Thomae A., In Dionysii De Divinis Nominibus Cap.10 Lec.1


Lectio 2


Postquam Dionysius determinavit de omnipotente, hic determinat de antiquo dierum; et circa hoc tria facit: primo, ostendit quare Deus dicatur antiquus dierum; secundo, exponit assignatam rationem; ibi: et quidem...; tertio, manifestat quod dixerat per auctoritatem scripturae; ibi: propter quod.... Est autem considerandum quod apud nos dicitur aliquid antiquum duplici ratione: primo quidem quia habet multum temporis; secundo autem quia praecedit in tempore ea quae sunt iuniora. Antiquum autem dicitur quod est in praeterito, remotum a praesenti; et hoc est tempore prius. Sic ergo duplici ratione dicitur Deus antiquus dierum: primo, quia ipse praehabet omnium durationem et aevi et temporis ut per aevum intelligatur duratio quae mensurat ipsum esse; per tempus autem duratio quae mensurat ipsum fieri vel moveri; secundo, quia ipse est ante omnes dies et ante aevum et ante tempora. Deinde, cum dicit: et quidem... Exponit assignatas rationes, et primo, primam; secundo, secundam; ibi: et sicut.... Dicit ergo primo quod cum dicimus Deum esse tempus vel aliquam partem temporis, ut puta diem et quartam partem anni et cum dicimus ipsum esse aevum, oportet hoc intelligere eo modo quo Deo convenit, non quidem ita quod Deus sit aliquid cuius esse sit aliquid successivum et divisibile aut alteri adiacens, sed dicitur aevum, quod est mensura permanentis, inquantum ipse est intransmutabilis secundum omnem motum, quia scilicet nullo alio motu movetur. Dicitur autem tempus, quod est numerus motus, ex hoc quod ipse Deus semper movetur eo modo quo supra in cap. 9 de motu dictum est. Non tamen sic movetur quod in motu eius sit aliqua successio, qualis est in motu qui numeratur per tempus, sed ipse Deus semper est permanens in seipso. Deinde, cum dicit: et sicut... Exponit secundam rationem: dicitur enim esse ante dies et aevum et tempora, non per modum praeteritionis, sicut ea quae dicuntur antiqua apud nos, sed per modum quo causa prior est effectus: ipse enim est causa et aevi et temporis et dierum. Deinde, cum dicit: propter quod... Adducit ad praemissorum manifestationem, auctoritates scripturae; et dicit quod, propter praemissa, in apparitionibus occultarum dei-visionum, Deus describitur tamquam novus et tamquam canus: novus quidem, secundum illud esai. 62: vocabitur tibi nomen novum; canus autem, secundum illud Ps 70: et usque in senectam et senium, Deus, ne derelinquas me; et illud esai. 46: usque ad senectam ego ipse et usque ad canos ego portabo. Per hoc autem quod dicitur canus vel senior, significatur antiquitas eius: quod scilicet a principio aeternitatis ipse semper existit; per hoc autem quod dicitur novus vel iunior, significatur quod ipse est antiquus sine senectute, idest sine aliqua deficientia vel etiam praeteritione quia, sicut supra dictum est movetur, immobilis manens in seipso. Vel: quia senectus et antiquitas ad principium pertinere videtur propter sui prioritatem iuventus vero ad finem propter sui posterioritatem, per hoc quod ambo Deo attribuuntur, docemur quod ipse procedit per omnia a principio usque ad finem. Tertiam expositionem ponit secundum hierothei sententiam, quem nominat suum perfectorem, idest magistrum in rebus divinis, qui dixit quod per utrumque istorum praemissorum demonstratur prioritas ipsius Dei et quod ipse est principium: per hoc enim quod dicitur senior demonstratur prioritas eius in tempore; ea enim dicimus seniora quae sunt tempore priora. Sed per hoc quod dicitur iunior, designatur prioritas vel principalitas quae est secundum rationem numeri: iunior enim dicitur qui minus processit in tempore. Quanto autem in numeris aliquid minus procedit, tanto prius est: unitas enim et numeri propinqui unitati, sunt priores his qui multum processerunt.



