Catechismus Romanus 1013

PATREM

1013
Sed quoniam Patris vox non una ratione Deo tribuitur, illud prius declarandum erit, quae sit magis propria huius loci significatio. Deum nonnulli etiam, quorum tenebris fides lucem non attulit, aeternam substantiam esse intellexerunt a qua res ortae essent, et cuius providentia omnia gubernarentur suumque ordinem et statum conservarent. Ex humanis igitur rebus ducta similitudine, quemadmodum eum a quo familia propagata est, cuiusque consilio et imperio regitur, Patrem vocabant, ita hac ratione factum est ut Deum, quem omnium rerum opificem et rectorem agnoscebant, Patrem appellari,voluerint. Eodem nomine sacrae etiam Litterae usae sunt, cum de Deo loquentes universorum creationem, potestatem, admirabilemque providentiam ei tribuendam indicarent. Legimus enim: Numquid non ipse est Pater tuus, qui possedit te et fecit et creavit te? Et alibi: Numquid non Pater unus omnium nostrum? Numquid non Deus unus creavit nosf At vero multo frequentius et peculiari quodam nomine, praesertim in Novi Testamenti libris, Deus Pater christianorum dicitur, qui non acceperunt spiritum servitutis in timore, sed acceperunt spiritum adoptionis filiorum Dei in quo clamant, Abba, Pater; eam enim charitatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus; quod si filii et heredes, heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, qui est primogenitus in multis fratribus, nec confunditur vocare nos fratres. Sive igitur communem creationis et providentiae, sive praecipuam spiritualis adoptionis causam spectes, merito fideles Deum Patrem se credere profitentur. Verum praeter eas notiones quas explicavimus, Patris nomine audito, ad altiora mysteria mentem erigendam esse parochus docebit. Quod enim in luce illa inaccessibili, quam inhabitat Deus, magis reconditum et abstrusum est, quodque humana ratio et intelligentia non consequi aut ne suspicari quidem poterat, id Patris vocabulo divina Oracula nobis aperire incipiunt. Indicat autem hoc nomen in una divinitatis essentia non unam tantum personam, sed personarum distinctionem credendam esse. Tres enim sunt in una divinitate personae: Patris, qui a nullo genitus est; Filii, qui ante omnia saecula a Patre genitus est; Spiritus Sancti, qui itidem ab aeterno ex Patre et Filio procedit. Atqui Pater est in una divinitatis substantia prima persona, quicum unigenito Filio suo et Spiritu Sancto unus est Deus, unus est Dominus, non in unius singularitate personae, sed in unius Trinitate substantiae.

Iam vero hae tres personae, cum in iis quidquam dissimile aut dispar cogitare nefas sit, suis tantummodo proprietatibus distinctae intelliguntur. Pater siquidem ingenitus est; Filius a Patre genitus; Spiritus Sanctus ab utroque procedit. Atque ita trium personarum eandem essentiam, eandem substantiam confitemur, ut in confessione verae sempiternaeque Deitatis, et in personis proprietatem, et in essentia unitatem, et in Trinitate aequalitatem pie et sancte colendam credamus. Nam quod Patris primam esse personam dicimus, hoc non ita accipiendum est perinde ac si aliquid in Trinitate prius aut posterius, maius aut minus cogitemus. Absit enim haec a fidelium mentibus impietas, cum eandem aeternitatem, eandem gloriae maiestatem in tribus personis christiana religio praedicet. Sed Patrem, propterea quod ipse sit principium sine principio, primam esse personam vere et sine ulla dubitatione affirmamus; quae quidem, uti Patris proprietate distincta est, ita in unam illam praecipue hoc convenit, quod Filium ab aeterno genuerit; semper enim Deum simul et Patrem fuisse, nobis significatur, cum Dei et Patris nomina coniuncta in hac confessione pronuntiamus.

