Catechismus Romanus 2409

CONFESSIONIS MINISTER

2409
Sed iam de ministro huius sacramenti dicendum est. Eum autem sacerdotem esse qui ordinariam aut delegatam absolvendi potestatem habeat, ex ecclesiasticis sanctionibus satis apparet. Habeat enim oportet non solum ordinis, verum etiam iurisdictionis potestatem, qui hoc munere fungi debet. Illustre vero huius ministerii testimonium praebent illa Domini verba apud sanctum Ioannem: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt. Neque enim omnibus, sed apostolis tantum haec dicta fuisse constat, quibus in hac functione sacerdotes succedunt. Idque etiam maxime consentaneum est, nam cum omne gratiae genus, quae hoc sacramento tribuitur, a Christo capite ad membra derivetur, mento debent corpori Christi mystico, id est fidelibus, illud administrare qui soli verum eiusdem corpus conficiendi potestatem habent; cum praesertim fideles hoc ipso paenitentiae sacramento ad sacram Eucharistiam sumendam apti idoneique reddantur.

Verum quanta ohm religione in antiquissima Ecclesia ius ordinarii sacerdotis conservatum fuerit, ex veteribus Patrum decretis facile intelligitur, quibus cautum est ne quis episcopus aut sacerdos in alterius parochia aliquid gerere auderet sine eius auctoritate qui illi praeesset, aut nisi magna necessitas cogere videretur. Ita vero ab Apostolo sancitum est, cum Tito praecepit ut m singulis civitatibus sacerdotes constitueret, qui scilicet doctrinae et sacramentorum caelesti pabulo fideles alerent et educa rent.

Quamquam si mortis periculum imminet, et proprii sacerdotis facultas non datur, ne hac occasione aliquis pereat, in Ecclesia Dei custoditum fuisse Concilium Tridentinum docet ut unicuique sacerdoti liceret non solum omni peccatorum genere, cuiuscumque potestatis sit, illa condonare, sed etiam ab excommunicationis vinculo solvere.

Iam praeter ordinis et iurisdictionis potestatem, quae prorsus necessaria sunt, imprimis opus est ut huius sacramenti minister tum scientia et eruditione, tum prudentia praeditus sit; iudicis enim et medici simul personam gerit. Ac quod ad primum attinet, satis constat non vulgarem scientiam necessariam esse, qua et peccata investigare, et ex variis peccatorum generibus, quae gravia, quae levia sint, pro cuiusque hominis ordine et genere iudicare possit. Ut autem medicus est, summa quoque prudentia indiget; etenim diligenter providendum est ut ea remedia aegroto adhibeantur, quae ad illius animam sanandam, et in posterum contra morbi vim muniendam aptiora esse videantur. Ex quo poterunt fideles intelligere cuivis maximo studio curandum esse, ut eum sibi sacerdotem dehgat quem vitae integritas, doctrina, prudens iudicium commendet; qui, et quantum in eo officio cui praeest, ponderis ac momenti sit, et quae cuique scelen poena conveniat, et qui vel solvendi vel ligandi sint, optime noverit.

Sed quoniam nemo est qui non vehementer cupiat scelera et turpitudinem suam occultan, monendi sunt fideles nihil esse quod timeant, ne ea quae ipsi confessione patefecermt, a sacerdote ulli umquam indicentur, neve aliquod ex ea periculi genus sibi ullo tempore creari possit; sacrae enim sanctiones gravissime in eos sacerdotes animadverti voluerunt, qui peccata omnia quae aliquis eis confessus fuerit, perpetuo et religioso silentio compressa non tenuerint. Quare in Concilio Lateranensi magno ita legimus: Caveat omnino sacerdos ne verbo, vel signo, vel alio quovis modo, prodat aliquatenus peccatorem.

Sed iam ordo rerum postulat, cum de ministro dictum sit, ut quaedam praecipua capita explicentur quae ad confessionis usum et tractationem non parum sunt accommodata. Magna enim fidelium pars, quibus vulgo nihil longius videri solet quam ut dies illi qui ecclesiastica lege confessioni praefiniti sunt effluant, tantum absunt a christiana perfectione, ut vix peccatorum suorum meminerint quae sacerdoti patefacienda essent, nedum cetera diligenter curent quae ad divinam gratiam concihandam vim habere maximam perspicuum est. Quare, cum illorum saluti omni studio succurrendum sit, hoc primum sacerdotes in paenitente diligenter observabunt, si veram peccatorum suorum contritionem habeat, certumque illi sit ac deliberatum in posterum a peccatis abstinere.

