Th. Aq. Catena aurea 13801

IOANNES 18,1-2


13801 (Jn 18,1-2)

Augustinus in Ioannem. terminato sermone quem post coenam dominus ad discipulos habuit, adiuncta oratione quam dixerat ad patrem, eius passionem Ioannes evangelista sic exorsus est haec cum dixisset iesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli eius. Non autem continuo hoc factum est cum eius illa finita esset oratio; sed alia quaedam sunt interposita, quae ab isto praetermissa, apud alios evangelistas leguntur.

Augustinus de cons. Evang.. facta est enim contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior, sicut lucas commemorat. Dixit etiam ipse petro, sicut ipse lucas subiungit: ecce satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum et cetera quae ibi sequuntur. Et hymno dicto, sicut matthaeus et marcus commemorant, exierunt in montem oliveti. Contexit ergo narrationem matthaeus, et dixit: tunc venit iesus cum illis in villam quae dicitur gethsemani. iste locus est quem commemorat hic Ioannes: ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli eius.

Augustinus. ad hoc ergo valet quod dictum est, haec cum dixisset, ut non eum ante opinemur ingressum quam illa verba finiret.

Chrysostomus in Ioannem. Sed propter quid non dixit: cessans ab oratione venit illuc? quoniam oratio illa fuit loquela propter discipulos facta. De nocte autem vadit, et flumen pertransit, et properat ad locum proditori cognitum, auferens his qui insidiabantur, laborem, et ostendens discipulis quoniam volens ad mortem venit.

Alcuinus. Dicit autem trans torrentem cedron, idest cedrorum: genitivus enim est graecus. Transit torrentem, quia de torrente passionis bibit. ubi erat hortus, ut peccatum quod in horto commissum fuerat, in horto deleret: paradisus enim hortus deliciarum interpretatur.

Chrysostomus. Ne autem audiens hortum, eum occultari aestimes, subiungit sciebat autem et iudas, qui tradebat eum, locum: quia frequenter iesus convenerat illuc cum discipulis suis.

Augustinus. Ibi ergo lupus ovina pelle contectus, et inter oves alto patrisfamilias consilio toleratus didicit, ubi ad tempus exiguum dispergeret gregem, insidiis appetendo pastorem.

Chrysostomus. multoties autem ibi cum discipulis iesus singulariter convenerat, de necessariis loquens, et quae non erat fas alios audire. Facit autem hoc in montibus et in hortis, maxime purum a tumultibus inquirens semper locum, ne mens impediatur ab auditione. Ideo autem iudas illuc venit, quoniam multoties Christus extra pernoctabat. Ivisset autem ad domum, si putasset eum ibi invenire dormientem.

Theophylactus. Noverat etiam iudas dominum festo tempore consuevisse semper docere discipulos aliquod sublime: erat autem solitus docere huiusmodi mystica in talibus locis: ac quoniam tunc dies erat solemnis, arbitratus est illum esse illic, et discipulos docere quae ad celebritatem spectabant.


IOANNES 18,3-9


13803 (Jn 18,3-9)

Glossa. Ostenderat evangelista quomodo iudas ad locum ubi Christus erat, pervenire potuerit; nunc ostendit quomodo illuc pervenit, dicens iudas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et pharisaeis ministros, venit illuc cum laternis et facibus et armis.

Augustinus in Ioannem. cohors non iudaeorum, sed militum fuit. A praeside itaque intelligatur accepta, tamquam ad tenendum reum servato ordine legitimae potestatis, ut nullus tenentibus auderet obsistere; quamquam et manus tanta fuerat congregata, et sic armata veniebat, ut vel terreret, vel etiam repugnaret, si quisquam Christum defendere auderet.

Chrysostomus in Ioannem. sed qualiter cohorti suaserunt? quia milites erant, pecuniarum gratia omnia facere meditantes.

Theophylactus. faces autem afferunt et laternas, ne Christus latens in tenebris fugeret.

Chrysostomus. multoties autem alias miserunt comprehendere eum, sed non valuerunt: unde manifestum est quod tunc sponte seipsum dedit; propter quod subditur iesus autem sciens omnia quae ventura erant super eum, processit, et dixit ad eos: quem quaeritis? Theophylactus. quaerit autem non ut volens scire: nam utique noverat omnia quae ventura erant super eum: sed ostendere volens quoniam cum praesens esset, ab eis videri non poterat vel discerni; nam sequitur dicit ei iesus: ego sum.