Lectio 3


Postquam Dionysius determinavit de antiquo dierum, hic determinat de aevo et tempore; et primo dicit de quo est intentio; secundo, exequitur propositum; ibi: etenim.... Dicit ergo primo quod necessarium est considerare ex sacris scripturis naturam temporis et aevi; ubi considerandum est quod aevum hic pro aeterno accipit. Deinde, cum dicit: etenim... Determinat naturam aevi et temporis; et circa hoc, duo facit: primo, exponit significationem aevi et temporis; secundo, quomodo aevum et tempus rebus conveniant; ibi: oportet.... Circa primum, tria facit: primo, ostendit quot modis dicitur aevum; secundo, quid proprie sit aevum et tempus; ibi: secundum quod...; tertio, ostendit quomodo unumquodque ponatur pro alio; ibi: est autem.... Ponit ergo primo quatuor acceptiones aevi sive aeterni: primo enim vere et proprie dicuntur aeterna ea quae sunt ingenita, idest quae non habent causam, ut ea quae de Deo dicuntur. Non tamen scriptura ubique accipit sic aeternum, sed aliquando ea quae sunt incorruptibilia, quia numquam esse desinunt; et immortalia, quia numquam desinunt vivere; et invariabilia, quia non variantur de forma in formam vel de quantitate in quantitatem; et semper existentia eodem modo, quae semper in eadem habitudine se habent, sicut angeli, de quibus in Ps 23 dicitur: elevamini portae aeternales; et illud Ps 75: illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis et alia huiusmodi. Tertio modo, signantur nomine aevi vel aeterni, omnia quae sunt antiquissima, licet sint corruptibilia, sicut est illud deuteronomii 33: de pomis collium aeternorum. Quarto modo, tota congeries nostri temporis appellatur aevum vel aeternum, ut est illud Rm 16: secundum revelationem mysterii, temporibus aeternis taciti. Deinde, cum dicit: secundum quod... Ostendit quid proprie dicatur aevum et tempus; et circa hoc, tria facit: primo, ostendit quid proprie sit aevum; secundo, quid proprie sit tempus; ibi: tempus...; tertio, probat per auctoritates scripturae; ibi: propter quod.... Dicit ergo primo quod omnia praemissa signantur nomine aevi, secundum quod aliquid participant de proprietate aevi: nam proprie aevum est quod est antiquum, idest non de novo incepit esse; et quod est invariabile, quia non est mensura motus, sed ipsius esse intransmutabilis; et quod totum secundum totum metitur, per quod differt a tempore: totum enim tempus non mensurat totum secundum se totum, sed secundum diversas sui partes mensurat diversas partes motus: est enim tempus numerus motus secundum prius et posterius. Sed quia esse, quod mensurat aeternitas, non habet prius et posterius cum sit manens et invariabile, et ipsa aeternitas est simplex non habens prius et posterius et sic quidquid mensurat, secundum se totam mensurat. Deinde, cum dicit: tempus... Ostendit quid proprie sit tempus; et dicit quod proprie tempus dicitur quod secundum se est mensura generationis et corruptionis et cuiuslibet variationis et omnis diversae habitudinis. Deinde, cum dicit: propter quod... Confirmat dictam differentiam temporis et aeternitatis per auctoritatem scripturae quae dicit nos in hac vita transmutabili esse contentos sub tempore et quod tunc participabimus aeternitate, quando consequemur vitam incorruptibilem et semper eodem modo se habentem, prout dicitur Mt 25 quod ibunt iusti in vitam aeternam; et Apostolus dicit II ad corinthios 4: quae videntur temporalia sunt, quae autem non videntur aeterna. Deinde, cum dicit: est autem... Ostendit quomodo in sacra scriptura unum ponitur pro altero; et dicit quod in sacris eloquiis quandoque id quod est temporale, nomine aevi sive aeterni laudatur, ut supra dictum est, sicut dicuntur montes vel colles aeterni propter antiquitatem. Quandoque autem aeternitas temporali nomine designatur, secundum illud Ps 101: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient; quamvis sciamus quod ea quae magis proprie immobiliter existunt, describuntur per aeternitatem, quae autem existunt in generatione et corruptione, describuntur per tempus. Deinde, cum dicit: oportet autem... Ostendit quomodo res se habeant ad aeternitatem et tempus; et dicit quod ea quae dicuntur in scripturis aeterna, non oportet arbitrari esse simpliciter et aequaliter simul aeterna Deo, qui est ante aeternitatem participatam, sed sequendo intellectum scripturarum oportet aliqua intelligere esse aeterna secundum certos modos, scilicet, inquantum existunt immutabiliter et sine tempore, sicut sunt huiusmodi angelici spiritus. Sed illa quae sunt media inter existentia immobiliter et ea quae generantur et corrumpuntur, secundum aliquid participant tempore et secundum aliquid aeternitate, sicut corpora caelestia conveniunt quidem cum superioribus spiritibus, inquantum sunt incorruptibilia secundum substantiam et secundum hoc participant aeternitatem; inquantum autem transmutantur secundum locum, conveniunt cum generabilibus et corruptibilibus, et sic participant tempore. Sed Deum convenit laudare communiter et per aevum et per tempus; quia ipse est causa et temporalium et aeternorum et est supra aeternitatem et tempus, prout aeternitas et tempus intelliguntur participata a creatura; et convenit etiam eum laudare sicut antiquum dierum, prout est prior et superior omni tempore; et quod ipse variat quatuor partes anni et omnia tempora et tamen ipse existit immobiliter ante omnia saecula, inquantum ipse est non solum prior et superior tempore, sed etiam aevo, idest aeternitate prout participatur a creaturis; et sic, regnum eius est regnum omnium saeculorum, tam temporalium quam aeternorum.