Quod si ita animo affectum esse animadvertennt, moneam et vehementer hortentur ut pro tanto et tam singulari beneficio maximas gratias Deo agat, ab eoque caelestis gratiae praesidium petere numquam desinat, quo munitus ac tectus facile poterit pravis cupiditatibus resistere ac repugnare. Docendus est etiam ut nullum patiatur esse diem, quin aliquid de passionis Domini nostri mysteriis meditetur, ad eumque imitandum et summa charitate amandum ipse se excitet atque inflammet; hac enim meditatione assequetur ut ab omnibus daemonis tentationibus in dies se tutiorem esse sentiat. Neque enim ulla alia est causa cur tam cito vel leviter ab hoste impugnati, animo et viribus succumbamus, quam quod ex caelestium rerum meditatione divini amoris ignem concipere non studemus, quo mens recreari atque erigi possit.

Sin autem sacerdos intellexerit eum qui velit confiteri, adeo peccata sua non dolere ut vere contritus dicendus sit, conetur magno contritionis desiderio eum afficere, ut, deinde huius praeclari doni cupiditate incensus, illud a Dei misericordia petere et efflagitare in animum inducat.

Imprimis autem reprimenda est quorumdam superbia, qui scelera sua excusatione aliqua vel defendere vel minora facere nituntur. Nam exempli causa, cum aliquis fateatur se ira vehementius commotum fuisse, statim huius pertubationis causam in alium confert, a quo prius sibi iniuriam factam esse queritur. Monendus itaque est hoc elati animi, et hominis peccati sui magnitudinem vel despicientis vel plane ignorantis, signum esse; tum vero eiusmodi excusationis genus ad augendum potius quam minuendum peccatum pertinere; nam qui ita factum suum probare contendit, hoc videtur profiteri, se tunc patientia usurum esse, cum a nemine iniuria laedetur; quo quidem nihil homine christiano indignius esse potest. Etenim cum illius vicem dolere maxime debuerit qui iniuriam fecit, tamen non peccati pravitate commovetur, sed fratri irascitur, ac cum ei praeclara occasio oblata fuerit ut Deum patientia colere, et fratrem mansuetudine sua corrigere possit, salutis materiam ad perniciem suam convertit.

Perniciosior autem est illorum culpa existimanda qui, stulta quadam verecundia impediti, peccata confiteri non audent. Iis igitur, hortando, animos addere oportet, monendique sunt nihil esse quod vitia sua aperire vereantur quae perpetuo, ut diximus, occulta futura sunt , nullique mirum videri debere, si intelligat homines peccare, qui quidem communis est omnium morbus et in humanam imbecillitatem proprie cadit.

Alii sunt qui, vel quod raro peccata confiteri solent, vel quod nullam curam et cogitationem in pervestigandis suis sceleribus posuerunt, nec commissa confessione expedire, nec unde eius officii initium ducendum sit satis sciunt. Quos certe acrius obiurgare opus est atque imprimis docere, prius quam ad sacerdotem aliquis adeat, omni studio curandum esse ut peccatorum suorum contritione commoveatur; id vero praestari nullo modo posse, nisi ea reminiscendo sigillatim recognoscere studeat.

Quare, si sacerdos huiusmodi homines prorsus imparatos esse cognoverit, humamssimis verbis a se dimittet, hortabiturque ut ad cogitanda peccata aliquod spatium sumant, ac deinde revertantur. Quod si forte affirmaverint se in eam rem omne studium et 348 diligentiam suam contulisse quoniam sacerdoti maxime verendum est, ne semel dimissi amplius non redeant , audiendi erunt; 182 praesertim vero si emendandae vitae studium aliquod prae se ferant, adducique possint ut negligentiam suam accusent, quam se alio tempore diligenti et accurata meditatione compensaturos promittant. In quo tamen magna cautio adhibenda est; si enim audita confessione iudicaverit, neque in enumerandis peccatis diligentiam, neque in detestandis dolorem paenitenti omnino defuisse, absolvi poterit; sin autem utrumque in eo desiderari animadverterit, auctor illi et suasor erit ut maiorem curam, quod antea dictum est, in excutienda conscientia adhibeat, hominemque, ut blandissime poterit, tractatum dimittet.