Chrysostomus. in medio enim eorum existens, excaecavit eorum oculos: quoniam enim non tenebrae causa erant, indicavit evangelista dicens, quoniam habuerunt lampades. Si vero lampades non essent, a voce saltem debebant eum agnoscere. Si vero et illi ignorabant, qualiter iudas ignoravit, qui cum eo fuerat continue? et ideo subdit stabat autem et iudas, qui tradebat eum, cum ipsis. Fecit autem hoc iesus, ostendens quoniam non solum comprehendere eum non possent, sed nec videre in medio existentem, nisi ipse concederet; unde subditur ut ergo dixit eis: ego sum, abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram.

Augustinus. Ubi nunc militum cohors, ubi terror, et munimen armorum? una vox turbam odiis ferocem armisque terribilem sine telo ullo percussit, repulit, stravit. Deus enim latebat in carne, et sempiternus dies ita membris occultabatur humanis, ut cum laternis et facibus quaereretur occidendus a tenebris. Quid iudicaturus faciet qui iudicandus hoc fecit? et nunc utique per evangelium, ego sum, dicit Christus, et a iudaeis expectatur antiChristus, ut retro redeant, et in terram cadant: quoniam deserentes caelestia, terrena desiderant.

Gregorius super ezech.. quid autem hoc est quod electi in faciem, et reprobi retrorsum cadunt, nisi quod omnis qui post se cadit, ibi cadit ubi non videt; qui vero ante se ceciderit, ibi cadit ubi videt? iniqui ergo quia in invisibilibus cadunt, post se cadere dicuntur, quia ibi corruunt ubi quod tunc eos sequitur, modo videre non possunt: iusti vero, quia in istis visibilibus semetipsos sponte deiciunt ut in invisibilibus erigantur, quasi in faciem cadunt, quia timore compuncti videntes humiliantur.

Chrysostomus in Ioannem. demum ne quis dicat quoniam ipse iudaeos ad hoc induxit ut eum occiderent, seipsum in manibus eorum tradens, manifeste ostendit eis omnia quae sufficiebant eos revocare. Sed quia permanebant in malitia et nullam habebant excusationem, tunc seipsum in manibus eorum tradidit; unde sequitur iterum ergo interrogavit eos: quem quaeritis? illi ergo dixerunt: iesum nazarenum. Respondit iesus: dixi vobis quia ego sum.

Augustinus in Ioannem. Audierant primo ego sum; sed non comprehenderant: quia hoc noluit qui potuit quidquid voluit. Verum si nunquam se ab eis permitteret apprehendi; non quidem illi facerent propter quod venerant, sed nec ipse faceret propter quod venerat: proinde quia tenere volentibus et non valentibus ostendit potestatem suam, iam tenebunt eum, ut faciat de nescientibus voluntatem suam; unde subditur si ergo me quaeritis, sinite hos abire.

Chrysostomus. Quasi dicat: si me quaeritis, nihil vobis ad hos commune est: ecce meipsum trado: usque ad ultimam horam ad suos dilectionis conservantiam demonstrans.

Augustinus. Inimicos iubet, et hoc faciunt quod iubet: sinunt scilicet nunc eos abire quos non vult perire.

Chrysostomus. unde evangelista ostendens quod hoc non fuit eorum propositi, sed virtus eius qui comprehensus fuerat, subiungit ut impleretur sermo quem dixit: quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. Perditionem autem non hanc dixerat quae est mortis, sed illam aeternam: evangelista vero et de praesenti morte id accepit.

Augustinus. numquid autem non erant postea morituri? cur ergo si tunc morerentur, perderet eos, nisi quia nondum in eum sic credebant quomodo credunt quicumque non pereunt?
IOANNES 18,10-11


13810 (Jn 18,10-11)

Chrysostomus in Ioannem. petrus confidens in praedicta voce domini et in his quae iam facta erant, armatur adversus eos qui supervenerant; unde dicitur simon ergo petrus habens gladium, eduxit eum, et percussit pontificis servum. sed qualiter iussus non peram habere neque duo vestimenta, gladium habet? mihi videtur hunc formidans praeparasse dudum.

Theophylactus. Vel ad opus agni illo indigens, ferebat hunc etiam post coenam.

Chrysostomus. Sed qualiter qui iussus erat non alapam dare, homicida fit? quia maxime non se ulcisci iussus est; hic autem non se ulciscebatur, sed magistrum. Demum nondum perfecti adhuc erant, sed videbis postea petrum verberatum, et humiliter ferentem. Non sine causa autem subdit et abscidit eius auriculam dexteram. Videtur mihi enim impetum apostoli significare quoniam ad ipsum caput impetum fecit.

