Catechismus Cath. Eccl. 325

Paragraphus 5: CAELUM ET TERRA

325 Symbolum Apostolicum Deum Creatorem caeli et terrae (DS 30) profitetur esse, et Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum explicat: ...visibilium omnium et invisibilium (DS 150).

326 In sacra Scriptura, locutio caelum et terra significat: totum quod exsistit, universam creationem. Etiam indicat vinculum, quod, intra creationem, simul caelum et terram unit et distinguit: Terra est mundus hominum (cf. Ps 115,16). Caelum vel caeli firmamentum potest denotare (cf. Ps 19,2), sed etiam locum proprium Dei: Patris nostri, qui in caelis est (Mt 5,16) (cf. Ps 115,16); et consequenter etiam caelum quod gloria est eschatologica. Verbum caelum denique indicat locum creaturarum spiritualium - angelorum - qui Deum circumstant.

327 Professio fidei Concilii Lateranensis quarti affirmat: Deus simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam, spiritualem et corporalem, angelicam videlicet et mundanam: ac denique humanam, quasi communem ex spiritu et corpore constitutam (238).
(238) Concilium Lateranense IV, Cap. 1, De fide catholica:
DS 800 cf. Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 1: DS 3002 cf. Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 8: AAS 60 (1968) 436.


I. Angeli

Exsistentia angelorum - fidei veritas

328 Exsistentia entium spiritualium, non corporalium, quae sacra Scriptura generatim angelos appellat, fidei est veritas. Tam dilucidum est Scripturae testimonium quam dilucida est Traditionis unanimitas.

Qui sunt?

329 Sanctus Augustinus dicit relate ad illos: "Angelus" (...) officii nomen est, non naturae. Quaeris nomen huius naturae, spiritus est; quaeris officium, angelus est: ex eo quod est, spiritus est, ex eo quod agit, angelus est (239). Angeli, ex toto esse suo, sunt Dei ministri et nuntii. Quoniam semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est (Mt 18,10), sunt facientes verbum Illius in audiendo vocem sermonum Eius (Ps 103,20).
(239) Sanctus Augustinus, Enarratio in Psalmum 103, 1, 15: CCL 40, 1488 (PL 37, 1348-1349).


330 Quatenus creaturae pure spirituales, intelligentiam habent et voluntatem: creaturae sunt personales(240) et immortales (cf. Lc 20,36). Perfectione creaturas omnes visibiles superant. Splendor gloriae eorum id testatur (cf. Da 10,9-12).
(240) cf. Pius XII, Litt. enc. Humani generis: DS 3891


Christus cum omnibus angelis Suis

331 Christus mundi angelici centrum est. Illi sunt angeli Eius: Cum autem venerit Filius hominis in gloria Sua, et omnes angeli cum Eo... (Mt 25,31). Eius sunt, quia per Eum et in Eum sunt creati: Quia in Ipso condita sunt universa in caelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates. Omnia per Ipsum et in Ipsum creata sunt (Col 1,16). Eius sunt adhuc magis, quia illos fecit nuntios Sui consilii salutis: Nonne omnes sunt administratorii spiritus, qui in ministerium mittuntur propter eos, qui hereditatem capient salutis? (He 1,14).

332 Illi, inde a creatione(241) et per totum historiae salutis decursum, adsunt, salutem sive procul sive prope annuntiantes atque eius effectionis divino servientes consilio: illi paradisum claudunt terrestrem (cf. Gn 3,24), Lot protegunt, 190 Agar eiusque filium salvant (cf. Gn 21,17), Abrahae detinent manum, 192 Lex per illorum communicatur ministerium (cf. Ac 7,53), populum Dei ducunt, 194 nativitates annuntiant (cf. Idc 13) et vocationes, 196 Prophetis assistunt (cf. Reg Reg 19,5), ut tantum quaedam afferamus exempla. Denique, Angelus Gabriel nativitatem Praecursoris et illam Ipsius Iesu annuntiat (cf. Lc 1,11 Lc 1,26).
(241) cf. Jb 38,7, ubi angeli filii Dei appellantur.