Sed quoniam interdum contingit ut mulieres, alicuius sceleris in priori confessione oblitae, iterum ad sacerdotem non audeant redire, quod vereantur ne vel in suspicionem magnae improbitate populo veniant vel singularis religionis laudem quaerere existimentur, saepe tum publice tum privatim docendum est neminem tanta memoria esse, qui omnia sua facta, dicta et cogitata meminisse queat; quapropter fideles nulla re deterrendos esse quominus ad sacerdotem revertantur, si in memoriam alicuius cnminis rediennt, quod antea fuerit praetermissum. Haec igitur, atque alia huius generis multa, m confessione a sacerdotibus observanda erunt.

SATISFACTIO

2410
Nunc ad tertiam paenitentiae partem, quae satisfactio appellatur, veniendum est.

Primum itaque satisfactionis nomen et vis exponenda est. Hinc enim catholicae Ecclesiae hostes amplam occasionem dissidii et discordiae cum maxima christiani populi pernicie arripuerunt.

Est autem satisfactio rei debitae integra solutio; nam quod satis est, ei nihil videtur deesse. Quare cum de gratiae reconciliatione loquimur, idem satisfacere significat, quod alteri tantum praestare, quantum irato animo ad ulciscendam iniuriam satis esse possit atque ita satisfactio nihil aliud est quam iiiunae alteri illatae compensatio. Quod autem ad hunc locum pertinet, satisfactionis nomen divinarum rerum doctores ad declarandam eam compensationem usurparunt, cum homo pro peccatis commissis Deo aliquid persolvit.

Quo in genere quoniam multi gradus esse possunt, hinc fit ut satisfactio varie accipiatur.

Ac prima quidem et praestantissima illa est, qua pro scelerum nostrorum ratione, etiamsi Deus summo iure nobiscum velit agere, quidquid a nobis debebatur, cumulate persolutum est. Haec vero eiusmodi esse dicitur quae nobis Deum propitium et placatum reddidit, eamque uni Christo Domino acceptam ferimus, qui, in cruce pretio pro peccatis nostris soluto, plenissime Deo satisfecit. Neque enim ulla res creata tanti esse potuit quae nos tam gravi debito liberaret, atque, ut sanctus Ioannes testatur, Ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. Haec igitur plena et cumulata est satisfactio, scelerum omnium rationi quae in hoc saeculo commissa sunt pariter aequahterque respondens; cuius pondere hominum actiones apud Deum plurimum valent, ac sine eo nulla prorsus aestimatione dignae haberentur. Atque huc Davidis verba videntur spectare, qui postquam, secum ipse reputans, illud protulisset: Quid retribuam Domino pro omnibus, quae retribuit mihi?, nihil praeter hanc satisfactionem quam calicis nomine expressit, dignum tot tantisque beneficiis invenire potuit; cuare subiecit: Calicem salutans accipiam, et nomen Domini invocabo.

Alterum est satisfactionis genus, quae et canonica appellatur, et certo temporis spatio definita perficitur. Quare antiquissimae Ecclesiae usu receptum est ut, cum paenitentes a peccatis solvuntur, poena aliqua eis irrogetur, cuius poenae solutio satis factio vocari consuevit.

Eodem vero nomine quodlibet etiam poenae genus significatur, quam pro peccatis, non quidem a sacerdote constitutam, sed sponte nostra susceptam atque a nobis ipsis repetitam, sustinemus.

Verum haec ad paenitentiam, ut sacramentum est, minime pertinet; sed illa tantum sacramenti pars censenda est quam diximus ex praecepto sacerdotis Deo pro peccatis dependi, hoc admncto ut statutum cum animo et deliberatum habeamus peccata in posterum omni studio vitare. Ita enim nonnulli definierunt: satisfacere est Deo debitum honorem impendere; quod autem nemo debitum honorem Deo possit tribuere, nisi qui peccata omnino vitare constituat, satis apparet; et: satisfacere est causas peccatorum excidere, et eorum suggestiom aditum non indulgere. In quam sententiam alii senserunt satisfactionem esse purgationem qua eluitur quidquid sordium propter peccati maculam in anima resedit, atque a poenis tempore definitis quibus tenebamur, absolvimur.