Augustinus in Ioannem. Solus autem hic evangelista etiam nomen servi huius expressit, cum dixit erat autem nomen servo malchus: sicut lucas solus quod eius auriculam dominus tetigerit, et sanaverit eum.

Chrysostomus. Tunc enim miraculum fecit, et erudiens nos, quoniam eis qui male faciunt benefacere oportet, et virtutem revelans suam. Nomen autem propterea posuit evangelista, ut his qui tunc legerent, liceret quaerere si vere factum sit. Servum autem eum summi pontificis dicit: quia magnum est quod factum est, non solum quia curavit, sed quia curavit eum qui super eum venerat, et paulo post alapam daturus erat.

Augustinus. malchus autem interpretatur regnaturus. Quid ergo auris pro domino amputata et a domino sanata significat, nisi auditum amputata vetustate renovatum, ut sit in novitate spiritus, et non in vetustate litterae: quod cui praestitum fuerit a Christo, quis dubitet regnaturum esse cum Christo? quod autem servus inventus est, et hoc ad illam pertinet vetustatem, quae in servitutem generat; sed cum accessit sanitas, figurata est et libertas.

Theophylactus. Vel caesio auris dexterae servi principis sacerdotum signum erat surditatis eorum, quae praecipue in principibus sacerdotum inoleverat; quod autem denuo restituta sit auris, significat ultimam reparationem intellectus in israeliticis veniente elia.

Augustinus. factum autem petri dominus improbavit, et progredi ultra prohibuit; unde sequitur dixit ergo iesus petro: mitte gladium tuum in vaginam. Etenim ille ad patientiam commonendus fuit, et hoc ad intelligentiam conscribendum.

Chrysostomus. non solum autem minis eum cohibuit, ut matthaeus refert; sed et aliter consolatur eum, dicens calicem quem dedit mihi pater, non vis ut bibam illum? ostendens quoniam non illorum virtutis quae fiebant erant, sed suae concessionis; et quod non est Deo contrarius, sed obediens usque ad mortem.

Theophylactus. in eo autem quod ipsam calicem dicit, quam sibi grata et acceptabilis pro salute mortalium mors videatur, edisserit.

Augustinus. quod autem a patre traditum sibi dicit calicem passionis, illud est quod ait apostolus: filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. Verum auctor calicis huius est etiam ipse qui bibit: unde idem apostolus dicit: Christus dilexit nos, et tradidit seipsum pro nobis.


IOANNES 18,12-14


13812 (Jn 18,12-14)

Theophylactus. Peractis cunctis quae sufficienter se habebant ad prohibendum iudaeos, cum illi hoc nequaquam discernerent, tunc duci se permisit; unde dicitur cohors ergo et tribunus et ministri iudaeorum comprehenderunt iesum.

Augustinus in Ioannem. Comprehenderunt ad quem non accesserunt: nec audierunt illud: accedite ad eum, et illuminamini. Si enim sic accederent, non eum manibus occidendum, sed recipiendum corde comprehenderent. Nunc autem quando eum illo modo comprehenderunt, ab eo longius recesserunt. sequitur et ligaverunt eum; a quo solvi potius velle debuerunt: et erant forte in eis qui postea liberati ab eo, dixerunt: dirupisti vincula mea. Postea vero quam persecutores tradente iuda dominum ligaverunt, ut intelligatur iudas non laudabilis utilitate traditionis huius, sed sceleris voluntate damnabilis, subditur et adduxerunt eum ad annam primum.

Chrysostomus in Ioannem. prae delectatione enim gloriabantur in his quae fiebant, quasi trophaeum statuentes.

Augustinus in Ioannem. Nec tacet causam cur ita factum sit, subdens erat enim socer caiphae, qui erat pontifex anni illius. Merito et matthaeus, cum id brevius narrare voluisset, eum ad caipham ductum fuisse commemorat: quia et ad annam prius ideo ductus est, quod socer eius fuerit; ut intelligendum sit hoc eumdem caipham fieri voluisse.

Beda. quatenus dum a consimili pontifice damnaretur, ipse quoque minoris criminis reus haberetur. Vel fortassis sic domus eius sita erat ut praeterire eam non possent. sive divinitus actum est, ut qui erant affines sanguine, sociarentur in scelere. Sed quod dicitur, quod esset pontifex anni illius, sonat contrarium legi, in qua praeceptum erat ut unus esset pontifex summus, quo mortuo succederet ei filius suus; sed iam pontificatus ambitione erat infectus.