Verum, quoniam m nullius rei, quam huius, omnium altissimae ac difficillimae, notitia atque explicatione, aut periculosius versari aut gravius errare possumus, doceat parochus religiose retinenda esse essentiae et personae propria vocabula, quibus hoc mysterium significatur, et sciant fideles unitatem esse in essentia, distinctionem autem in personis. Sed haec subtilius exquirere nihil oportet, cum meminerimus illius vocis: Qui scrutator est maiestatis, opprimetur a gloria. Satis enim videri debet, quod fide certum et exploratum habeamus nos a Deo cuius oracuhs non assentin, extfemae stultitiae atque miseriae est ita edoctos esse: Docete, inquit, omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Rursus: Tres sunt qui testimonium dant in caelo, Pater, Verbum et Spiritus Sanctus, et hi tres unum sunt. Oret tamen assidue ac precetur Deum et Patrem, qui universa ex nihilo condidit disponitque omnia suaviter, qui dedit nobis potestatem filios Dei fieri, qui Trinitatis mysterium humanae menti patefecit; oret, inquam, sine intermissione qui divino beneficio haec credit, ut aliquando in aeterna tabernacula receptus, dignus sit qui videat quae tanta sit Dei Patris fecunditas, ut, seipsum intuens atque intelligens, parem et aequalem sibi Filium gignat, quove modo duorum idem plane et par charitatis amor, qui Spiritus Sanctus est, a Patre et Filio procedens, genitorem et genitum aeterno atque indissolubili vinculo mter se connectat; atque ita divinae Trinitatis una sit essentia, et trium personarum perfecta distinctio.

OMNIPOTENTEM

1014
Solent sacrae Litterae multis nominibus Dei summam vim et immensam maiestatem explicare, ut ostendant quanta religione et pietate illius sanctissimum Numen colendum sit; sed imprimis doceat parochus illi omnipotentem vim frequentissime tribui. Ipse enim de se dicit: Ego Dominus omnipotens; et rursus Iacob, cum filios ad Ioseph mitteret, ita illis precatus est: Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem. Deinde vero in Apocalypsi scriptum est: Dominus Deus qui est, et qui erat, et qui venturus est, omnipotens; et alibi: Dies magnus Dei omnipotentis appellatur. Nonnumquam etiam pluribus verbis illud idem significari solet. Atque huc pertinet quod dicitur: Non erit impossibile apud Deum omne verbum. Numquid manus Domini invalida est?; item: Subest tibi, cum volueris, posse; et alia generis eiusdem. Ex quibus variis dicendi formis id percipitur, quod uno Omnipotentis verbo comprehendi perspicuum est.

Intelligimus autem hoc nomine nihil esse, nihil animo et cogitatione fingi posse, quod Deus efficere nequeat; etenim non solum haec quae, tametsi maxima sunt, aliquo tamen modo in cogitationem nostram cadunt, efficiendi potestatem habet, nimirum ut omnia ad nihilum recidant, atque ut plures mundi ex nihilo repente exsistant; verum etiam multo maiora in illius potestate sita sunt, quae humanae menti et intelligentiae suspicari non licet. | Neque vero, cum omnia Deus possit, mentiri tamen aut fallere, aut falli, aut peccare, aut interire, aut ignorare aliquid potest. Haec enim in eam naturam cadunt, cuius imperfecta actio est; Deus vero, cuius perfectissima semper est. actio, ideo haec non posse dicitur, quia posse ea infirmitatis est, non summae et infinitae omnium rerum potestatis quam ille habet. Ita igitur Deum omnipotentem esse credimus, ut ab eo tamen longe omnia abesse cogitemus, quae perfectae eius essentiae maxime coniuncta et convenientia non sunt.

