Thomae A., In Dionysii De Divinis Nominibus Cap.3


CAPITULUM 4


Lectio 1


Praemisso prooemio, iam accedit ad prosequendum principalem intentionem. Et ut sequentium capitulorum intentio, numerus et ordo pateat, considerandum est quod, sicut in 1 et 2 cap. Dictum est, in hoc libro intendit exponere divina nomina quibus manifestantur processiones Dei in creaturas. Principium autem commune omnium harum processionum bonum est, ut in 3 cap. Dictum est, quia quidquid a Deo in creaturas procedit, hoc creaturae suae propter suam bonitatem communicat. Et ideo primo, agit in hoc 4 cap. De bono et etiam de his quae ad considerationem boni pertinent. Si autem singulae processiones considerentur, quas divina nomina manifestant, tria videmus ex divina bonitate esse rebus attributa: primo quidem, ut in se sint et perficiantur; secundo, ut ad invicem comparentur; tertio, ut ordinentur in finem. Si autem ipsae res in se considerentur: primum et communius, quod in eis invenitur, est esse; secundo, vivere; tertio, cognoscere; quarto iustum esse vel virtuosum. Et secundum hunc ordinem, de divinis nominibus prosequitur: primo quidem post bonum, de ente in 5 capitulo; secundo, de vita in 6; tertio, de sapientia in 7; quarto, de virtute et iustitia in 8. Comparatio autem rerum ad invicem attenditur secundum duo: primo, secundum aliquid intrinsecum, prout una res dicitur alteri similis vel aequalis, eadem vel diversa, propter convenientiam in substantia, quantitate aut qualitate et de his agit in 9 capitulo; secundo vero, secundum aliquid extrinsecum, sive secundum quod continentur sub una parte sive secundum quod continentur sub una mensura et de his agit in 10, ubi agitur de omnipotente et antiquo dierum; hanc autem ordinationem sequitur pax et tranquillitas ordinis, unde in 11 agitur de pace. Sed circa ordinem rerum in finem, duo sunt consideranda, scilicet providentia gubernantis et ordinantis in finem et de hoc agitur in 12 capitulo, ubi agitur de rege regum et Domino dominorum, et ipse finis ad quem res per providentiam et gubernationem perveniunt et hoc pertinet ad 13 capitulum, in quo agitur de perfecto et uno. Ad sciendam vero continentiam huius 4 capituli, considerandum est quod opposita sunt eiusdem considerationis; malum autem opponitur bono, unde in cap. De bono determinat etiam de malo. Rursus, quia actus per obiectum cognoscitur, ad eamdem considerationem reducitur actus et obiectum; bonum autem est proprium obiectum amoris, unde in hoc cap. Boni, agit etiam de amore et de extasi, quae est effectus amoris, ut patebit, et de zelo qui quamdam amoris intensionem signat. Item, cum bonum sit quod omnia appetunt, quaecumque de se important appetibilis rationem, ad rationem boni pertinere videntur; huiusmodi autem sunt lumen et pulchrum, de quibus etiam in hoc cap. Agit. Et hanc intentionem capituli exprimit titulus qui talis est: de bono, lumine, pulchro, amore, extasi et zelo. Primo, igitur, in hoc capitulo determinat de bono; et primo, ostendit qualiter bonum sit in Deo; secundo, qualiter creaturis communicetur, ibi: propter ipsos.... Circa primum, duo facit: primo ostendit quomodo attribuatur Deo; secundo inducit exemplum, ibi: etenim.... Dicit ergo primo quod post praemissa iam oportet sermonem dirigere de hoc nomine bonum quod in sacra scriptura excellenter attribuitur supremae deitati, quae in bonitate distinguitur ab omnibus aliis rebus, ut patet per illud Lc 18: nemo bonus nisi solus Deus. Et hoc, propter duo: primo, quidem, quia ipsa divina essentia est ipsa bonitas, quod in aliis rebus non contingit: Deus enim est bonus per suam essentiam, omnia vero alia per participationem; unumquodque enim bonum est, secundum quod est res actu; Deo autem proprium est quod sit suum esse, unde ipse solus est sua bonitas. Item, res aliae, etsi inquantum sunt, bonae sint, tamen perfectam bonitatem consequuntur per aliquod superadditum supra eorum esse; sed Deus in ipso suo esse, habet complementum suae bonitatis. Item, res aliae sunt bonae per ordinem ad aliquid aliud, quod est ultimus finis; Deus autem non ordinatur ad aliquem finem extra se. Sic igitur, primum quod est proprium divinae bonitatis est quod ipsa bonitas est essentia divina; secundum proprium eius est quod extendit bonitatem ad omnia, quae per participationem dicuntur derivari ab eo quod per essentiam dicitur. Deinde cum dicit: etenim... Manifestat per exemplum quod dixerat de diffusione bonitatis et dicit quod sicut noster sol materialis illuminat omnia quae possunt participare per suam proportionem lumen eius, per suum esse naturale, non ratiocinando vel praeeligendo unum alteri, ita et bonum quod est Deus, quod est archetypum, idest principale exemplar vel figura, per excellentiam separatum super solem, sicut supra quamdam obscuram et deficientem imaginem, per suam essentiam proportionaliter immittit omnibus existentibus, radios suae bonitatis quantum ad omnia quae ab bonitatem pertinent. Considerandum est autem quod non replicavit in Deo: non ratiocinans aut praeeligens quod de sole dixerat; sed