Thomae A., In Dionysii De Divinis Nominibus Cap.9 Lec.1


Lectio 2


Postquam determinavit Dionysius de magno et parvo, hic determinat de eodem et altero; et primo, ostendit quomodo idem attribuatur Deo; secundo, quomodo attribuatur ei, alterum; ibi: alterum.... Circa primum, duo facit: primo, proponit modos in quadam forma quibus idem attribuitur Deo; secundo, manifestat eos; ibi: et ipsum.... Attribuitur autem idem Deo secundum eius immutabilitatem, prout in Ps 101 legitur: tu autem idem ipse es. Immutabilitas autem Dei, primo quidem attenditur quantum ad hoc quod non transmutatur secundum esse et non esse, sicut generabilia et corruptibilia et ideo dicit quod Deus est idem aeternum, inquantum est supersubstantialiter aeternus; sed quia quaedam habent quamdam aeternitatem, inquantum non deficiunt penitus in non esse, in aliqua alia convertibilia, ad hoc excludendum consequenter dicit: inconversibile. Secundo, excludit motum localem per hoc quod dicit: in seipso manens: Deus enim seipso continetur, ut loco sine loco. Tertio, excludit motum alterationis et augmenti et diminutionis, cum dicit quod semper habet secundum eamdem formam stare, quia scilicet non mutatur de forma in formam, ut de albo in nigrum vel de quantitate in quantitatem, ut de parvo in magnum; quia nihil in eo intenditur aut remittitur: quod enim est alibi habet se quidem secundum idem, sed non eodem modo.... Quarto, excludit motum qui est secundum habitudinem ad res; et dicit quod ipse, inquantum est ex parte sui, semper est eodem modo, omnibus praesens, sed quod omnia non semper eodem modo se habeant ad ipsum, provenit ex variatione quae contingit circa res. Deinde, cum dicit: et ipsum... Exponit ea quae summarie tetigerat; et primo, hoc quod dixerat: in seipso manens; et excludit ea per quae posset impediri mansio alicuius in aliquo; quae quidem sunt quinque: primo enim unumquodque manet in loco qui convenit ei per se et secundum suam naturam, facile autem removetur a loco qui convenit ei per accidens; et quantum ad hoc dicit quod Deus collocatur in seipso secundum seipsum, idest per se et non per accidens. Secundo, aliquid manet ubi firmatur, unde aliqua affiguntur clavis ut permaneant; et hoc est quod subdit: firme; firmatus est enim in seipso, secundum infinitatem suae virtutis. Tertio, contingit quod aliquid firmatum in aliquo, non potest manere in ipso, quia accidit corruptio aut putrefactio eius quod firmabat, sicut lapides non manent in pariete, corrupto coemento; et ad hoc excludendum a Deo, subdit: et incontaminate. Quarto, prohibetur aliquid manere quia non est optime collocatum, sed potest ad melius perduci; et ad hoc excludendum, dicit: in optimis finibus, idest summitatibus. Quinto, prohibetur aliquid permanere propter diversitatem eorum quae ad institutionem rei concurrunt, quorum unum trahit huc et aliud illuc; et quantum ad hoc dicit: abundantis identitatis, quia in Deo est perfectissima identitas, omnem diversitatem excludens. Deinde, cum dicit: intransmutabile... Exponit quod dixerat: semper secundum eadem et eodem modo habens; et primo, quantum ad alterationem; et dicit quod est intransmutabile, inquantum non potest variari secundum magis et minus; et in oppositum cadere non valens, inquantum non mutatur de forma in formam oppositam. Deinde, exponit dictorum causam: quod enim aliquid non transmutetur vel non cadat in contrarium, una causa potest esse quia habet fortem virtutem activam ad resistendum, ut patet in igne, et quantum ad hoc dicit: forte. Alia causa potest esse quia non habet in seipso mutabilitatis principium; et quantum ad hoc dicit: invariabile. Hoc autem principium variabilitatis est quandoque quidem ex permixtione extranei; et ad hoc excludendum, dicit: mundum vel purum, secundum aliam translationem: purum vel mundum dicitur quod est extraneo naevo impermixtum. Quandoque vero principium variabilitatis est potentia materiae in eo quod variatur, propter quam ab agente reducitur in aliam dispositionem; et ad hoc excludendum dicit: immateriale. Quandoque vero variabilitatis principium est compositio alicuius rei ex diversis, sicut corpora mixta variabilia sunt, non solum quia sunt materialia, sed etiam quia sunt ex contrariis composita; et ad hoc excludendum dicit: simplicissimum. Quandoque vero variationis ratio est indigentia eius quod variatur: quod enim est imperfectum naturaliter tendit in perfectionem suam; et ad hoc excludendum, dicit: non indigens. Deinde, ad