333 Ab Incarnatione ad Ascensionem, vita Verbi incarnati adoratione et servitio circumdatur angelorum. Cum Deus introducit primogenitum in orbem terrae dicit: Et adorent Eum omnes angeli Dei (He 1,6). Eorum canticum laudis in Christi Nativitate resonare non desiit in Ecclesiae laude: Gloria (...) Deo... (Lc 2,14). Illi Iesu protegunt infantiam (cf. Mt 1,20 Mt 2,13 Mt 2,19), Ei serviunt in deserto, 200 Eum in agonia confortant (cf. Lc 22,43), cum Ipse per illos de inimicorum manu salvari potuisset (cf. Mt 26,53) sicut olim Israel. 203 Angeli etiam evangelizant (cf. Lc 2,10) Bonum Nuntium Incarnationis 205 et Resurrectionis annuntiantes Christi (cf. Mc 16,5-7). In Christi aderunt reditu, quem annuntiant (cf. Ac 1,10-11), pro Eius iudicii servitio. 208

Angeli in vita Ecclesiae

334 Exinde tota Ecclesiae vita adiutorium arcanum et potens lucrifacit angelorum(242).
(242) cf.
Ac 5,18-20 Ac 8,26-29 Ac 10,3-8 Ac 12,6-11 Ac 27,23-25


335 Ecclesia in sua liturgia se angelis coniungit ad Deum ter sanctum adorandum(243); eorum invocat assistentiam (sic in oratione In paradisum deducant te angeli... liturgiae defunctorum(244), vel etiam in Hymno cherubico liturgiae Byzantinae 212); peculiarius memoriam celebrat quorumdam angelorum (sancti Michaelis, sancti Gabrielis, sancti Raphaelis, Angelorum Custodum).
(243) cf. Prex eucharistica, 27, Sanctus: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 392.
(244) Ordo exsequiarum, 50, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1969) p. 23.


336 Vita humana, inde a suo initio (cf. Mt 18,10) ad obitum (cf. Lc 16,22), est eorum custodia 215 et eorum circumdata intercessione(245). Quod autem unicuique fidelium adsit angelus velut paedagogus quidam et pastor vitam dirigens nemo contradicet (246). Vita christiana, iam hic in terris, societatem beatam angelorum et hominum in Deo unitorum participat in fide.
(245) cf. Jb 33,23-24 Za 1,12 Tb 12,12
(246) Sanctus Basilius Magnus, Adversus Eunomium, 3, 1: SC 305,148 (PG 29, 656).


II. Mundus visibilis

337 Deus Ipse mundum creavit visibilem in tota eius magnificentia, diversitate et ordine. Scriptura symbolice opus praesentat Creatoris tamquam successionem sex dierum laboris divini quae in quiete diei septimi terminatur (cf. Gn 1,1-2,4). Relate ad creationem, textus sacer veritates docet a Deo revelatas nostrae salutis causa(247), quae permittunt totius creaturae intimam naturam, valorem et ordinationem in laudem Dei agnoscere (248).
(247) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, DV 11: AAS 58 (1966) 823.
(248) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 36: AAS 57 (1965) 41.


338 Nihil exsistit quod suam exsistentiam Deo Creatori non debeat. Mundus incepit, cum ex nihilo per Verbum Dei est factus; omnia entia exsistentia, omnis natura, tota historia humana in hoc primordiali radicantur eventu: est enim genesis per quam mundus constitutus est tempusque incepit(249).
(249) cf. Sanctus Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 1, 2, 4: PL 36, 175.


339 Unaquaeque natura suam bonitatem et suam perfectionem possidet proprias. De singulis operibus sex dierum dicitur: Et vidit Deus quod esset bonum . Ex ipsa enim creationis condicione res universae propria firmitate, veritate, bonitate propriisque legibus ac ordine instruuntur (250). Diversae creaturae, in suo esse proprio volitae, radium reverberant, unaquaeque suo modo, infinitae sapientiae et infinitae bonitatis Dei. Hac de causa, homo bonitatem propriam uniuscuiusque creaturae revereri debet, ut usus rerum vitetur inordinatus, qui Creatorem contemnit et consequentias nefastas pro hominibus et pro eorum ambitu secum fert.
(250) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 36: AAS 58 (1966) 1054.