sicut de sole dixerat quod per ipsum suum esse illuminat, ita de Deo subdit quod per suam essentiam omnibus bonitatem tradit. Esse enim solis non est eius intelligere aut velle, etiam si intellectum et voluntatem haberet et ideo quod facit per suum esse, non facit per intellectum et voluntatem. Sed divinum esse est eius intelligere et velle et ideo quod per suum esse facit, facit per intellectum et voluntatem. Et ideo signanter dixit quod Deus segregatur a sole, sicut archetypum supra obscuram imaginem. Deinde, cum dicit: propter istos... Ostendit quomodo bonitas inveniatur in creaturis a Deo diffusa: et primo, quomodo inveniatur in angelis; secundo, quomodo inveniatur in animabus rationalibus, ibi: sed et post illas...; tertio, quomodo inveniatur in aliis creaturis corruptibilibus, ibi: sed et de ipsis...; quarto, quomodo inveniatur in materia prima, ibi: si autem et super omnia... Quinto, quomodo inveniatur in corporibus coelestibus, ibi: sed quod nos.... Circa primum duo facit: primo ostendit quomodo invenitur bonum in angelis secundum se; secundo, prout considerantur sub propria regula et ordine; ibi: inde ipsis.... Circa primum, tria facit: primo, ostendit quomodo bonum invenitur in angelis, quantum ad eorum naturam; secundo, quantum ad eorum conservationem; ibi: et mansionem...; tertio, quantum ad ordinem in finem; ibi: et ipsam desiderantes.... Circa primum, tria facit: primo, ostendit quomodo ex divina bonitate habent esse; secundo, quomodo vivere; ibi: propter istos sunt... Tertio, quomodo intelligere; ibi: et sicut incorporales.... Dicit ergo primo, quod propter radios, idest diffusionem divinae bonitatis, productae sunt in esse subsistenti coelestes creaturae in quibus invenitur substantia, virtus et operatio, ut in cap. XI coelestis hierarchiae dicitur. Et dicuntur intelligibiles, inquantum sunt actu secundum suam naturam et intellectuales, inquantum actu intelligunt; quamvis platonici in substantiis separatis distinguerent intelligibilia ab intellectualibus. Nam intellectus per participationem intelligibilis fit intelligens et ideo intelligibile est magis abstractum et altius. Et secundum hoc, posset dici quod intelligibiles substantias, supremos angelos vocat, intellectuales autem inferiores. Licet melius sit quod intelligantur intelligibiles, inquantum intelliguntur et intellectuales, inquantum intelligunt. Deinde, cum dicit: propter istos... Prosequitur de vita angelorum et dicit quod propter diffusionem divinae bonitatis, angeli non solum habent esse, sed et vivere, eminentiori vita quam nos; non enim deficit per mortem sicut vita nostra, quando prolongatur. Hoc enim accidit in viventibus inferioribus, quia subiacent generationi et corruptioni et varietati quae est secundum qualitatem et quantitatem, per quam res instabiles redduntur et defluentes et diversimode se habentes; et hoc accidit rebus inferioribus, quae habent materiam; sed angeli supra omnia ista sunt elevati et depurati. Deinde, cum dicit: et sicut incorporales... Prosequitur de intellectu eorum: et primo, quomodo sint intelligibiles et dicit quod intelliguntur sicut incorporales et immateriales. Corpora enim sunt sensibilia et imaginabilia, non tamen intelligibilia actu; similiter, nulla forma in materia existens est actu intelligibilis, sed potentia tantum. Ideo angeli sunt intelligibiles actu, inquantum sunt incorporei et immateriales. Secundo, ostendit quomodo intelligant et dicit quod intelligunt supermundane, idest supra modum quo nos intelligimus, sicut quaedam mentes et intellectus separati. Forma enim immaterialis ex hoc quidem quod est in mente, intelligitur, sed per hoc quod est mens subsistens, intelligit. Tertio, dicit quid intelligant et unde; et dicit quod illuminantur a Deo de rationibus intelligibilibus per rationes intelligibiles existentium, quia per rationes intelligibiles eis a Deo inditas, rerum cognitionem habent, non colligendo rationes intelligibiles ex rebus, sicut nos. Quarto, dicit quod propria intellecta deferunt ad ea quae sunt proxima sui generis, inquantum superiores manifestant sua intellecta inferioribus. Deinde, cum dicit: et mansionem... Ponit ea quae pertinent ad conservationem et ponit quinque per similitudinem corporalium rerum: res enim corporales habent mansionem in loco, secundum quod substantiae; angeli habent mansionem vel habitationem per operationem intellectus et voluntatis in his quae intelligunt et amant, secundum illud apostoli, Ph 3: nostra conversatio in coelis est. Habitatio autem corporalis indiget fundamento in quo firmetur, et similiter mansio, quae est secundum intellectum, fundatur in prima veritate intelligibili et mansio, quae est secundum voluntatem, in ultimo fine; et ideo dicit quod ex bonitate divina non solum est eis mansio, sed etiam collocatio vel fundamentum, secundum aliam translationem. Rursus, corporalia inferiora continentur sub ordine superiorum, ita et angeli continentur sub ordine divinae providentiae; solus autem Deus est qui continet et continetur et ideo subdit: et