Th. Aq. Catena aurea 13706

IOANNES 17,6-8


13706 (Jn 17,6-8)

Chrysostomus in Ioannem. quia dixerat opus consummavi, manifestat quale opus: ut scilicet nomen Dei manifestaret; unde dicitur manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo.

Augustinus in Ioannem. quod si de his tantum dicit discipulis cum quibus coenavit, non pertinet hoc ad illam clarificationem de qua superius loquebatur, qua filius clarificat patrem: quanta est enim gloria duodecim vel undecim innotescere potuisse mortalibus? si autem quod ait manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo, omnes intelligi voluit qui in eum fuerant credituri, est plane ista clarificatio qua filius clarificat patrem: et tale est quod ait manifestavi nomen tuum, quale illud quod supra dixerat: ego te clarificavi, pro tempore futuro et illic et hic praeteritum ponens. Sed de his qui iam erant discipuli, non de omnibus qui in illum fuerant credituri, eum hoc dixisse, ea quae sequuntur credibilius demonstrant. ab ipso ergo orationis suae exordio omnes suos dominus volebat intelligi, quibus notum faciendo patrem, clarificat eum. Cum enim dixisset: filius tuus clarificet te, mox quemadmodum id fieret demonstravit dicens: sicut dedisti ei potestatem omnis carnis. Iam nunc quid de illis a quibus tunc audiebatur discipulis suis dicat, audiamus: manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo. Non ergo Dei nomen noverant, cum essent iudaei; et ubi est quod legitur: notus in iudaea deus, et in israel magnum nomen eius? ergo intelligendum est: manifestavi nomen tuum hominibus istis, quos dedisti mihi de mundo, qui me audiunt haec dicentem, non illud nomen tuum quod vocaris deus, sed illud quod vocaris pater meus; quod nomen manifestari sine ipsius filii manifestatione non possit: nam quod deus dicitur universae creaturae, etiam omnibus gentibus antequam in Christum crederent non omnimode esse potuit hoc nomen incognitum. in hoc ergo quod fecit hunc mundum, et antequam imbuerentur in fide Christi, notus in omnibus gentibus deus; in hoc autem quod non est cum diis falsis colendus, notus in iudaea deus; in hoc vero quod pater est huius Christi, per quem tollit peccatum mundi, hoc nomen eius prius occultum, nunc manifestavit eis quos dedit ei pater ipse de mundo. Sed quomodo manifestavit, si nondum venit hora de qua superius dixerat, quod veniet hora cum iam non in proverbiis loquar vobis? proinde intelligendum est pro tempore futuro praeteritum positum.

Chrysostomus. vel quod ipsum Christum filium habeat, manifestaverat eis iam et verbis et rebus.

Augustinus. Per hoc autem quod dicit dedisti mihi de mundo, dictum est de illis quod non essent de mundo; sed hoc eis regeneratio praestitit, non generatio. quid est autem quod sequitur: tui erant, et mihi eos dedisti? an aliquando habuit pater aliquid sine filio? absit. Verumtamen habuit aliquid aliquando Dei filius, quod nondum habuit idem ipse hominis filius, qui nondum erat homo factus ex matre: quapropter quod dixit tui erant, non inde se separavit Dei filius; sed solet ei tribuere omne quod potest a quo est ipse qui potest. Quod itaque ait et mihi eos dedisti, secundum hominem se accepisse hanc potestatem ut eos haberet ostendit; et etiam ipse sibi eos dedit, hoc est cum patre deus Christus homini Christo; quod cum patre non est. hoc autem dixit, ut ostendat eam quam ad patrem unanimitatem, et quoniam placet patri ut filio credant; unde sequitur et sermonem tuum servaverunt.

Beda. Sermonem patris semetipsum appellat, quia per ipsum pater omnia condidit, et in se continet omnes sermones; ac si diceret: memoriae me commendaverunt, ut nunquam obliviscantur. Vel dicit: et sermonem tuum servaverunt, in eo scilicet quod mihi crediderunt; unde sequitur et nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt. Quidam autem dicunt hanc esse litteram: nunc cognovi quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt: sed hi non habent rationem. Quomodo enim poterat ignorare filius quae sunt patris? sed de discipulis dictum est; quasi dicat: didicerunt quod nihil est in me alienum extra te, et quod quaecumque doceo, tua sunt.

Augustinus. Simul autem pater dedit ei omnia cum genuit qui habet omnia.

Chrysostomus. Et unde didicerunt? ex verbis meis, quibus docebam eos quoniam a te exivi: hoc enim per totum studebat ostendere evangelium; unde sequitur quia verba quae dedisti mihi, dedi eis; et ipsi acceperunt.

