Thomae A., In Dionysii De Divinis Nominibus Cap.5 Lec.1


Lectio 2


Postquam Dionysius ostendit Deum universalem omnium causam essendi, hic ostendit quod est causa omnium particularium entium, secundum quod sunt in propriis naturis; et dividitur in partes tres: in prima, ostendit propositum; in secunda, determinat de exemplaribus; ibi: exemplaria autem...; in tertia, epilogat quae supra dicta sunt; ibi: igitur.... Circa primum, tria facit: primo, ostendit proprias naturas rerum esse a Deo; secundo, infert corollarium ex dictis; ibi: et propter hoc...; tertio, manifestat per exemplum; ibi: si enim noster sol.... Circa primum, duo facit: primo, ponit omnes gradus entium a Deo esse; secundo, quod etiam ipsum esse commune est a Deo; ibi: et quasdam.... Circa primum, tria facit: primo, distinguit gradus entium, dicens eos esse a Deo; secundo, subiungit gradus supremorum entium; ibi: et quidem...; tertio, distinguit gradus inferiorum entium; ibi: et animae.... Dicit ergo primo quod ex universali causa omnium quae Deus est, sunt substantiae angelorum, Deo similium quae sunt intelligibiles, inquantum sunt immateriales et sunt intellectuales, inquantum habent virtutem intelligendi se et alia, et iste est primus gradus substantiarum, quae nec corpora sunt, nec corporibus unita. Secundus gradus est substantiarum quae non sunt corpora, sed corporibus unita sunt; et quantum ad hoc dicit: et animarum. Tertius gradus est substantiarum corporalium; et quantum ad hoc dicit: et omnis mundi naturae. In quarto gradu entium, sunt accidentia quae sunt in novem generibus. Quintus gradus est eorum quae non sunt in rerum natura, sed in sola cogitatione, quae dicuntur entia rationis, ut genus, species, opinio et huiusmodi; et quantum ad hos duos gradus dicit quod a Deo sunt quocumque modo aliqua dicantur inesse aliis, sicut accidentia aut esse secundum cogitationem, sicut entia rationis. Deinde, cum dicit: et quidem... Distinguit gradus supremorum entium, idest angelorum qui in tres partes distinguuntur. Quantum ergo ad angelos supremae hierarchiae, dicit quod ab ipsa universali causa omnium et etiam in ipsa habent et esse et conformitatem ad Deum, virtutes angelicae supremae hierarchiae, quae sunt sanctissimae propter perfectam coniunctionem ad Deum et provectissimae propter altitudinem qua aliis supereminent et sunt collocatae quasi in vestibulis supersubstantialis divinae trinitatis: est enim sententia dionysii, ut patet in XIII cap. Angelicae hierarchiae quod angeli supremae hierarchiae ad exteriora non mittuntur et sic in abscondito altissimae divinae contemplationis constituti, semper assistere dicuntur, ad similitudinem ministrorum qui cum rege semper morantur, in domibus eius excubantes. Quantum vero ad angelos secundae hierarchiae, dicit quod virtutes angelicae mediae hierarchiae, quae praedictis virtutibus subiiciuntur, subiecte, idest inferiori modo, a Deo esse habent. Quantum vero ad angelos infimae hierarchiae, angelicae virtutes habent esse a Deo, extreme, idest infimo modo. Sed extremum et infimum dicitur in angelis per comparationem ad superiores, sed per comparationem ad nos, sunt supermundanae et super modum rerum mundanarum Dei bonitatem participant. Deinde, cum dicit: et animae... Distinguit quosdam gradus in inferioribus, scilicet in animabus et in corporalibus substantiis; et hoc dupliciter: primo, secundum ordinem qui est inter esse et bene esse; et hoc est quod dicit quod animae et omnia alia existentia, infra animas, habent esse et bene esse et denominantur existentia et bene existentia, inquantum habent esse et bene esse a primo ente et inquantum sunt in primo ente et entia et bene entia; et hoc, secundum eamdem rationem, secundum quam dicuntur haec de angelis. Secundo, ostendit gradum in istis quantum ad progressum essendi: huiusmodi enim incipiunt esse ex ipso primo ente, sicut ex primo principio; et in ipso primo ente custodiuntur, idest conservantur, sicut in primo principio quod est causa non solum faciens, sed et conservans in esse et ad ipsum primum ens terminantur omnia sicut ad ultimum finem. Huiusmodi autem gradus attribuuntur substantiis inferioribus, inquantum sunt mutationi subiectae, per quam esse incipiunt et meliorantur, secundum processum de esse in bene esse. Deinde, cum dicit: et quasdam... Ostendit quod Deus est causa ipsius esse communis; et circa hoc, duo facit: primo, ostendit quod ipsum esse est omnibus commune; secundo, ostendit qualiter ipsum esse commune se habeat ad Deum; ibi: et ipsum.... Dicit ergo primo quod Deus distribuit superioribus substantiis quasdam nobiliores proprietates essendi, per quas superiores substantiae, vocantur aeternae, quasi semper existentes, secundum illud psalmistae: elevamini portae aeternales. Dicuntur autem