excludendum motum augmenti, subdit: non augmentabile; ad excludendum vero motum decrementi, subdit: non minorabile; ad excludendum vero transmutationem generationis, subiungit: ingenitum, idest non-generatum. Quandoque autem dicitur aliquid non generatum, quia nondum accepit esse per generationem, sicut ea quae in futuro generabuntur; ad illud modum excludendum, subdit: non sicut nondum genitum. Quandoque autem dicitur aliquid non generatum, quia eius generatio est incepta, sed nondum consummata; et ad hoc excludendum dicit: aut imperfectum. Quandoque autem dicitur aliquid non generatum, non simpliciter, sed secundum quid, sicut si dicamus istum hominem non esse generatum ab isto vel si dicamus hoc non esse generatum hominem, sed esse generatum animal; et ad hoc excludendum dicit: aut non sicut factum ab hoc, idest ab aliquo determinato generante aut istud, quantum ad certum generationis terminum. Quandoque autem dicitur non generatum aut non factum, quod impossibile est esse, ut hominem esse asinum; et ad hoc excludendum, subdit: neque sicut nusquam, idest nullo loco vel numquam, idest nullo tempore et nullo modo existens. Deinde, qualiter de Deo dicatur ingenitum per oppositum ad praemissa, subdit dicens quod Deus dicitur ingenitum sicut omne, idest quia ipse quodammodo est omnia, inquantum omnia in ipso praeexistunt; et ideo, hoc opponitur ei quod dixerat: neque sicut nusquam nullo modo existens. Dicitur etiam ingenitum, non secundum quid, sed absolute, contra hoc quod dixerat: aut sicut ab hoc aut istud non factum. Dicitur etiam ingenitum non sicut nondum genitus, sed sicut semper existens. Dicitur etiam ingenitum non sicut imperfectum, sed sicut per se perfectum existens. Sic ergo ostendit differentiam Dei ad ea quae non dicuntur generata. Unde consequenter ostendit differentiam Dei ad ea quae dicuntur generata: omnis enim generatio est transmutatio ex hoc toto in hoc totum, ex quo sequitur quod non sit semper idem; et ad hoc excludendum dicit: et idem existens. Quod autem res generata non sit semper idem, ex duobus contingit: primo quidem, quia determinatur ad esse specificum non per seipsum totum, sed per aliquam sui partem, scilicet per formam et propter hoc corrumpitur et generatur secundum quod una forma separatur a materia et advenit altera; quod autem est forma tantum determinatur secundum seipsum totum ad suum esse specificum. Secundo, quia res generata determinatur ad suum esse non a seipsa sed ab actione generantis; et ideo ad hoc excludendum a Deo, dicit quod Deus existit idem sicut determinatum ad hoc quod uniformiter se habeat et secundum formam identitatis, non secundum aliud aut ab alio, sed secundum seipsum et a seipso. Deinde, cum dicit: et idem... Ostendit, quomodo per Deum alia identitatem habent; et hoc dupliciter: uno modo, secundum quod tribuit identitatem rebus, in propria natura existentibus; et dicit quod hoc idem quod est Deus, supersplendet omnibus ad hoc quod participent suam identitatem, secundum uniuscuiusque convenientiam: alicui enim dat quod sit idem simpliciter; et his quae sunt secundum se diversa, dat identitatem ordinis, secundum quod alia aliis coordinat. Alio modo, secundum quod res, quae in propriis naturis sunt diversae, sunt idem prout sunt in Deo; et quantum ad hoc, dicit quod hoc est propter abundantiam suae identitatis et propter hoc quod ipse est omnis identitatis causa. Et contraria praehabet in seipso non diversimode, sed eodem modo, sicut diversi effectus sunt uniformiter in eo quod est una et singularis per excessum causa totius identitatis. Deinde, cum dicit: alterum autem... Ostendit quomodo alterum attribuatur Deo et ponit duos modos, quorum primus est quod alterum attribuitur Deo inquantum adest omnibus, sicut participantibus ipsum per quamdam similitudinem secundum perfectiones quas per eius providentiam recipiunt quia, propter salutem et bonum omnium, fit omnia in omnibus, inquantum scilicet nulla perfectio est in rebus quae non sit aliqua Dei similitudo ita ut dici possit semper, per suae similitudinis participationem, in sapientibus sapientia; in iustis, iustitia; in viventibus, vita; et in potentibus, virtus; et sic de aliis. Et ne aliquis male intelligeret quod Deus sit omnia in omnibus, excludit a Deo modos quibus una creatura fit in alia. Quod quidem contingit dupliciter: uno modo, per transmutationem eius quod in alio fieri dicitur, sicut ignis fit in corpore mixto per hoc quod in corpus