Recte autem sapienterque factum parochus ostendat, ut, praetermissis aliis nominibus quae de Deo dicuntur, hoc unum nobis credendum in Symbolo proponeretur. Nam, cum Deum omnipotentem ! agnoscimus, simul etiam fateamur neccesse est eum omnium rerum < scientiam habere, omnia item eius ditioni et imperio subiecta esse. Cum vero omnia ab eo fieri posse non dubitemus, consequens est ut cetera etiam explorata de illo habeamus, quae si desint, quomodo omnipotens sit prorsus intelligere non possumus. Praeterea nulla res tam ad fidem et spem nostram confirmandam valet, quam si fixum in animis nostris teneamus nihil non fieri a Deo posse; quidquid enim deinceps credere oporteat, quamvis magnum et admirabile sit, rerumque ordinem ac modum superet, illi tamen facile humana ratio, postquam Dei omnipotentis notitiam percepent, sine ulla haesitatione assentitur; quin potius, quo maiora sint quae divina Oracula doceant, eo libentius fidem eis habendam esse existimat. Quod si boni etiam aliquid exspectandum sit, numquam animus rei magnitudine quam exoptat, frangitur; sed erigit sese atque confirmat, saepe illud cogitans: nihil esse quod ab omnipotenti Deo effici non possit. Quare hac fide praecipue munitos nos esse oportet, vel cum admiranda aliqua opera ad proximorum usum et utilitatem edere cogimur, vel cum a Deo precibus impetrare aliquid volumus. Alterum enim ipse Dominus docuit, cum apostolis incredulitatem obiiciens diceret: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis. De altero autem sanctus Iacobus ita testatus est: Postulet in fide, nihil haesitans; qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur; non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino. Multa praeterea haec fides commoda atque utilitates nobis praebet; imprimis vero ad omnem animi modestiam et humilitatem nos instituit; sic enim inquit Princeps apostolorum: Humiliamini sub potenti manu Dei. Monet etiam non esse trepidandum, ubi non sit timor; sed unum Deum timendum esse, in cuius potestate nos ipsi nostraque omnia posita sint; inquit enim Salvator noster: Ostendam vobis quem timeatis. Timete eum qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Utimur deinde hac fide ad immensa erga nos Dei beneficia cognoscenda et celebranda; nam qui Deum omnipotentem cogitat, tam mgrato animo esse non potest, quin saepius exclamet: Fecit mihi magna qui potens est.

Sed quod Patrem omnipotentem in hoc articulo vocamus, neminem eo errore duci oportet, ut arbitretur ita illi hoc nomen tributum esse, ut Filio etiam et Spiritui Sancto commune non sit. Nam quemadmodum Deum Patrem, Deum Filium, Deum Spiritum Sanctum, neque tamen tres Deos, sed unum Deum esse dicimus, ita aeque Patrem ac Filium et Spiritum Sanctum omnipotentem, neque tamen tres omnipotentes, sed unum omnipotentem esse confitemur. At vero praecipua quadam ratione Patrem, quia omnis originis fons est, hoc nomine vocamus, uti etiam Filio, qui aeternum Patris Verbum est, sapientiam, et Spiritui Sancto, quia utriusque amor est, bonitatem tribuimus; quamvis haec et alia huiusmodi nomina communiter in tribus personis, ex catholicae fidei regula, dicantur.

CREATOREM CAELI ET TERRAE

1015
Quam necessarium fuerit omnipotentis Dei cognitionem paulo ante fidelibus tradi, ex iis quae nunc de universorum creatione explicanda erunt, perspici potest. Tanti enim operis miraculum facilius creditur, quod nullus de immensa Creatoris potestate dubitandi locus relinquitur. Deus enim non ex materia aliqua mundum fabricatus est, sed ex nihilo creavit, idque nulla vi aut necessitate coactus, sed sua sponte et voluntate instituit. Neque vero ulla alia fuit causa quae illum ad opus creationis impelleret, nisi ut rebus, quae ab ipso effectae essent, bonitatem suam impertiretur. Nam Dei natura, ipsa per se beatissima, nullius rei indigens est, ut inquit David: Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Quemadmodum autem sua bonitate adductus, quaecumque voluit, fecit, ita non exemplum aliquod aut formam, quae extra se posita esset, cum universa conderet, secutus est; verum, quia rerum omnium exemplar divina intelligentia continetur, id summus artifex in se ipso intuens ac veluti imitatus, summa sapientia et infinita virtute quae ipsius propria est, rerum universitatem initio procreavit: Ipse enim dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt.

Verum caeli et terrae nomine, quidquid caelum et terra complectitur, intelligendum est. Nam praeter caelos, quos opera digitorum eius Propheta appellavit, solis etiam splendorem lunaeque et ceterorum siderum ornatum addidit; atque, ut essent in signa, et tempora, et dies, et annos, ita caelorum orbes certo et constanti cursu temperavit, ut nihil perpetua eorum conversione mobihus, nihil mobilitate illa certius videri possit.