continentia. Item, corporalia, inquantum sunt corruptibilia, indigent custodia ne corrumpantur; angeli autem non sunt mutabiles secundum substantiam, sed secundum voluntatem et ideo indigent custodiri a Deo ne eorum voluntas ab ordine divino avertatur et hoc est quod subditur: et custodia. Item, viventia corporalia indigent refectione per quam sustententur et similiter angeli conservantur in esse per hoc quod intellectus et affectus ipsorum satiatur divina fruitione et intelligibilium consideratione; ideo quinto, subditur: et cibus bonorum. Deinde, cum dicit: et ipsam desiderantes... Prosequitur de ordine in finem. Divina enim bonitas convertit omnia ad seipsam, ut supra dictum est et ideo sequitur quod propter divinam bonitatem, angeli ipsam desiderant, non tamquam carentes eo quod desiderant, sicut imperfecti, sed sicut habentes esse et bene esse, quantum ad ipsos et configurati divinae bonitati et deiformes effecti, inquantum inferioribus communicant divina dona, quae ad eos de summo bono veniunt et hoc, sicut lex divina inducit. Est enim lege divina sancitum, ut bona quae a Deo accipimus, inferioribus communicemus et sic conformamur bonitati eius, ex qua omnia bona profluunt. Positis his quae angeli a divina bonitate consequuntur ad eorum naturam pertinentia, hic primo, ponit ea quae pertinent ad eos, secundum quod continentur in ordine; secundo, ea quae pertinent ad eos, secundum quod sunt in hierarchia, ibi: sed et quaecumque...; tertio, ea quae conveniunt eis, secundum quod communiter angeli nominantur, ibi: ex qua.... Dicit ergo primo, quod ex divina bonitate sunt praemissis substantiis ordines supermundani, prout quidam dicuntur esse in ordine seraphim, quidam in ordine cherubim et de aliis similiter. Considerandum est autem quod ad ordinem tria concurrunt: primo quidem distinctio cum convenientia; secundo, cooperatio; tertio, finis. Dico autem distinctionem cum convenientia, quia ubi non est distinctio, ordo locum non habet; si autem quae distinguuntur in nullo convenirent, unius ordinis non essent. Oportet ergo, angelos, qui sunt unius ordinis, ad invicem uniri, inquantum sub uno ordine continentur et hoc est quod dicit: ad se invicem unitiones. Tamen quaedam uniuntur in ordine tantum absque continuitate vel contactu, sicut domus in civitate et civitates in regno, sed unitiones angelorum in ordine, sunt cum quodam contactu sive etiam continuitate et ideo subdit: in se invicem captiones, quia scilicet unus angelus alium in se capit per intellectum et affectum. Talis tamen unio non tollit distinctionem quae est secundum proprietatem substantiae uniuscuiusque et ideo subdit: inconfusae discretiones. Sicut autem uniuscuiusque substantiae est propria operatio sic cuiuslibet ordinis est accipere aliquam cooperationem eorum quae sub ordine continentur, ad quam cooperationem tria requiruntur: primo quidem, ut inferiora se elevent versus superiora ut eis subdantur et ab eis iuventur et hoc est quod dicit quod ex divina bonitate, sunt eis virtutes subiectorum, idest inferiorum substantiarum, sursum agentes, idest elevantes eas ad meliores, idest superiores. Secundo, ut superiora inferioribus provideant et hoc est quod subdit: providentia provectiorum, idest superiorum, circa secundas, idest circa inferiores. Et ne aliquis sic superioribus intendat vel inferioribus quod sui obliviscatur, subdit tertium, ut unusquisque sit solicitus ad custodiam propriae virtutis et hoc est quod dicit: custodiae propriorum virtutis uniuscuiusque, idest eorum quae proprie pertinent ad virtutem uniuscuiusque, ut scilicet unusquisque in suo gradu se custodiat. Sicut enim omnis ordinis est aliqua operatio, sic et finis. Est autem eorum quae sunt in ordine, duplicem finem accipere: unum scilicet qui est in ipsis ordinatis, inquantum sunt ordinata ad invicem, quod consistit in habitudine unius ad alterum; et hunc finem tangit cum dicit: et intransmutabiles convolutiones, idest circumitus circa seipsas. Circa quod considerandum est quod cum motus circularis sit uniformis per totum, in quolibet sui habet principium et finem in potentia, non in actu; motus autem rectus diversificatur secundum principium et finem et distantiam ad utrumque. Sic ergo intelligibiles operationes angelorum, ratione uniformitatis, convolutiones dicuntur: habent enim intelligibiles operationes angelorum id quod perfectionis est in circulatione scilicet uniformitatem, sine eo quod imperfectionis est, scilicet mutatione; et ideo nominat intransmutabiles convolutiones circa se, secundum quod unus angelus alium intelligit et amat. Secundus finis est bonum quod est supra ordinem et secundum hoc, sicut dux est finis exercitus sic Deus est finis angelorum sub ordine contentorum; et hunc finem tangit cum dicit: circa desiderium boni idest Dei, identitates, quia omnes in hoc conveniunt vel quia semper, eodem modo, circa hoc se habent, et summitates, quia omnia eorum desideria ad hoc summum desiderium referuntur, vel sublimitates, secundum aliam litteram, quia sublimius coeteris, Deum desiderant. Et non solum