convertitur; unde ad hoc excludendum, dicit: manens in seipso. Alio modo aliquid fit in altero per hoc quod sua actione transmutat illud in sui similitudinem, sicut ignis generans sibi formam secundum sui similitudinem, fit quodammodo in igne generato; et hoc, aliquo modo, accedit ad modum quo dixerat Deum in rebus fieri, sed multipliciter deficit: primo quidem, quia ea quae in rebus naturalibus generant sibi similia, non semper eadem manent et ideo, ut conservent se, secundum similitudinem speciei, similia sibi generant; et ad hoc excludendum dicit: et propria identitate. Secundo, quia actio agentis qua facit sibi simile, est aliquid egrediens ab agente in patiens quod in Deo locum non habet, quia eius actio est eius substantia; unde ad hoc excludendum dicit: et inegressibiliter. Tertio, quia agens creatum facit se in diversis, secundum diversas operationes quod Deo non convenit; et ideo subdit: secundum operationem unam. Quarto, quia actio agentis facientis sibi simile non est continua, et sempiterna, sicut actio Dei; et ideo dicit: et impausabilem. Quinto, quia agens naturale simul et patitur et movetur; et ad hoc excludendum a Deo, subdit: stans. Sexto, quia virtus agentis naturaliter in sua actione debilitatur propter hoc quod simul patitur; et ad hoc excludendum dicit quod Deus indeclinabili virtute donat seipsum per quamdam sui participationem ad deificationem conversorum, idest ut assimilet sibi ea quae ad se convertit. Deinde, cum dicit: et alteritatem... Ponit secundum modum quo alterum attribuitur Deo; et primo, ponit istum modum; secundo, ostendit eum ad propositam intentionem non pertinere; ibi: sed ne lateamus.... Dicit ergo primo quod Deo etiam attribuitur alteritas diversarum figurarum, secundum multiplices visiones prophetarum, in quibus aliquando visus est ut leo, aliquando ut agnus, aliquando ut homo; quae quidem diversimode signant. Alia quidem signant praeter ea quae in superficie apparent; et hoc manifestat per exemplum in anima: si enim aliquis vellet describere animam ad modum corporis, quamvis ipsa sit simplex, aliter quam in corpore intelligeremus in ipsa, partes corporeas attributas simplicitati. Nam per caput intelligeremus mentem quae praesidet omnibus partibus animae, sicut caput omnibus partibus corporis; per collum autem opinionem, quae medio modo se habet inter rationem scientem veritatem et inter irrationabiles partes animae, scientia veritatis carentes; per pectus autem intelligeremus furorem, idest irascibilem propter pectoris fortitudinem; per ventrem autem concupiscibilem, propter ventris mollitiem vel quia concupiscentia deservit ventri, sicut et irascibilis habet sedem in corde quod est in pectore; sed per crura et pedes diceremus significari naturales vires animae nutritivae, per quas sustentatur vita. Et ita uteretur nominibus partium corporalium, quasi quibusdam signis potentiarum animae, secundum similitudinem quamdam. Unde multo magis diversitatem formarum et figurarum in Deo, qui est super omnia, oportet purgari a corporalibus phantasiis, per sanctas expositiones Deo convenientes et mysticas, quia scilicet accipiunt occultum ex manifesto. Unde est quod si aliquis Deo, qui est impalpabilis et infigurabilis, velit attribuere tres dimensiones corporum, sicut Apostolus facit ad Ep 3, dicendum erit quod latitudo Dei nihil est aliud quam processus divinae providentiae, qui omnibus superfertur, quasi continens omnia; longitudo autem Dei, dicetur virtus quae super tota extenditur, penetrans omnia a summo usque ad imum; profunditas autem Dei dicetur occulta et ignorata Dei essentia, quae est incomprehensibilis omnibus existentibus. Deinde, cum dicit: sed ne lateamus... Ostendit praedictam varietatem ad propositum non pertinere; et dicit quod non debemus nos ipsos decipere exponendo Dei nominationes quae sunt secundum formas et figuras, quia per hoc commisceremus istam doctrinam symbolicae theologiae, ad quam pertinet exponere corporales dei-nominationes, quae accipiuntur per signa sensibilia. Sed ad praesens propositum pertinet ut alteritatem Deo attributam non suspicemur esse aliquam variationem Dei qui habet supereminentem et inconversibilem, idest intransmutabilem identitatem, sed per hoc intelligamus formationem, secundum quam multiplices formas attribuit et tamen omnia in unum ordinem reducit et e converso uniformitatem multorum processuum divinae fecunditatis ad omnia; quae pertinent ad primum alteritatis modum, supra assignatum.