Praeterea spiritualem naturam innumerabilesque angelos, qui Deo ministrarent atque adsisterent, ipse ex nihilo creavit, quos deinde admirabili gratiae suae et potestatis munere auxit atque ornavit. Nam cum illud sit in divinis Litteris, diabolum in veritate non stetisse, perspicuum est eum reliquosque desertores angelos ab ortus sui initio gratia praeditos fuisse. De quo ita est apud sanctum Augustinum: Cum bona voluntate, id est, cum amore casto, quo illi adhaerent, angelos creavit, simul in eis et condens naturam et largiens gratiam. Unde sine bona voluntate, hoc est, Dei amore, numquam sanctos angelos fuisse credendum est. Quod autem ad scientiam attinet, exstat illud sacrarum Litterarum testimonium: Tu, domine mi rex, sapiens es, sicut habet sapientiam angelus Dei, ut intelligas omnia super terram. Potestatem denique eis tribuit divinus David illis verbis: Potentes virtute, facientes verbum illius; atque ob eam rem, saepe in sacris Litteris virtutes et exercitus Domini appellantur. Sed quamvis omnes n caelestibus donis ornati fuerint, plurimi tamen qui a Deo parente et creatore suo defecerunt, ex altissimis illis sedibus deturbati atque in obscurissimum terrae carcerem inclusi, aeternas superbiae suae poenas luunt; de quibus Princeps apostolorum scribit in hunc modum: Angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in iudicium reservari.

At vero terram etiam super stabilitatem suam fundatam Deus verbo suo iussit in media mundi parte consistere, effecitque ut ascenderent montes et descenderent campi in locum quem fundavit eis; ac, ne aquarum vis illam mundaret, terminum posuit, quem non transgredientur neque convertentur operire terram. Deinde non solum arboribus omnique herbarum et florum varietate convestivit atque ornavit, sed innumerabilibus etiam animantium generibus, quemadmodum antea aquas et aera, ita etiam terras complevit.

Postremo ex limo terrae hominem sic corpore affectum et constitutum effinxit, ut non quidem naturae ipsius vi, sed divino beneficio : immortalis esset et impassibilis. Quod autem ad animam pertinet, eum ad imaginem et similitudinem suam formavit liberumque ei arbitrium tribuit; omnes praeterea motus animi atque appetitiones ita in eo temperavit, ut rationis imperio numquam non parerent. Tum originalis iustitiae admirabile donum addidit, ac deinde ceteris animantibus praeesse voluit; quae quidem facile erit parochis ad fidelium institutionem ex sacra Genesis historia cognoscere.

Haec igitur de universorum creatione, caeli et terrae verbis, intelligenda sunt; quae omnia breviter quidem Propheta complexus est illis verbis: Tui sunt caeli et tua est terra, orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti. Sed multo etiam brevius Patres Nicaeni Concilii, additis in Symbolo duobus illis verbis visibilium et invisibilium^ significaverunt. Quaecumque enim rerum universitate comprehenduntur atque a Deo creata esse confitemur, ea vel sub sensum cadunt et visibilia dicuntur, vel mente et intelligentia percipi a nobis possunt, quae invisibilium nomine significantur.

Nec vero ita Deum creatorem atque effectorem omnium credere oportet, ut existimemus, perfecto absolutoque opere, ea, quae ab ipso effecta sunt, deinceps sine infinita eius virtute constare potuisse. Nam quemadmodum omnia ut essent, Creatoris summa potestate, sapientia et bonitate effectum est, ita etiam, nisi conditis rebus perpetua eius providentia adesset, atque eadem vi qua ab initio constitutae sunt illas conservaret, statim ad nihilum reciderent. Atque id Scriptura declarat, cum inquit: Quomodo posset aliquid permanere, nisi tu voluisses; aut quod a te vocatum non esset conservaretur?

Non solum autem Deus universa quae sunt providentia sua tuetur atque administrat, verum etiam quae moventur et agunt aliquid, intima virtute ad motum atque actionem ita impellit, ut, quamvis secundarum causarum efficientiam non impediat, praeveniat tamen, cum eius occultissima vis ad singula pertineat, et quemadmodum Sapiens testatur: Attingat a fine usque ad finem fortiter, et disponat omnia suaviter. Quare ab Apostolo dictum est, cum apud athenienses annuntiaret Deum quem ignorantes colebant: Non longe est ab unoquoque nostrum; in ipso enim vivimus, et movemur, et sumus.