CAPITULUM 11


Lectio 1


Superius, Dionysius exposuit divina nomina quibus signantur perfectiones procedentes a Deo in creaturas. Unaquaeque enim res appetit suam perfectionem, quam a Deo participat et amat eam et cum adepta eam fuerit, quiescit appetitus eius, in qua quiete consistit quies et ratio pacis. Et ideo in hoc capitulo Dionysius de pace divina determinat et etiam de ipsis perfectionibus procedentibus a Deo in creaturas, secundum quod in abstracto considerantur: esse enim in abstracto consideratum dicitur per se esse et similiter de aliis. Et haec duo apparent in titulo. Dividitur ergo capitulum istud in duas partes: in prima, determinat de divina pace; in secunda, de perfectionibus a Deo procedentibus, secundum quod per se in abstracto considerantur; ibi: sed quoniam.... Prima autem pars dividitur in duas: in prima, determinat de pace secundum quod pertinet ad divinam naturam; in secunda, secundum quod pertinet ad Christi incarnationem; ibi: quid dicat.... Circa primum, duo facit: primo dicit de quo est intentio; secundo, exequitur; ibi: ipsa enim.... Est autem considerandum quod proprie aliquid habere pacem dicitur in seipso, ex eo quod quiescit appetitus eius in proprio bono adepto; quod quidem contingit, cum non est aliquid repugnans quod talem quietem impediat neque interius neque exterius. Sic ergo pacem aliquid habere dicitur ad seipsum et ad alia ex quadam unione qua omnis repugnantia excluditur: quae quidem unio in nomine congregationis hic intelligitur, cum dicit quod debemus laudare pacem divinam, quae est principalis congregationis causa. Hanc inquam divinam pacem secundum quod in se est quia laudare non sufficimus, oportet quod laudemus eam hymnis pacificis, idest laudibus sumptis ex hoc quod pacem in rebus facit. Deinde, cum dicit: ipsa enim... Exequitur propositum: et primo, determinat veritatem; secundo, excludit obiectiones; ibi: quomodo autem.... Circa primum, duo facit: primo, ostendit causalitatem divinae pacis in communi; secundo, exponit eam in speciali; ibi: igitur.... Circa primum, duo facit: primo ostendit quid divina pax faciat in rebus; secundo, qualiter hoc diversimode faciat in diversis; ibi: participatione.... Circa primum, duo facit: primo, ostendit causalitatem effectivam divinae pacis; secundo, quomodo est causa finalis; ibi: propter quod.... Quia vero, recte, nomen pacis magis frequentatur in rationalibus creaturis, in quibus manifestius ratio pacis invenitur, ex eis considerandum est quid proprie sit pax et in quo ratio pacis consistat: hoc enim est quod divina pax effective in rebus producit. Dicuntur autem aliqui homines habere pacem, quando voluntates eorum concordant in uno: sic enim unus alteri non adversatur. Quod autem multi concordant in unum, contingit ex hoc quod in aliquo uno communicant: puta, qui communicant in una civitate, concordant ad bonum commune civitatis et simile patet in aliis. Sic igitur ad rationem pacis, duo concurrunt: primo quidem, quod aliqua sint unita; secundo, quod concordent ad unum; et secundum hoc, etiam pax in rebus naturalibus dicitur. Et ideo Dionysius dicit quod divina pax est unitiva omnium, quantum ad primum, inquantum scilicet facit omnia communicare in uno; et iterum, generativa, quantum ad primam institutionem et operativa, quantum ad gubernationem, consensus et connaturalitatis universorum: ut consensus referatur ad concordiam voluntatum; connaturalitas, ad concordiam naturalium appetituum. Ubi considerandum est quod etsi aliqua discordent quantum ad fines proprios, omnia tamen concordant in appetitu finis ultimi. Deinde, cum dicit: propter quod... Ostendit quomodo divina pax est causa finalis omnium rerum. Est autem naturale cuilibet rei ut unitatem desideret, sicut et esse et bonum; quia per divisionem res deficit et corrumpitur et bonitas rei minoratur. Et quia divina pax causat unitatem in rebus, ideo concludit quod omnia