Augustinus. idest, intellexerunt, atque tenuerunt. tunc enim verbum accipitur quando mente percipitur; unde sequitur et cognoverunt vere quia a te exivi. Et ne quisquam putaret istam cognitionem iam per speciem factam, non per fidem, exponendo addidit et crediderunt, ut subaudiamus vere quia tu me misisti. Hoc itaque crediderunt vere, quod cognoverunt vere. idem enim est a te exivi quod est tu me misisti. Quod autem dicit crediderunt, vere intelligendum est, non eo quo supra dixit modo crediderunt, sed vere, idest quomodo credendum est, inconcusse, firme, stabiliter; non iam ad propria redituri, et Christum relicturi. Adhuc ergo discipuli non erant tales quales eos dicit verbis praeteriti temporis, quasi iam esset praenuntians quales futuri essent accepto spiritu sancto. Quomodo autem pater ea verba filio dederit, facilior quaestio videtur, si secundum quod est filius hominis accepisse a patre credatur; si vero secundum id quod est a patre genitus, accepisse a patre ista verba cogitatur, nihil ibi temporis cogitetur, quasi prius fuerit, et ea non habuerit; quoniam quidquid deus pater Deo filio dedit, gignendo dedit.


IOANNES 17,9-13


13709 (Jn 17,9-13)

Chrysostomus in Ioannem. quia multas a domino consolationes discipuli audientes nondum persuasi erant, de reliquo patri loquitur, dilectionem quam ad eos habebat ostendens; unde sequitur ego pro eis rogo; quasi dicat: non solum quae a me sunt tribuo eis, sed et alium pro hoc rogo; ut ampliorem ostendat amorem.

Augustinus in Ioannem. Cum ergo addit non pro mundo, mundum vult intelligi eos qui vivunt secundum concupiscentiam mundi, et non sunt in ea sorte gratiae ut ab illo eligantur ex mundo; quam sortem significat cum subdit sed pro his quos dedisti mihi. Per hoc enim quod eos illi pater iam dedit, factum est ut non pertineant ad mundum pro quo non rogat. neque autem quia pater eos filio dedit, amisit ipse quos dedit; unde subdit quia tui sunt.

Chrysostomus. Frequenter autem hoc ponit dedisti mihi, ut discant quoniam patri hoc placet, et quoniam non ut alienus veniens eos seduxit, sed ut proprios accepit. Deinde ne quis aestimet novum esse eius principatum et nuper eos suscepisse a patre, subiungit et omnia mea tua sunt, et tua mea sunt; ac si dicat: neque audiens aliquis quoniam mihi eos dedisti, aestimet eos alienos esse a patre; mea enim eius sunt: nec audiens quoniam tui erant, aestimet alienos eos fuisse a me: quae enim sunt eius, mea sunt.

Augustinus. Satis autem hic apparet, quoniam unigeniti filii sunt omnia quae sunt patris; per hoc utique quod etiam ipse deus est, et de patre natus, patri aequalis: non quomodo dictum est maiori ex duobus filiis: omnia mea tua sunt; illud enim de omnibus dictum est creaturis quae infra creaturam sanctam rationalem sunt; hoc autem ita dictum est, ut sit haec etiam ipsa creatura rationalis quae non nisi Deo subditur. hoc ergo cum sit Dei patris, non simul esset et filii, nisi patri esset aequalis. nefas est enim ut sancti de quibus haec locutus est, cuiusquam sint nisi eius a quo creati et sanctificati sunt. Hoc autem quod ait, cum de spiritu sancto loqueretur: omnia quae habet pater, mea sunt, de his dicit quae ad ipsam patris pertinent divinitatem: neque enim spiritus sanctus de creatura quae patri est subdita et filio, fuerat accepturus, cum dicat: de meo accipiet.

Chrysostomus. Deinde demonstrationem praedictorum ponit, dicens et clarificatus sum in eis. Ex quo patet quoniam potestatem super eos habeo, quoniam glorificant me, tibi credentes et mihi: nullus enim in quibus non habet potestatem glorificatus est.

Augustinus in Ioannem. dicendo autem iam esse factum, ostendit iam fuisse praedestinatum, et certum haberi voluit quod esset futurum. Sed utrum ipsa sit clarificatio de qua dixerat: et nunc clarifica me tu, pater, apud temetipsum (si enim apud te, quomodo in eis?), an cum hoc ipsum innotescit eis, et per eos omnibus qui credunt eis, quasi testibus suis; unde subdit et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt.

