduxit confidenter triumphans in ligno, et illud: concilians per sanguinem crucis suae sive quae in terris sive quae in caelis sunt, in his omnibus glorificatus est filius hominis, Deo etiam glorificato in eo; unde sequitur et deus clarificatus est in eo; quia non est Christum glorificari, nisi cum eo quoque glorificetur et pater. At quoniam quicumque glorificatur, ab aliquo glorificatur; si quaeras de eo quod clarificatus est filius hominis, a quo, respondens subdit si deus clarificatus est in eo, et deus clarificabit eum in semetipso.

Chrysostomus in Ioannem. hoc est per seipsum, non per alium. sequitur et continuo clarificabit eum: quasi dicat: non post longum tempus, sed confestim in ipsa cruce ea quae clara sunt apparebunt. Sol namque aversus est, petrae scissae sunt, multa corpora eorum qui dormierant surrexerunt. Hac autem via eas quae ceciderant, cogitationes discipulorum restituit, et suadet non solum non tristari, sed etiam laetari.

Augustinus in Ioannem. vel aliter. Exeunte immundo, omnes mundi cum suo mundatore manserunt. tale aliquid erit cum zizaniis a tritico separatis, iusti fulgebunt sicut sol in regno patris sui. Hoc futurum praevidens dominus discedente iuda, tamquam zizaniis separatis, remanentibus tamquam tritico apostolis sanctis, dixit nunc clarificatus est filius hominis: tamquam diceret: ecce in illa mea clarificatione quid erit, ubi malorum nullus erit, ubi bonorum nullus perit. Sic autem non est dictum: nunc significata est clarificatio filii hominis; sed nunc clarificatus est filius hominis: sicut non est dictum: petra significat Christum; sed petra erat Christus. Solet enim loqui scriptura, res significantes, tamquam illa quae significantur appellans. Est autem clarificatio filii hominis, ut deus clarificetur in eo; unde adiungit et deus clarificatus est in eo. denique tamquam ista exponens, adiungit et dicit si filius clarificatus est in eo, quia non venit facere voluntatem suam, sed voluntatem eius qui eum misit et deus clarificabit eum in semetipso, ut natura humana, quae ab aeterno verbo suscepta est, etiam immortali aeternitati donetur. sequitur et continuo clarificabit eum; resurrectionem scilicet suam, non sicut nostram in fine saeculi, sed continuo futuram, hac attestatione praedicens. Potest et de ista clarificatione dictum videri nunc clarificatus est filius hominis; ut quod ait nunc, non ad imminentem passionem, sed ad vicinam resurrectionem pertinere credatur; tamquam fuerit factum quod erat tam proxime iam futurum.

Hilarius de trin.. Quod autem deus in eo glorificatus est, ad corporis gloriam spectat, per quam Dei intellecta est gloria, quasi corpus ex naturae divinae consociatione gloriam mutuaret. Quod vero quia glorificatus in eo deus est, ideo glorificavit eum in se, ut qui regnat in gloria quae ex Dei gloria est, ipse exinde in Dei gloriam transeat, toto iam in Deo ex ea qua homo est dispensatione mansuro. Nec sane de tempore tacuit, dicens et continuo clarificabit eum: ut quia prodeunte ad proditionem iuda, gloriam quae sibi post passionem, consecuta resurrectione, futura esset, significasset in praesens, eam qua in se deus eum clarificaturus esset, in posterum reservaret, Dei in eo gloria per virtutem resurrectionis ostensa; ipso vero in Dei gloria ex subiectionis dispensatione mansuro. Hilarius de trin.. Primam autem significationem huius dicti non ambiguam existimo, cum ait nunc clarificatus est filius hominis: gloria enim non verbo, sed carni acquirebatur. Hoc vero quod sequitur, et deus clarificatus est in eo, quid significet interrogo; et cum non alius sit filius hominis, neque alius filius Dei: verbum enim caro factum est, requiro quis in hoc filio hominis, qui et filius Dei est, glorificatus sit deus. Et videamus quid sit hoc quod tertio dicitur si deus clarificatus est in eo, et deus clarificabit eum in semetipso. Homo utique non per se glorificatur, neque rursum qui in homine glorificatur deus, licet gloriam accipiat, non tamen aliud ipse quam deus est. Utique aut Christum necesse est esse qui glorificatur in carne, aut patrem qui glorificatur in Christo. Si Christus est deus, certe Christus est qui glorificatur in carne: si pater, sacramentum est unitatis, cum pater glorificatur in filio. De eo vero quod glorificatum in filio hominis Deum deus glorificat in seipso, in quo relicta facultas exerendae impietatis existimatur, ne secundum naturae veritatem verus deus Christus sit? numquid enim extra se est quod glorificat in seipso? quem enim in seipso pater glorificat, in eius gloria confitendus est; et qui in patris gloria glorificandus est, in his intelligendus est esse in quibus est pater.