suo modo desiderant divinam pacem, inquantum etiam est omnium unitiva; et hoc est quod dicit: divisibilem ipsorum multitudinem convertentem ad totam unitatem quia scilicet ea quae sunt in se divisa, in toto adunantur, inquantum sunt partes universi; et similiter, inquantum sicut supra dixit est generativa et operativa consensus et connaturalitatis, cui respondet quod hic subditur: et naturale rei bellum, unientem ad conformem cohabitationem; ea enim quae naturaliter se invicem impugnant, propter contrarietatem quam habent in propriis naturis, concordant in ordine universi, secundum quem, quodammodo uniuntur atque cohabitant in mundo; et hoc est ex participatione divinae pacis quae, inquantum ab omnibus desideratur, habet rationem finis. Deinde, cum dicit: participatione... Ostendit quomodo praedicta, divina pax efficiat in diversis: et primo, quomodo in supremis creaturis; secundo, quomodo, in inferioribus ibi: et subiecta...; tertio, quomodo communiter in omnibus, ostendens modum praedictorum; ibi: quae simpliciter.... Est autem considerandum quod sicut alias perfectiones a Deo procedentes, ita istas abundantius aliis supremae creaturae participant ut per eas possint quodammodo ad infimas derivari. Supremas ergo creaturas dicit esse digniores de numero congregativarum virtutum, quia scilicet in tanta abundantia congregationi divinae pacis participant, ut etiam aliarum congregativae sint. Harum enim virtutum unaquaeque, per participationem divinae pacis triplicem unionem habet: una quidem est ad seipsas, secundum quod unaquaeque earum, secundum se, est aliquod unum. Alia vero unio est secundum quod una unitur ad aliam, in ordine vere unius. Tertia vero unio est secundum quam uniuntur ad unum principium pacis omnium rerum, idest ad Deum. Et sicut ipsae tripliciter uniuntur, ita tripliciter uniunt ea quae eis subduntur; et hoc est quod dicit: et subiecta uniunt, unumquodque scilicet eorum ad seipsum et ea ad invicem et omnia ad unam causam et ad perfectum principium pacis omnium, scilicet Deum in quem, sicut in ultimum finem et primam causam, omnia reducuntur. Deinde, cum dicit: quae simpliciter... Ostendit quid divina pax faciat communiter in omnibus; et dicit quod prima causa pacis omnibus supervenit simpliciter quia, licet diversa sint in quibus operatur, tamen ex parte operantis non est aliqua diversitas nec in operatione nec in modo operandi. Ostendit autem quod supervenit rebus et ad conservandam unitatem pacis et ad instituendam. Unitas autem pacis in tranquillitate ordinis consistit, ut Augustinus dicit, XIX de civit. Dei, ad quam quidem tranquillitatem ordinis, tria requiruntur: primo quidem ut ab invicem distinguantur: non enim potest esse ordo nisi distinctorum; et ideo dicit quod omnia diffinit. Secundo, necesse est ad tranquillitatem ordinis ut rerum distinctarum nulla exeat limitem suae naturae; et ad hoc pertinet quod dicit: terminat. Tertio, requiritur quod haec diffinitio et terminatio stabiliatur; et ad hoc pertinet quod dicit: et firmat; alioquin si rerum diffinitio et terminatio non esset firma, sed una res a termino suo egrediens, alterius fines invaderet, confunderetur ordo rerum et sic non esset tranquillitas ordinis. Dicit autem quod omnia diffinit et terminat et firmat, sicut quibusdam vectibus conclusivis diversorum, utens similitudine sensibilium rerum: consuetum est enim, si multae tabulae eriguntur secundum aliquem ordinem, ut quidam vectes inserantur quibus erectae tabulae firmentur; ita rerum distinctio et terminatio, perfectionibus et virtutibus rebus a Deo inditis, quasi quibusdam vectibus rerum distinctarum, firmatur. Modum autem firmationis, qui pertinet ad conservationem pacis, manifestat subdens: et non sinit divisa effundi ad interminatum et infinitum, inordinata et non collocata et deserta a Deo facta et ab unitione sui ipsorum exeuntia et in se invicem omni mixtione conspersa; et