aeternae quia, quantum ad aliquid, aeternitatem participant: non quia semper fuerunt, sed quia, ex quo fuerunt, numquam desinunt esse. Et licet huiusmodi dignitates essendi superioribus tantum substantiis conveniant, tamen hoc ipsum quod est esse, ab omnibus existentibus non derelinquitur, quia nihil potest dici existens nisi habeat esse. Deinde, cum dicit: et ipsum... Ostendit quomodo esse se habeat ad Deum; et dicit quod ipsum esse commune est ex primo ente, quod est Deus, et ex hoc sequitur quod esse commune aliter se habeat ad Deum quam alia existentia, quantum ad tria: primo quidem, quantum ad hoc quod alia existentia dependent ab esse communi, non autem Deus, sed magis esse commune dependet a Deo; et hoc est quod dicit quod ipsum esse commune est ipsius Dei, tamquam ab ipso dependens, et non ipse Deus est esse, idest ipsius esse communis, tamquam ab ipso dependens. Secundo, quantum ad hoc quod omnia existentia continentur sub ipso esse communi, non autem Deus, sed magis esse commune continetur sub eius virtute, quia virtus divina plus extenditur quam ipsum esse creatum; et hoc est quod dicit, quod esse commune est in ipso Deo sicut contentum in continente et non e converso ipse Deus est in eo quod est esse. Tertio, quantum ad hoc quod omnia alia existentia participant eo quod est esse, non autem Deus, sed magis ipsum esse creatum est quaedam participatio Dei et similitudo ipsius; et hoc est quod dicit quod esse commune habet ipsum scilicet Deum, ut participans similitudinem eius, non autem ipse Deus habet esse, quasi participans ipso esse. Et ex hoc patet quod ipse Deus est ipsius esse creati aevum et duratio eius, hoc est durationis ratio et est etiam principium eius et mensura; ita tamen quod ipse est existens ante omnem substantiam et ante omne ens et ante omne aevum et non solum est ante, duratione vel ordine, sed etiam causalitate, quia est omnium substantificator, sicut causa subsistendi omnibus, est principium essendi omnibus et medietas, secundum quod duratio et processus omnium est ab eo et est etiam finis in quem omnia tendunt. Deinde, cum dicit: propter hoc... Infert conclusionem ex dictis; et dicit quod, propter hoc quod Deus est principium omnibus, in sacra scriptura ipse Deus qui vere praeexistit omnibus, multipliciter laudatur secundum omnem rationem existentium. Dicitur enim de eo, quod erat et est et futurus est, per quod intelligitur quod factum est, idest praeteritum et quod fit, idest praesens et quod fiet, idest futurum. Quod quidem non est intelligendum quasi esse divinum subiaceat tempori, sed per hoc significatur his qui possunt intelligere divina, ut decet secundum Deum, quod omne esse, secundum quamcumque rationem essendi, supersubstantialiter existit in eo, qui omnium existentium est causa: non enim esse suum est finitum per aliquam naturam determinatam ad genus vel speciem, ut possit dici, quod est hoc et non est illud, ut sunt determinatae etiam substantiae spirituales; neque etiam per locum, ut possit dici quod est hic et non est ibi, sicut accidit in corporibus, sed ipse quasi omnium causa est omnia, idest omne esse in se praehabet et in ipso comprehenduntur et praehabentur principia omnium entium et fines; non tamen eodem modo sicut in ipsis rebus, sed ipse est super omnia, sicut ante omnia supereminenter existens. Et quia in ipso, quodammodo, sunt omnia, quasi in se omnia comprehendente, simul de ipso omnia praedicantur et simul ab ipso omnia removentur, quia nihil est omnium, sed super omnia; sicut dicitur quod ipse est omnis figurae, inquantum omnes in ipso praeexistunt et tamen est sine figura, quia non habet esse ad modum rerum figuratarum; et eadem ratione est omnis pulchritudinis et tamen sine pulchritudine, inquantum scilicet ipse in seipso incomprehensibiliter et excellenter praeaccipit principia, media et fines, non secundum aliquam corruptionem, sed ex hoc quod ipse secundum unitatem unam, omnibus esse infundit, superlucendo eis absque sui maculatione: non enim est alterans alteratum, sicut in corporibus accidit. Deinde, cum dicit: si enim noster sol... Manifestat quod dixerat per exemplum sensibile; et dicit quod noster sensibilis sol, unus existens et uniformiter lumen infundendo omnibus, omnia sensibilia et quantum ad substantias et quantum ad qualitates, renovat, quibusdam corruptis alia de novo generando, sicut in plantis et in vitibus ex gelu percussis apparet; et nutrit omnia viventia; et custodit, idest conservat universaliter omnia, tam viventia quam non viventia; et perficit, idest ad vitam et debitam perfectionem adducit; et discernit, idest distinguit sensibilium diversitatem; et unit, ex multis unum constituendo; et plantas hieme per frigus exsiccatas reflorere facit, etiam infra tecta conclusas et facit eas