Origenes in Ioannem. vel aliter. Nomen gloriae non hic accipitur iuxta quosdam paganorum, qui definiunt gloriam esse a pluribus collata praeconia. Palam est enim quod hoc aliud est ab eo quod in exodo dicitur, quod gloria Dei repletum est tabernaculum, et quod aspectus moysi glorificatus erat: quantum enim ad corporalia divinior quaedam apparitio contigit in tabernaculo, necnon in facie moysi cum Deo locuti; quantum ad anagogiam vero gloria Dei dicitur esse quae apparuit: quoniam deificatus ac transcendens cuncta materialia intellectus, ut scrutetur divinam visionem in his quae cernit, deificatur: ut hoc sit tropice quod glorificata est facies moysi, eo facto divino secundum intellectum. nulla autem comparatio fuit excellentiae Christi ad cognitionem moysi glorificantem faciem animae eius: totius enim divinae gloriae fulgorem esse filium aestimo, dicente paulo: qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius; quinimmo proveniunt ab hac totius gloriae luce singulares splendores ad totam rationalem creaturam: non enim arbitror quempiam totum posse capere totius divinae gloriae fulgorem, nisi filium eius. Inquantum igitur non erat notus filius mundo, nondum in mundo glorificatus erat; cum autem pater aliquibus de mundo existentibus tradidit iesu notitiam, tunc glorificatus est filius hominis in his qui cognoverunt eum; et hoc dedit gloriam cognoscentibus: nam qui libera facie divinam gloriam intuentur, secundum eamdem transfigurantur imaginem a gloria glorificati in glorificantium gloriam. Cum igitur appropinquavit ad eam dispensationem, qua mundo notus debebat gloriam promereri in gloria glorificantium ipsum, ait nunc clarificatus est filius hominis. Et quia nullus novit patrem nisi filius, et cui revelaverit filius, debebat autem ex dispensatione depromere patrem filius, ob hoc etiam deus glorificatus in illo dignoscitur. vel hoc quod est et deus clarificatus est in eo, cum illo perscrutaberis: qui me videt, et patrem meum videt: nam videbitur in verbo, cum deus existat, et imago invisibilis Dei, qui genuit eum pater. amplius autem sic quoque clarius quae sunt in hoc loco capientur. Velut enim per quosdam nomen Dei blasphematur in gentibus, sic per sanctos, quorum bona gesta coram hominibus plenissime discernuntur, celsi patris nomen extollitur. In quo vero adeo glorificatus est, ut in iesu, dum peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore eius? cum ergo talis est filius, glorificatus est, et deus glorificatus est in eo. at si deus in eo glorificatus est, recompensat ei pater maius illo quod filius hominis exercuit. Longe enim superstans est gloria in filio hominis cum glorificat eum pater, quam in patre cum in illo glorificatus est: et decebat praepotentem maiorem rependere gloriam. Deinceps quoniam statim haec erant futura (dico autem filium hominis in Deo glorificari), ob hoc subiecit et continuo glorificabit eum.


IOANNES 13,33-35


13333 (Jn 13,33-35)

Augustinus in Ioannem. cum dixisset superius: et continuo clarificabit eum, ne putarent quod sic eum clarificaturus esset deus ut non eis coniungeretur ulterius ea conversatione quae in terra est, adiecit, atque ait filioli, adhuc modicum vobiscum sum; tamquam diceret: continuo quidem resurrectione clarificabor, non tamen continuo ascensurus in coelum. Sicut enim scriptum est in actibus apostolorum, fuit cum eis post resurrectionem quadraginta dies. Hos igitur quadraginta dies significavit dicendo adhuc modicum vobiscum sum.