Quae cum ita sint, facile erit fidelibus persuadere quam necessarium sit ut paenitentes in hoc satisfactionis studio se exerceant.

Docendi enim sunt duo esse quae peccatum consequuntur, maculam et poenam. Ac quamvis semper, culpa dimissa, simul etiam mortis aeternae supplicium apud inferos constitutum condonetur, tamen non semper contingit, quemadmodum a Tridentina Synodo declaratum est, ut Dominus peccatorum reliquias et poenam certo tempore definitam, quae peccatis debetur, remittat. Cuius rei perspicua sunt exempla in sacris Litteris: Genesis tertio capite, Num. duodecimo et vigesimo, et aliis permultis locis. Sed illud Davidis clanssimum et maxime illustre intuemur, cui etsi Nathan dixerat: Dominus quoque transtulit peccatum tuum, non monens, is tamen gravissimas poenas ultro subiit, Dei misericordiam his verbis dies noctesque implorans: Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me; quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper. Quibus verbis illud petitum est a Domino, ut non solum crimen, sed poenam etiam crimini debitam condonaret, atque a peccati reliquiis purgatum in pristinum decoris et integritatis statum restitueret. Atque haec cum summis precibus peteret, eum tamen Dominus tum filii ex adulterio suscepti, tum Absalonis, quem unice diligebat, defectione et morte mulctavit, aliisque poenis et calamitatibus affecit, quas illi antea intertarat. In Exodo etiam, etsi Dominus Moysis precibus exoratus populo idololatrae pepercerat, tamen minatus est se tanti flagitii graves poenas repetn:urum esse; ipseque Moyses testatus est fore ut illud Dominus severissime in tertiam et quartam usque generationem ulcisceretur. Haec vero a sanctis Patribus in Ecclesia catholica semper tradita esse ipsorum auctoritate apertissime comprobatur.

Verum qua de causa factum sit ut poena omnis paenitentiae sacramento aeque ac baptismo non condonetur, praeclare a sancta Tridentina Synodo explicatum est his verbis: Divinae iustitiae ratio exigere videtur, ut aliter ab eo in gratiam recipiantur qui ante baptismum per ignorantiam deliquerint; aliter vero qui semel a peccati et daemonis servitute liberati, et accepto Spiritus Sancti dono, scientes "templum Dei violare" et "Spiritum Sanctum contristare" non formidaverint. Et divinam clementiam decet ne ita nobis absque ulla satisfactione peccata dimittantur, ut, occasione accepta, peccata leviora putantes, velut iniurii et "contumeliosi Spiritui Sancto", in graviora labamur, "thesaurizantes nobis iram in die irae". Proculdubw enim magnopere a peccato revocant, et quasi fraeno quodam coercent hae satisfactoriae poenae, cautioresque et vigilantiores in posterum paenitentes efficiunt.

Accedit ut tamquam testificationes quaedam sint doloris quem ex peccatis commissis capimus; qua ratione, Ecclesiae fit satis, quae nostris sceleribus graviter offensa est. Nam ut sanctus Augustinus ait: Cor contritum et humiliatum Dcus non spernit. Verum, quia plerumque dolor alterius cordis occultus est alteri, neque in aliorum notitiam per verba vel alia quaecumque signa procedit, recte ab iis qui Ecclesiae praesunt tempora paenitentiae constituuntur, ut Ecclesiae, in qua ipsa peccata remittuntur, satisfiat.

Praeterea paenitentiae nostrae exempla alios docent quomodo ipsi vitam instituere et pietatem sequi debeant. Cum enim poenas nobis pro peccatis irrogatas ceteri homines intuentur, et summam cautionem sibi in omni vita adhibendam, et mores pristinos corrigendos esse intelligunt. Quare sapientissime illud ab Ecclesia observatum est, ut cum ab aliquo publice flagitium commissum esset, publica etiam paenitentia ei indiceretur, ut ceteri timore perterriti deinceps peccata diligentius vitarent; quod etiam in occultis criminibus quae graviora essent, interdum fieri solitum erat. Sed, ut diximus, in publicis hoc perpetuum fuit, ut qui ea commiserant, antequam publicam paenitentiam suscepissent, non absolverentur. Interim vero pastores pro illorum salute Deum rogabant, atque, ut ipsi etiam paenitentes idem facerent, eos hortari non desinebant. Quo in genere summa fuit sancti Ambrosii cura et sollicitudo, cuius lacrimis fertur quamplunmos, qui duro animo ad paenitentiae sacramentum accesserant, ita mollitos esse, ut verae contritionis dolorem conceperint. Verum postea tantum de veteris disciplinae severitate remissum est, atque ita chantas refnxit, ut iam plerique ex fidelibus, ad peccatorum veniam impetrandam, nullum intimum animi dolorem atque gemitum cordis necesarium putent, sed illud satis esse arbitrentur, si speciem tantum dolentis habeant.