340 Creaturarum interdependentia a Deo est volita. Sol et luna, cedrus et flosculus, aquila et passer: spectaculum earum diversitatum et inaequalitatum innumerarum significat, nullam e creaturis sibi ipsi sufficere. Illae non exsistunt nisi in dependentia aliarum ab aliis, ut se mutuo compleant in servitio aliarum ad alias.

341 Universi pulchritudo. Ordo et harmonia mundi creati ex diversitate resultat entium et relationum inter ea exsistentium. Homo ea progressive detegit tamquam naturae leges. Scientiarum cultorum suscitant admirationem. Creationis pulchritudo reverberat infinitam Creatoris pulchritudinem. Illa reverentiam et submissionem intelligentiae hominis et voluntatis eius inspirare debet.

342 Creaturarum hierarchia ordine sex dierum exprimitur qui a minus perfecto ad perfectiorem procedit. Deus omnes Suas amat creaturas (cf. Ps 145,9), et eas, etiam passeres, habet curae. Tamen Iesus dicit: Multis passeribus pluris estis (Lc 12,7) , vel etiam: Quanto igitur melior est homo ove! (Mt 12,12).

343 Homo culmen est operis creationis. Narratio inspirata id exprimit, creationem hominis nitide ab illa aliarum distinguens creaturarum (cf. Gn 1,26).

344 Inter omnes creaturas mutua habetur necessitudo eo quod omnes Eumdem habeant Creatorem, et omnes ad Eius ordinentur gloriam:

Laudatus sis, mi Domine, cum universa creatura Tua,

principaliter cum domino fratre Sole, qui est dies, et illuminas nos per ipsum. Et ipse est pulcher et irradians magno splendore; de Te, Altissime, profert significationem...
Laudatus sis, mi Domine, propter sororem Aquam, quae est perutilis et humilis et pretiosa et casta...
Laudatus sis, mi Domine, propter sororem nostram matrem Terram, quae nos sustentat et gubernat, et producit diversos fructus cum coloratis floribus et herba...
Laudate et benedicite Dominum meum, gratias agite et servite Illi magna humilitate (251).
(251) Sanctus Franciscus Assisiensis, Canticum Fratris Solis: Opuscula sancti Patris Francisci Assisiensis, ed. C Esser (Grottaferrata 1978) p. 84-86.


345 Sabbatum - finis operis sex dierum . Textus sacer dicit: Complevitque Deus die septimo opus Suum, quod fecerat et sic perfecti sunt caeli et terra ; atque Deus die septimo requievit , huic benedixit diei et illum sanctificavit (Gn 2,1-3). Haec inspirata verba doctrinis salutaribus sunt abundantia.

346 Deus in creatione fundamentum posuit et leges quae stabilia permanent (cf. He 4,3-4), super quae credens fidenter potest inniti et quae illi signum erunt et pignus inconcussae fidelitatis Foederis Dei (cf. Ier 31,35-37; 33,19-26). Ex parte sua, homo fidelis huic fundamento manere debebit et leges vereri in illo a Creatore inscriptas.

347 Creatio intuitu sabbati effecta est et propterea intuitu cultus et adorationis Dei. Cultus est in creationis ordine inscriptus (cf. Gn 1,14). Nihil operi Dei praeponatur , dicit sancti Benedicti Regula, 229 ita rectum sollicitudinum humanarum denotans ordinem.

348 Sabbatum in corde est Legis Israel. Servare mandata est sapientiae et voluntati Dei consonare in opere creationis Eius expressis.