Origenes in Ioannem. per hoc autem quod dicit filioli, ostendit adhuc imminentem animabus eorum parvitatem. Hi autem quibus nunc dicit filioli, post resurrectionem fiunt fratres: sicut et antequam essent filioli, fuerunt servi.

Augustinus. Potest etiam et sic intelligi: adhuc sicut vos in hac infirmitate carnis etiam ipse sum, donec scilicet moreretur atque resurgeret. Cum illis quidem fuit postquam resurrexit, exhibitione praesentiae corporalis; sed non cum illis fuit consortio infirmitatis humanae. apud alium enim evangelistam post resurrectionem ait: haec locutus sum vobis, dum adhuc essem vobiscum; idest, in carne mortali cum essem sicut et vos. Tunc enim in eadem quidem carne erat, sed cum illis in eadem mortalitate iam non erat. Est et alia divina praesentia sensibus ignota mortalibus, de qua idem dicit: ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Hoc non est adhuc modicum sum vobiscum: non enim modicum est usque ad consummationem saeculi; aut si et hoc modicum est, quia in oculis Dei mille anni sunt dies unus, non tamen hoc significare voluisse credendus est nunc, quando secutus adiunxit quo ego vado, vos non potestis venire. numquid enim post consummationem saeculi, quo ipse vadit, venire non poterant? de quibus postea dicturus est: pater, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum.

Origenes in Ioannem. Intrinsecus autem sciscitaberis, an post multum non fuit cum eis: non ideo quod non aderat illis secundum carnem; sed eo modico consummato, vos scandalizabimini in me in ista nocte, et sic non erit cum eis qui cum dignis tantummodo conversatur. Sed si cum eis non erat, nihilominus ipsi quaesituri erant iesum; velut petrus post negationem graviter plorabat quaerens puto iesum; et ideo sequitur quaeritis me, et, sicut dixi iudaeis, quo ego vado vos non potestis venire. quaerere iesum, est verbum quaerere, sapientiam, iustitiam, veritatem, divinam virtutem, quae omnia Christus est. Volentibus ergo discipulis sequi iesum: non quippe velut rudiores arbitrantur corporaliter, sed ut significat illud: qui non tollit crucem suam et sequitur me, non potest meus esse discipulus, ait nunc dominus quo ego vado vos non potestis venire; nam etsi vellent sequi verbum et illud confiteri, tamen nondum erant validi circa hoc: cum nondum esset spiritus datus, eo quod iesus non erat glorificatus.

Augustinus. Vel hoc dicit, quia adhuc minus idonei erant sequi moriturum dominum pro iustitia: quomodo enim iam fuerant secuturi martyrio non maturi? aut iturum dominum ad immortalitatem carnis, quomodo iam fuerant secuturi, non quandolibet morituri, sed in fine saeculi resurrecturi? aut iturum dominum ad sinum patris quomodo iam erant secuturi, cum esse nemo possit in illa felicitate nisi perfectus in caritate? iudaeis autem cum hoc diceret, non addidit modo. Ipsi autem non poterant venire tunc quo ille ibat, sed poterant postea; et ideo subdit et vobis dico: modo.

Origenes. quasi dicat: et vobis dico non absque additione huius adverbii modo. iudaei namque, quos praevidebat in suis facinoribus morituros, in brevi tempore non valebant pergere quo iesus ibat: sed discipuli post breve tempus poterant sequi verbum.

Chrysostomus in Ioannem. ne autem audientes discipuli: sicut dixi iudaeis, aestiment similiter et in eos dictum esse, adiecit filioli.

Origenes in Ioannem. Quod est exprimentis imminentem adhuc animae discipulorum modicitatem. Fiunt autem post resurrectionem hi quibus dixit filioli, fratres; sicut et prius servi fuerant antequam essent filioli.

Chrysostomus. Hoc autem dicit eum qui in seipsum est, erigens discipulorum amorem. Cum enim viderimus aliquos dilectissimorum discedentes, exardescimus, et maxime cum viderimus eos in locum abeuntes in quem non est possibile nobis abire. Simul etiam ostendit quoniam mors eius quaedam translatio est et transpositio melior ad loca mortalia corpora non suscipientia.