dicit quod Deus non permittit res distinctas effundi ad interminatum et infinitum, ut scilicet operationes et transmutationes rerum non tendant in aliquem certum terminum et finem, quasi sint inordinata et non collocata, idest firmata in aliquo principio conservante. Ista autem effusio in infinitum opponeretur unitioni rerum triplici, quam supra dixit fieri in rebus per participationem divinae pacis. Tolleretur enim unio ad primum principium non perveniendum et quantum ad hoc dicit: et deserta a Deo facta; tolleretur et unio rei ad seipsam et quantum ad hoc dicit: et exeuntia ab unitione sui ipsorum; tolleretur et ordinata unitio unius ad alterum et quantum ad hoc dicit: et in se invicem omni mixtione conspersa per quamdam confusionem rerum ad invicem, si ad infinitum effundi sinerentur.



Lectio 2


Postquam Dionysius ostendit causalitatem divinae pacis in communi, hic prosequitur de ea in speciali; et circa hoc duo facit: primo, ostendit quid de divina pace dici possit in speciali; secundo, manifestat propositum; ibi: et primum.... Dicit ergo primo quod neque licitum est neque possibile, non solum alicui hominum, sed neque alicui existentium creaturarum, dicere ore aut cogitare corde, ipsam divinam pacem secundum quod in se est et ipsum divinum silentium, quod quidam sanctus nomine iustus vocabat ineffabilitatem Dei, quia scilicet neque nos Deum effari possumus neque ipse sic effatur nobis, quod nos ipsum, secundum quod est, perfecte cognoscere possimus. Adiungit autem silentium paci, quia signum perturbatae pacis solet esse strepitus et clamor. Adiungit etiam paci immobilitatem Dei ad omnem processum qui a nobis cognoscitur: quamvis enim procedere dicatur secundum quod suam similitudinem in res diffundit, tamen ipse secundum omnem huiusmodi processum in se ipso immobilis manet. Coniungitur autem quies et immobilitas paci, sicut et silentium, quia ea quae pacem habent, ex hoc ipso, quietem quamdam habere videntur. Haec ergo nos de divina pace et silentio et quiete dicere aut cogitare non possumus, quomodo scilicet quiescit et silentium agit, sicut dictum est, et quomodo tota supereminenter unita in seipsa et intra seipsam et ad seipsam totam sit divina pax. Unitio autem, ut supra dictum est, ad rationem pacis pertinet. Inveniuntur autem aliqua, quae in seipsis diversa sunt, sed uniuntur in aliquo uno, sicut multi homines uniuntur in una domo, sed Deus in seipso unitus est. Est autem aliquid quod in seipso quidem unum est, sed tamen intra seipsum non est unum, sicut unus homo intra seipsum non est unus, quia multa et diversa intra seipsum continentur. Sed Deus intra seipsum est unus, quia nulla diversitas invenitur in ipso. Invenitur etiam aliquid quod intra seipsum est unum, quia non componitur ex divisibilibus partibus, sed tamen non totum sibi toti unitur, quia una pars eius non est unum cum altera. Sed Deus totus ad se totum unitur, quia in eo nullus est numerus partium, sed est omnino simplex; et tanta est eius unitio, quod neque cum ingreditur ad seipsum, intelligendo scilicet et amando, neque cum multiplicat seipsum, per hoc quod multiplices sui similitudines imprimit rebus, derelinquit propriam unitionem, sed propter excessum unitionis eius, quae superat omnem unitatem, sic deitas procedit ad omnia per sui similitudines rebus communicatas, quod tamen tota manet intra seipsam, sicut sigillum quod imprimit suam imaginem et similitudinem diversis ceris et tamen idem manet identitate quod est. Huiusmodi ergo, cum sint ineffabilia et ignota nobis, oportet attribuere soli Deo qui se per se perfecte cognoscit eo quod ipse existit super omnes participationes eius, quae intelligi et quae dici possunt ab intellectu creato: Deus enim est supra omne esse et supra omnem vitam et supra omnia huiusmodi quae a creaturis participantur; et ita, cum connaturale sit intellectui creato quod intelligat et dicat Dei participationes, ipsum