Atque haec de primi articuli explicatione satis fuerint, si tamen illud etiam admonuerimus, creationis opus omnibus sanctae individuae Trinitatis personis commune esse. Nam hoc loco, ex apostolorum doctrina, Patrem creatorem caeli et terrae confitemur; in Scripturis sacris legimus de Filio: Omnia per ipsum facta sunt; et de Spiritu Sancto: Spiritus Domini ferebatur super aquas
Gn 1,2; et alibi: Verbo Domini caeli firmati sunt, et Spiritu oris eius omnis virtus eorum.






CAPUT III DE SECUNDO ARTICULO: ET IN IESUM CHRISTUM FILIUM EIUS UNICUM, DOMINUM NOSTRUM

1020
Mirificam et uberrimam esse utilitatem, quae ex huius articuli fide et confessione confluxit ad humanum genus, et illud sancti Ioannis testimonium ostendit: Quisquis confessus fuerit quoniam Iesus est Filius Dei, Deus in eo manet et ipse in Deo; et beatitudinis praeconium declarat quod a Christo Domino tributum est Principi apostolorum: Beatus es, Simon Bar Iona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est. Hoc enim fundamentum firmissimum est nostrae salutis ac redemptionis. | Sed quoniam admirabilis huius utilitatis fructus maxime ex felicissimi illius status ruina intelligitur in quo Deus primos homines collocarat, incumbat in hanc curam parochus, ut fideles communium miseriarum et aerumnarum causam cognoscant.

Cum enim a Dei oboedientia descivisset Adam interdictumque violasset illud: Ex omni ligno paradisi comede, de ligno autem scientiae boni et maii ne comedas, in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris, in summam illam incidit calamitatem, ut sanctitatem et iustitiam in qua constitutus fuerat, amitteret, et reliqua subiret mala quae sancta Tridentina Synodus uberius explicavit. Propterea vero peccatum et peccati poenam in uno Adam non constitisse commemorabit, sed ex eo, tamquam ex semine et causa, ad omnem posteritatem iure permanasse.

Cum igitur ex altissimo dignitatis gradu concidisset nostrum genus, sublevari inde et in pristinum locum restitui nullo modo poterat, hominum aut angelorum viribus; quare reliquum erat illud ruinae et malorum subsidium, ut Dei Filii infinita virtus, assumpta carnis nostrae imbecillitate, infinitam tolleret peccati vim et nos reconciliaret Deo in sanguine suo.

Huius autem redemptionis fides et confessio hominibus ad salutem consequendam necessaria est semperque fuit, quam Deus initio praemonstravit; nam in illa damnatione humani generis quae statim peccatum consecuta est, ostensa etiam fuit spes redemptionis illis verbis quibus proprium diabolo damnum, quod ex liberatione hominum facturus erat, denuntiavit: Inimicitias ponam inter te et mulierem, semen tuum et semen illius; ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo eius. Et deinceps eandem promissionem saepe confirmavit, maioremque sui consilii significationem iis praesertim hominibus dedit, quibus voluit singularem benevolentiam praestare; inter ceteros vero, cum patriarchae Abrahae saepenumero hoc mysterium significasset, tum eo tempore apertius declaravit, cum ille Dei iussis oboediens filium suum unicum Isaac immolare voluit; inquit enim: Quia fecisti i hanc rem et non pepercisti filio tuo unigenito, benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli, et velut arenam quae est in littore maris; possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia oboedisti voci meae. Ex quibus verbis facile colligi poterat, ex progenie Abrahae futurum qui omnibus, ab immanissima Satanae tyrannide liberatis, salutem afferret; illum autem Dei Filium, natum ex semine Abrahae secundum carnem, fore necesse erat. Non ita multo post Dominus, ut eiusdem promissionis memoria conservaretur, idem foedus cum Iacob, Abrahae nepote, sancivit. Nam cum ille in somnis vidit scalam stantem super terram et cacumen illius tangens caelos, angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam, ut testatur Scriptura, audivit etiam Dominum innixum scalae, dicentem sibi: Ego sum Dominus Deus Abraham, patris tui, et Deus Isaac; terram in qua dormis, tibi dabo et semini tuo; eritque semen tuum quasi pulvis terrae. Dilataberis ad orientem et occidentem et septentrionem et meridiem, et benedicentur in te, et in semine tuo, cunctae tribus terrae. Neque postea destitit Deus eadem sui promissi memoria renovanda, et generi Abraham et multis praeterea hominibus Salvatoris exspectationem commovere; siquidem, iudaeorum republica et religione constituta, notior populo suo fieri coepit; nam et mutae res significarunt, et homines praedixerunt, quae et quanta nobis bona Salvator ille et Redemptor noster Christus Iesus allaturus esset. Ac prophetae quidem, quorum mens caelesti lumine illustrata fuit, Filii Dei ortum, admirabilia opera quae homo natus effecit, doctrinam, mores, consuetudinem, mortem, resurrectionem ceteraque eius mysteria, haec omnia, quasi tum adessent, palam docentes populo praenunciarunt; ita ut, si futuri et praeteriti temporis tollatur diversitas, nihil iam inter prophetarum praedicta et apostolorum praedicationem, nihil inter veterum patriarcharum fidem et nostram interesse videamus. Sed iam de singulis articuli partibus dicendum videtur.