Alcuinus. Refert enim iosephus, istum caipham, unius anni sacerdotium redemisse. Non ergo mirum si iniquus pontifex inique iudicaverit: saepe qui per avaritiam ad sacerdotium accedit, per iniustitiam in eo servatur.

Chrysostomus. ne autem audiens vincula auditor tumultuetur, recoluit prophetiae, quoniam mors eius salus fuit orbis terrarum; unde sequitur erat autem caiphas qui consilium dederat iudaeis, quia expedit unum hominem mori pro populo: tanta enim est veritatis superabundantia, ut et inimici eam personent.


IOANNES 18,15-18


13815 (Jn 18,15-18)

Augustinus de cons. Evang.. De petri tentatione, quae inter domini contumelias facta est, non eodem ordine omnes narrant: nam ipsas primo commemorant matthaeus et marcus, deinde petri tentationem; lucas vero explicat prius tentationes petri, demum domini contumelias. Ioannes autem incipit petri tentationem dicere, cum dicit sequebatur autem iesum simon petrus, et alius discipulus.

Alcuinus. ex devotione sequebatur magistrum, quamvis a longe propter timorem.

Augustinus in Ioannem. Quis sit autem ille alius discipulus, non temere affirmandum est, quia tacetur. Solet autem se idem Ioannes ita significare et addere: quem diligebat iesus: fortassis ergo et hic ipse est.

Chrysostomus in Ioannem. se autem occultat humilitatis gratia; etenim magnam rectitudinem enarrat, quomodo omnibus fugientibus ipse sequitur. Sed praeponit sibi petrum, et sui ipsius coactus est meminisse, ut discas quoniam certius aliis enarrat ea quae facta sunt in atrio, quasi intus existens. Succidit autem propriam laudem, subdens discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum iesu in atrium pontificis; non enim hoc ut magnum quid de seipso ponit; sed quia dixit quod intravit cum iesu solus, ut non aestimes hoc excelsae mentis esse, addit causam. Igitur petrum venisse illuc, amoris fuit; non intrasse autem intro, timoris; unde sequitur petrus autem stabat ad ostium foris.

Alcuinus. foris stabat qui negaturus erat dominum, nec erat in Christo qui Christum confiteri non erat ausus.

Chrysostomus. sed quoniam et petrus intrasset utique domum, si ei concessum esset, indicavit subdens exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae, et introduxit petrum. Ideo autem ipse eum non introduxit, quia Christo adhaerebat, et sequebatur eum. sequitur dixit ergo ancilla ostiaria: numquid et tu ex discipulis es hominis istius? dicit ille: non sum. Quid dicis, o petre? nonne prius dixisti: et si oportuerit, animam meam pro te ponam? quid ergo factum est, quoniam nec ostiariae fers interrogationem? non erat miles qui interrogabat, sed ostiaria vilis; neque dixit: seductoris discipulus es, sed hominis illius; quod miserentis erat. Dicit autem numquid et tu? quia Ioannes intus erat.

Augustinus. Sed quid mirum si deus vera praedixit, homo autem falsa praesumpsit? sane in ista quae iam coepta est negatione petri debemus advertere, non solum ab eo negari Christum qui dicit eum non esse Christum, sed ab illo etiam qui negat se esse Christianum. dominus enim non ait petro: discipulum meum te negabis; sed: me negabis. negavit ergo ipsum cum se negavit esse discipulum. quid autem aliud isto modo quam se negavit esse Christianum? quam multi postea, etiam pueri et puellae, potuerunt mortem pro Christi confessione contemnere, et regnum caelorum fortiter introire, quod tunc iste non potuit, qui claves regni eius accepit. Ecce unde dictum est sinite hos abire: quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. utique enim petrus, si negato Christo hinc iret, quid aliud quam periret? Chrysostomus. idcirco autem divinae providentiae secretum permisit ut primus ipse laberetur petrus, quo erga peccantes duriorem sententiam proprii casus intuitu temperaret. petrus enim orbis terrarum doctor et magister peccavit, et veniam impetravit, ut haec indulgentiae norma et regula iudicantibus praeberetur. Idcirco enim non angelis arbitror commissam sacerdotii potestatem, ne cum ipsi minime peccarent, in peccatoribus sine misericordia vindicarent. homo passibilis supra homines ordinatur, ut dum ipse in aliis suas recolit passiones, mitem apud eos se praebeat et benignum.