Chrysostomus. Hoc est: et si non appaream secundum carnem, per hos glorificor qui pro me moriuntur sicut et pro patre, et praedicant me sicut et patrem.

Augustinus. Sed si horam illam qua loquebatur attendas, utrique in mundo adhuc erant. Non enim secundum profectum cordis et vitae id accipere possumus, cum dicat iam non sum in mundo. Numquid ergo fas est ut eum credamus aliquando mundana sapuisse? restat igitur ut secundum illud quod etiam ipse in mundo prius erat, in mundo se dixit iam non esse praesentia corporali. An non quotidie dicimus: iam non est hic de aliquo quantocius abituro, et maxime morituro? unde exponens cur hoc dixerit, adiecit et ego ad te venio. Commendat igitur patri eos quos corporali absentia relicturus est, dicens pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi. Sicut homo Deum rogat pro discipulis suis, quos accepit a Deo. Sed attende quod sequitur: ut sint unum sicut et nos. Non ait: ut simus unum ipsi et nos, sicut et nos unum sumus: ipsi utique in natura sua unum sunt, sicut nos in nostra unum sumus: quia enim una eademque persona est deus et homo, intelligimus hominem in eo quod rogat, et Deum in eo quod unum sunt et ille et ipse quem rogat. Poterat quidem dicere per id quod ecclesiae caput est, et corpus eius ecclesia: ego et ipsi, non unum sed unus sumus, quia caput et corpus unus est Christus; sed divinitatem suam consubstantialem patri ostendens, vult esse suos unum, sed in Christo; non tantum per eamdem naturam qua omnes ex hominibus mortalibus aequales angelis fiunt, sed etiam per eamdem in eamdem habitudinem conspirantem concordissimam voluntatem, in unum spiritum quodammodo caritatis igne conflati. Ad hoc enim valet quod ait ut sint unum, sicut et nos unum sumus: ut quemadmodum pater et filius non tantum aequalitate substantiae, sed etiam voluntate unum sunt, ita et hi inter quos et Deum mediator est filius, non tantum per hoc quod eiusdem naturae sunt, sed etiam per eamdem dilectionis societatem unum sint.

Chrysostomus. rursus ut homo loquitur subdens cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, hoc est per tuum adiutorium; humane enim loquitur, et ad eorum mentem aestimantium quod maiorem quamdam haberent utilitatem ab eius praesentia.

Augustinus in Ioannem. In nomine enim patris servabat discipulos suos filius homo, cum eis humana praesentia constitutus; sed et pater in nomine filii servabat quos in nomine filii petentes exaudiebat. Neque hoc tam carnaliter debemus accipere velut vicissim nos servent pater et filius: simul enim nos custodiunt et pater et filius et spiritus sanctus; sed scriptura nos non levat nisi descendat ad nos. Intelligamus ergo cum ita dominus loquitur, personas eum distinguere, non separare naturam. Quando ergo servabat discipulos suos filius praesentia corporali, non expectabat pater ad custodiendum succedere filio discedenti; sed eos ambo servabant potentia spiritali; et quando ab eis abstulit filius praesentiam corporalem, tenuit cum patre custodiam spiritalem; quia et custodiendos quando filius homo accepit, custodiae paternae non abstulit; et cum pater filio custodiendos dedit, non dedit sine ipso cui dedit; sed dedit homini filio, non sine Deo eodem ipso filio; sequitur enim quos dedisti mihi, ego custodivi, et nemo ex ipsis periit, nisi filius perditionis, idest traditor Christi, perditioni praedestinatus, ut scriptura impleatur, qua scilicet de illo, maxime in psalmo 108, prophetatur.

Chrysostomus. et nimirum solus ille tunc periit, sed multi postea. Dicit autem nemo ex eis periit, idest, quantum ex mea parte non perdam: quod manifestius alibi dicit: non eiciam foras. Si vero per seipsos exilient, non ex necessitate ad me traho. sequitur nunc autem ad te venio. Sed quia posset aliquis quaerere: numquid non potes eos conservare recedens? potest quidem, sed cuius gratia hoc dicat, ostendit subdens et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsum; idest, ut non tumultuentur imperfectiores existentes per id quod indicavit quod propter eorum gaudium et requiem omnia haec infirma loquebatur.

Augustinus. vel aliter. Quod sit hoc gaudium, iam superius expressum est ubi ait ut sint unum, sicut et nos unum sumus. Hoc gaudium suum, idest a se in eos collatum, in eis dicit implendum; propter quod se locutum dixit in mundo. Haec est pax et beatitudo futuri saeculi. In mundo autem loqui se dicit, qui paulo ante dixerat iam non sum in mundo; quia enim nondum abierat, hic adhuc erat; et quia mox fuerat abiturus, hic quodammodo iam non erat.