IESUS

1021
IESUS proprium est nomen eius qui Deus et homo est, quod Salvatorem significat, non quidem fortuito aut hominum iudicio et voluntate, sed Dei consilio et praecepto illi impositum. Angelus enim Mariae matri ita annuntiavit: Ecce concipies in utero et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum. Ac deinde Ioseph Virginis sponso non solum ut eo nomine puerum appellaret praecepit, sed etiam cur ita nominandus esset declaravit; inquit enim: Ioseph, fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam; quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est; pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.

Ac multi quidem hoc nomine fuerunt in divinis Litteris; nam idem nomen Nave filio fuit, qui Moysi successit et populum a Moyse ex Aegypto liberatum in terram promissionis, quod illi negatum fuerat, deduxit; eodem etiam nomine Iosedech sacerdotis filius appellatus est. Sed quanto verius Salvatorem nostrum hoc nomine appellandum existimabimus? Qui non uni alicui populo, sed universis omnium aetatum hominibus, non quidem fame aut aegyptiaco vel babylonico dominatu oppressis, sed in umbra mortis sedentibus et durissimis peccati et diaboli vinculis obstrictis, lucem, libertatem et salutem dederit; qui eis caelestis regni ius et hereditatem acquisiverit; qui eos Deo Patri reconcihavent. In illis Christum Dominum adumbratum videmus, a quo iis beneficiis quae diximus cumulatum est genus humanum. Quae praeterea nomina praedicta sunt Dei Filio divinitus imponenda, ad unum hoc Iesus nomen referuntur; cum enim cetera salutem quam nobis daturus erat, aliqua ex parte attingerent, hoc ipsum universae salutis humanae vim rationemque complexum est.

CHRISTUS

1022
Iesus nomini Christi etiam nomen additum est, quod unctum significat, et honoris et officii nomen est, nec unius rei proprium, sed commune multorum; nam veteres illi patres nostri christos appellabant sacerdotes et reges, quos Deus propter muneris dignitatem ungi praeceperat. Sacerdotes enim ii sunt qui populum assiduis precibus Deo commendant, qui sacrificia Deo faciunt, qui pro populo deprecantur. Regibus autem populorum gubernatio commissa est, ad eosque pertinet maxime legum auctoritatem, innocentium vitam tueri, et nocentium audaciam ulcisci. Quoniam igitur utraque harum functionum Dei maiestatem referre in terris videtur, ideo qui vel ad regium vel ad sacerdotale munus obeundum delecti erant unguento ungebantur. Prophetas etiam ungendi mos fuit, qui Dei immortalis interpretes et internuntii caelestia arcana nobis aperiunt, atque ad emendandos mores salutaribus praeceptis et futurorum praedictione hortantur.

At vero, cum Iesus Christus salvator noster in mundum venit, trium personarum partes et officia suscepit: prophetae, sacerdotis ac regis; atque ob eas causas Christus dictus est, et unctus ad illorum munerum functionem, non quidem alicuius mortalis opera, sed caelestis Patris virtute, non terreno unguento, sed spirituali oleo; quippe cum in sanctissimam eius animam Spiritus Sancti plenitudo gratiaque et omnium donorum uberior copia effusa sit, quam ulla alia creata natura capere potuerit; atque id praeclare Propheta ostendit, cum Redemptorem ipsum affatus diceret: Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. Idem etiam ac multo apertius Isaias iis verbis demonstravit: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum mansuetis misit me.