Theophylactus. Quidam tamen inanem quamdam gratiam appropriantes petro, dicunt, quod ideo negavit petrus, quoniam volebat semper esse cum Christo, et sequi continue. Novit enim quod si fateretur se esse de Christi discipulis, divideretur ab eo, et non haberet ultra spatium sequendi videndique dilectum: unde simulabat se officium gerere ministrorum, ne vultus moestitia cognitus excluderetur; unde sequitur stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se. Erat autem et petrus stans cum eis, et calefaciens se.

Augustinus. Non hiems erat, et tamen frigus erat, quale solet etiam aequinoctio verno accidere.

Gregorius moralium. iam autem intus a caritatis calore petrus torpuerat, et ad amorem praesentis vitae, quasi ad persecutorum prunas, infirmitate aestuante recalebat.


IOANNES 18,19-21


13819 (Jn 18,19-21)

Chrysostomus in Ioannem. quia Christo nullum crimen inferre poterant, de discipulis interrogabant; unde dicitur pontifex ergo interrogavit iesum de discipulis suis: fortassis ubi erant, vel cuius gratia eos collegit. Hoc autem dicebat quasi seditiosum et novarum rerum factorem eum redarguere volens, quasi nullo alio attendente ei quam eius discipulis.

Theophylactus. Explorat insuper de doctrina; unde sequitur et de doctrina eius, cuiusmodi scilicet foret, utrum a lege discrepans et adversa moysi, ut exinde occasione concepta ut Dei aemulum perdat.

Alcuinus. Non enim cognoscendae veritatis amore interrogat, sed ut causam inveniret qua eum accusare potuisset, et tradere romano praesidi ad damnandum. Sed dominus ita temperavit responsionem ut nec veritatem taceret, nec se defendere videretur; sequitur enim respondit ei iesus: ego palam locutus sum mundo; ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes iudaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.

Augustinus in Ioannem. non praetereunda nascitur hic quaestio: si enim ipsis discipulis non loquebatur palam, sed horam promittebat quando palam fuerat locuturus, quomodo palam locutus est mundo? deinde ipsis discipulis suis multo manifestius loquebatur quando cum eis erat remotus a turbis; tunc enim et parabolas aperiebat, quas clausas proferebat ad alios. Sed intelligendum est ita eum dixisse palam locutus sum mundo, ac si dixisset: multi me audierunt. et rursus non erat palam, quia non intelligebant; et quod seorsum discipulis loquebatur, non in occulto utique loquebatur; quis namque in occulto loquitur qui coram tot hominibus loquitur? praesertim si hoc loquitur paucis, quod per eos velit innotescere multis.

Theophylactus. reminiscitur autem hic prophetiae quae dicit: non in occulto locutus sum, nec in loco terrae tenebroso.


Chrysostomus in Ioannem. Vel locutus est quidem in occulto, sed non, ut hi aestimabant, trepidans et seditionem faciens; sed ubi multorum auditione superiora erant quae dicebantur. Volens autem ex superabundantia fide dignum constituere suum testimonium, subdit quid me interrogas? interroga eos qui audierunt quid locutus sim ipsis: ecce hi sciunt quae dixerim ego; quasi dicat: tu me de meis interrogas; interroga inimicos meos, qui insidiantur mihi. Sunt autem haec verba confidentis in eorum quae dicta erant veritate: haec est enim veritatis inaltercabilis demonstratio, cum inimicos quis invocat teste.

Augustinus. Ipsa enim quae audierant et non intellexerant, talia erant ut non possent iuste ac veraciter criminari: et quotiescumque interrogando tentarunt ut invenirent unde accusarent eum, sic eis respondit ut omnes eorum retunderentur doli, et calumniae eorum frustrarentur.


IOANNES 18,22-24


13822 (Jn 18,22-24)

Theophylactus. Cum iesus astantium interpellasset testimonium, volens se minister excusare quod non esset de his qui admirabantur iesum, percussit eum; unde dicitur haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam iesu, dicens: sic respondes pontifici? Augustinus de cons. Evang.. Hic sane ostenditur quod annas pontifex erat, nondum enim erat missus ad caipham cum hoc diceretur; et hos duos annam et caipham pontifices commemorat etiam lucas in initio evangelii sui.