IOANNES 17,14-19


13714 (Jn 17,14-19)

Chrysostomus in Ioannem. rursus dominus assignat causam propter quam digni sunt discipuli multa diligentia potiri a patre, dicens ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit; quasi dicat: propter te odio habiti sunt et propter sermonem tuum.

Augustinus in Ioannem. Nondum autem id experti fuerant passionibus suis, quae illos postea sunt secutae; sed more suo dicit ista, verbis praeteriti temporis futura praenuntians. Deinde causam subicit cur eos oderit mundus, dicens quia non sunt de mundo. Hoc eis regeneratione collatum est: nam generatione de mundo erant. Donatum est ergo eis ut sicut nec ipse, ita nec ipsi de mundo essent; unde sequitur sicut et ego non sum de mundo. Ipse de mundo nunquam fuit; quia etiam secundum formam servi de spiritu sancto natus est, de quo illi renati. Quamvis autem iam non essent de mundo, adhuc tamen necessarium erat eos esse in mundo; unde subdit non rogo ut tollas eos de mundo.

Beda. quasi dicat: iam imminet tempus ut tollar ego de mundo, ideoque necesse est ut illi nunc non tollantur de mundo, ut me et te primum annuntient mundo. Quod vero subdit, sed ut serves eos a malo, licet omne malum intelligi possit, maxime vult intelligi malum secessionis.

Augustinus. repetit autem eamdem sententiam, dicens de mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo.

Chrysostomus. supra autem dixit: quos dedisti mihi de mundo; illic naturam dicens, hic autem de actibus malis. Dicit autem non sunt de mundo: quia nihil commune cum terra est eis, sed caelestium facti sunt cives: in quo amorem suum eis ostendit, dum patri eos laudat. Hoc autem quod dicit sicut, cum in ipso et patre ponitur, parilitas ostenditur propter naturae unitatem; sed cum de nobis et Christo dicitur, multa distantia intermedia inter utrumque existit. Cum autem prius dixit: serva eos a malo, non de periculorum ereptione ait solum, sed de permanentia in fide; unde subdit sanctifica eos in veritate.

Augustinus. Sic enim servantur a malo; quod superius oravit ut fieret. Quaeri autem potest quomodo de mundo iam non erant, si sanctificati in veritate nondum erant. An quia et sanctificati in eadem proficiunt sanctitate, neque hoc sine adiutorio gratiae Dei? sanctificantur autem in veritate heredes testamenti novi, cuius veritatis umbrae fuerunt sanctificationes veteris testamenti; et cum sanctificantur in veritate, sanctificantur in Christo, qui dixit: ego sum via, veritas et vita; unde sequitur sermo tuus veritas est. Graecum evangelium logos habet, idest verbum. Sanctificavit ergo pater in veritate, idest in verbo suo unigenito, suos heredes, eiusque coheredes.

Chrysostomus. Vel aliter. Sanctifica eos in veritate; idest, sanctos fac per sancti spiritus donationem et recta dogmata: recta enim dogmata de Deo docent, et sanctificant animam: et quia hic de dogmatibus ait, subiunxit sermo tuus veritas est; hoc est: nullum mendacium est in eo, et nihil typicum ostendit neque corporeum. videtur autem mihi et aliud ostendere hoc quod dicit sanctifica eos in veritate; idest, segrega eos sermoni et praedicationi; unde subdit sicut tu me misisti in mundum.

Glossa. Pro quo enim Christus missus est, pro hoc et hi; unde paulus: deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi, et posuit in nobis verbum reconciliationis. Hoc autem quod dicit sicut, non similiter de eo et de apostolis ponitur, sed ut erat possibile hominibus. dicit autem se eos misisse in mundum, secundum quod erat ei consuetudo, futurum ut factum dicere.