Deum, qui super omnia huiusmodi est, neque perfecte intelligere neque perfecte dicere potest. Hoc est ergo quod de divina pace dicere intendimus, ipsius scilicet divinae pacis participationes, sicut est possibile nobis qui deficimus ab intelligendo divina, non solum ab angelis, sed et a viris bonis et perfectis. Deinde, cum dicit: et primum... Ostendit in speciali, causalitatem divinae pacis; et primo, quantum ad ipsam pacem creatam, secundum se consideratam; secundo, quantum ad ea in quibus invenitur pax; ibi: et quod omnia.... Dicit ergo primo quod hoc primo dicendum est quod Deus, ipsam pacem per se, consideratam in abstracto, facit esse et in universali et in particulari consideratam: accipitur enim hic subsistere, communiter pro esse: non est enim aliqua pax creata per se subsistens. Deinde, cum dicit: et quod omnia... Ostendit causalitatem divinae pacis quantum ad ea quae participant pacem; et primo in communi; secundo, in speciali; ibi: propter quam.... Dicit ergo primo quod dicendum est, quod divina pax facit omnia ad se invicem concreta: nihil enim est in rebus quod non habeat cum aliquo alio unionem, vel per convenientiam in specie, vel in genere, vel in aliquo quocumque ordine. Sed quia haec unitio, distinctiones rerum non tollit, ideo dicit quod est inconfusa; et ad hoc exponendum, subdit quod secundum praedictam inconfusam unitionem, sunt omnia unita indivisibiliter et indistanter, quia scilicet unionem quam Deus rebus indidit nihil est quod auferre possit vel dividendo vel faciendo magis distans: non enim est possibile quod album et pallidum vel dividantur secundum genus vel tantum distent quantum album et nigrum. Et quamvis omnia sint unita, tamen singula conservantur in puritate propriae speciei; et homo licet uniatur aliis, praedictis modis, tamen non est in alia specie quam humana. Ad hanc autem speciei puritatem, consequitur puritas et cognoscibilitatis et virtutis: unumquodque enim cognoscitur per speciem suam. Quia ergo unumquodque remanet in puritate propriae speciei, consequens est ut unitio unius rei ad aliam per quamdam convenientiam, non sit ei in velamentum quin ab aliis possit discerni; et hoc est quod dicit: non velata per concretionem ad opposita; ut puta: album habet concretionem cum nigro, inquantum convenit cum eo in genere, tamen haec convenientia non impedit quin album in propria natura cognoscatur, secundum quod distat a nigro. Similiter etiam propria virtus uniuscuiusque sequitur speciem eius; et ideo, conservata puritate speciei, non hebetatur virtus propria consequens speciem; et hoc est quod dicit: neque hebetantia aliquid unitivae diligentiae et puritatis, quia scilicet neque puritas rei hebetatur per diligentem idest perfectam unionem neque e converso; sicut album per hoc quod differt specie a nigro, secundum puritatem suae speciei, non impeditur quin uniatur ei secundum genus neque e converso. Ex his igitur concludit quod debemus considerare unam quamdam simplicem naturam, quae per modum unionis facit pacem in rebus, scilicet, naturam divinam, quae unit omnia sibi ipsi dum omnia sibi assimilat per influentiam suorum donorum et ad se ordinat sicut ad ultimum finem et iterum unit universa illis ipsis, idest, quamlibet rem ad seipsam. Intantum enim unumquodque est sibi unitum et invicem sibi, idest unit unam rem alteri, prout una res convenit cum altera, quocumque modo. Haec enim divina natura sic conservat omnia, secundum quamdam continentiam non confusam, idest non inordinatam ad invicem, ut simul sint incommixta, idest non mixta et tamen concreta: non mixta quidem, dum unumquodque remanet in puritate suae speciei; et concreta, secundum quod coordinantur ad invicem. Deinde, cum dicit: propter quam... Ostendit causalitatem divinae pacis, quantum ad ea quae participant pacem in speciali: et primo, quantum ad angelos; secundo, quantum ad animas rationales; ibi: propter quam