349 Dies octavus. Sed pro nobis, novus dies est ortus: dies resurrectionis Christi. Septimus dies primam concludit creationem. Octavus dies creationem incipit novam. Sic opus creationis culminat in maximo Redemptionis opere. Prima creatio sensum suum et culmen invenit in nova creatione in Christo, cuius splendor superat illum primae(252).
(252) cf. Vigilia Paschalis, oratio post primam lectionem: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 276.


Compendium

350 Angeli creaturae sunt spirituales, quae Deum incessanter glorificant et qui Eius consiliis erga alias creaturas serviunt salvificis: Ad omnia bona nostra cooperantur angeli (253).
(253) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, I, 114, 3, ad 3: Ed. Leon. 5, 535.


351 Angeli Christum, Dominum circumstant suum. Illi serviunt peculiariter in effectione Eius missionis salvificae erga homines.

352 Ecclesia angelos veneratur qui eam in eius peregrinatione adiuvant terrestri et qui omne ens protegunt humanum.

353 Deus creaturarum Suarum diversitatem et earum propriam voluit bonitatem, earum interdependentiam et earum ordinem. Omnes creaturas materiales ad bonum generis destinavit humani. Homo, et per eum tota creatio, ad gloriam destinatur Dei.

354 Leges in creatione inscriptas observare atque relationes quae e rerum natura derivantur, principium est sapientiae et fundamentum moralitatis.



Paragraphus 6: HOMO

355 Creavit Deus hominem ad imaginem Suam; ad imaginem Dei creavit illum; masculum et feminam creavit eos (Gn 1,27). Homo in creatione locum habet unicum: est ad imaginem Dei (I); in sua propria natura mundum spiritualem et mundum coniungit materialem (II); masculus et femina est creatus (III); Deus illum in Sua constituit amicitia (IV).

I. Ad imaginem Dei

356 Inter omnes creaturas visibiles solus homo capax est suum Creatorem cognoscendi et amandi (254); in terris sola creatura est quam Deus propter seipsam voluerit (255); solus ille est vocatus ad vitam Dei, cognitione et amore, participandam. Ad hunc finem creatus est et in hoc fundamentalis habetur ratio eius dignitatis:
Quis fuit in causa, ut hominem in tanta dignitate locares? Amor inaestimabilis quo creaturam Tuam in Temetipso respexisti, de qua fuisti "philocaptus"; nam propter amorem eam creasti, propter amorem esse ei dedisti, ut summum Tuum aeternum gustaret Bonum (256). (254) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 12: AAS 58 (1966) 1034.
(255) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 24: AAS 58 (1966) 1045.
(256) Sancta Catharina Senensis, Il dialogo della Divina provvidenza, 13: ed. G. Cavallini (Roma 1995) p. 43.


357 Humanum individuum, quia est ad imaginem Dei, dignitatem habet personae: non est solum res aliqua, sed aliquis. Capax est se cognoscendi, se possidendi et se libere donandi atque in communionem ingrediendi cum aliis personis, est per gratiam ad Foedus cum suo Creatore vocatus, ad Illi fidei et amoris offerendum responsum quod nullus alius suo loco praebere potest.

358 Deus omnia creavit pro homine(257); homo est creatus ut Deo serviat Eumque amet et Ei totam offerat creationem:
Quisnam igitur tandem est ille creandus, cui tantum honoris deferatur? Homo est, magnum illud animal et admirabile quodque omni creatura praestantius est apud Deum, propter quem caelum et terra et mare ac reliquum omne creaturae corpus est conditum: homo, cuius ita Deus salutem adamavit, ut ne Unigenito quidem Suo propter eum parceret: neque enim omnia praestare molirique destitit, donec in altum evectum in Sua dextera collocavit (258).
(257) cf. Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 12: AAS 58 (1966) 1034; Ibid, GS 24: AAS 58 (1966) 1045; Ibid, GS 39: AAS 58 (1966) 1056-1057.
(258) Sanctus Ioannes Chrysostomus, Sermones in Genesim, 2, 1: PG 54, 587-588.