Augustinus. manifestum est autem per hoc quod nunc adhuc de apostolis loquitur: nam ipsum nomen apostolorum quoniam graecum est, missos significat in latino; sed quoniam per hoc quod Christus factus est caput ecclesiae, illi membra sunt eius, ideo ait et pro eis ego sanctifico meipsum; idest, eos in meipso sanctifico, cum et ipsi sint ego. Et ut intelligeremus, cum dixit pro eis sanctifico meipsum, hoc eum dixisse quod eos ipse sanctificaret, mox addidit ut sint et ipsi sanctificati in veritate, idest in me, secundum quod verbum veritas est, in quo et ipse filius hominis sanctificatus est ab initio, quando verbum caro factum est. Tunc enim sanctificavit se in se, idest hominem se in verbo se: quia unus Christus verbum et homo; propter sua vero membra dicit et pro eis ego sanctifico meipsum; hoc est, ipsos in me, quoniam in me etiam ipsi sunt, et ego. Ut sint et ipsi sanctificati in veritate. quid est et ipsi, nisi quemadmodum ego, et in veritate, quod sum ego? Chrysostomus. vel aliter. Pro eis sanctifico meipsum; idest, meipsum offero tibi hostiam: hostiae enim omnes sanctae dicuntur, et quaecumque Deo dicantur. Quia vero antiquitus in figura sanctificatio erat, utpote in ove, nunc autem est in ipsa veritate, ideo subdit ut sint et ipsi sanctificati in veritate: quia et eos tibi facio oblationem; quod propterea dicit, quia ipse qui offertur est caput eorum, aut quia et ipsi immolantur. Exhibete enim, ait apostolus, membra vestra hostiam viventem sanctam.


IOANNES 17,20-23


13720 (Jn 17,20-23)

Augustinus in Ioannem. cum orasset dominus pro discipulis suis, quos et apostolos nominavit, adiunxit et ceteros qui in eum fuerant credituri, dicens non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me.

Chrysostomus in Ioannem. hinc rursus consolatur eos, ostendens aliorum salutis causam futuros, cum dicit qui credituri sunt per verbum eorum in me.

Augustinus. Ubi omnes suos intelligi voluit, non solum qui tunc erant in carne, sed etiam qui futuri erant; neque hi tantum qui ipsos, cum in carne viverent, apostolos audierunt, sed et post obitum eorum, et nos longe post nati, per verbum eorum credidimus in Christum: quoniam ipsi qui cum illo tunc fuerunt, quod ab illo audierunt, ceteris praedicaverunt, atque ita verbum eorum ad nos usque pervenit, et perventurum est ad posteros, quicumque credituri sunt. potest autem videri in hac oratione non orasse pro quibusdam suis, pro illis scilicet qui neque tunc erant cum illo, neque per verbum eorum postea, sed in eum ante crediderunt. Numquid etiam cum illo erat tunc nathanael, ioseph ab arimathaea, et multi alii, de quibus Ioannes dicit quod crediderunt in eum? omitto dicere de simeone sene, de anna prophetissa, zacharia, elisabeth, Ioanne praecursore: quoniam responderi potest, orandum pro talibus mortuis non fuisse, qui cum magnis suis meritis hinc abierant: hoc enim et de antiquis iustis similiter respondetur. Intelligendum est igitur quod nondum ei sic crediderant quomodo ipse in se credi volebat; sed post eius resurrectionem spiritu sancto impartito edoctis et confirmatis apostolis, sic alios credidisse quemadmodum Christo credi oportebat. Sed restat ad quaestionem paulus apostolus non ab hominibus, neque per hominem, et latro qui tunc credidit quando in ipsis doctoribus fides quae fuerat qualiscumque defecit. Proinde relinquitur ut sic intelligamus quod dictum est, per verbum eorum, ut ipsum verbum fidei quod praedicaverunt in mundo, sic significatum esse credamus. dictum autem est verbum eorum, quoniam ab ipsis est primitus ac praecipue praedicatum: nam quidem ab ipsis praedicabatur in terra, quando per revelationem iesu Christi ipsum verbum eorum paulus accepit; ac per hoc et ille latro in fide sua verbum eorum habebat. Ergo illa oratione pro omnibus quos redemit, sive tunc in carne viventes, sive postea futuros, redemptor noster oravit. Quid autem, vel quare pro eis rogaret, continuo subiunxit dicens ut omnes unum sint. Hic pro omnibus rogavit quod est supra pro illis; ut omnes, hoc est ut nos et illi unum simus.

Chrysostomus in Ioannem. Et sic in unanimitate sermonem concludit, unde incepit ibi finiens: nam incipiens dixit: mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem. Hilarius de trin.. Tum demum unitatis profectus exemplo unitatis ostenditur cum ait sicut tu, pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut scilicet sicut pater in filio, et filius in patre est, ita per huius unitatis formam in patre et filio unum omnes essent.

Chrysostomus. rursus autem et hoc quod dicit sicut, non certissimae parilitatis in eis est, sed ut hominibus possibile est; sicut cum dicit: estote misericordes sicut et pater vester caelestis perfectus est.