Lectio 3


Postquam Dionysius determinavit de eodem et diverso, hic determinat de simili et dissimili; et primo de simili; secundo de dissimili; ibi: et quid.... Circa primum, duo facit: primo, ostendit quomodo similitudo attribuitur Deo; secundo, quod Deus est similitudinis causa; ibi: omnibus.... Circa primum, duo facit: primo, attribuit Deo similitudinem, secundum quod ipse dicitur sibi similis; secundo, per comparationem ad alia; ibi: theologi.... Dicit ergo primo quod si quis velit dicere quod Deus sit similis sibi ipsi, talis expositio divinae similitudinis non est improbanda. Excludit autem duo a Deo per quae aliquid potest esse sibi dissimile: uno modo, quia non semper manet idem, sed mutatur de forma in formam aut de dispositione in dispositionem. Secundo, potest dici aliquid sibi dissimile, quia est compositum ex contrariis vel ex dissimilibus partibus. Et ad hoc excludendum, dicit: totum per totum Deum sibi similem. Et quia totum consuevit dici quod in partes dividitur vel subiectivas sicut totum universale vel integrales sicut totum integrale, ideo ad excludendum rationem totius universalis, dicit: singulariter; ad excludendum vero rationem totius integralis, dicit: indivisibiliter. Deinde, cum dicit: theologi autem... Agit de similitudine Dei per comparationem ad alia et dicit quod divinorum tractatores Deum qui super omnia existit, secundum quod in suo esse consideratur, nulli rei dicunt esse similem, sed dicunt quod ipse dat similitudinem suam rebus quae convertuntur, idest accedunt ad ipsum secundum quamdam imitationem possibilem secundum eorum virtutem; non ita quod perfecte ipsum imitari possint, quia ipse est supra omnem diffinitionem et distinctionem, idest supra terminos cuiuscumque naturae et supra omnem rationem, idest supra omnem apprehensionem. Et virtus huius similitudinis ad Deum quae a Deo rebus donatur in hoc apparet, quod omnia quae proveniunt a Deo, sicut effectus a causa, convertuntur per desiderium ad ipsum, sicut ad propriam causam; quod non esset, nisi omnia haberent aliquam similitudinem ad Deum: unumquodque enim amat et desiderat simile sibi. Quia ergo omnia convertuntur per desiderium in Deum, conveniens est dicere quod omnia sunt similia Deo, non secundum aequalitatem, sed per quamdam assimilationem et participationem ex qua ratio imaginis sumitur. Et quod talis sit similitudo rerum ad Deum, ex hoc apparet quia non dicimus esse Deum similem aliis rebus, sicut neque homo dicitur esse similis suae imagini: in his enim quae sunt unius ordinis potest dici quod aliqua mutuo sunt sibi invicem similia, ita quod similitudo ad alterutrum convertatur, ita quod dicamus hoc esse simile illi et illud isti: ambo enim possunt dici invicem similia, propter hoc quod similia dicuntur, secundum quod participant unam formam, quae praeexistit in causa communi, ad quam utrumque coordinatorum habet similem habitudinem. Sed in causis et causatis non debet recipi conversio similitudinis: causatum enim et quod deducitur ex alio, non potest dici simile causae a qua deducitur, sicut nec imago homini; et hoc ideo quia causa non dependet ab effectu, ut solum isti vel illi suam similitudinem donet, sed effectus dependet a causa, a qua sola participat similitudinis rationem. Et haec dependentia designatur cum dicitur effectus esse in sua causa. Cum vero dicitur quod coordinata sunt sibi invicem similia, designatur dependentia utriusque ad unam causam. Sic igitur patet quod Deus, qui est omnium causa, non potest dici aliis similis, sed alia ei similia esse dicuntur. Deinde, cum dicit: omnibus autem... Ostendit quomodo Deus est causa similitudinis rebus; et dicit quod omnia quaecumque participant similitudinem, hoc habent a Deo sicut a causa, quod similia sunt: similia enim dicuntur aliqua secundum quod conveniunt in aliqua forma; omnis autem forma est a Deo. Et non solum est causa similium, sed etiam est causa ipsius similitudinis, sicut et supra dictum est, quod non solum est causa viventium, sed etiam ipsius vitae. Et quidquid dicitur simile in quibuscumque rebus creatis, dicitur simile quodam vestigio, idest quadam repraesentatione divinae similitudinis, ex qua perficitur non solum similitudo, sed etiam omnis unitio quae est in rebus. Deinde, cum dicit: et quid oportet... Determinat de dissimili; et dicit quod ideo oportet de hoc amplius dicere quod Deus non est similis rebus, sed magis similitudinis causa, quia sacra doctrina praedicat illum esse dissimilem et non eiusdem ordinis cum aliis, quia ipse est ab omnibus diversus, ut patet esa. 40: cui similem fecisti Deum? Et, quod magis videtur inopinabile, nihil dicunt esse simile Deo, secundum Ps 70: Deus, quis similis tibi? Et iterum Ps 85: non est similis tui in diis, domine. Et tamen hoc non est contrarium ei quod supra dictum est de assimilatione totorum ad Deum: eadem enim possunt dici Deo similia et dissimilia; similia quidem, secundum quod imitantur Deum qui non est perfecte imitabilis a creatura, secundum quod convenit ei, idest inquantum possibile est creaturae; dissimilia autem, secundum quod causata minus perfectionis habent quam causa. Ne tamen aliquis intelligeret, per hoc quod dicitur minus, aliquam proportionem, sicut contingit in rebus quae sunt unius generis quorum unum est altero perfectius, subiungit quod creaturae deficiunt a Deo, non secundum aliquam determinatam mensuram, sed infinite et incomparabiliter; et pro tanto, dicuntur ei dissimilia.