Deinde vero huiusmodi poenarum perpessione consequimur, ut capitis nostri Iesu Christi, m quo passus est ipse et tentatus, similitudinem et imaginem geramus; nihil en:.m tam deforme videri potest, ut a sancto Bernardo dictum est, quam sub spinoso capite delicatum esse membrum. Nam, teste Apostolo, cohaeredes sumus Christi, si tamen compatimur; et, quod alio loco scripsi: Si commortui sumus, et convivemus; si sustinebimus, et conregnabimus.

Divus etiam Bernardus duo affirmat in peccato reperiri: maculam animae et plagam; ac turpitudinem quidem ipsam Dei misericordia tolli; verum sanandis peccatorum plagis valde necessariam esse eam curam, quae in remedio paenitentia adhibetur. Quemadmodum enim sanato vulnere cicatrices quaedam remanent, quae et ipsae curandae sunt, ita in anima, culpa condonata, supersunt reliquiae peccatorum purgandae. Idem plane divi Chrysostomi sententia confirmat, cum ait: Non satis est sagittam e corpore extrahi, sed plaga quoque a sagitta inflicta sananda est; sic etiam in anima, post acceptam peccati veniam, paenitentia curanda est plaga relicta. 18<> Frequentissime enim a sancto Augustino docemur duo haec in paenitentia animadvertenda esse: Dei misericordiam et iustitiam; misericordiam, qua peccata et poenas aeternas illi debitas condonat; iustitiam, qua poenis tempore definitis hominem punit.

Postremo paenitentiae poena a r.obis suscepta Dei animadversionem suppliciaque in nos constituta artevertit. Ita enim docet Apostolus, cum ait: Si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur; dum iudicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. Quae cum ficehbus explicata fuerint, vix fieri poterit quominus ac! paenitentiae opera maxime excitemur.

Eius autem quanta vis sit ex eo colligitur, quod tota a Christi Domini passionis mento pendet, a quo etiam honestis actionibus duo illa maxima bona consequimur: alterum est ut immortalis gloriae praemia mereamur, ita ut calix etiam aquae frigidae, quam in eius nomine dederimus, mercede non careat; alterum, ut pro peccatis nostris satisfaciamus.

Neque vero id perfectissimam et cumulatissimam Christi Domini satisfactionem obscurat, sed illud potius contra evenit, ut multo clariorem et illustriorem reddat. Eo enim copiosior Christi gratia videtur esse, quod non solum ea nobiscum communicantur, quae ipse solus, sed illa etiam quae, tamquam caput in membra, suis sanctis et iustis hominibus promeruit ac persolvit. Qua ratione fieri perspicuum est ut iustae et honestae piorum actiones tantum ponderis et dignitatis habeant; Christus enim Dominus, tamquam caput in membra et vitis in palmites, gratiam suam in eos qui sibi per chantatem coniuncti sunt, continenter diffundit. Quae quidem gratia bona opera nostra semper antecedit, comitatur et consequitur, et sine qua mereri et satisfacere Deo nullo modo possumus.

Atque ita fit ut iustis nihil deesse videatur, cum, operibus quae Dei virtute efficiunt, et divinae legi pro humana mortalique conditione satisfacere, et vitam aeternam, quam scilicet si Dei gratia ornati e vita decesserint consequentur, mereri possint. Nota est enim illa Salvatoris vox: Qui autem bibent ex hac aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam.