ista sunt eis a bonitate divina ad rationem ordinis pertinentia, sed etiam quaecumque alia dicta sunt in libro angelorum hierarchiae, in quo tractatur de angelicis proprietatibus et ordinibus. Deinde, cum dicit: sed et quaecumque... Enumerat ea quae pertinent ad rationem hierarchiae et dicit quod etiam ex omnium causa et bonitate divina, quae est fons omnis bonitatis, proveniunt angelis quaecumque actiones coelestis hierarchiae sunt eis convenientes. Est autem considerandum quod cum hierarchia sit sacer principatus, principis autem sit dirigere, actio hierarchiae erit dirigere ad sacra; et secundum hoc sunt triplices hierarchiae actiones, scilicet: mundationes, idest purgationes; supermundanae illuminationes; et ea quae sunt perfectiva totius angelicae perfectionis. Mundat autem, sive purgat unus angelus alium, non quidem a macula culpae, quia nulla est in eis, sed a nescientia, ut ipse dicit in VII coelestis hierarchiae. Superiores enim angeli, clarius Deum vident quam inferiores et ampliori ab ipso lumine replentur ad plura mysteria cognoscenda. Purgatio ergo pertinet ad ablationem nescientiae; illuminatio ad communicationem luminis; perfectio ad cognitionem eorum quae per lumen cognoscuntur. Quia vero, licet superiores substantiae distinguantur secundum ordines et hierarchias, conveniunt tamen in hoc quod angeli dicuntur, consequenter exponit rationem huius nominis, cum dicit: ex qua.... Circa quod considerandum est quod sicut lux solis in ipso sole videri non potest a nobis propter excellentiam lucis, videtur autem vel in nubibus vel in montibus irradiatis a sole et sic nubes vel montes manifestant nobis solis claritatem, ita ipsa bonitas, prout est in summo rerum vertice a nobis prospici non potest propter excellentiam claritatis, sed inquantum eius similitudo in angelis invenitur magis propinque nobis, manifestatur nobis quodammodo in ipsis claritas divinae bonitatis; et hoc est quod dicit, quod ex divina bonitate datum est supremis substantiis boniforme, idest conformitas ad divinam bonitatem et quod propter hoc, manifestatur in ipsis Dei bonitas occulta. Sic igitur, uno modo, manifestant divinam bonitatem, secundum quod in ipsis relucet similitudo divinae bonitatis, et secundum hoc possunt dici manifestatores Dei. Sed super hoc, dicuntur angeli, idest nuntii, inquantum Deum manifestant per propriam actionem; et hoc dupliciter: primo quidem, per modum locutionis; et hoc est quod dicit: sicut enuntiativos divini silentii. Manifestum est enim, quod conceptio cordis vel intellectus absque voce est cum silentio, sed per sensibiles voces, illud silentium cordis enuntiatur. Sicut autem voces exteriores sunt nobis magis manifestae et minus simplices quam interiores conceptus cordium, ita quicumque modi manifestationum, sunt nobis magis noti et minus simplices, quam divini verbi conceptio. Sic ergo, dum angeli nobis aliquid de divina sapientia manifestant sive sensibiliter colloquendo sive secundum congruam apparitionem sive secundum intelligibilem locutionem, quia et sibi invicem colloquuntur, semper sunt enuntiatores divini silentii. Secundo vero, per modum illuminationis; et hoc est quod subdit, quod angelicae substantiae sunt nobis propositae sicut lumina clara interpretativa eius, luminis scilicet divini quod est in abditis, idest absconsum a nobis. Hoc autem secundum necessarium est, postquam alicui aliquid enuntiatur, quod enuntiationem intelligat. Ad hoc ergo quod ea quae nobis per angelos enuntiantur intellectu capere possimus, ipsi claritate sui luminis intellectum nostrum adiuvant ad capiendum occulta Dei. Deinde, cum dicit: sed et post illas... Ponit quomodo divina bonitas relucet in animabus rationalibus et dicit quod propter bonitatem Dei quae est super omnem bonitatem, animae et quaecumque ad animam pertinent, bonitatem habent, secundo tamen gradu, post illas sanctas et admirabiles angelorum mentes; et ponit, primo, tria quae pertinent ad eorum naturas, scilicet: quod sunt intellectuales et quod habent vitam substantialem, idest ut per se subsistere possint et quod esse eorum et posse sit inconsumptibile, inquantum sunt immortales et incorruptibiles. Secundo, ponit ordinem earum ad angelos; et ponit tria, scilicet: quod extenduntur ad angelicas vitas, inquantum scilicet de eorum similitudine aliquid participant; et iterum, per illos angelos, sicut per quosdam bonos duces, elevantur ad summum principem omnium bonorum: sic enim subditi in rebus humanis ad duces imitandos et eis serviendum subsunt, ut per eos ad summum principem ordinentur; et inde, idest ab angelis fiunt animae participes, secundum suam proportionem, illuminationum a Deo emanantium, sicut et in rebus humanis, directiones et praecepta a rege ad populum, per duces perveniunt. Tertio, tangit ordinem animarum ad Deum; et dicit quod participant animae deiformi dono gratiae, secundum propriam virtutem et non solum hoc habent animae ex divina bonitate, sed etiam quaecumque alia sunt enumerata a nobis in sermone de anima. Fecit enim librum de anima quem non habemus.