Lectio 4


Postquam determinavit Dionysius de simili et dissimili, hic determinat de divina statione et sessione et motu; et primo, de statione et sessione; secundo, de motu; ibi: quid autem.... Circa primum, duo facit: primo, ostendit quomodo sessio aut statio attribuatur Deo; secundo, determinat causalitatem divinae stationis aut sessionis; ibi: et hoc supersubstantialiter.... Attribuit autem Deo stationem et sessionem, tripliciter: primo quidem, quantum ad hoc quod ipse in se existit; et hoc est quod dicit quod de divina statione et sessione, per quae immobilitas quaedam designatur, nihil aliud dicere possumus, praeter hoc quod ipse non stat aut sedet tamquam sustentatus in aliquo altero sicut nos, sed in seipso manet: non quidem mobiliter, sicut homo sedet in sede a qua potest removeri, neque secundum aliquam diversitatem sui a se sicut differt homo a loco in quo sedet aut stat, sed secundum immobilem identitatem; neque iterum communi modo, sicut quaelibet res quodammodo est in seipsa, inquantum continetur infra terminos suae naturae, sed singulariter est simplex in seipso. Sic enim sibi ipsi innititur quod a nullo alio dependet et est fixus et omnibus supercollocatus. Secundo, attribuit Deo stationem et sessionem, quantum ad operationem; et hoc est quod dicit, quod Deus operatur semper secundum eamdem sapientiam, virtutem et bonitatem et huiusmodi; et circa idem, quantum ad obiectum suae operationis: quia semper eius operatio est circa seipsum, inquantum intelligendo et amando se, omnia operatur; et eodem modo secundum modum operationum prout operatur ad operationem: non enim debilitatur aut fortificatur in agendo. Tertio, attribuit Deo stationem et sessionem per remotionem omnis passionis vel transmutationis ab ipso; et dicit quod statio aut sessio attribuitur Deo, et secundum quod non habet ex seipso aliquam causam suae transmutationis et secundum quod non potest ab aliquo exteriori moveri in contrarium, sed totaliter est immobilis. Deinde, cum dicit: et hoc supersubstantialiter... Agit de causalitate divinae stationis et sessionis; et dicit quod ea quae praedicta sunt, attribuuntur Deo supersubstantialiter: quia ipse est causa omnis stationis et sessionis quae in rebus creatis invenitur, inquantum est super omnem sessionem et stationem et omnia stabiliuntur in ipso Deo qui custodit ea, ne commoveantur a statione vel permanentia in propriis bonis. Deinde, cum dicit: quid autem... Determinat de motu divino; et primo, ostendit quomodo motus attribuitur Deo; secundo, quomodo attribuantur Deo differentiae motus; ibi: et rectum.... Dicit ergo primo quod quando sacrae scripturae doctores dicunt Deum, qui est immobilis, moveri et ad omnia procedere, intelligendum est sicut decet Deum. Religiose enim et secundum rectam fidem aestimandum est quod Deus moveatur, non sicut ea quae ab aliis portantur aut quocumque modo per se mutantur vel per alterationem, qua aliquid mutatur de qualitate in qualitatem aut secundum motum modalem quo aliquid movetur de uno modo manendi in alterum, sicut de minus albo in magis album vel de minori quantitate in maiorem; aut secundum motum localem, ut rectum vel circularem vel obliquum ex duobus compositum; neque etiam secundum motum intelligibilem, secundum quod intellectus creatus mutatur de una conceptione intelligibili in aliam; neque etiam secundum motum animalem, secundum quod animal mutatur de una apprehensione in aliam vel de una affectione in aliam; neque etiam secundum motum naturalem, secundum quod aliquid transmutatur de una natura in aliam; sed dicitur Deus moveri, inquantum omnia ducit ad hoc quod sint et inquantum continet omnia in suo esse; et non solum agit ad substantiam et in ea continet res, sed inquantum universaliter omnia providet, dans rebus et vitam et sapientiam et virtutem et alia huiusmodi et in eis conservat. Ex istis autem effectibus dicitur Deus moveri, duplici ratione: prima quidem quia ipse, providendo omnibus, adest omnibus quodam circuitu qui mensurari non potest, omnia concludendo; cum enim ipse sit mensura omnium a nullo mensuratur. Sic, dum circa diversa suam praesentiam exhibet, quaedam similitudo motus in eo apparet: nos enim diversis adesse non possumus, nisi moveamur. Alia ratione, propter praedictos effectus dicitur moveri, inquantum operationes et processiones donorum, quae ex sua providentia rebus confert, ad omnia existentia perveniunt. Et sic quadam similitudine motus in Deo apparet, dum primo consideratur essentia aut sapientia aut aliquid huiusmodi in Deo sicut in summo rerum vertice et deinde derivatur, quasi per quemdam defluxum, ad alias res. Et non solum theologi motum Deo attribuunt, sed et nobis permittitur ut decenter laudemus motum Dei immobilis. Deinde, cum dicit: et rectum... Ostendit quomodo Deo attribuuntur differentiae motus. Et quia illud quod in recto movetur, movetur uniformiter a quodam principio usque ad finem, dicit quod rectum motum intelligere convenit in Deo, secundum quod operationes ipsius procedunt indeclinabiliter et inflexibiliter: eius enim operatio non curvatur, sed semper in directum procedit, secundum Dei dispositionem. Possumus et per rectum motum intelligere productionem rerum omnium ab ipso: sic enim eius causalis operatio procedit per omnia media in directum usque ad ultimum. Obliquus autem motus ex diversis componitur; et sic motus obliquus Deo attribuitur, inquantum in eius operatione simul intelligitur et processus et statio: processus quidem, quantum ad rerum productionem, statio autem quantum ad invariabilitatem divinae operationis. Sic