Alcuinus. Hic impletur prophetia threnorum: dedi maxillam meam percutientibus. Sed iesus iniuste percussus mansuete respondit; unde sequitur respondit ei iesus: si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis? Theophylactus. quasi dicat: si habes ex his quae nunc a me prolata sunt reprehendere, ostende quod male dixerim; quod si nequis, quid furis? vel etiam sic: si perperam docui cum in synagogis docebam, certifica principem sacerdotum; quod si recte docui, ita ut etiam vos ministri miraremini, quid me nunc caedis, quem prius admirabaris? Augustinus in Ioannem. Quid ista responsione verius, mansuetius, iustius? qui enim accepit alapam, numquid vellet eum qui percussit aut caelesti igne consumi, aut terra dehiscente sorberi, aut correptum daemonio volutari, aut etiam alia huiusmodi qualibet poena, vel etiam graviori puniri? quid horum per potentiam iubere non potuisset per quem factus est mundus, nisi patientiam nos docere maluisset, qua vincitur mundus? hic dicet aliquis: cur non fecit quod ipse praecepit? percutienti scilicet non sic respondere, sed maxillam debuit alteram praebere. Quid quod et mansuete respondit, et non solum maxillam alteram iterum percussuro, sed totum corpus figendum praeparavit in ligno? et hinc potius demonstravit sua illa praecepta patientiae non ostentatione corporis, sed cordis praeparatione fienda: fieri enim potest ut alteram maxillam visibiliter homo praebeat iratus. Quanto ergo melius et respondet vera placatus, et ad perferenda graviora tranquillo animo fit paratus? Chrysostomus in Ioannem. quid igitur consequens erat, nisi aut redarguere, aut acceptare quod dictum est? sed hoc non fit: ea enim quae fiebant non erant iudicium, sed seditio et tyrannis. Non invenientes autem quid plus facerent, mittunt eum ligatum ad caipham; unde sequitur et misit eum annas ligatum ad caipham pontificem.

Theophylactus. Suspicantes hunc, cum astutior esset, excogitare aliquid posse adversum iesum dignum morte.

Augustinus. Ad illum autem, sicut matthaeus dicit, ab initio ducebatur, quoniam ipse erat illius anni princeps sacerdotum. Alternis quippe intelligendi sunt solere annis agere pontificatum, et credendum est secundum voluntatem caiphae id esse factum ut iesum primo ad annam ducerent; vel etiam domos eorum ita fuisse positas ut non deberet annas a transeuntibus praeteriri.

Beda. Quod autem dicit ligatum, non sic intelligendum quod tunc tantum fuerit ligatus; sed tunc ligatus est cum est captus: itaque ligatum ad caipham misit sicut sibi fuerat praesentatus. Sive fieri potuit ut ad horam solveretur, quatenus discuteretur, post hoc discussus iterum ligaretur, et sic ad caipham mitteretur.


IOANNES 18,25-27


13825 (Jn 18,25-27)

Augustinus in Ioannem. cum dixisset evangelista, quod iesum ligatum miserat annas ad caipham, reversus est ad locum narrationis, ubi reliquerat petrum, ut explicaret quod in domo annae de trina eius negatione contigerat; unde dicitur erat autem simon petrus stans, et calefaciens se. Hic recapitulat quod ante iam dixerat.

Chrysostomus in Ioannem. vel multo stupore detinebatur qui fervidus erat, ut deducto iesu de cetero non moveretur. Sed hoc fit, ut discas quanta naturae sit imbecillitas, cum deus hominem dereliquerit. Et interrogatus rursus etiam negat; unde sequitur dixerunt ergo ei: numquid et tu ex discipulis eius es? negavit ille, et dixit: non sum.

Augustinus de cons. Evang.. Hoc loco invenimus non ante ianuam, sed ad focum stantem, secundo negasse petrum; quod fieri non posset nisi iam rediisset postea quam foras exierat, ut matthaeus dicit. neque enim iam exierat, et foris vidit eum altera ancilla; sed cum exiret, eum vidit; idest, cum surgeret et exiret, animadvertit eum et dixit his qui erant ibi, idest qui simul erant ad ignem intus in atrio: et hic cum iesu nazareno erat. ille autem qui foras exierat, hoc audito, rediens, iuravit illis contra nitentibus: quia non novi hominem. Deinde in eo quod Ioannes hic ait dixerunt: numquid et tu ex discipulis eius es? quod redeunti et stanti dictum intelligimus, hoc quoque confirmatur, non illam tantum alteram ancillam, quam commemorant in hac secunda negatione matthaeus et marcus, sed alium quemdam, quem commemorat lucas, cum petro illud egisse; unde Ioannes dicit dixerunt ergo ei. Ioannes autem secutus de tertia petri negatione, ita explicat dicit ei unus ex servis pontificis, cognatus eius cuius abscidit petrus auriculam: nonne ego vidi te in horto cum illo? quod matthaeus et marcus non singulari, sed plurali numero enuntiant eos qui cum petro agebant, cum lucas unum dicat; Ioannes quoque unum eumdemque cognatum eius cuius abscidit petrus auriculam: facile est intelligere aut pluralem numerum pro singulari usitata locutione usurpasse matthaeum et Marcum; aut quod unus maxime tamquam sciens, et qui eum viderat, affirmabat; ceteri autem secuti eius fidem petrum simul urgebant.