Lectio 2


Determinatis his quae rationales creaturae de divina bonitate participant, hic accedit ad irrationales creaturas; et primo, prosequitur ea quae pertinent ad animalia irrationalia et dicit: si oportet loqui non solum de nobilibus creaturis, sed etiam de ignobilibus, ut puta de irrationalibus animabus aut animalibus, sciendum est quod quaedam eorum aera secant volando, ut aves; quaedam vero habent motum in terra et hoc dupliciter: quaedam enim vadunt, idest ambulant, ut animalia quadrupedia; quaedam vero in terra extenduntur, idest per sui corporis extensionem moventur, ut reptilia; quaedam sunt sortita vitam in aquis, ut pisces; aut ambigue, sicut quaedam animalia, quae, nunc in aquis, nunc in terra, vivunt; quaedam vero vivunt sub terra, ut talpae; et pulvere affecta, ut quidam vermes qui sub pulveribus inveniuntur. Tam ista quam quaecumque alia universaliter habent substantiam et vitam sensibilem, quod sunt et quod sic vivunt, ex divina bonitate habent. Deinde, cum dicit: et plantae... Prosequitur de plantis; et dicit quod omnes plantae ex divina bonitate habent vitam, non quidem sensibilem, sed quae attenditur secundum nutritionem et motum augmenti et decrementi. Deinde, cum dicit: et quaecumque... Prosequitur de inanimatis; et dicit quod omnis substantia inanimata et non vivens ex divina bonitate habet quod sit et quod substantialem obtineat habitum, idest quod se habeat ut subsistens, per quod excedit accidens. Deinde, cum dicit: si autem... Prosequitur de materia prima. Circa quod considerandum est quod Plato correxit errorem antiquorum naturalium, qui non distinxerunt inter materiam et formam in rebus generabilibus et corruptibilibus, ponentes primam materiam esse aliquod corpus in actu, ut ignem aut aerem aut aliquod huiusmodi. Intellexit enim Plato formae corporali subesse materiam quae in sui essentia non habet aliquam speciem; sed tamen materiam a privatione non distinxit, ut Aristoteles dicit in I physicorum. Unde tam ipse quam sui sectatores materiam appellabant non-ens, propter privationem adiunctam. Et hoc modo loquendi etiam Dionysius utitur, quamvis secundum Aristotelem necessarium sit materiam a privatione distinguere, quia materia quandoque invenitur sub forma, quandoque sub privatione; unde privatio adiungitur ei per accidens. Item, considerandum est, secundum platonicos, quod quanto aliqua causa est altior, tanto ad plura se extendit eius causalitas. Unde oportet quod id quod est primum subiectum in effectibus, idest materia prima, sit effectus solius primae causae quae est bonum, causalitate secundarum causarum usque ad hoc non pertingente. Omne autem causatum convertitur in suam causam per desiderium, unde materia prima desiderat bonum, secundum quod desiderium nihil aliud esse videtur quam privatio, et ordo ipsius ad actum. Rursus, considerandum est quod sicut materia prima dicitur informis per defectum formae, sic informitas attribuitur ipsi primo bono, non per defectum, sed per excessum; et sic, secundum quamdam remotam assimilationem, similitudo causae primae invenitur in materia prima. Secundum hoc ergo Dionysius dicit quod Deus, cum sit super omnia existentia, format res, inquantum est bonum et carens forma per excessum; et hoc manifestat per singula: in ipso enim solo Deo invenitur quod est excessus substantiae; quia, inquam, excellenter subsistit; et hoc dicitur non-existens ut alia; similiter, cum sit excedens vita, dicitur non-vivens; et, cum sit excellens sapientia, dicitur sine mente et similiter de omnibus aliis quaecumque sunt in bono, scilicet Deo, de numero non formatorum, per negationem dicta et deinde sunt excedentis formationis, quia illae formae in eo sunt per excessum; et, si fas est dicere, illud bonum quod est super omnia existentia et non-existens, ut dictum est, desiderat ipsum non-existens, idest materia prima, inquantum desiderat formam quae est similitudo divini esse et certat aliquo modo in bono, idest ut primo bono assimiletur, quae quidem communicatio nihil aliud est quam inclinatio ipsius ad formam; et communicat ut sit id, scilicet ens et bonum quod vere idest essentialiter praedicatur de substantiali bono, quod nominatur secundum ablationem ab omnibus per nomina negativa, non propter defectum, ut materia prima, sed propter excessum. Deinde, cum dicit: sed quod nos... Prosequitur de corporibus coelestibus de quibus tractare effugerat et primo in medio. Requirebat enim consequentia ordinis ut inter substantias incorporeas incorruptibiles et substantias corporeas corruptibiles, tractaretur de substantiis corporeis incorruptibilibus, sed propter adiunctionem animarum ad corpora corruptibilia, praedictum ordinem praetermisit. Circa corpora autem coelestia, primo ponit quae pertinent ad ipsas spheras coelestes; et ponit tria: primo, habitudinem ipsorum ad inferiora, nam sunt corpora coelestia principia activa respectu corporum generabilium et corruptibilium et terminus discretivus uniuscuiusque eorum praefigitur secundum corpora coelestia; et hoc est quod dicit, quod bonum divinum est causa coelestium principiorum et terminationum. Secundo, ponit