Sed duo praecipue in satisfactione requiruntur; primum est, ut is qui satisfacit iustus sit ac Dei amicus; opera enim quae sine fide et chantate fiunt, nullo modo Deo grata esse possunt; alterum, ut eiusmodi opera suscipiantur quae natura sua dolorem et molestiam afferant; cum enim praeteritorum scelerum compensationes sint atque, ut sanctus martyr Cyprianus ait, redemptnces peccatorum, omnino necesse est ut aliquid acerbitatis habeant. Quamquam non semper illud consequitur, ut qui se in illis molestis actionibus exercent, doloris sensum habea:it. Saepe enim vel patiendi consuetudo, vel accensa in Deum charitas efficit ut quae perpessu gravissima sunt, ne sentiantur quidem. Neque tamen idcirco fit quominus ea ipsa opera satisfaciendi vim habeant; siquidem hoc proprium est filiorum Dei, ita eius amore et pietate inflammari, ut acerbissimis doloribus cruciati aut nihil fere incommodi sentiant, aut omnia laetissimo animo perferant.

Verum omne satisfactionis genus pastores docebunt ad haec tria praecipue referendum esse, orationem, ieiunium, eleemosynam; quae quidem tribus bonis, animae, corporis et iis quae externa commoda dicuntur, quae omnia a Deo accepimus, respondent. Nihil vero aptius et convenientius ad excidendas omnium peccatorum radices esse potest. Nam cum omne quod est in mundo, concupiscentia carnis sit aut concupiscentia oculorum aut superbia vitae, nemo non videt hisce tribus morbi causis totidem medicinas, priori scilicet ieiunium, alteri eleemosynam, tertiae orationem, rectissime opponi. Praeterea si eos etiam qui peccatis nostris offenduntur spectemus, facile erit intelligere cur ad haec tria potissimum omnis satisfactio referatur; hi vero sunt Deus, proximus, nos ipsi. Quare Deum oratione placamus, proximo eleemosyna satisfacimus, nos ipsos vero ieiunio castigamus.

Sed quoniam multae variaeque aerumnae et calamitates, dum in hac vita sumus, nos premunt, illud maxime fideles docendi sunt, eos qui patienti animo quidquid labonosi et incommodi Deus immisent ferant, amplam satisfaciendi et merendi materiam nactos esse; qui autem inviti et repugnantes poenam huiusmodi sustineant, omni satisfactionis fructu privari, sed Dei tantum, peccata iusto iudicio ulciscentis, animadversionem et supplicium perferre.

In eo vero summa Dei bonitas et clementia maximis laudibus et gratiarum actionibus praedicanda est, qui humanae imbecillitati hoc condonavit, ut unus posset pro altero satisfacere; quod quidem huius partis paenitentiae maxime proprium est. Ut enim, quod ad contritionem et confessionem attinet, nemo pro altero dolere aut confiteri potest, ita qui divina gratia praediti sunt, alterius nomine possunt quod Deo debetur persolvere; quare fit ut quodam pacto alter alterius onera portare videatur. Nec vero de hoc cuiquam fidelium dubitandi locus relictus est, qui in Apostolorum Symbolo sanctorum communionem confitemur. Nam cum omnes eodem baptismo abluti Christo renascamur, eorundem sacramentorum participes simus, imprimis vero eiusdem corporis et sanguinis Christi Domini cibo et potu recreemur, hoc apertissime demonstrat nos omnes eiusdem esse corporis membra. Quemadmodum igitur neque pes suae tantum, sed etiam oculorum utilitatis causa munere suo fungitur, neque rursus, quod ocuh videant, ad illorum propriam, sed ad communem omnium membrorum utilitatem referendum est, ita communia inter nos satisfactionis officia existimari debent. Neque tamen id sine ulla exceptione verum est, si commoda omnia quae ex ea capiuntur spectemus. Nam satisfactionis opera medicinae etiam et curationes quaedam sunt, quae paemtenti ad sanandos pravos animi affectus praescribuntur; quo quidem utilitatis fructu eos qui per se non satisfaciunt, prorsus carere perspicuum est.

Haec igitur de tribus paenitentiae partibus, contritione, confessione et satisfactione, copiose et dilucide explicanda erunt. Sed illud imprimis a sacerdotibus observari oportet, ut, audita peccatorum confessione, antequam paemtsntem a peccatis absolvant, diligenter curent ut si quid ille forte de re aut de existimatione proximi detraxerit, cuius peccati damnandus merito esse videatur, cumulata satisfactione compenset. Nemo enim absolvendus est nisi prius, quae cuiusque fuerint, restituere polliceatur. At quoniam multi sunt, quibus etsi prolixe pollicentur se officio satis esse facturos, tamen certum est ac deliberatum numquam promissa exsolvere, omnino n cogendi sunt ut restituant; saepeque illud Apostoli ei5 inculcandum est, ut qui furabatur, iam non furetur; magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.