Chrysostomus. sed neque hortus in memoriam eius reduxit ea quae ibi dicta sunt, neque multa dilectio quam illic per verba multa ostendit; unde sequitur iterum ergo negavit petrus, et statim gallus cantavit.

Augustinus. Ecce medici completa est praedictio, aegroti convicta praesumptio: non enim factum est quod ille dixerat: animam meam pro te ponam; sed factum est quod ille praedixerat: ter me negabis.

Chrysostomus. Evangelistae vero concorditer negationem petri scripserunt, non discipulum accusantes, sed nos erudire volentes quantum malum sit non Deo totum concedere, sed in semetipso confidere.

Beda. Mystice autem per primam petri negationem illi designantur qui ante passionem ipsius negaverunt eum esse Deum; per secundam vero illi qui post resurrectionem eius in divinitate pariter et humanitate offenderunt. Item per primum galli cantum ipsius designatur capitis resurrectio, per secundum illa quae in fine celebrabitur totius corporis. Per primam autem ancillam, quae petrum negare coegit, designatur cupiditas; per secundam carnalis delectatio; per unum seu plures servos, daemones, qui suadent Christum negare.


IOANNES 18,28-32


13828 (Jn 18,28-32)

Augustinus in Ioannem. redit evangelista ad locum narrationis suae, ubi eam reliquerat ut explicaret petri negationem; unde dicitur adducunt ergo iesum ad caipham in praetorium: ad caipham quippe ab anna collega et socero eius dixerat missum. Sed si ad caipham, cur ad praetorium, quod nihil aliud vult intelligi quam ubi praeses pilatus habitavit? Beda. Praetorium enim dicitur sedes praetoris; praetores vero dicuntur praefecti, sive praeceptores, eo quod civibus praecepta donent.

Augustinus. Aut igitur aliqua urgente causa de domo annae, quo ad audiendum ambo convenerant, caiphas perrexerat ad praetorium praesidis, et socero suo iesum reliquerat audiendum; aut in domo caiphae praetorium pilatus acceperat, et tanta domus erat ut seorsum habitantem dominum suum, seorsum iudicem ferret.

Augustinus de cons. evang.. Tamen ad ipsum caipham ab initio ducebatur, ad quem in extremo perductus est; sed quia iam tamquam convictum reum adducebant, caiphae autem antea visum fuerat ut iesus moreretur, nulla mora interposita est quin occidendus pilato traderetur. sequitur erat autem mane.

Chrysostomus in Ioannem. Antequam gallus cantaret, ad caipham ducitur; mane vero ad pilatum: per quae demonstrat evangelista quoniam per totum intermedium noctis a caipha interrogatus in nullo redarguitur; et idcirco misit eum pilato. sed illa aliis dimittens enarranda, ipse quaesivit quod deinceps est; sequitur enim et ipsi non introierunt in praetorium.

Augustinus in Ioannem. Hoc est in eam partem domus quam pilatus tenebat, si ipsa erat domus caiphae. Cur autem non introierunt, exponit subdens ut non contaminarentur, sed manducarent pascha.

Chrysostomus. Quoniam tunc iudaei faciebant pascha; ipse vero ante unam diem tradidit pascha, reservans suam occisionem sextae feriae quando vetus pascha fiebat: vel pascha dicit totum festum.

Augustinus. Dies enim agere coeperant azymorum, quibus diebus contaminatio illis erat in alienigenae habitaculum intrare.

Alcuinus. Pascha enim proprie dicebatur dies illa qua agnus ad vesperam quartadecima luna occidebatur; septem vero dies sequentes dies azymorum dicebantur, in quibus nihil fermentatum in domibus eorum debuit inveniri. Sed tamen dies paschalis invenitur inter dies azymorum, ut apud matthaeum: prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad iesum, dicentes: ubi vis paremus tibi comedere pascha? pascha etiam dies azymorum inveniuntur nominati, sicut hic: ut manducarent pascha: pascha enim non immolationem agni hic notat, quae fiebat quartadecima luna ad vesperam; sed magnam solemnitatem, quae quintadecima luna celebrabatur post agni immolationem; quartadecima enim luna dominus, sicut et alii iudaei, pascha celebravit; quintadecima luna, quando magna solemnitas celebrabatur, est crucifixus; quartadecima vero luna coepit esse immolatio ex quo captus est in horto.