quod pertinet ad modum substantiae eorum; circa quod, sciendum est quod quidam antiqui, credentes corpora coelestia naturae igneae, posuerunt ea cibari et nutriri vaporibus ex terra et aquis resolutis et, per hunc modum, conservari coelestia corpora, sicut conservatur ignis per appositionem lignorum; et ad hoc removendum, dicit quod bonum divinum est causa huius, scilicet coelestis corporis, non augmentabilis, scilicet per aliquam appositionem et non minorabilis per aliquam consumptionem et tamen invariabilis quia secundum suam substantiam alterari non possunt. Tertio, ponit quod pertinet ad motus ipsorum, ex quibus pythagorici dicebant sonos quosdam harmonicos provenire. Sed hoc ipse excludens, dicit quod bonum est causa maximae revolutionis motuum coeli, quae est sine sono, si ita oportet dicere; aliqui enim contrarium dixerunt. Deinde, ponit ea quae pertinent ad stellas fixas, in quibus quatuor sunt consideranda: primo, ordinationes earum ad invicem, secundum distantiam et propinquitatem et situm, prout ex eis diversae figurae constituuntur; secundo, pulchritudo earum quae est per claritatem, figuram et quantitatem; tertio, lumina earum, secundum quod per suos radios effectum in istis inferioribus habent; quarto, collocationes earum, secundum quod, in sphera sua, immobiliter figuntur. Deinde, ponit quod pertinet ad quinque planetas, scilicet saturnum, iovem, martem, mercurium, venerem et dicit quod divinum bonum est causa motus multi transitivi horum astrorum. Vocat autem motus horum astrorum transitivos, quia non servant eamdem figuram secundum situm neque ad se invicem neque ad alias stellas fixas, sed transeunt de figura in figuram, cum quandoque inveniantur in ariete, quandoque in tauro aut in aliquo alio signo. Attribuit autem eis multitudinem motuum, quia id quod apparet sensibiliter de motu uniuscuiusque eorum, oportet quod resultet ex multis motibus; cum quandoque tardius sensibiliter moveri videantur; quod invariabilitas coelestium corporum non patitur. Ultimo, prosequitur de luminaribus, idest de sole et luna; et dicit quod divinum bonum est causa circularis motus duorum luminarium, idest solis et lunae quae vocat sacra scriptura: magna, secundum quod motus circulares restituuntur ab eisdem signis ad eadem. Et secundum haec luminaria, distinguuntur a nobis dies et noctes et mensurantur anni et menses, determinant, idest distinguunt et numerant idest mensurant et ordinant secundum prius et posterius et continent secundum certam illuminationem, circulares motiones temporis et omnium quae moventur in tempore. Dicit autem circulos temporis, secundum quod de mane redeunt ad mane et de vere ad ver. Manifestum est autem quod per distinctionem annorum et mensium et dierum et motuum distinguimus ea quae aguntur in uno tempore ab his quae aguntur in alio et per eadem etiam scimus quantitatem temporis et actionis, secundum quod pluribus aut paucioribus diebus, mensibus et annis durat. Scitur etiam quid prius vel posterius agatur, ex hoc quod illo die, mense, vel anno est actum. Principium etiam et terminationem uniuscuiusque durationis, secundum certum diem et mensem et annum distinguuntur et per hoc dicuntur continere omnia quae aguntur in tempore.



Lectio 3


Postquam prosecutus est ea quae pertinent ad nomen boni, hic prosequitur ea quae pertinent ad nomen luminis; et primo, ostendit quomodo nomen luminis solaris metaphorice Deo attribuitur; secundo, quomodo attribuitur ei intelligibile lumen; ibi: sed haec quidem.... Circa primum, tria facit: primo, ostendit quod nomen solaris luminis Deo attribuitur; secundo, manifestat similitudinem; ibi: sicut enim...; tertio, excludit errorem; ibi: et non dico.... Dicit ergo primo, quod sicut praedicta ex divina bonitate habent esse et bene esse, ita et radius solaris per se consideratus, est ex bonitate Dei et est quaedam imago, idest expressa similitudo divinae bonitatis. Inde est quod ipsum bonum, quod est Deus, laudatur nominatione solaris luminis, eo quod manifestatur bonitas divina in tali lumine, sicut archetypum, idest principalis figura vel principale exemplar in impressa imagine. Dicitur enim : vobis timentibus nomen meum, orietur sol iustitiae. Deinde, cum dicit: sicut enim... Manifestat praemissam similitudinem; et primo, quantum ad processum rerum in esse a divina bonitate; secundo, quantum ad ordinem rerum in finem; ibi: et sic omnia.... Primo, ergo, ponit ea quae ad divinam bonitatem pertinent, secundum quod res ab ipsa procedunt; et circa hoc, ponit tria: primo quidem, universalem causalitatem ipsius et dicit quod bonitas divinitatis super omnia existentis transit, causando, a supremis et perfectissimis substantiis usque ad ultimas. Posset autem aliquis credere quod transiret per omnia sicut eis permixta et in eis conclusa et ad hoc excludendum, subdit quod, quamvis per omnia transeat tradendo similitudinem suam rebus, adhuc tamen super omnes est, per suae substantiae singularitatem. Posset etiam aliquis credere quod, quamvis excedat omnes substantias, tamen supremae substantiae usque ad eam attingant per modum quo corpus inferius attingit suum