In irroganda autem satisfactionis poena, sacerdotes nihil sibi suo arbitratu statuendum esse, sed omnia iustitia, prudentia et pietate dirigenda existimabunt. Atque ut hac regula peccata metiri videantur, et paenitentes scelerum suorum gravitatem magis agnoscant, operae pretium erit interdum eis significare quae poenae quibusdam delictis, ex veterum canonum praescripto qui paenitentiales vocantur, constitutae sint. Igitur universae satisfactionis modum culpae ratio temperabit. Sed ex omni satisfactionum genere maxime convenit paenitentibus praecipere, ut certis aliquot et definitis diebus orationi vacent, ac pro omnibus et praesertim pro iis qui ex hac vita in Domino decesserunt, preces Deo faciant. Hortari vero etiam eos oportet ut saepe eadem satisfactionis opera a sacerdote indicta ultro suscipiant ac repetam; atque ita mores suos componant, ut, iis omnibus quae ad paenitentiae sacramentum pertinent diligenter absolutis, tamen virtutis paenitentiae studia numquam intermittant. Quod si interdum etiam ob publicam offensionem publica paenitentia praescnbenda fuerit, quamvis eam paenitens refugiat ac deprecetur, non erit facile audiendus; verum persuadere ei oportebit ut quae tum sibi tum aliis salutaria futura sunt, libenti et alacri animo excipiat.

Haec de paenitentiae sacramento singulisque eius partibus ita docenda erunt, ut non solum ea fideles perfecte intelligant, sed etiam, iuvante Domino, re ipsa pie et religiose praestare animum inducant.



CAPUT VI: DE EXTREMAE UNCTIONIS SACRAMENTO

2500
Cum sancta Scripturarum oracula ita doceant: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua et in aeternum non peccabis, tacite parochi admonentur nullum tempus praetermittendum esse fidelem populum cohortandi, ut in assidua mortis meditatione versetur. Quoniam autem extremae unctionis sacramentum non potest supremi illius diei memoriam coniunctam non habere, facile intelligitur de eo saepe agendum esse, non solum ob eam causam, quod illarum rerum mysteria quae ad salutem pertinent aperire et explicare maxime convenit, sed etiam quia fideles moriendi necessitatem omnibus propositam esse animo repetentes, pravas cupiditates coercebunt. Quare fiet ut in ipsa mortis exspectatione minus se perturban sentiant, sed immortales Deo gratias agant, qui, ut baptismi sacramento aditum nobis ad veram vitam patefecit, ita etiam, ut ex hac mortali vita decedentes expeditiorem ad caelum viam haberemus, extremae unctionis sacramentum instituit.

NOMEN

2501
Ut igitur quae ad eam explicationem magis necessaria sunt, eodem fere ordine qui in aliis sacramentis servatus est exponantur, primum illud tradendum erit, hoc sacramentum idcirco extremam unctionem appellatum esse, quod haec omnium sacrarum unctionum quas Dominus Salvator noster Ecclesiae suae commendavit, ultima administranda sit. Quare haec ipsa unctio a maioribus nostris sacramentum etiam unctionis infirmorum et sacramentum exeuntium dicta est. Quibus vocabulis fideles in memoriam novissimi illius temporis facile redire possunt.

RATIO SACRAMENTI

2502
Quod autem extremae unctioni propria sacramenti ratio conveniat, im primis explanandum est. Id vero perspicuum fiet, si verba quibus sanctus Iacobus apostolus huius sacramenti legem promulgavit, attendamus. Infirmatur quis in vobis?, inquit, inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini; et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus, et si in peccatis sit, remittcntur ei. Nam quod peccata condonan apostolus affirmat, in eo declarat sacramenti vim et naturam. Hanc vero catholicae Ecclesiae de extrema unctione perpetuam doctrinam fuisse, cum alia plura Concilia testantur, tum a Tridentina Synodo hoc ita declaratum est, ut in eos omnes anathematis poenam constituerit, qui aliter docere aut sentire audeant. Ac Innocentius quoque primus hoc sacramentum fidelibus maxime commendat.