Augustinus. O impia caecitas. Alienigenae iudicis praetorio contaminari timebant, et fratris innocentis sanguinem fundere non timebant. nam quod etiam dominus erat et vitae dator qui occidebatur, non eorum conscientiae, sed nescientiae deputetur.

Theophylactus. Sed pilatus utcumque procedens mitius, ipse idem egreditur; unde sequitur exivit ergo pilatus ad eos foras.

Beda. Haec autem erat consuetudo iudaeorum, ut quem mortis reum iudicarent, vinctum praesidi traderent, ut dum praeses vinctum cerneret, intelligeret morti addictum.

Chrysostomus. Sed videns eum ligatum et a tot ductum, non aestimavit hoc argumentum esse inaltercabile accusationis, sed interrogat; unde sequitur et dixit eis: quam accusationem affertis adversus hominem hunc? inconveniens enim dicit esse, iudicium eos rapuisse, supplicium autem illi concedere. sed illi renuentes ex directo accusationem, coniecturis quibusdam utuntur; unde sequitur responderunt, et dixerunt: si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum.

Augustinus. Interrogentur atque respondeant ab immundis spiritibus liberati, caeci videntes, mortui resurgentes, et, quod omnia superat, stulti sapientes, utrum sit malefactor iesus. Sed ista dicebant, de quibus per prophetam iam ipse praedixerat: retribuebant mihi mala pro bonis.

Augustinus de cons. evang.. Sed videndum est ne contra sit quod lucas dicit, certa in eum dicta esse crimina: coeperunt autem illum, inquit, accusare, dicentes: hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dari caesari, et dicentem se Christum regem esse. Sed secundum Ioannem videntur iudaei noluisse dicere crimina ut eorum auctoritatem secutus pilatus, quid ei obicerent desineret quaerere; sed ob hoc tantum nocentem crederet, quod sibi ab eis tradi meruisset. ergo intelligere debemus et hoc dictum esse, et illud quod lucas commemoravit: multa enim dicta et multa responsa sunt. unde in narratione sua quisque posuit quod satis esse iudicavit: nam et ipse Ioannes dicit quaedam quae obiecta sunt, quae suis locis videbimus. Itaque sequitur dicit ergo eis pilatus: accipite eum vos, et secundum legem vestram iudicate eum.

Theophylactus. Quasi dicat: quoniam ad votum iudicium poscitis, et superbitis, ac si nihil unquam profanum egeritis, accipite vos et damnate; ego nequaquam talis iudex efficiar.

Alcuinus. Vel hoc dicit, quasi dicat: vos qui legem habetis, scitis quid lex de talibus iudicet; secundum quod iustum esse scitis, ita facite. sequitur dixerunt ergo iudaei: nobis non licet interficere quemquam.

Augustinus in Ioannem. Sed nonne lex praecepit, ne malefactoribus, praesertim seductoribus adeo qualem istum putabant, parcant? sed intelligendum est eos dixisse non sibi licere interficere quemquam propter festi diei sanctitatem quam celebrare iam coeperant. Ita ne omnem sensum nimia malitia perdidistis, ut ideo vos a sanguine innocentis impollutos esse credatis, quia eum fundendum alteri traditis? Chrysostomus in Ioannem. vel ideo ipsi eum non interfecerunt, quia multum de potestate eorum abscissum erat eis romanis regibus subiacentibus. Vel aliter. Quia dixerat eis secundum legem vestram interficite eum, volentes ostendere quod peccatum eius non est iudaicum, dicunt non licet nobis: non enim secundum legem nostram peccavit; sed crimen eius est publicum, quia se regem dixit. Vel quia eum crucifigi cupiebant, ut etiam modo mortis eum diffament. Non autem licebat eis crucifigere. Sed quod alio modo interficiebant, monstrat stephanus ab eis lapidatus; et ideo subditur ut sermo iesu impleretur quem dixit significans qua morte esset moriturus: quoniam scilicet iudaeis crucifigere non licebat. Aut dicit hoc evangelista, quoniam non ab eis solum, sed et a gentibus debebat interfici.

Augustinus. Sic enim legimus apud Marcum, ubi ait: ecce ascendimus ierosolymam, et filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et tradent eum gentibus. Pilatus autem romanus erat, eumque in iudaeam romani praesidem miserant. Ut ergo iste sermo iesu impleretur, idest ut eum sibi traditum gentes interficerent, noluerunt eum accipere, dicentes nobis non licet interficere quemquam.



Th. Aq. Catena aurea 13801