Augustinus in Ioannem. est autem hic diligenter advertendum, non dixisse dominum: ut omnes unum simus; sed ut omnes unum sint, sicut tu, pater, in me, et ego in te; subintelligitur: unum sumus. Ita est enim pater in filio ut unum sint, quia unius substantiae sunt; nos vero esse quidem possumus in eis unum; unum tamen cum eis esse non possumus, quia unius substantiae nos et ipsi non sumus. Sic autem sunt in nobis, vel nos in illis, ut illi unum sint in natura sua, nos unum in nostra. Sunt quippe et ipsi in nobis sicut deus in templo; sumus autem nos in illis, sicut creatura in creatore suo. Ideo ergo addidit in nobis, ut quod unum efficimur fidelissima caritate, gratiae Dei tribuendum esset, non nobis.

Augustinus de trin.. Vel quia in seipsis unum esse non possunt, dissociati ab invicem per diversas voluptates et cupiditates et immunditiam peccatorum: unde mundentur per mediatorem, ut sint in illo unum.

Hilarius de trin.. Laborantes autem haeretici fallere, ne per id quod dictum est: ego et pater unum sumus, naturae in his unitas, et indifferens divinitatis subsistentia crederetur; sed ex dilectione mutua et voluntatum concordia unum essent: exemplum unitatis istius ex his dictis dominicis protulerunt ut omnes unum sint, sicut tu, pater, in me, et ego in te. Sed licet ipsum intelligentiae suae sensum impietas demutet, non tamen potest intelligentia non extare dictorum: si enim regenerati in unius vitae atque aeternitatis natura sunt, cessat in his solus unitatis assensus qui unum sunt in eiusdem regeneratione naturae; soli autem patri et filio ex natura proprium est ut unum sint, quia deus ex Deo unigenitus, non potest nisi in originis suae esse natura.

Augustinus. Quid est autem hoc quod subdit ut mundus credat quia tu me misisti? numquid tunc crediturus est mundus, quando in patre et filio omnes unum erimus? nonne ista est pax illa perpetua, potius fidei merces quam fides? sed etsi in hac vita propter ipsam communem fidem omnes qui unum credimus, unum sumus; etiam sic non ut credamus, sed quia credimus, unum sumus. Quid est ergo omnes unum sint ut mundus credat? ipsi quippe omnis mundus est credens, cum de his dicat de quibus dixerat: non pro his rogo tantum, sed pro his qui credituri sunt per verba eorum in me. Quomodo ergo intellecturi sumus? nisi quia non in eo causam posuit ut credat mundus, quia illi unum sunt: sed orando dixit ut mundus credat, sicut orando dixerat ut unum sint. Denique si verbum quod ait rogo, ubique ponamus, erit huius expositio sententiae manifestior. Rogo ut omnes unum sint; rogo ut et ipsi in nobis unum sint; rogo ut mundus credat quia tu me misisti.

Hilarius de trin.. Vel per id mundus crediturus est filium a patre missum esse, quod omnes qui credituri in illum sunt, unum in patre et filio erunt.

Chrysostomus in Ioannem. nihil enim ita scandalizat omnes ut ab invicem dividi; sed quod credentes fiant unum, hoc aedificat ad fidem, et hoc etiam a principio dixit: in hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem. Si enim altercantur, non dicentur pacifici magistri esse discipuli. me vero, inquit, non existente pacifico, non confitebuntur a te missum.

Augustinus. deinde salvator noster, qui rogando patrem se hominem demonstrabat, nunc demonstrat, se ipsum, quoniam cum patre deus est, facere quod rogat; unde subdit et ego claritatem quam dedisti mihi, dedi illis. Quam claritatem, nisi immortalitatem, quam natura humana in illo fuerat acceptura? propter immutabilitatem enim praedestinationis praeteriti temporis verbis futura significat. Immortalitatis autem claritatem, quam sibi a patre datam dicit, etiam se sibi dedisse intelligendum est. Cum enim tacet filius in opere patris operationem suam, humilitatem commendat; cum vero in opere suo tacet operationem patris, parilitatem commendat. isto igitur modo et hoc loco, nec se facit alienum a patris opere, quamvis dixerat claritatem quam dedisti mihi; nec patrem fecit alienum ab opere suo, quamvis dixerat dedi eis. Sicut autem ex eo quod patrem pro suis omnibus rogavit, hoc fieri voluit ut omnes unum sint; ita etiam suo beneficio id fieri voluit; unde adiunxit ut unum sint in nobis, sicut et nos unum sumus.