359 Reapse nonnisi in mysterio Verbi incarnati mysterium hominis vere clarescit :(259)
Duos homines beatus Apostolus hodie retulit humano generi dedisse principium, Adam videlicet et Christum. (...) Factus, inquit, primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. Ille primus ab Isto novissimo factus est, a quo est et animam consecutus ut viveret. (...) Hic est Adam, qui Suam tunc in illo, cum fingeret, imaginem collocavit. Hinc est quod eius personam suscipit, nomen recipit, ne Sibi quod ad Suam imaginem fecerat deperiret. Primus Adam, novissimus Adam: ille primus habet initium, Hic novissimus non habet finem, quia Hic novissimus vere Ipse est primus, Ipso dicente: "Ego primus et ego novissimus" (260).
(259) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 22: AAS 58 (1966) 1042.
(260) Sanctus Petrus Chrysologus, Sermones 117, 1-2: CCL 24A, 709 (PL 52, 520).


360 Propter originis communitatem genus humanum constituit unitatem. Deus enim fecit (...) ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae (Ac 17,26): (cf. Tb 8,6)
Miro quodam mentis obtutu humanum genus, ob communem a Creatore originem unum intueri ac contemplari possumus (...); itemque natura unum, quae ex corporis concretione et ex immortali spiritualique animo constat; unum ob proxime omnibus assequendum finem, obque commune per praesentis huius vitae decursum fungendum munus; unum ob eamdem habitationem, terrarum nempe orbem, cuius opibus naturali iure omnes frui possunt, ut sese alere queant seseque ad auctiora incrementa provehere; unum denique ob supernum finem, Deum Ipsum, quo contendant omnes oportet, et ob res atque adiumenta, quibus eundem finem tandem aliquando contingere valeant (...) itemque ex una eademque Redemptione, quam Christus (...) omnibus dilargitus est (261).
(261) Pius XII, Litt. enc. Summi Pontificatus: AAS 31 (1939) 427; cf Concilium Vaticanum II, Decl. Nostra aetate, NAE 1: AAS 58 (1966) 740.


361 Haec lex mutuae (...) hominum necessitudinis caritatisque (262), quin divitem varietatem personarum, culturarum et populorum excludat, nobis tutatur omnes homines vere esse fratres.
(262) Pius XII, Litt. enc. Summi Pontificatus: AAS 31 (1939) 426.


II. Corpore et anima unus

362 Persona humana, ad imaginem Dei creata, simul est ens corporale et spirituale. Narratio biblica hanc realitatem sermone exprimit symbolico, cum asserit: Formavit Dominus Deus hominem pulverem de humo et inspiravit in nares eius spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem (Gn 2,7). Totus ergo homo est a Deo volitus.

363 In sacra Scriptura verbum anima saepe vitam denotat humanam (cf. Mt 16,25-26 Jn 15,13) vel totam humanam personam. 243 Sed denotat etiam id quod in homine est summe intimum (cf. Mt 26,38 Jn 12,27) et maximi valoris in illo (cf. Mt 10,28 2M 6,30), per quod ille magis peculiariter est imago Dei: anima significat principium spirituale in homine.

364 Corpus hominis dignitatem imaginis Dei participat; illud est corpus humanum praecise quia anima spirituali animatur, atque tota persona humana destinatur completa ut in corpore Christi templum Spiritus fiat (cf. 1Co 6,19-20 1Co 15,44-45).
Corpore et anima unus, homo per ipsam suam corporalem condicionem elementa mundi materialis in se colligit, ita ut, per ipsum, fastigium suum attingant et ad liberam Creatoris laudem vocem attollant. Vitam ergo corporalem homini despicere non licet, e contra ipse corpus suum, utpote a Deo creatum et ultima die resuscitandum, bonum et honore dignum habere tenetur (263).
(263) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 14: AAS 58 (1966) 1035.