germinare, et eius virtute generantur plantae et animalia; et commutat ea quae commutantur in rerum natura; et collocat, idest firmiter esse et convalescere facit unumquodque in suo loco vel etiam in suis principiis; iterum, ex planta facit prodire fructus et semina et alias plantas; et sursum movet alimentum a radice plantarum ad summitates ipsarum; et vivificat omnia quae vivunt; et unumquodque omnium naturalium corporum, secundum suam proprietatem, participat virtutem unius et eiusdem solis. Ex quo patet, quod unus et idem sol in seipso causaliter praeaccepit uniformiter, idest secundum suam virtutem, ea quae a diversis participantur: non enim effectus participarent causam, nisi causa in se praehaberet causaliter ea quae sunt effectuum. Eadem autem est proportio causae particularis ad suos particulares effectus et causae universalis ad suos; quinimmo plus influit causa universalis ad suos effectus, quam causa particularis. Si igitur in sole secundum unam eius virtutem praeexistunt uniformiter omnes eius effectus, multo magis in Deo, qui est causa et ipsius solis et omnium existentium, concedendum est quod praeexistant exemplares rationes omnium entium secundum unitatem supersubstantialem, quae scilicet omnino substantiarum unitates excedit. Sic enim omnia praeexistunt in Deo, sicut ipse omnium est productivus; producit autem omnes substantias secundum virtutem quae excedit substantias omnes; unde sequitur quod omnia in Deo praeexistant, secundum virtutem substantialiter unam.



Lectio 3


Postquam Dionysius ostendit Deum esse causam omnium entium secundum proprias naturas, hic determinat de exemplaribus rerum secundum quae, quaecumque res in propriis naturis productae esse videntur; et circa hoc, duo facit: primo enim ostendit quae sunt rerum exemplaria; secundo, excludit errorem; ibi: si autem.... Circa primum, considerandum est quod platonici, ponentes Deum esse totius esse causam, quia credebant quod idem non posset esse causa plurium, secundum propria in quibus differunt, sed solum secundum id quod est omnibus commune, posuerunt quasdam secundas causas per quas res ad proprias naturas determinantur et quae communiter esse a Deo recipiunt et has causas exemplaria rerum vocabant, sicut exemplar hominis dicebant quemdam hominem separatum, qui esset causa humanitatis omnibus singularibus hominibus; et similiter de aliis. Sed Dionysius, sicut dixerat Deum esse causam totius esse communis, ita dixerat eum esse causam proprietatis uniuscuiusque, unde consequebatur quod in ipso Deo essent omnium entium exemplaria. Quod quidem hoc modo intelligi oportet: Deus enim, etsi sit in essentia sua unus, tamen intelligendo suam unitatem et virtutem, cognoscit quidquid in eo virtualiter existit. Sic igitur cognoscit ex ipso posse procedere res diversas; huiusmodi igitur quae cognoscit ex se posse prodire rationes intellectae dicuntur. Non autem omnes huiusmodi rationes exemplaria dici possunt: exemplar enim est ad cuius imitationem fit aliud; non autem omnia quae scit Deus ex ipso posse prodire, vult in rerum natura producere; illae igitur solae rationes intellectae a Deo exemplaria dici possunt, ad quarum imitationem vult res in esse producere, sicut producit artifex artificiata ad imitationem formarum artis quas mente concepit, quae etiam artificialium exemplaria dici possunt. Hoc est ergo quod dicit, quod exemplaria dicimus esse non res aliquas extra Deum, sed in ipso intellectu divino quasdam existentium rationes intellectas, quae sunt substantiarum factivae, et praeexistunt in Deo singulariter, idest unite et non secundum aliquam diversitatem; et huiusmodi rationes sacra scriptura vocat praediffinitiones sive praedestinationes, secundum illud Rm 8: quos praedestinavit hos et vocavit et vocat etiam eas, divinas et bonas voluntates, secundum illud Ps 110: magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates eius. Quae quidem praediffinitiones et voluntates sunt distinctivae entium et effectivae ipsorum, quia et secundum huiusmodi rationes, supersubstantialis Dei essentia praedeterminavit et omnia produxit. Deinde, cum dicit: si autem Philosophus clemens... Excludit contrarium errorem ponentium exemplaria rerum esse quaedam suprema entia separata et imponit hunc errorem cuidam clementi Philosopho; et dicit quod si ille Philosophus approbat quod quantum ad aliquid ea quae sunt principaliora in existentibus dicuntur inferiorum exemplaria, non procedit eius ratio per nomina propria et perfecta et simplicia: exemplar enim est secundum quod fit aliud ut sic exemplar imitetur; res autem non sunt factae ad hoc ut imitentur aliqua superiora entia, sed ad hoc quod in eis impleatur quod divina sapientia ordinavit; unde non sunt proprie rerum exemplaria, quaecumque rerum