Constanter itaque docendum est a pastoribus verum sacramentum esse, nec plura, sed unum, quamvis per plures unctiones administretur, quarum singulis propriae preces ac peculiaris forma adhibenda est. Unum vero est, non partium continuatione quae dividi non possint, sed perfectione, cuiusmodi sunt cetera omnia quae ex pluribus rebus constant. Nam quemadmodum domus, quae ex multis et diversis rebus composita est, una tantum forma perficitur, ita hoc sacramentum, etsi ex pluribus rebus et verbis constituitur, unum tamen signum est, et unius rei quam significat efficientiam habet.

Docebunt praeterea parochi quae sint huius sacramenti partes, elementum, inquam, et verbum. Haec enim a sancto Iacobo praetermissa non sunt, in quibus sin ?63 gulis sua mysteria licet animadvertere.

MATERIA

2503
Eius igitur elementum sive materia, quemadmodum Concilia ac praecipue Tridentinum decrevit, est oleum ab episcopo consecratum, liquor scilicet, non ex quavis pingui et crassa natura, sed ex olearum baccis tantummodo expressus. Aptissime autem haec materia illud significat quod vi sacramenti interius in anima efficitur; nam ut oleum ad mitigandos corporis dolores magnopere proficit, ita sacramenti virtus animae tristitiam ac dolorem minuit. Oleum praeterea sanitatem restituit, hilaritatem affert, et lumini tamquam pabulum praebet; tum vero ad recreandas defatigati corporis vi res maxime accommodatum est. Quae omnia, quid in aegroto divina virtute per huius sacramenti administrationem efficiatur, declarant. Haec de materia satis sint.

FORMA

2504
Forma vero sacramenti est verbum, et solemnis illa precatio quam sacerdos ad singulas unctiones adhibet, cum inquit: PER ISTAM SANCTAM UNCTIONEM INDULGEAT TIBI DEUS QUIDQUID OCULORUM, SIVE NARIUM, SIVE TACTUS VITIO DELIQUISTI. Quod autem haec vera sit et propria huius sacramenti forma, sanctus Iacobus apostolus significat, cum ait: Et orent super eum, et oratio fidei salvabit infirmum. Ex quo licet cognoscere formam precationis modo proferendam esse, tametsi quibus potissimum verbis concipiendi sit, apostolus non expresserit. Verum hoc ad nos fideli Patrum traditione permanavit, ita ut omnes Ecclesiae eam formae rationem retineant, qua, omnium mater et magistra, sancta Ecclesia Romana utitur. Nam etsi aliqui nonnulla verba immutant, cum pro indulgeat tibi Dens, ponunt remittat, vel parcat, interdum etiam sanet quidquid commisisti; tamen, quoniam nulla fit sententiae immutatio, constat eandem ab omnibus formam religiose servari.

Nec vero quisquam miretur cur factum sit ut aliorum sacramentorum forma vel absolute significet quod efficit, ut cum dicimus: Ego te baptizo, aut Signo te signo crucis; vel tamquam ab imperantibus pronuntietur, ut cum in sacramento ordinis administrando dicitur: Accipe potestatem, haec una vero extremae unctionis forma precatione quadam absolvatur. Id enim optimo iure constitutum est; nam cum hoc sacramentum propterea adhibeatur ut praeter spiritualem gratiam quam tribuit, sanitatem etiam restituat aegrotis, tamen, quia non semper sequitur ut aegn a morbis convalescant, ob eam causam precatione forma conficitur, ut a Dei benignitate id impetremus quod sacramenti vis constanti et perpetuo ordine efficere non solet.

Adhibentur autem ritus proprii in huius quoque sacramenti administratione; sed eorum maxima pars precationes continet, quibus sacerdos ad aegroti salutem impetrandam utitur. Nullum enim est aliud sacramentum quod pluribus precibus conficiatur; ac recte quidem, quoniam eo potissimum tempore fideles pns obsecrationibus adiuvandi sunt. Quare et alii omnes quos tum adesse contigerit, et praecipue parochi debent orare Deum ex animo, et eius misericordiae, labo rantis vitam et salutem omni studio commendare.


Catechismus Romanus 2409