Augustinus in Ioannem. docens autem quomodo idonei esse possint pergere quo ille antecedebat, subiungit mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem. Nonne iam hoc erat mandatum in antiqua lege Dei, ubi scriptum est: diliges proximum tuum tamquam teipsum? cur ergo novum mandatum appellatur a domino? an quia exuto vetere induit nos hominem novum? innovat quippe audientem, vel potius obedientem, non omnis, sed ista dilectio, quam dominus, ut a carnali dilectione distingueret, addidit sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem: non sicut se diligunt qui corrumpunt, nec sicut se diligunt homines, quia homines sunt; sed sicut se diligunt qui Dei sunt et filii altissimi omnes, ut sint filio eius unico fratres, ea dilectione invicem diligentes qua ipse dilexit eos, perducturus eos ad illum finem ubi satiabitur in bonis desiderium eorum.

Chrysostomus. Vel dicit sicut dilexi vos: non enim praeexistentibus vestris iustitiis debitum vobis reddidi, sed ipse incepi: ita et vos benefacere oportet, etiam nihil debentes.

Augustinus. noli autem putare illud maius praetermissum esse mandatum, quo praecipitur ut diligamus dominum Deum nostrum; sed bene intelligentibus utrumque invenitur in singulis: nam et qui diligit Deum, non eum potest contemnere praecipientem ut diligat proximum; et qui superne ac spiritualiter diligit proximum, quid in eo diligit nisi Deum? ipsa est dilectio, quam ab omni mundana dilectione distinguendo addidit dominus sicut dilexi vos. Quid enim nisi Deum dilexit in nobis, non quem habebamus, sed ut haberemus? sic ergo et nos invicem diligamus, ut quantum possumus, invicem ad habendum in nobis Deum cura dilectionis attrahamus.

Chrysostomus. praetermittens autem miracula quae erant facturi, ab amore eos designat, subdens in hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem: hoc enim est quod maxime homines sanctos ostendit; hos enim dicit esse discipulos.

Augustinus. tamquam diceret: alia munera mea habent vobiscum etiam non mei, non solum naturam, vitam, sensum, rationem, et eam salutem quae hominibus pecoribusque communis est; verum etiam linguam, sacramenta, prophetiam, scientiam, fidem, distributionem rerum suarum pauperibus, et traditionem corporis sui, ut ardeant; sed quoniam caritatem non habent, ut cymbala concrepant, nihil sunt, nihil eis prodest.


IOANNES 13,36-38


13336 (Jn 13,36-38)

Chrysostomus in Ioannem. magnus amor, et ipso igne vehementior; et nulla est prohibitio quae eius promptum impetum detinere possit. Ardentissimus itaque petrus audiens: quo ego vado vos non potestis venire, eum interrogavit; unde sequitur dicit ei simon petrus: domine, quo vadis? Augustinus in Ioannem. sic utique hoc dixit magistro discipulus tamquam sequi paratus: propterea dominus, qui eius animum vidit, sic ei respondit; nam sequitur respondit ei iesus: quo ego vado, non potes me modo sequi. Dilationem intulit, non spem abstulit, sed eam sequenti voce firmavit, dicens sequeris autem postea. Quid festinas, petre? nondum te suo spiritu solidaverat petra: noli extolli praesumendo, non potes modo: noli deici desperando; sequeris enim postea.

Chrysostomus. audiens autem hoc petrus, neque ita desiderium detinuit, sed benignam spem accipiens properat: et quia timorem excussit proditionis, cum securitate per seipsum de reliquo interrogat, aliis silentibus; unde sequitur dicit ei petrus: quare non possum te modo sequi? animam meam pro te ponam. Quid dicis, petre? dixi quoniam non potes, et tu dicis quoniam possum; quocirca scies per experientiam quoniam nihil est tuus amor, nisi praesente superna liberatione; unde sequitur respondit iesus: animam tuam pro me pones? Beda. Quae sententia duobus modis potest pronuntiari: uno modo affirmando, ac si dicat: animam tuam pro me pones; sed nunc timendo mortem carnis, animae mortem incurres; alio modo insultando, quasi diceret: Augustinus. ita ne facies pro me, quod nondum ego pro te? praeire potes, qui sequi non potes? quid tantum praesumis? audi quis sis: amen, amen, dico tibi: non cantabit gallus, donec ter me neges. Qui mihi promittis mortem tuam, ter negabis vitam tuam. Quid in animo eius esset cupiditatis videbat, quid virium non videbat: voluntatem suam iactabat infirmus; sed inspiciebat valetudinem medicus. An apostolus petrus, sicuti cum favore perverso excusare quidam nituntur, Christum non negavit, quia interrogatus ab ancilla hominem se nescire respondit, sicut alii evangelistae testantur expressius? quasi qui hominem Christum negat, non Christum neget; et hoc in eo neget quod factus est propter nos, ne periret quod fecerat nos. Per quid autem caput est ecclesiae, nisi per hominem? quomodo est igitur in corpore Christi qui negat hominem Christum? sed quid multis immorer? non enim dominus ait non cantabit gallus, donec hominem aut filium hominis neges; sed donec me neges. quid est me, nisi quod erat? quicquid eius negavit, Christum negavit. Siquidem dubitare nefas est. Christus hoc dixit, verumque praedixit; proculdubio petrus Christum negavit. Non accusemus Christum, cum defendimus petrum. Agnovit plane peccatum suum infirmitas petri. Et quantum mali Christum negando commiserit, plorando monstravit. Neque nos cum ita dicimus, primum apostolorum accusare delectat; sed hunc intuendo admoneri nos oportet, ne homo quisquam de humanis viribus fidat.