Itaque Iesus Christus summus Propheta et Magister fuit, qui nos Dei voluntatem docuit, et a cuius doctrina orbis terrarum Patris caelestis cognitionem accepit; quod ei nomen praeclarius ac praestantius convenit, quod omnes quicumque prophetae nomine dignati sunt, eius discipuli fuerunt, atque ob illam praecipue causam missi, ut prophetam hunc, qui ad salvandos omnes venturus erat, praenuntiarent.

Christus item Sacerdos fuit, non quidem ex ordine ex quo in veteri Lege leviticae tribus sacerdotes exstiterunt, verum ex illo de quo David propheta cecinit: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Cuius rei argumentum Apostolus ad Hebraeos scribens accurate persecutus est.

Sed Christum, non solum ut Deus, verum ut homo ac nostrae naturae particeps est, Regem etiam agnoscimus, de quo Angelus testatus est: Regnabit in domo Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis; quod quidem Christi regnum spirituale est atque aeternum, in terrisque inchoatur, in caelo perficitur. Ac Regis quidem officia admirabili providentia suae praestat Ecclesiae; ipse eam regit, ipse ab hostium impetu atque insidiis tuetur; ipse ei leges praescribit; ipse non solum sanctitatem, iustitiam largitur, verum etiam ad perseverandum facultatem et vires praebet. Quamquam autem huius regni finibus tam boni quam maii contineantur, atque adeo omnes homines iure ad illud pertineant; ii tamen prae ceteris summam Regis nostri bonitatem et beneficentiam experiuntur, qui ex eius praeceptis integram atque innocentem vitam degunt. Neque vero hoc illi regnum hereditario aut humano iure obtigit, tametsi genus a clarissimis regibus duceret; sed Rex fuit, propterea quod Deus in illum Hominem contulit quidquid potestatis, amplitudinis, dignitatis, hominis natura capere posset. Illi igitur totius mundi regnum tradidit, eique omnia, quod iam fieri coeptum est, plene perfecteque in die iudicii subiicientur.

FILIUM EIUS UNICUM

1023
His verbis altiora mysteria de Iesu credenda et contemplanda fidelibus proponuntur, nimirum Filium Dei esse et verum Deum, sicuti Pater est, qui eum ab aeterno genuit. Praeterea illum divinae Trinitatis secundam personam aliis duabus omnino aequalem confitemur; nihil enim impar et dissimile in divinis personis aut esse aut fingi animo debet, cum unam omnium essentiam, voluntatem, potestatem agnoscamus; quod cum multis pateat divinae Scripturae oraculis, tum praeclarissime illud ostendit sancti Ioannis testimonium: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.

Sed cum Iesum Filium Dei esse audimus, nihil terrenum aut mortale de eius ortu cogitandum est; verum ortum illum, quo ab omni aeternitate Pater Filium genuit, quem ratione percipere atque perfecte intelligere nullo modo possumus, constanter credere et summa animi pietate colere debemus, ac veluti mysterii admiratione obstupefacti, illud cum Propheta dicere: Generationem eius quis enarrabit? Hoc igitur credendum est Filium eiusdem esse naturae, eiusdem potestatis et sapientiae cum Patre, ut in symbolo Nicaeno explicatius confitemur; inquit enim: Et in Iesum Christum, Filium eius unigenitum, et ex Patre natum ante omnia saecula, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, genitum, non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt.

Ex omnibus autem quae ad indicandum modum rationemque aeternae generationis similitudines afferuntur, illa propius ad rem videtur accedere quae ab animi nostri cogitatione sumitur, quamobrem sanctus Ioannes Filium eius Verbum appellat. Ut enim mens nostra, seipsam quodammodo intelligens, sui effingit imaginem, quam verbum theologi dixerunt; ita Deus, quantum tamen divinis humana conferri possunt, seipsum intelligens, Verbum aeternum generat. Etsi praestat contemplari quod fides proponit, et sincera mente Iesum Christum verum Deum et verum hominem credere et confiteri, genitum quidem ut Deum, ante omnium saeculorum aetates, ex Patre; ut hominem vero, natum in tempore ex matre Maria Virgine.