principalia. Similiter etiam non sunt perfecta exemplaria, cum et ipsa aliis exemplaribus indigeant. Non sunt etiam simplicia, quia sunt simul exemplaria et exemplata. Sed si et hoc concedatur quod hoc recte dici possit quod superiora sunt inferiorum exemplaria inquantum inferiora imitantur secundum quod possunt superiora, tamen commemoranda est sacrae scripturae sententia quae dicit: non monstrabo tibi illa, scilicet superiora entia ut eas post illa, sed ut cognoscendo ista secundum nostram proportionem elevemur, prout possumus, ad cognoscendum omnium causam. Sic ergo concedi potest quod sunt exemplaria, non quidem ut eis finaliter conformemur, sed ut per eorum considerationem tendamus in Deum, cui conformari debemus. Sumitur autem sententia illa sacrae scripturae, ex hoc quod dicitur Dt 4: ne forte (inquit) oculis elevatis ad coelum, videas solem et lunam et omnia astra coeli et errore deceptus adores ea. Deinde, cum dicit: igitur... Epilogat quae supra dicta sunt, ostendens quomodo Deus habet universalem habitudinem ad omnia. Concludit ergo primo ex praemissis, quod omnia sunt ei attribuenda, non quidem secundum aliquam compositionem, sed secundum aliquam simplicem unitatem. Et hoc ideo quia ipse Deus incipit suam perfectionem aliis communicare ab ipsa processione essendi per quam res substantificantur et ab ipsa processione bonitatis; haec enim inveniuntur primo inter ea quae a Deo procedunt in creaturas: esse et bonum; posteriora enim his sunt vita et sapientia, et huiusmodi processio esse et bonitatis vadit per omnia entia, quia omnia sunt entia et bona, non omnia sunt viventia vel sapientia; et sic omnia implentur ex participatione ipsius esse et sic in omnibus existentibus exultat per quamdam existentiam. Quia igitur sic omnibus esse largitur divina essentia, omnia in seipsa praehabet, non quidem secundum aliquam compositionem, sed secundum simplicissimam unitatem, omnem pluralitatem refutans. Sic igitur prima universalis habitudo est quod essentia divina omnia in seipsa praehabet. Secunda est quod omnia in esse continet et conservat secundum simplicem sui infinitam unitatem. Tertia universalis habitudo est quod singularis et una existens participatur ab omnibus, sicut et vox, una et eadem existens, participatur a multis audientibus: est enim vox una secundum principium, multiplex vero secundum diffusionem. Ex his autem concludit quartam universalem habitudinem scilicet quod divina essentia est principium omnium existentium et finis non quidem quod per existentia generetur, sicut sanitas generatur per medicinam, sed sicut qui existentibus praeexistit: principium quidem est omnium, sicut causa factiva rerum; finis vero sicut cuius gratia fiunt omnia; et ipse est etiam terminus omnium: cuiuslibet enim motus terminatio est ad divinam essentiam et ab ipsius infinitate derivatur omnis infinitas et omnis finis sicut a causa excedente quae producit opposita; quia neutri appropriatur tamquam ad unum eorum limitata. Ratio quare potest esse omnium causa est ista: quia omnia existentia praehabet in sui unitate; et quia ex eo quod habet unumquodque et causat aliquid ad similitudinem sui, sequitur quod ille qui in se habet omnia, subsistere facit omnia, praesens omnibus rebus et ubique, non secundum diversas sui partes, sed secundum unum et idem et secundum idem est omnia, inquantum in sua simplici essentia, omnia virtualiter praeexistunt; et similiter secundum idem procedit ad omnia causative et tamen manet in seipso, immutabilis existens in causando et stans est inquantum non mutatur et motus inquantum diffundit ad alia sui similitudinem. Et omnia ista quae de Deo affirmamus, possunt etiam ab eo negari, quia non ita conveniunt ei sicut inveniuntur in rebus creatis et sicut intelliguntur a nobis et significantur. Unde, licet bene dictum sit quod sit principium omnium et finis, tamen neque habet principium neque medium, neque finem. Et licet dictum sit quod est praesens omnibus et ubique, tamen non est in aliquo existentium, eo modo quo unum creatum dicitur esse in alio. Et licet dictum sit, quod ipse est omne existens, non tamen est aliquid existens de numero existentium creatorum. Et universaliter non convenit ei aliquid de numero creatorum vel existentium aeternaliter, idest supra tempus vel etiam subsistentium temporaliter, sed separatur per quamdam eminentiam et a tempore quod mensurat motum et mutabilia et ab aevo quod mensurat ipsum esse et ea quae existunt immutabiliter; et etiam separatur ab his quae sunt in aevo et tempore per eminentiam quamdam. Et ideo ipsum aevum et ea quae sunt et quaecumque aliae mensurae entium et ea quae huiusmodi mensuris mensurantur, sunt per ipsum, quia similitudinem eius habent sicut primi exemplaris et ab ipso, sicut a primo activo principio.