superius; et ad hoc excludendum, subdit quod superiores substantiae non pertingunt ad excessum divinae bonitatis. Posset iterum aliquis credere quod quaedam, quae sunt infima in rebus, non sunt a Deo creata propter eorum imperfectionem, sicut manichaei posuerunt corpora corruptibilia non esse creata a Deo et ad hoc excludendum, subdit quod inferiora non transeunt ambitum causalitatis eius. Secundo; ibi: sed et illuminat..., postquam posuerat quod causalitas eius se extendit ad omnes substantias, ostendit quid substantiae ex divina bonitate consequuntur; et dicit quod divina bonitas illuminat omnia quae illuminari possunt, scilicet rationales substantias; universaliter autem omnes substantias creat, dans eis esse; et vivificat omnia quae vivunt et continet, idest conservat; et perficit, dans eis suas perfectiones. Tertio; ibi: et mensura... Ostendit quam habitudinem habeat divina bonitas ad res iam productas; et dicit, primo, quod habet habitudinem mensurae. Est enim mensura existentium, quia ex hoc potest sciri quantum unumquodque existentium habeat de nobilitate essendi, quod appropinquat ei vel distat ab eo, sicut si dicamus albedinem esse mensuram omnium colorum, quia unusquisque color est tanto nobilior, quanto albedini propinquior. Specialiter autem descendit ad quasdam speciales mensuras: mensura autem durationis motus et mutabilium rerum est tempus; esse vero immobilium rerum non mensuratur tempore nisi per accidens, ratione motus adiuncti sed propria mensura essendi est aevum; duratio autem uniuscuiusque esse praefigitur et mensuratur a Deo et secundum hoc Deus dicitur omnium existentium aevum. Invenitur etiam, inter species quantitatis, aliqua mensura quae est numerus et haec etiam mensura attribuitur Deo qui est numerus rerum omnium; et determinatio multitudinis earum, quod ad rationem numeri pertinet, a divina sapientia procedit. Rationem autem tam temporis quam numeri sequitur ordo, quia una species numeri naturaliter est alia prior et tempus est etiam numerus motuum secundum prius et posterius. Unde consequenter dicit, quod Deus est ordo omnium, inquantum omnia quae ab ipso sunt, ordinata sunt. Est etiam inter species quantitatis, aliqua mensura quae est locus: locus quidem mensurat ambiendo corpus localiter, et hunc etiam Deo attribuit, qui immediate omnia ambit. Non solum autem habet ad res productas habitudinem mensurae, sed etiam habitudinem causae agentis et finis et ideo subiungit: et causa et finis. Deinde, cum dicit: ita quidem... Ostendit quomodo inveniatur similitudo Dei quantum ad praemissa; et, primo, quantum ad universalitatem causandi: et dicit quod, sicut praedicta conveniunt divinae bonitati, ita sol iste sensibilis, qui est maximus, transcendens omnia corpora coelestia secundum quantitatem et totus splendens, non habens aliquas nebulas sicut luna et semper lucens, ad differentiam lunae cuius lumen augetur et diminuitur et quandoque deficit; et quod aliquando eclipsari videtur, non est propter defectum luminis in ipso, sed quando lumen eius ad nos non pertingit propter interpositionem lunae; iste inquam sol, tamquam manifesta imago divinae bonitatis, secundum multam resonantiam ad divinam bonitatem, illuminat quaecumque possunt participare lumine eius et tamen lumen eius est superextentum, quia nihil potest pertingere ad aequalitatem luminis eius et extendit splendores radiorum suorum ad totum istum corporeum et visibilem mundum, tam sursum quam deorsum, quia non solum ista inferiora, sed etiam superiora corpora coelestia illuminantur ab ipso; et si est aliquid quod non participat lumine eius, hoc non est propter debilitatem vel parvitatem illuminantis virtutis in ipso, sicut est in candela quae propter parvitatem vel debilitatem sui luminis usque ad modicum spatium illuminat, sed quod aliqua a sole non illuminantur, est propter defectum eorum quae non possunt extendere se ad participandum lumen solis, propter hoc quod non sunt opportuna vel apta ad accipiendum lumen. Sed tamen solaris radius multa talia corpora illuminari non valentia praetermittens, illuminat sequentia, sicut praetermittens nubem aliquam illuminat quae sub nube sunt et breviter nihil est visibilium ad quod non pertingat solis causalitas, secundum excedentem magnitudinem sui proprii splendoris. Secundo; cum dicit: sed ad generationem... Ostendit similitudinem quantum ad effectus quos Deus facit in omnibus rebus. Dictum est enim quod divina bonitas dat esse omnibus per creationem, sed in hoc aliquam similitudinem eius habet sol, qui dat esse per generationem. Confert enim ad generationem sensibilium corporum, sicut quoddam universale agens et causa non univoca. Dictum est etiam quod Deus vivificat res et in hoc assimilatur ei sol, quod movet inferiora corpora ad vitam. Manifestum est enim quod ex radiis solis viventia generantur, non solum quae generantur sine semine, sed etiam in his quae semine generantur virtus solis operatur. Auget etiam quaedam quae ad actum vitae pertinent, scilicet nutrimentum et augmentum, quae ex virtute solaris luminis causantur, sicut et ceteri motus corporales. Perficit etiam corpora