Et quamquam duplicem eius nativitatem agnoscamus, unum tamen Filium esse credimus, una enim persona est, in quam divina et humana natura convenit. | Et quod ad divinam generationem attinet, nullos aut fratres aut coheredes habet, cum ipse Patris unicus Filius, nos vero homines figmentum et opus manuum eius simus. At si humanum ortum consideremus, multos ille non solum fratrum nomine appellat, sed fratrum etiam loco habet, ut una cum eo paternae hereditatis gloriam adipiscantur; ii sunt qui fide Christum Dominum receperunt, et fidem, quam nomine profitentur, re ipsa et charitatis officiis praestant; quare primogenitus in multis fratribus ab Apostolo vocatur.

DOMINUM NOSTRUM

1024
Multa sunt quae de Salvatore nostro in sacris Litteris dicuntur, quorum alia, ut Deus est, alia, ut homo, ipsi convenire perspicuum est, quoniam a diversis naturis diversas earum proprietates accepit. Igitur vere dicimus Christum esse omnipotentem, aeternum, immensum, quod a divina natura habet. Rursus de illo dicimus passum, mortuum esse, resurrexisse, quae naturae hominum convenire nemo dubitat. Verum, praeter haec, quaedam alia utrique naturae congruunt, ut hoc loco, cum Dominum nostrum dicimus. Igitur, si ad utramque naturam hoc nomen referatur, merito Dominus noster praedicandus est.

Nam quemadmodum ipse aeternus Deus est, uti Pater, ita etiam omnium rerum aeque Dominus est ac Pater; et quemadmodum ipse et Pater non est alius atque alius Deus, sed idem plane Deus; ita etiam ipse et Pater non est alius atque alius Dominus. Sed recte etiam multis rationibus, ut homo est, Dominus noster appellatur. Ac primum quidem, quoniam ipse redemptor noster fuit atque a peccatis nos liberavit, iure hanc potestatem accepit ut vere Dominus noster esset ac diceretur. Ita enim Apostolus docet: Humiliavit semetipsum, factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis; propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris. Atque ipse de se post resurrectionem: Data est, inquit, mihi omnis potestas in caelo et in terra. Ob eam quoque rem Dominus dicitur, quod in una persona duae naturae, divina et humana, coniunctae sint; hac enim admirabili coniunctione meruit ut, quamvis pro nobis mortuus non esset, tamen Dominus constimeretur, communiter quidem omnium rerum quae conditae sunt, praecipue autem fidelium qui illi parent atque summo animi studio inserviunt

Quod igitur reliquum est, parochus fidelem populum ad eam rationem cohortabitur, ut sciat aequissimum esse, prae ceteris hominibus nos, qui ab eo nomen invenimus christianique vocamur, et quanta ille in nos beneficia contulerit ignorare non possumus, ob id maxime quod eius munere haec omnia fide intelligimus; aequum esse, inquam, nos ipsos, non secus ac mancipia, redemptori nostro et Domino in perpetuum addicere et consecrare. Et quidem cum baptismo initiaremur, ante ecclesiae fores id professi sumus; declaravimus enim nos Satanae et mundo renuntiare, et Iesu Christo totos nos tradere. Quod si, ut christianae militiae adscriberemur, tam sancta et solemni professione nos ipsos Domino nostro devovimus, quo supplicio digni erimus, si, postquam Ecclesiam ingressi sumus, Dei voluntatem et leges cognovimus, postquam sacramentorum gratiam percepimus, ex mundi et diaboli praeceptis ac legibus vixerimus, perinde ac si, cum baptismo abluti sumus, mundo et diabolo, non Christo Domino ac redemptori, nomen dedissemus? Sed cuius animum amoris facibus non incendat tanti Domini tam benigna et propensa in nos voluntas, qui, tametsi nos in potestate sua et dominatu veluti servos sanguine suo redemptos habeat, ea tamen charitate complectitur, ut non servos vocet, sed amicos, sed fratres? Haec profecto iustissima causa est, atque haud scio an omnium sit maxima, cur eum perpetuo debeamus Dominum nostrum agnoscere, venerari et colere.




Catechismus Romanus 1013