CAPITULUM 6


Lectio 1


Postquam Dionysius determinavit de existente, hic determinat de vita, quia processio vitae est minus communis quam processio ipsius esse et circa hoc duo facit: primo, proponit quomodo nomine vitae ostenditur in Deo causalitas omnis vitae; secundo, manifestat divinae vitae causalitatem; ibi: et quidem.... Dicit ergo primo quod de his quae pertinent ad ens, dictum est diffusius et diligentius in aliis libris: fecit enim multos libros quos non habemus. Sed nunc laudandus est Deus per hoc quod dicitur: vita aeterna, secundum illud 1Jn 5: hic est verus Deus et vita aeterna, sicut ex qua est ipsa per se vita, idest ipsa vita communis et omnis vita particularis et ab ipsa divina vita disseminatur, idest distribuitur vivere ad omnia quae participant vitam, quocumque modo secundum proprietatem uniuscuiusque, quasi diceret quod Deus dicitur vita aeterna inquantum est causa communis et particularis vitae et omnium viventium. Deinde, cum dicit: et quidem... Manifestat causalitatem divinae vitae; et circa hoc tria facit: primo, manifestat universalem causalitatem Dei respectu vitae; secundo, ostendit causalitatem eius respectu cuiuslibet proprietatis vivendi; ibi: et dat quidem...; tertio, ostendit qualis sit comparatio cuiuslibet vitae ad primam vitam; ibi: et sive.... Circa primum, tria facit: primo, manifestat causalitatem Dei respectu supremae vitae quae est angelorum; secundo, respectu vitae communis; ibi: et sicut in existente...; tertio, quantum ad vitam infimam; ibi: ex ipsa.... Circa primum, considerandum est quod illa proprie dicuntur viventia in corporalibus quae habent motum ex seipsis, non ab aliquo extrinseco mota, sicut animalia et plantae. Et quia quaelibet operatio quodammodo est motus, quaecumque habent operationem ex seipsis, non ab aliis exterioribus acta vel mota ad agendum, haec dicuntur viventia. Et quia operatio rei consequitur existentiam eius, in nomine vitae duo intelliguntur, scilicet: ipsum esse viventis, et ut tale sit quod ei competat per se operari propter hoc quod operatio vel motus viventis inest ei per seipsum. Quantum ergo ad primum horum dicit quod ex ipsa divina vita, sicut ex primo activo principio, et propter ipsam, sicut propter finem, non solum esse, sed et consistere habet vita et immortalitas angelorum, immortaliter viventium. Quantum vero ad secundum dicit quod existentia vitae est ipsa incorruptibilitas sempiterni motus angelici, idest operationis angelorum in perpetuum durantis. Et quia semper vivere et operari possunt, possunt dici immortales; sed hoc ipsum quod sunt immortales et in perpetuum vivunt, non habent a seipsis, sed a prima causa quae est effectiva et conservativa omnis vitae. Illud autem proprie et vere est immortale, quod non indiget aliquo extrinseco ad id quod semper vivat, sed habet semper vivere ex seipso et sic solus Deus dicitur immortalis, secundum illud I timoth. i: regi saeculorum immortali et invisibili, soli Deo, honor et gloria. Deinde, cum dicit: et sicut in existente... Manifestat divinam causalitatem respectu vitae communis; et dicit quod, sicut dictum est supra quod ipsum ens primum est aevum, idest mensura et causa eius quod est per se esse, idest ipsius esse communis, ita hic dicendum est quod divina vita, quae est supereminenter vivens est causa factiva et conservativa ipsius per se vitae, idest vitae communis; et per consequens, omnis vita particularis et omnis motus vitalis et omne principium cuiuscumque vitae, procedit a vita divina quae est super omnem vitam. Deinde, cum dicit: ex ipsa... Manifestat divinam causalitatem respectu vitae inferioris et dicit quod ex vita divina, habent incorruptibiliter vivere etiam animae humanae et ex vita divina sunt ea animalia quae vivunt vita sensitiva, et omnes plantae quae habent vitam secundum ultimam resonantiam, idest secundum extremam et infimam participationem vitae, quia vita ultra plantas non procedit. Destructa autem vita participata in creaturis, destruitur omnis vita, secundum doctrinam sacrae scripturae, ubi dicitur Ps 103: auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur. Sed inquantum ea quae per infirmitatem naturae deficiunt a participatione vitae, iterato convertuntur ad vitam, iterum fiunt animalia vel qualitercumque viventia, ut patet in plantis et animalibus ex putrefactione generatis; et propter hoc, ibid. Subditur: emitte spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terrae. Deinde, cum dicit: et dat quidem... Manifestat causalitatem divinae vitae, quantum ad proprietates cuiuslibet vitae; et