igitur, quia processus Dei non est sine stabilitate, dicitur processus stabilis; quia vero statio Dei non est sine rerum productione, dicit statum generativum. In motu autem circulari, tria est considerare: primo quidem, quod quodlibet punctum signatum in circulo, est idem et principium et finis. Secundo, quod in ipsa linea circulari est considerare concavum et convexum; et ex parte quidem concavitatis continet alia; ex parte vero convexi contineri ab aliis potest. Tertio, quod id quod circulariter movetur, redit suo circulari motu ad primum a quo incipit moveri. Sic ergo dicitur secundum circulum moveri, inquantum in se continet omnem identitatem et omnia media et omnia maxima, in quo tangit proprietatem primam; et inquantum continet circumdantia quod pertinet ad rationem concavitatis et circumdata, quod pertinet ad rationem convexitatis, in quo tangit secundam proprietatem; et inquantum continet conversionem ad ipsum, sicut ad finem, eorum quae processerunt ab ipso, sicut a principio, in quo tangit tertiam proprietatem. Deinde, cum dicit: si autem... Determinat de aequalitate: supra enim, de inaequalitate determinaverat prout est effectus iustitiae quae potest inaequalitatem vel excludere vel causare; nunc vero determinat de aequalitate secundum se; et circa hoc tria facit: primo, ostendit qualiter aequalitas Deo attribuitur, sicut cui convenit aequalitas; secundo, qualiter attribuitur ei, ut causae; ibi: et sicut...; tertio, qualiter attribuitur ei, ut omnem aequalitatem praehabenti; ibi: et secundum hoc.... Dicit ergo primo quod si quis in sacra scriptura velit in nomine aequalitatis accipere nominationem divinae identitatis aut divinae iustitiae, poterit hoc convenienter facere: aequalitas enim est unitas quantitatis. Si ergo ista unitas attribuatur Deo secundum seipsum, dicetur Deus esse aequalis ratione unitatis divinae, quae attenditur et secundum eius simplicitatem, quia non est compositus ex multis et secundum immobilitatem, quia semper eodem modo se habet; et hoc est quod dicit: dicendum est Deum esse aequalem,... Sicut simplicem et indeclinabilem. Si vero consideratur divina unitas per comparationem ad effectus circa quos uniformiter operatur, quantum est ex parte sui, sic aequalitas ei attribuitur, inquantum procedit diffundendo effectus ad omnia aequaliter et per omnia: ad omnia dicit, quantum ad hoc quod omnia recipiunt influentiam divinae operationis; per omnia vero dicit, inquantum divina operatio transit per totam rem a principio usque ad finem et iterum inquantum per unam rem transit ad aliam, dum utitur una re tamquam in alia agente. Sic igitur, unitas simplicitatis et immobilitatis pertinet ad rationem identitatis divinae; unitas autem operationis in effectus pertinet ad rationem iustitiae, et ideo dixerat quod in aequalitate intelligitur Dei nominatio et eiusdem et iustitiae. Deinde, cum dicit: et sicut... Ostendit quomodo attribuitur aequalitas Deo sicut causae; et dicit quod dicimus Deum esse aequalem sicut substantificatorem, idest causam ipsius per se aequalitatis, idest ipsius aequalitatis in abstracto consideratae, secundum quam quidem aequalitatem, in rebus causatis Deus res facit aequales dupliciter: primo quidem quantum ad actiones et passiones sive communicationes et receptiones; et hoc est quod dicit quod Deus secundum aequalitatem causatam, aequaliter operatur in omnibus et similiter per omnia illorum invicem ambulationem, dum scilicet actio divina pertransit in omnia et operatur aequalem participationem suscipientium, inquantum scilicet unumquodque passivum suscipit effectum agentis. Sed non intelligenda est similitudo et aequalitas ambulationis et susceptionis praedictae secundum aequalitatem quantitatis, quia una res est magis receptiva quam alia, sed secundum aequalitatem proportionis, quia unumquodque proportionaliter agit aut patitur secundum modum suum; et hoc est quod dicit: secundum singulorum opportunitatem. Alio modo, aequalitas potest considerari in rebus secundum ea quae rebus insunt, sicut formae, quantitates, qualitates et alia huiusmodi; et quantum ad hoc dicit quod Deus operatur aequalem donationem distributam ad omnia. Quod iterum non est intelligendum de aequalitate quantitatis, quia non omnia alba habent aequalem albedinem neque omnia magna aequalem magnitudinem, sed est intelligendum de aequalitate proportionis, quia unumquodque habet de donis divinis secundum aequalem proportionem; et hoc est quod dicit: secundum dignitatem. Deinde, cum dicit: et secundum... Ostendit quomodo aequalitas attribuitur Deo, secundum quod praehabet omnem aequalitatem; et dicit quod dicimus Deum esse aequalem, secundum quod praeaccepit in se omnem aequalitatem, scilicet intelligibilem et intellectualem quantum ad angelos, qui dicuntur intelligibiles secundum quod intelliguntur et intellectuales secundum quod intelligunt; rationalem quantum ad homines; sensibilem, quantum ad animalia; substantialem quantum ad omnia quae quocumque modo sunt; naturalem, quantum ad ea quae naturaliter fiunt; voluntariam, quantum ad ea quae fiunt a proposito. Hanc, inquit, omnem aequalitatem praeaccepit Deus et in seipso, non ut haberet eo modo quo est in singulis, sed segregate, idest singulari modo prae aliis; neque secundum aliquam diversitatem, sicut in creaturis differt aequalitas intelligibilis a rationali, sed unitive, idest secundum aliquod unum, scilicet secundum virtutem, quae est effectiva omnis aequalitatis, quae etiam est existens super omnia: omnes enim effectus praeexistunt virtualiter in sua causa, secundum eius virtutem.