animae...; tertio, quantum ad totum universum; ibi: propter quam una.... Dicit ergo primo quod propter primam et simplicem causam, pacifice unientem, divinae mentes, idest angeli tripliciter uniuntur: primo quidem unusquisque secundum proprium intellectum, secundo, prout quidam uniuntur ordine quodam aliis angelis unitis; tertio, secundum quod ulterius ascendunt ad hoc quod coniungantur rebus divinis, quae sunt collocatae super omnem mentem; et haec coniunctio est nobis ignota. Deinde, cum dicit: propter quam animae... Ostendit effectum divinae pacis in anima rationali prout scilicet ad unitatem reducitur. In qua quidem reductione, triplex gradus consideratur: primo enim anima dicitur habere largissimam rationem, inquantum ratio se ad diversa diffundit ex multis actibus vel effectibus, naturam rei investigando. Secundo, largitas rationis reducitur ad unitatem intellectualis puritatis seu simplicitatis; nullum enim effectum haberet investigatio rationis, nisi ad intelligibilem veritatem perduceret. Tertio, quodam ordine, per huiusmodi immaterialem et intellectualem veritatem, pervenit anima secundum proprietatem suae virtutis ut uniatur Deo, qui est supra intellectum, cui non ita perfecte anima in hac vita uniri potest, sicut angeli boni. Deinde, cum dicit: propter quam una... Ostendit effectum divinae pacis, quantum ad totum universum; et circa hoc, duo facit: primo, ostendit quid divina pax perficiat in universo; secundo, ostendit per quem modum; ibi: transit enim.... Dicit ergo primo quod propter praedictam simplicem naturam est quaedam una et indissolubilis complexio omnium, secundum scilicet quod omnia conveniunt in uno ordine universi qui indissolubilis manet secundum quod ex Deo in ipso universo quaedam harmonia, idest proportionata concordia causatur; et hoc est quod exponit, subdens: et concordatur consonantia perfecta. Nihil enim est aliud harmonia, quam concors consonantia. Haec autem concors consonantia in rebus, causatur secundum consensum et connaturalitatem: ut scilicet consensus referatur ad concordiam voluntatis in his quae voluntatem habent; connaturalitas autem ad concordiam naturalis appetitus. Haec autem harmonica complexio sive concors consonantia et ordinem habet et firmitatem; unde quantum ad ordinem dicit: et congregata inconfuse: confusio enim ordinem tollit; unde illa inconfuse congregantur quae secundum ordinem quemdam, complexionem habent ad invicem. Quantum autem ad firmitatem subdit: et indissolubiliter contenta: est enim indissolubilis firmitas in rerum complexione, non ex congregatorum multitudine, sed ex virtute unius causae continentis et in unum congregantis. Deinde, cum dicit: transit enim... Ostendit quomodo praedicta harmonia concors statuatur in rebus ex divina pace. Hunc autem modum connexionis exponit tripliciter: primo quidem quantum ad ea quae connectuntur; secundo, quantum ad ipsam connexionem; ibi: et omnia...; tertio, quantum ad causam connectentem; ibi: videlicet.... Dicit ergo primo quod ideo dictum est quod propter divinam naturam, una et indissolubilis connexio in omnibus consistit, quia pax perfectae totalitatis, idest pax quae est a causa universali perfecta, secundum quod causae totales dicuntur causae universales, haec inquam pax pertransit a prima causa ad omnia existentia, secundum quod virtus unifica primae causae uniens, idest faciens unitatem in rebus, est praesens omnibus simpliciter, idest absque aliqua sui multiplicatione et immixte, quia rebus non permiscetur, sed secundum suam essentiam est rebus absoluta. Haec quidem pax divina ad omnia transit, omnia uniendo, per hoc quod reducit omnia in quemdam ordinem: qui quidem ordo consistit in hoc quod quaedam extrema coniunguntur aliis extremis per media. Nam suprema influunt infimis per media et infima convertuntur ad recipiendum a supremis per media; et sic omnia coniunguntur secundum unam connaturalem amicitiam. Et