hoc, propter quosdam qui dicebant quod Deus est communis causa vitae, tamen particulares proprietates vivendi sunt ex causis propriis, per quas effectus causae communis determinatur ad proprias species; et circa hoc, tria facit: primo, ostendit causalitatem divinae vitae quantum ad proprietates vivendi, quae sunt in supremis viventibus, scilicet in angelis et in daemonibus; secundo, quantum ad proprietates vivendi quae sunt in hominibus; ibi: dans autem... Tertio, quantum ad proprietates vivendi quae sunt in infimis viventibus, scilicet animalibus et plantis; ibi: ex ipsa.... Dicit ergo primo quod Deus non solum dat vitae communi quod sit vita, sed etiam cuilibet particulari vitae dat quod sit proprie illud quod competit ei secundum naturam; sicut supercoelestibus vitis angelorum, quantum quidem ad esse viventium, dat immortalem vitam: primo quidem immaterialem quia non habent vitam adiunctam materiae; secundo, vitam deiformem quia ex hoc ipso conformantur divinae vitae, quod absque materia vivunt; tertio sequitur quod habeant vitam invariabilem quia subiectum variationis et motus est materia. Quantum etiam ad operationem vitae, ponit tria contraria his quae sunt in nobis. In nobis enim operatio intellectualis, primo quidem infirma est ad comprehensionem veritatis et contra hoc dicit quod habent motum, idest operationem intellectualem fortem; secundo, operatio intellectualis in nobis potest perverti in falsam opinionem et contra hoc dicit quod habent motum indeclinabilem; tertio, operatio intellectualis in nobis non potest esse continua quia non possumus semper et continue meditari; et contra hoc dicit quod habent motum sempiternum. Et quia ipsae proprietates manifeste apparent in angelis beatis, ne aliquis a causalitate divinae vitae velit excludere daemonum vitam, subiungit quod vita divina superextenditur per modum influentiae et causalitatis, et abundantia suae bonitatis, etiam ad daemonum vitam, quae non posset ab alia causa conservari nisi a divina vita, ex qua habet quod sit vita et permaneat conservata in esse.



Lectio 2


Hic manifestat Dionysius divinam causalitatem, quantum ad proprietatem humanae vitae; et primo, quantum ad vitam naturae; secundo, quantum ad vitam gratiae, cum dicit: et superemanationem...; tertio, quantum ad vitam gloriae, quae erit in resurgentibus; ibi: et quod quidem est divinius.... Vita autem naturalis in hominibus in aliquo est conformis vitae angelicae, prout est intellectualis et in aliquo ab ea differt, inquantum est vita coniuncta materiae; et ideo dicit quod divina vita dat hominibus, quasi commixtis ex natura spirituali et corporali, vitam ad similitudinem angelorum, non perfecte, sed prout convenit. Deinde, quantum ad vitam gratiae, dicit quod divina vita, per superemanationem suae bonitatis, etiam recedentes nos ab ea per peccatum, convertit et revocat ad seipsam, secundum illud Thren. 5: converte nos domine ad te et convertemur. Quantum vero ad vitam gloriae resurgentium, subiungit quod divina vita promittit quod transfert nos totos, idest animas et corpora eadem quae nunc sunt animabus nostris coniuncta, ad vitam perfectam, idest beatam et immortalem; et hoc dicit esse divinius, quia est magis virtutis divinae indicium. Et haec quidem res, antiquis communiter praeter naturam apparebat, quod scilicet corpora mortua resurgerent, sed mihi et tibi, idest fidelibus omnibus, secundum veritatem fidei, apparet quiddam divinum et supra naturam, scilicet quae a nobis cognoscitur in istis rebus particularibus, non autem supra naturam omnipotentem divinae vitae, quia divinae vitae, quae est naturale principium omnium vitarum et maxime vitarum divinarum quarum est immediatum principium, nulla vita est praeter naturam vel supra naturam, quia eius virtuti subest dare vitam quibus voluerit. Unde stultissima verba simonis, quae resurrectioni contradicunt, longe repellenda sunt a divina ecclesia et a tua sancta anima, ne scilicet eis aliquo modo acquiescas. Cum enim ipse reputaretur esse sapiens in istis rebus sensibilibus et naturalibus, tamen latuit ipsum quia non oportet eum qui habet scientiam horum sensibilium quae apparent, uti ratione quae sumitur ex apparentibus secundum sensum, ad impugnandum universalem causam omnium, quae propter sui excellentiam est occulta; quia universalis causae virtus non potest comprehendi aut mensurari per ea quae in sensibus apparent. Et dicendum est simoni quod cum dicitur aliquid esse contra naturam hoc intelligitur, scilicet: quod sit contra manifestissimam sensus rationem, sed ipsi occultae