sensibilia solaris radius, inquantum eius virtute ad statum perfectum perducuntur et etiam si qua per elongationem solis corruptionem aliquam et vetustatem incurrunt, sole appropinquante purgantur et renovantur, sicut arbores et omnes plantae in vere pullulant et crescunt. Tertio; ibi: et mensura est..., quantum ad rationem mensurae, ostendit similitudinem et dicit quod sol est mensura et numerus horarum et dierum totius nostri temporis, quod maxime mensuratur et numeratur per motum solis. Et ne aliquis ferat instantiam de tribus primis diebus qui leguntur Gen. i, Ante quartum diem, quo factus dicitur esse sol, subiungit quod, cum moyses dixit quod primo die Deus dixit: fiat lux et facta est lux et divisit lucem a tenebris et tenebras vocavit noctem et lucem diem, illa lux fuit lux solis, quae tamen fuit primo creata, sed postea fuit formata et perfecta quarto die, quando factus legitur sol; et sic, radius solaris determinavit et distinxit et primos tres dies et nostri temporis dies. Deinde, cum dicit: et sic omnia... Exponit praemissam similitudinem, quantum ad ordinem rerum in divinam bonitatem; et primo, ponit id quod pertinet ad divinam bonitatem; secundo, ostendit huius similitudinem in sole; ibi: secundum eamdem.... Circa primum, tria facit: primo, ostendit ex qua causa contingat quod omnia, ordinentur in Deum sicut in finem; secundo; quae sit ratio ordinis; ibi: et omnia...; tertio, modum ordinis; ibi: et quod desiderant.... Causam autem huius ordinis assignat dicens, quod divina bonitas omnia convertit ad seipsam: hoc enim ipsum quod res ordinantur in Deum, ab ipso habent. Sunt enim res quasi dispersae et segregatae, secundum quod ad diversos fines proprios ordinantur, sed inquantum communicant in ordine ad ultimum finem, sic congregantur. Divina igitur bonitas, inquantum omnia ad seipsam convertit, est principaliter congregativa omnium dispersorum, sicut quaedam deitas principaliter vivifica. Deinde, cum dicit: et omnia... Assignat rationem ordinis: intantum enim omnia convertuntur in ipsum, inquantum omnia desiderant ipsum triplici ratione, scilicet: ut principium activum; et ut continentiam, idest conservantiam rerum; et ut finem; ista est triplex ratio desiderii. Desideramus enim Deum ut principium quia ex eo provenit nobis bonum; ut continentiam quia ex eo conservatur nobis bonum; ut finem quem adipisci intendimus. Et haec tria manifestat: quod enim sit principium, patet ex hoc quod, sicut scriptura dicit, omnia subsistunt et sunt ex ipso, deducta ab eo sicut ex quadam causa perfecta. Et quod ipse sit continens omnia et conservans, patet per hoc quod omnia in ipso consistunt custodita ab exterioribus nocivis et contenta per conservationem propriae virtutis, sicut in quadam omnipotente plantatione. Sicut enim arbores conservantur per hoc quod sunt in terra plantatae ita omnia conservantur in hoc quod sunt firmata in omnipotenti Dei virtute. Quod etiam desiderant omnia divinam bonitatem ut finem, ostendit consequenter cum dicit quod ad ipsum convertuntur omnia, sicut singula ad proprios fines. Deinde, cum dicit: et quod desiderant... Ostendit modum ordinis; et dicit quod bonum divinum desiderant intellectualia quidem, ut angeli et rationalia, ut homines, cognitive; haec enim solum cognoscere possunt ipsum bonum quod est Deus. Sed sensibilia ipsum desiderant, inquantum desiderant aliquod sensibile bonum quod est similitudo summi boni. Sed plantae quae sunt expertes sensus, desiderant bonum divinum naturali motu vitalis desiderii, quia et ipsum bonum est ad quod naturali inclinatione tendunt per opera vitae in similitudinem aliquam summi boni. Ea vero quae carent vita, ut inanimata corpora, quae sunt tantum existentia, desiderant bonum divinum per aptitudinem ad participandum a Deo esse subsistens, ut ipsa aptitudo eorum intelligatur esse desiderium. Deinde, cum dicit: secundum eamdem rationem..., ostendit quomodo praedictorum similitudo in sole inveniatur; et dicit quod, sicut praedicta conveniunt divinae bonitati, ita non principaliter, sed secundum rationem imaginis, lumen solare congregat et convertit ad se omnia. Ea enim quae vident, desiderant lumen solis ad videndum et ea quae moventur et quae illuminantur et quae calefiunt desiderant lumen solis, ut ad hoc necessarium; et similiter, quocumque modo aliqua contineantur, idest dependeant vel causentur a fulgoribus solis et ideo nominatur in graeco ilios, scilicet quia facit omnia corpora esse indestructibilia et congregat dispersa, inquantum ea quae sunt in seipsis separata, communiter ipsum desiderant: aut ad hoc ut videant aut ad hoc quod moveantur aut ad hoc quod illuminentur aut ad hoc quod calefiant aut qualitercumque contineri a virtute luminis desiderant. Deinde, cum dicit: et non dico... Removet errorem; et dicit quod praedicta non dixit secundum opinionem antiquorum, qui dicebant quod Deus erat sol, quod sol erat creator totius universi sensibilis et quod gubernat totum mundum sensibilem, sed secundum quod invisibilia Dei manifestantur per ea quae facta sunt, ut Apostolus dicit, Rom. i.



Thomae A., In Dionysii De Divinis Nominibus Cap.3