365 Unitas animae et corporis ita est profunda ut anima forma corporis considerari debeat(264); id est propter animam spiritualem corpus, materia constitutum, est corpus humanum et vivens; spiritus et materia in homine non sunt duae naturae unitae, sed eorum unio unam solam efficit naturam.
(264) cf. Concilium Viennense (anno 1312), Const. Fidei catholicae :
DS 902


366 Ecclesia docet unamquamque animam spiritualem a Deo esse immediate creatam(265) - illa non est a parentibus producta -; ea nos etiam docet illam esse immortalem(266); illa non perit cum a corpore separatur in morte, et iterum corpori unietur in resurrectione finali.
(265) cf. Pius XII, Litt. enc. Humani generis (anno 1950):
DS 3896 Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 8: AAS 60 (1968) 436.
(266) cf. Concilium Lateranense V (anno 1513), Bulla Apostolici regiminis: DS 1440


367 Quandoque invenitur animam a spiritu distingui. Sic sanctus Paulus orat ut nostra omnia, et integer spiritus (...) et anima et corpus serventur sine querela in Adventu Domini (1Th 5,23). Ecclesia docet hanc distinctionem dualitatem non introducere in animam(267). Spiritus significat hominem inde a creatione sua ad suum finem supernaturalem ordinari(268), animamque eius capacem esse quae gratuito ad communionem superelevetur cum Deo(269).
(267) cf. Concilium Constantinopolitanum IV (anno 870), canon 11: DS 657
(268) cf. Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 2: DS 3005 Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 22: AAS 58 (1966) 1042-1043.
(269) cf. Pius XII, Litt. enc. Humani generis (anno 1950): DS 3891


368 Ecclesiae traditio spiritualis etiam in corde insistit, sensu biblico intimae profunditatis ( in visceribus : Ier 31,33), ubi persona se decidit aut non decidit pro Deo(270).
(270) cf.
Dt 6,5 Dt 29,3 Is 29,13 Ez 36,26 Mt 6,21 Lc 8,15 Rm 5,5


III. Masculum et feminam creavit eos

Aequalitas et diversitas a Deo volitae

369 Vir et mulier creati sunt, id est sunt a Deo voliti: ex alia parte, in aequalitate perfecta quatenus personae humanae, ex alia vero in eorum esse specificum viri et mulieris. Virum esse , mulierem esse realitas est bona et a Deo volita: vir et mulier dignitatem habent inamissibilem quae illis immediate a Deo eorum Creatore advenit (cf. Gn 2,7 Gn 2,22). Vir et mulier sunt, cum eadem dignitate, ad imaginem Dei . Illi in suo virum-esse et in suo mulierem-esse sapientiam et bonitatem reverberant Creatoris.

370 Deus nequaquam est ad imaginem hominis. Neque vir est neque mulier. Deus est spiritus purus in quo pro sexuum differentia locus non est. Sed viri et mulieris perfectiones aliquid infinitae perfectionis reverberant Dei: tales sunt perfectiones matris(271) et illae patris et sponsi (cf. Os 11,1-4 Ier 3,4-19).
(271) cf. Is 49,14-15 Is 66,13 Ps 131,2-3


Alius pro alio - unitas duorum

371 Vir et mulier, simul creati, voliti sunt a Deo ut alius sit pro alio. Verbum Dei id suggerit intelligendum diversis textus sacri lineamentis. Non est bonum esse hominem solum; faciam ei adiutorium simile sui (Gn 2,18). Nullum animalium tale par hominis esse potest (cf. Gn 2,19-20). Mulier quam Deus ex costa efformat de viro sublata quamque Ipse ad virum adduxit, admirationis ex parte viri provocat clamorem, amoris et communionis exclamationem: Haec nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea! (Gn 2,23). Vir mulierem detegit tamquam aliud ego eiusdem humanitatis.