Chrysostomus. vel claritatem dicit gloriam quae est per signa et dogmata, et ut unanimes sint; unde subdit ut unum sint in nobis, sicut et nos unum sumus. Haec enim gloria, ut sint unum; etiam signis maior est. Universi enim qui per apostolos crediderunt, unum sunt; et si quidam ex ipsis divisi sunt, hoc eorum desidiae fuit; quod tamen eum non latuit.

Hilarius. Per acceptum igitur et datum honorem omnes unum sunt. Sed nondum apprehendo ratione, quoniam datus honor unum omnes esse perficiat. Sed dominus gradum quemdam atque ordinem consummandae unitatis exposuit cum subdit ut unum sint in nobis: ut cum ille in patre per naturam divinitatis esset, nos contra in eo per corporalem eius nativitatem, et ille iterum in nobis per sacramenti esse mysterium crederetur, perfecta per mediatorem unitas docetur.

Chrysostomus. Alibi vero ait de se et patre: veniemus, et mansionem apud eum faciemus: illic quidem sabellianorum obstruens ora, dum scilicet ponit duas personas; hic vero arii suspicionem destruens, cum patrem per se dicit discipulis advenire.

Augustinus in Ioannem. neque tamen hoc ita dictum est tamquam pater non in nobis aut nos in patre non simus, sed per mediatorem inter Deum et hominem se breviter intimavit. quod vero addidit ut sint consummati in unum, ostendit eo perduci reconciliationem quae fit per mediatorem ut perfecta beatitudine perfruamur. Unde id quod sequitur, ut cognoscat mundus quia tu me misisti, non sic accipiendum puto tamquam iterum dixerit ut credat mundus. quamdiu enim credimus quod non videmus, nondum sumus consummati, sicut erimus cum meruerimus videre quod credimus. quando ergo de consummatione loquitur, talis est intelligenda cognitio qualis erit per speciem, non qualis nunc est per fidem. Ipsi quippe credentes sunt mundus, non permanens inimicus, sed ex inimico amicus effectus; propterea sequitur et dilexisti eos sicut me dilexisti. In filio quippe nos pater diligit, quia in eo nos elegit: nec ideo pares sumus unigenito filio: neque enim semper aequalitatem significat quod dicitur: sicut illud, ita et istud; sed aliquando tantum: quod illud est, est et illud. Ita in hoc loco nihil est aliud dilexisti eos sicut me dilexisti, quam dilexisti eos, quoniam et me dilexisti: non enim alia causa est diligendi membra eius, nisi quia diligit eum. Cum igitur eorum quae fecerit nihil oderit, quis digne possit eloqui quantum diligat membra unigeniti filii sui, et quanto amplius ipsum unigenitum?
IOANNES 17,24-26


13724 (Jn 17,24-26)

Chrysostomus in Ioannem. postquam dixerat quia multi credent per eos, et multa gloria potientur, loquitur de reliquo de coronis eis repositis, dicens pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum et illi sint mecum.

Augustinus in Ioannem. Ipsi sunt quos a patre accepit, quos et ipse de mundo elegit: sicut enim ait in huius orationis exordio: dedit ei potestatem omnis carnis, idest omnis hominis, ut det eis vitam aeternam: ubi ostendit potestatem se omnis hominis accepisse, ut liberaret quos voluerit et damnaret quos voluerit. Quapropter omnibus membris suis promisit hoc praemium, ut ubi est ipse, et nos cum illo simus; nec poterat non fieri quod omnipotenti patri se velle dixerit omnipotens filius: una vero est patris et filii voluntas; et si intelligere nondum permittit infirmitas, credat pietas. Quantum ergo attinet ad creaturam, in qua factus est ex semine David secundum carnem, eo modo dicere potuit ubi ego sum, ut iam ibi se esse diceret ubi fuerat mox futurus. In caelo ergo nos futuros esse promisit: illo enim forma servi levata est quam sumpsit ex virgine et ad dexteram patris collocata.

Gregorius moralium. Ubi est ergo quod rursus veritas dicit: nemo ascendit in caelum nisi qui de caelo descendit? quae sibi in verbis suis non discrepat: quia enim membrorum suorum caput dominus factus est, repulsa reproborum multitudine, solus etiam est nobiscum; et sic, dum nos cum illo unum iam facti sumus, unde solus venit in se, illuc etiam solus redit in nobis.