non solum divina pax coniungit extrema extremis per media, sed etiam ulterius omnia coniungit sibi ipsi, inquantum dat omnibus suo modo ut ipsa divina pace fruantur et infimae creaturae et quidquid est infimum in quacumque creatura; et hoc est quod dicit: et extremis omnis rei terminationibus; nihil enim est ita infimum in rebus quod non aliquo divino dono participet, ex qua participatione sortitur ut habeat connaturalem amicitiam ad alias creaturas et ut ordinetur ad Deum, sicut ad ultimum finem, qui est frui Deo. Deinde, cum dicit: et omnia consentientia faciens... Ostendit modum praedictae connexionis quantum ad ipsam connexionem. Ratio autem connexionis in quadam unitate perficitur et ideo, secundum modum unitatis, attenditur modus connexionis. Est autem considerandum quod unitas attribuitur rebus multipliciter: aliquid enim est quod est simpliciter et secundum se unum, sicut aliquid simpliciter dicitur unum in seipso et quantum ad hoc dicit quod facit omnia consentientia unitatibus. Dicitur autem aliquid simpliciter idem, non secundum seipsum, sed per relationem ad aliquid quod est alterum: vel ratione aut nomine tantum, sicut si marcum dicamus idem tullio vel vestem indumento; aut est alterum secundum rem, sicut si dicamus: socrates platoni est idem specie et equus bovi est idem genere; et quantum ad hoc dicit: identitatibus; unum enim dicitur absolute, sed idem relative. Aliquid vero est quod non est unum simpliciter, sed quasi ex multis adunatum, sicut omne compositum et quantum ad hoc dicit: unitionibus. Aliquid vero est quod neque simpliciter neque secundum se unum dicitur, sed per relationem ad alterum, sicut unitas congregatorum et ideo subdit: congregationibus; congregata enim minus habent de ratione unitatis quam unita: nam unitum absolute potest dici unum, licet non simpliciter, sed congregata absolute quidem sunt multa, sed secundum quid, unum. Indivisibilis ergo consensus constituitur ex divina pace in rebus, secundum quod unitatem consequuntur sive per modum simplicis unitatis sive per modum identitatis sive per modum unitionis sive per modum congregationis. Deinde, cum dicit: videlicet... Ostendit modum praedictae connexionis ex parte causae connectentis; et dicit quod praedicta connexio in rebus statuitur, secundum quod divina pax primo quidem consideratur ut stans immobiliter in seipsa; secundo autem consideratur ut unum exemplar in quo exemplariter omnia, quae ad pacem pertinent, demonstrantur; tertio, consideratur secundum quod suam similitudinem omnibus tradit. Secundum hoc enim dicitur per omnia proficisci et tamen a propria identitate non recedere. Ipsa enim divina pax procedit ad omnia, secundum quod per suam similitudinem omnibus se tradit, iuxta proprietatem uniuscuiusque rei; et tamen supermanat secundum abundantiam pacificae fecunditatis, quia scilicet plus est in Deo de virtute ad faciendum pacem, quam sit in rebus ad suscipiendum et ideo emanatio pacis a Deo est supra omnem susceptibilitatem rerum. Et licet susceptio pacis sit secundum rerum proprietatem, cum divina pax sic procedat ad omnia secundum emanationem effectuum, tamen ipsa manet immobilis in seipsa, supereminenter unita tota ad totam, quia non est ibi diversitas partium, quae impediat totum uniri toti. Non enim tota linea est unum cum tota, quia sic oporteret quod quaelibet pars lineae esset unum cum qualibet parte; sed in simplicibus totum est unum toti. Addit autem: et secundum se totam, quia non est una participatione, sed essentialiter; punctum enim, etsi totum sit unum toti, non tamen secundum se totum, sed secundum unitatem quam participat. Si autem ipsa unitas separata subsisteret, esset tota una toti et secundum se totam. Et sic intelligendum est de Deo, qui est unitus totus ad totum, secundum se totum, per hoc quod est simpliciter et essentialiter unus.



Thomae A., In Dionysii De Divinis Nominibus Cap.10 Lec.1