CAPITULUM 10


Lectio 1


Postquam Dionysius exposuit divina nomina quae signant perfectiones rebus inhaerentes vel absolute vel secundum comparationem unius ad alterum, hic exponit quaedam nomina quae dicuntur de Deo, secundum rationem universalis principii esse et durationis rerum. Dicitur enim Deus omnipotens, inquantum est universale principium omnis esse rerum; antiquus vero dierum dicitur, inquantum est principium omnis durationis. Et quia nomina durationis sunt aevum et tempus, ex consequenti determinatur de aevo et tempore. Et haec tanguntur manifeste in titulo qui talis est: de omnipotente, vetere dierum; in quo et de aevo et de tempore. Dividitur autem hoc capitulum in tres partes: in prima, determinat de omnipotente; in secunda de antiquo dierum; ibi: dierum autem antiquum; in tertia, de aevo et de tempore; ibi: oportet autem. Circa primum, duo facit: primo, dicit de quo est intentio; et dicit quod Deus, qui est multorum-nominum, verbo sacrae scripturae laudatur et sicut omnipotens secundum illud Gn 17: ego Deus omnipotens; ambula coram me et esto perfectus; et sicut vetus dierum, secundum illud daniel. 7: antiquus dierum sedit. Secundo, ibi: hoc enim... Ponit quomodo Deus dicatur omnipotens; et circa hoc, duo facit: primo, assignat rationem omnipotentiae; secundo, exponit quaedam quae dixerat; ibi: et continens.... Rationem autem omnipotentiae ostendit secundum quatuor in quibus ratio potentiae consideratur: primo quidem, secundum ambitum: dicitur enim esse magna potentia, sive in naturalibus sive in rebus humanis, quae multa sub se continet; et hoc est quod dicit, quod dicitur Deus omnipotens, propter hoc quod ipse est quaedam omnipotens sessio, quadam stabilitate continens tota, idest omnia inquantum omnia eius potestati subduntur et circumhabens, inquantum omnia eius providentiae subsunt. Secundo vero, quantum ad firmitatem: dicitur enim magna potentia quae et in se est immobilis et alia immobiliter tenere potest; et quantum ad hoc dicit: et collocans et fundans et circumstringens et firmum in seipso omne perficiens; et tangit quatuor modos, quibus aliquid firmatur: firmatur enim aliquid, inquantum est in suo loco naturali, unde omnia corpora naturalia in suis locis quiescunt; et quantum ad hoc dicit: et collocans; aliqua vero firmantur super aliquod quod eis substat, sicut parieti substat fundamentum et columnae basis; et quantum ad hoc dicit: et fundans; quaedam vero firmantur per aliquod ligamentum, sicut patet in doliis, quae circulis firmantur; et quantum ad hoc dicit: et circumstringens. Et hi tres modi firmitatis pertinent ad hoc quod una res firmatur per aliam: potest enim locatio ad hoc pertinere in universo quod creaturae inferiores firmantur quodammodo per superiores quae sunt loca inferiorum, sicut corpora coelestia inferiorum corporum; fundatio vero ad hoc quod formae fundantur in materiis et accidentia in subiectis; circumstrictio vero ad hoc quod elementa firmantur in mixto, et, universaliter, omnes partes in toto. Quartus autem modus firmitatis est, secundum quod unaquaeque res habet firmitatem in sua natura; et hoc est quod dicit: et firmum in se omne perficiens; vel potest aliter dici quod collocat et fundat et constringit, firmans omnia divina sessio in seipsa, quasi diceret: ipse Deus est et locus et fundamentum et vinculum connectens omnia. Tertio vero ostendit rationem omnipotentiae secundum productionem: dicitur enim magna potentia quae multa producere potest, sicut virtuosa radix dicitur quae multa producit germina; et quantum ad hoc dicit quod divina sessio producit ex sui virtute omnia, sicut ex quadam radice omnipotente. Quarto, manifestat rationem omnipotentiae, secundum rationem attractionis: dicitur enim magna potentia, quae ad se aliqua attrahere vel convertere potest et quantum ad hoc dicit quod convertit ad se omnia, sicut ad quamdam plantationem omnitenentem: in ipso enim omnia plantatur, sicut in primo principio. Deinde cum dicit: et continens... Ostendit quaedam quae dixerat: et primo, quomodo deitas dicatur continens; secundo, quomodo dicatur omnitenens; ibi: dicitur autem.... Dicit ergo primo quod divinitas dicitur continens, inquantum ipsa est sessio, idest firmitas vel immobilitas omnium; quae omnia sub se existentia firmat, non sicut aliquod principium quod sit de essentia rerum, quod diversificatur in diversis, sed secundum unam communem continentiam, quae excedit omnia; et intantum est fortis ista continentia quod non solum dat firmitatem rebus sub se contentis, sed etiam non permittit eas omnino destrui et in nihilum redigi ea quae decidunt ab ipso Deo. Et dicuntur a Deo decidere, qui est perfecta essentia, quaecumque removentur a sua perfectione: nec ipsa enim in nihilum rediguntur. Deinde, cum dicit: dicitur autem... Ostendit quomodo deitas dicitur omnitenens; et dicit quod divinitas dicitur omnitenens, inquantum omnia tenet eo modo quo ille qui principatur aliquibus, dicitur eos tenere: nam et possessionem dicitur aliquis tenere, quae eius curae subest; si autem aliquis aliquibus principetur, tamquam unus de numero eorum existens, tenet quidem eos inquantum est principans, sed et tenetur ab eis, inquantum eis permiscetur et sub eorum ordine includitur. Deus autem sic omnia tenet quod a nullo tenetur; et hoc est quod dicit: immixte gubernatis principans. Contingit autem aliquem aliquibus principari, dupliciter: uno modo, per modum timoris et iste modus principandi non est efficax ad subditos tenendum: qui enim contra propriam voluntatem subduntur, qui timore serviunt, data opportunitate, servitutis iugum excutiunt. Alio modo, per modum amoris et hic modus principandi est efficax ad tenendum subiectos qui voluntarie subduntur; et hunc modum principandi Deo attribuit, cum dicit: et sicut omnibus desiderabilis, omnia enim ipsum desiderant, ut pluries dictum est. Contingit autem aliquod particulare bonum, licet desideretur, non efficaciter tenere desiderantem quia cum sit terminatum et finitum non habet in se omnia quae desiderari possunt et ideo qui ipsum desiderat propter aliquam bonitatem in eo inventam non totaliter in eo quiescit, sed in aliud transit in quo bonitatem inveniat, quae ei deest. Sed Deus est sic desiderabilis quod est omnino interminabilis, unde ex necessitate tenet omnem desiderantem, dum in quolibet desiderato obiecto ipse desideratur; nihil enim est desiderabile, nisi inquantum habet aliquam participationem summi boni. Posset autem iterum contingere quod aliquis principans, in persona sua desiderabilis esset, sed leges graves subditis daret, quas ipse non teneret et ideo subiecti non efficaciter sub ipso tenerentur. Sed hoc a Deo excludens, subdit quod omnibus supermittit voluntarias leges: lex enim Dei est cuilibet creaturae infixa naturalis inclinatio ipsius ad agendum id quod convenit ei secundum naturam; et ideo, sicut omnia tenentur a desiderio divino, ita tenentur a legibus eius, secundum illud Ps 148: praeceptum posuit et non praeteribit super aliqua creatura. Et propter hoc etiam dicitur Sg 8 de divina sapientia, quod suaviter omnia disponit. Unde quod omnibus leges divinitus infixae, sunt voluntariae, ostenditur per id quod subditur: et dulces partus divini et omnipotentis et indissolubilis amoris ipsius bonitatis. Ubi considerandum est quod ex amore et desiderio finis, exoritur desiderium eius quod est ad finem adaptatum. Ultimus autem omnium finis est bonitas divina, ad quam sicut ad finem ordinantur omnes praevii et particulares fines in quos res naturaliter inclinantur. Sic igitur ipsae naturales inclinationes rerum in proprios fines, quas dicimus esse naturales leges, sunt quidam partus, idest effectus, dulces, idest consoni naturali appetitui, effectus dico vel partus amoris quo divina bonitas amatur; qui quidem amor est divinus et omnia tenens et insolubilis: sive hoc intelligatur de amore quo ipse Deus amat suam bonitatem, per quam omnia tenet et insolubilis est quia ex necessitate se amat; sive dicatur divinus amor qui est divinitus omnibus rebus inditus, per quem omnia tenentur a Deo et qui solvi non potest, quia omnia ex necessitate Deum amant, saltem in eius effectibus.



Thomae A., In Dionysii De Divinis Nominibus Cap.9 Lec.1