et universali causae omnium, nihil potest esse contrarium, quia omnia quaecumque sunt ab ipsa derivantur. Deinde, cum dicit: ex ipsa vivificantur... Ostendit causalitatem divinae vitae, respectu inferiorum viventium, scilicet animalium et plantarum; et dicit quod ex divina vita et animalia omnia et etiam plantae vivificantur interius et exterius circumflorent. Quidquid enim exterius in eis apparet ad decorem vitae pertinens, totum ex divina vita derivatur. Deinde, cum dicit: et sive intellectualem... Ostendit habitudinem divinae vitae ad omnes vitas. Et primo, ponit duas habitudines divinae vitae ad omnes vitas; quarum prima est: Deus est omnis vitae causa; et est hoc quod dicit, quod sive tu dicas intellectualem vitam, sicut est in angelis sive rationalem, sicut est in hominibus sive sensibilem, sicut est in animalibus et augmentativam, sicut est in plantis sive qualemcumque vitam, etiam si essent alii modi vivendi; et non solum omnis vita, sed etiam omne vitae principium et omnis substantia habens vitam, a vita divina quae est super omnem vitam habent quod vivant substantiae viventes et quod vivificent vitae principia. Secunda habitudo est quod in divina vita, omnis vita praeexistit; et hoc est quod dicit quod omnes vitae praedictae praeexistunt causaliter in ipsa divina vita, non quidem secundum aliquam compositionem, sed uniformiter secundum unitatem vitae divinae et simplicitatem. Secundo, ibi: etenim supervivens... Manifestat praedictas duas habitudines et dicit ad manifestandam primam habitudinem quod divina vita, quae est super omnem vitam et quae omni vitae principatur, est causa omnis vitae, quantum ad primam vitae originem; et est generativa vitae, quia hoc ipsum quod unum vivens ex alio vivente generari potest, ex divina vita est; et est adimpletiva vitae, quia quod vivens ex imperfecto ad perfectum adducitur ex divina vita est; et est divisiva vitae, quia diversitates viventium ex virtute divinae vitae procedunt. Ad manifestandam autem secundam habitudinem, scilicet quod omnis vita in ipso existat, subiungit quod divina vita laudatur ex omni vita propter eius fecunditatem qua producit omnes vitas. Et hoc quidem competit divinae vitae, inquantum est largissima, quasi non coarctata ad aliquam speciem vitae, sed habens amplitudinem comprehensivam omnis vitae et exinde est quod comprehenditur et laudatur ex contemplatione omnis vitae. Tertio, ibi: et sicut non indigens... Ponit conditiones divinae vitae, per quas differt ab aliis: et primo quidem invenitur vita nostra, multis indigens ad conservationem vitae, sicut alimento et aliis huiusmodi; et ad hoc removendum dicit quod divina vita est non indigens, sed magis est superabundanter plena. Secundo vero, id quod vivit in istis inferioribus non per se vivit, sed corpus vivit per animam. Sed divina vita est per se vivens, quia non est in Deo aliud vivificans; et supereminenter vivens vel qualitercumque aliquis posset humanis verbis laudare vitam divinam, supereminenter viventem et ineffabilem.



CAPITULUM 7


Lectio 1


Postquam Dionysius determinavit de ente et vita, hic determinat de sapientia et his quae Sapientiae adiunguntur ad cognitionem pertinentia; et circa hoc, tria facit: primo, determinat de sapientia et mente; secundo de ratione; ibi: ratio autem...; tertio, de veritate et fide; ibi: haec ratio.... Circa primum, duo facit: primo, ostendit quomodo sapientia in Deo accipiatur; secundo, manifestat quod dixerat; ibi: non enim.... Est autem considerandum quod semper in posterioribus priora salvantur. Bonum autem, secundum quod prius dictum est, quantum ad causalitatem est prius quam ens, quia bonum etiam ad non entia suam causalitatem extendit; ens autem ad plura se extendit quam vita et vita quam sapientia, quia quaedam sunt quae non vivunt et quaedam vivunt quae non cognoscunt. Et hoc Dionysius subtiliter insinuat: nam vitam quidem divinam, quia secundum intellectum bonitatem praesupponit, nominat bonam; quia vero praesupponit esse immutabilem, nominat eam aeternam. Sed quia vitae nulla sapientia deest, laudat eam ex sapientia; et hoc tripliciter: primo quidem, quia divina vita sapiens est; et ut non intelligas quod sit participative sapiens, subiungit quod ipsa est per se sapientia, sicut enim Deus est sua vita, ita est sua sapientia. Secundo, quod divina vita est causa producens in esse omnem sapientiam. Tertio vero, quia divina vita est super omnem sapientiam, quae ad speculationem pertinet; et super omnem prudentiam, quae ad actionem pertinet. Deinde, cum dicit: non enim... Manifestat tria