Augustinus in Ioannem. quod vero attinet ad formam Dei, in qua aequalis est patri, si secundum eam velimus intelligere quod dictum est ubi ego sum, et illi sint mecum, abscedat ab animo omnis imaginum corporalium cogitatio, et non inquiratur aequalis patri filius ubi sit; quoniam nemo invenit ubi non sit: propterea non ei satis fuit dicere volo ut ubi ego sum, et ipsi sint, sed addidit mecum. Esse enim cum illo magnum bonum est: nam et miseri possunt esse ubi est ille; sed beati soli sunt cum illo. Et ut de visibili, quamvis longe dissimili, qualecumque sumamus exemplum; sicut caecus etiam si ibi sit ubi lux est, non est tamen ipse cum luce, sed absens est a praesente, ita non solum infidelis, sed etiam fidelis, etsi esse numquam possit ubi non sit Christus, non est tamen ipse cum Christo per speciem; nam fidelem non est dubitandum esse cum Christo per fidem. sed hic de specie illa dicebat in qua videbimus eum sicuti est; unde adiunxit ut videant claritatem meam quam dedisti mihi. ut videant dixit, non: ut credant: fidei merces est ista, non fides.

Chrysostomus in Ioannem. Non autem dixit: ut participent gloriam meam, sed ut videant, hoc occulte insinuans quoniam omnis requies ibi est filium Dei videre. Dedit autem ei pater claritatem quando eum genuit.

Augustinus. Cum ergo viderimus claritatem quam dedit pater filio, etiam si eam dici hoc loco intelligamus, non quam pater aequali filio, gignens eum, dedit, sed quam facto homini filio dedit post mortem crucis, tunc fiet iudicium, tunc tolletur impius ne videat claritatem domini: quam, nisi illam qua deus est? si ergo secundum id quod filius deus est, accipiamus hoc dictum, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum, in patre cum Christo erimus: qui cum dixisset ut videant claritatem quam dedisti mihi, continuo subiunxit quia dilexisti me ante constitutionem mundi. In illo enim dilexit et nos ante constitutionem mundi, et tunc praedestinavit quod in fine facturus est mundi.

Beda. Claritatem igitur vocat dilectionem qua ipse dilectus est a patre ante mundi constitutionem: in illa claritate et nos dilexit ante constitutionem mundi.

Theophylactus. Postquam ergo pro fidelibus oravit, et tot illis prospera promisit, ponit quoddam pium et propria mansuetudine dignum, dicens pater iuste, mundus te non cognovit: quasi dicat: ego cuperem cunctos homines consequi dicta bona, quae quidem pro fidelibus imploravi; sed quia ignoraverunt te, ideo non contingent gloriam et coronas.

Chrysostomus. videtur autem mihi hoc et anxius dicere, quoniam eum qui ita bonus et iustus est cognoscere noluerunt. Non igitur hoc est quod iudaei dicunt, quoniam ipsi quidem te cognoscunt, ego vero ignoro; sed e contrario est; unde subdit ego autem cognovi te, et hi cognoverunt quia tu me misisti: et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam, per spiritum sanctum eis perfectam cognitionem dando. Si autem didicerint quis es tu, scient quia ego non sum separatus a te, sed valde amatus, et proprius filius et coniunctus. Hoc vero suasi eis, ut ego maneam in eis; et sic fidem quae est in me et amorem servabunt certissime; et hoc est quod subditur ut dilectio qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis; quasi dicat: ipsis me amantibus, ego manebo in eis.

Augustinus. vel aliter. Quid est eum cognoscere, nisi vita aeterna, quam mundo damnato non dedit, reconciliato dedit? propterea itaque mundus non cognovit quia iustus es. hoc meritis eius, ut non cognosceret, retribuisti; et propterea mundus reconciliatus cognovit quia misericors es; et ut cognosceret, non ei merito, sed gratia subvenisti. denique sequitur ego autem cognovi te. Ipse fons gratiae est deus natura, homo autem de spiritu sancto et virgine ineffabili gratia. Denique quia gratia Dei per iesum Christum est, dicitur et hi cognoverunt: ipse est mundus reconciliatus; sed ideo quia tu me misisti: ergo gratia cognoverunt. Et notum feci eis nomen tuum per fidem, et notum faciam per speciem, ut dilectio qua dilexisti me, in ipsis sit. Qualis est ista locutio, tali et apostolus usus est: bonum certamen certavi; non ait: bono certamine, quod usitatius dicetur. Quomodo autem dilectio qua pater dilexit filium, esset in nobis, nisi quia membra eius sumus, et in illo diligimus, cum ipse diligitur totus, idest caput et corpus? et ideo subiunxit et ego in ipsis: est enim in nobis tamquam in templo suo, nos autem in illo secundum quod caput nostrum est.



Th. Aq. Catena aurea 13706