Beda. Resipiscendi nihilominus unusquisque, si in lapsum corruerit, exemplum capiat ne desperet, sed incunctanter veniam se posse promereri credat.

Chrysostomus in Ioannem. unde manifestum est quoniam et casum petri dominus concessit: nam poterat quidem et a principio revocare; sed quia permanebat in vehementia, ipse quidem non impulit ad negationem, sed dimisit desertum, ut discat propriam imbecillitatem, et ut post haec talia non patiatur, cum orbis terrarum dispensationem susceperit; sed reminiscens eorum quae passus est, cognoscat seipsum.

Augustinus. in anima itaque contigit petri quod offerebat in corpore; sed aliter quam putabat: nam ante mortem et resurrectionem domini, et mortuus est negando et revixit plorando.

Augustinus de cons. Evang.. hoc autem de praedicta negatione sua petro non solum Ioannes, sed et ceteri tres commemorant; non sane omnes ex una eademque occasione sermonis ad eam commemorandam veniunt: nam matthaeus et marcus eam subnectunt postquam dominus egressus est ex illa domo ubi manducaverat pascha; lucas vero et Ioannes antequam inde esset egressus. Sed facile possumus intelligere, aut illos duos eam recapitulando posuisse, aut istis praeoccupando; nisi magis moveret quod tam diversa non tantum verba, sed etiam sententias domini praemittunt, quibus permotus petrus illam praesumptionem proferret pro domino vel cum domino moriendi, ut magis cogant intelligi ter eum expressisse praesumptionem suam diversis locis sermonis Christi, et ter illi a domino responsum, quod eum esset ante galli cantum ter negaturus.


IOANNES 14,1-4



13401 (Jn 14,1-4)

Augustinus in Ioannem. Ne discipuli mortem Christi tamquam homines timerent, et ideo turbarentur, consolatur eos, etiam Deum se esse contestans; unde dicitur et ait discipulis suis: non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite, quasi dicat: consequens est, si in Deum creditis, ut in me credere debeatis: quod non esset consequens, si Christus non esset deus. Mortem metuitis huic formae servi: non turbetur cor vestrum; suscitabit illam forma Dei.

Chrysostomus in Ioannem. Ea etiam quae in me est fides et in patrem qui genuit, potentior est his quae supervenient; et nihil contra eam potest praevalere difficilium. hoc etiam modo divinitatis virtutem ostendit, quia ea quae in mente habebant ducit in medium dicens non turbetur cor vestrum.

Augustinus. Quia igitur etiam sibi metuebant discipuli, cum petro dictum esset fidentiori atque promptiori: non cantabit gallus, donec ter me neges, subiunxit in domo patris mei mansiones multae sunt: per quod a turbatione recreantur, certi ac fidentes etiam post pericula tentationum, se apud Deum cum Christo esse mansuros: quia etsi alius est alio fortior, sapientior, iustior, sanctior, nullus alienabitur ab illa domo ubi mansionem pro suo quisque accepturus est merito. denarius quidem ille aequalis est omnibus quem paterfamilias eis qui operati sunt in vinea, iubet dari: quo utique denario vita significatur aeterna, ubi amplius alio nemo vivit, quoniam vivendi non est diversitas in aeternitate mansura; sed multae mansiones diversas meritorum in una vita aeterna significant dignitates.