praedicta; et circa hoc, tria facit: primo, manifestat quod divina sapientia est super omnem sapientiam; secundo, quod sit omnis Sapientiae causa; ibi: hanc igitur...; tertio, manifestat quomodo Deus est sapiens alia cognoscendo; ibi: sic autem.... Circa primum, duo facit: primo, ostendit excessum divinae Sapientiae; secundo, ostendit quomodo ad ipsam divinam sapientiam excedentem nos habere debemus; ibi: sed, quod in aliis dixi.... Circa primum, tria facit: primo proponit quod intendit, scilicet quod Deus non tantum dicitur superabundanter plenus omni sapientia, et quod habet prudentiam infinitam, sed etiam dicitur esse firmatus supra omne id quod ad cognitionem pertinere videtur, scilicet super rationem et super mentem, idest intellectum et super sapientiam quae est perfectio intellectus; secundo, ibi: et hoc supernaturaliter... Probat excessum divinae Sapientiae per auctoritatem et dicit quod huiusmodi excessum divinae sapientiae, supernaturali modo intelligens paulus, qui fuit divinus vir ex participatione divinae Sapientiae et fuit sol, idest suo magisterio illustrator tam dionysii quam ducis eius, idest hierothei qui fuit eius Magister, dicit I corinth. i: quod stultum est Dei, sapientius est hominibus; tertio, ibi: non solum... Exponit auctoritatem inductam. Ubi considerandum est quod duplex modus invenitur in scripturis ad signandum excellentiam divinorum. Quoniam enim ea quae ad privationem et defectum pertinent, rebus creatis attribuuntur secundum comparationem ad excellentiam divinam, sicut si dicamus quod omnis iustitia hominis est immunditia in comparatione ad Dei iustitiam; et similiter possumus dicere quod omnis humana deliberatio et cognitio reputatur quidam error in comparatione ad stabilitatem et permanentiam divinae et perfectae cognitionis, quam pluraliter nominat propter cognoscendam pluralitatem. Alio modo, consuetum est in divina scriptura ut ea quae privative dicit, Deo attribuantur propter eius excessum; sicut si Deus qui est clarissimum lumen dicitur invisibilis; et qui est ex omnibus laudabilis et nominabilis dicitur ineffabilis et innominabilis; et qui est omnibus praesens, dicitur incomprehensibilis quasi sit omnibus absens; et qui ex omnibus rebus inveniri potest, dicitur non investigabilis: et hoc totum propter eius excessum. Sic igitur, et Apostolus in Deo laudat stultitiam propter id quod apparet in Dei sapientia, praeter nostram rationem et videtur nobis inconveniens, dum non possumus Dei sapientiam comprehendere; et per hoc elevat nos ad veritatem divinam, quae est nobis ineffabilis et quae omnem nostram rationem excedit. Deinde, cum dicit: sed quod in aliis dixi... Dicit qualiter nos habere debeamus ad excellentiam divinae Sapientiae; et circa hoc, tria facit: primo, ostendit quomodo decipimur in contemplatione divinae Sapientiae; et dicit quod, sicut in aliis libris suis dixit, dum res divinas quae sunt supra nos, volumus accipere secundum modum nostrum et dum innitimur rationi nostrae quae connutritur sensibus a principio scilicet a sensibilibus veritatem colligens et dum volumus comparare res divinas rebus nostris, quae scilicet nobis sunt notae, et hoc decipimur, volentes perscrutari rationem divinam et ineffabilem nobis, secundum illud quod nobis apparet per rationem et per sensum. Secundo, ibi: oportet autem... Ostendit quomodo hanc deceptionem vitemus; et dicit quod oportet considerare quod mens nostra duo habet ad intelligibilia cognoscenda: primo, quod habet naturalem virtutem, idest intelligentiam, per quam inspicere potest intelligibilia sibi proportionata; secundo vero, habet quamdam unitionem ad res divinas per gratiam, quae excedit naturam mentis nostrae, per quam unitionem, coniunguntur homines per fidem aut quamcumque cognitionem, ad ea quae sunt super naturalem mentis virtutem. Oportet ergo ut intelligamus divina secundum hanc unitionem gratiae, quasi non trahendo divina ad ea quae sunt secundum nos, sed magis totos nos statuentes extra nos in Deum, ita ut per praedictam unitionem totaliter deificemur. Et quia posset aliquis dicere quod hoc nobis esset nocivum, si nos ipsos deseramus, ideo hoc tertio excludit, ibi: melius... Et dicit quod, cum Deus sit melior nobis, melius est nobis quod simus Dei per unitionem gratiae quam quod simus nostri ipsorum, idest nostris naturalibus innitentes. Sic enim, nobis factis cum Deo, idest cum Deo uniti fuerimus, divina nobis dona aderunt quae percipere non possumus, si Dei unitionem neglegentes, nobis ipsis inhaereamus.



Thomae A., In Dionysii De Divinis Nominibus Cap.5 Lec.1