Gregorius super ezech.. Vel hac ratione conveniunt mansiones multae cum uno denario, quia etsi alter minus atque alius amplius exultat, omnes tamen unum gaudium conditoris sui visione laetificat.

Augustinus. Atque ita deus erit omnia in omnibus, ut quoniam deus caritas est, per caritatem fiat ut quod habent singuli, commune sit omnibus. Sic enim quisque etiam ipse habet, cum amat in altero quod ipse non habet: non enim erit ita aliqua invidia imparis claritatis, quoniam regnabit in omnibus unitas caritatis.

Gregorius moralium. Eiusdem etiam disparilitatis damna non sentiunt: quia tantum sibi unusquisque percipit quantum sufficit.

Augustinus. respuendi autem sunt a corde Christiano qui putant ideo dictum multas esse mansiones, quia extra regnum caelorum erit aliquid ubi maneant beati innocentes, cum sine baptismo ex hac vita emigraverint, sine quo in regnum caelorum intrare non possunt. Absit autem ut cum omnis domus regnantium filiorum non sit alibi nisi in regno, ipsius regiae domus pars aliqua non sit in regno; non enim ait dominus: in beatitudine sempiterna mansiones multae sunt, sed in domo patris mei.

Chrysostomus in Ioannem. Vel aliter continua. quia dominus supra dixerat petro: quo ego vado, non potes me sequi modo, sequeris autem postea, ne aestiment soli petro hanc promissionem esse datam, dixit in domo patris mei mansiones multae sunt; hoc est, et vos regio illa suscipiet quae et petrum: copia enim est ibi multa mansionum, et non est dicere quoniam praeparatione indigent; et propter hoc subdit si quo minus, dixissem vobis quia vado parare vobis locum.

Augustinus in Ioannem. ubi satis ostendit, ideo se hoc illis dixisse, quia iam ibi mansiones multae sunt, et non est opus illi aliquam praeparare.

Chrysostomus. Quia vero dixerat: non potes me modo sequi, ut non aestiment se ab eo finaliter abscissos esse, subiungit et si abiero et praeparavero vobis locum, iterum veniam et accipiam vos ad meipsum, ut ubi ego sum, et vos sitis: ex quo ostendit quod oportet eos vehementer confidere.

Theophylactus. ac si dicat utrumque. Vos turbari non oportet, sive paratae sint, sive non. nam etsi paratae non sint, ego cum omni solertia praeparabo vobis illas.

Augustinus. sed quomodo vadit et parat locum, si iam mansiones multae sunt? sed nondum sunt sicut parandae sunt; easdem enim mansiones quas praedestinando praeparavit, praeparat operando. iam ergo sunt in praedestinatione: si quo minus, dixisset: ibo et praeparabo, hoc est praedestinabo; sed quia nondum sunt in operatione, dicit et si abiero et praeparavero vobis locum. Parat autem modo mansiones, mansionibus praeparando mansores. quippe cum dixit in domo patris mei mansiones multae sunt, quid putamus esse domum Dei, nisi templum Dei? de quo apostolus dicit: templum Dei sanctum est, quod estis vos. Haec ergo domus Dei adhuc aedificatur, adhuc praeparatur. Sed quid est quod ut praeparet abiit, cum nosipsos praeparet; quod non faciet, si reliquerit? sed illud significat, quia ut parentur istae mansiones, vivere debet iustus ex fide: si autem vides, non est fides. Eat ergo ne videatur, lateat ut credatur. Tunc enim locus paratur, si ex fide vivatur: creditus desideretur, ut desideratus habeatur. Si bene intelligis, nec unde vadit, nec unde venit recedit. Vadit ergo latente eo, venit apparendo. Sed nisi maneat regendo, ut proficiamus bene vivendo, non parabitur locus ubi possimus manere perfruendo.

Alcuinus. Dicit ergo si abiero, per carnis absentiam, iterum veniam, per divinitatis praesentiam; vel iterum veniam iudicare vivos et mortuos. Et quia sciebat eos interrogaturos quo iret, vel per quam viam iret, subiungit et quo ego vado scitis, scilicet ad patrem, et viam scitis, scilicet per meipsum.

Chrysostomus. hoc autem dicens, desiderium quod in eorum mente erat, ostendit, et dat eis desiderium interrogandi.



Th. Aq. Catena aurea 13321