372 Vir et mulier facti sunt alius pro alio : non quasi Deus eos nonnisi dimidiatos effecerit et incompletos ; Ille eos pro personarum creavit communione, in qua unusquisque adiutorium esse potest pro alio, quia simul quatenus personae sunt aequales ( os ex ossibus meis... ) et quatenus masculinum et femininum sese mutuo complent(272). In matrimonio, Deus eos ita coniungit ut unam carnem efformantes (Gn 2,24) vitam humanam transmittere valeant: Crescite et multiplicamini et replete terram (Gn 1,28). Vir et mulier, tamquam sponsi et parentes, suis descendentibus vitam transmittentes humanam, singulari modo, operi cooperantur Creatoris(273).
(272) cf. Ioannes Paulus II, ap. Mulieris dignitatem, MD 7: AAS 80 (1988) 1664-1665.
(273) cf. Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 50: AAS 58 (1966) 1070-1071.


373 In Dei consilio, vir et mulier vocationem habent subiiciendi terram (cf. Gn 1,28) tamquam administratores Dei. Haec dominatus elatio arbitraria et destructiva esse non debet. Ad imaginem Creatoris qui diligit omnia, quae sunt (Sg 11,24) , vir et mulier vocantur ad divinam participandam providentiam erga alias creaturas. Exinde eorum responsabilitas pro mundo quem Deus illis concredidit.

IV. Homo in paradiso

374 Primus homo non solum est creatus bonus, sed in amicitia cum Creatore suo et in harmonia cum semetipso et cum creatione illum circumstante constitutus est, quae solum a gloria novae creationis in Christo sunt superatae.

375 Ecclesia symbolismum sermonis biblici authentice sub Novi Testamenti et Traditionis luce interpretans, docet primos nostros parentes, Adamum et Evam, in statu sanctitatis et iustitiae originalis constitutos esse(274). Haec sanctitatis originalis gratia erat participatio vitae divinae. 263
(274) cf. Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canon 1:
DS 1511


376 Huius gratiae splendore omnes dimensiones vitae hominis confortabantur. Dum homo in intimitate permaneret divina, nec mori (cf. Gn 2,17 Gn 3,19) nec pati debebat. 265 Interior harmonia personae humanae, harmonia inter virum et mulierem (cf. Gn 2,25), harmonia denique inter primum par humanum et totam creationem constituebat statum qui iustitia originalis appellatur.

377 Mundi dominatus quem Deus homini ab initio concesserat, imprimis apud ipsum hominem in rem ducebatur tamquam sui dominatus. Homo intactus erat et ordinatus in toto esse suo, quippe qui libera triplici concupiscentia (cf. 1Jn 2,16) quae eum voluptatibus sensuum, bonorum terrenorum cupidini et affirmationi sui contra iussa submittit rationis.

378 Signum familiaritatis hominis cum Deo est Deum eum in viridarium collocasse (cf. Gn 2,8). Ibi vivit ut illud operaretur et custodiret (Gn 2,15): labor poena non est (cf. Gn 3,17-19), sed cooperatio viri et mulieris cum Deo in creatione visibili perficienda.

379 Tota haec iustitiae originalis harmonia, pro homine a consilio Dei praevisa, per peccatum nostrorum amittetur protoparentum.


Compendium

380 Deus, hominem ad Tuam imaginem condidisti, eique commisisti mundi curam universi, ut, Tibi soli Creatori serviens, creaturis omnibus imperaret (275).
(275) Prex eucharistica IV, 118: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 467.


381 Homo praedestinatus est ut imaginem reproducat Filii Dei, hominis facti - qui est imago Dei invisibilis (Col 1,15) - ut Christus primogenitus multitudinis fratrum sit et sororum (cf. Ep 1,3-6 Rm 8,29).

382 Homo est corpore et anima unus (276). Fidei doctrina affirmat animam spiritualem et immortalem immediate a Deo esse creatam.
(276) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 14: AAS 58 (1966) 1035.


383 Deus non creavit hominem solum: nam inde a primordiis "masculum et feminam creavit eos" (Gn 1,27), quorum consociatio primam formam efficit communionis personarum (277).
(277) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 12: AAS 58 (1966) 1034.


384 Revelatio statum sanctitatis et iustitiae originalium viri et mulieris ante peccatum nobis cognoscendum praebet: ex eorum amicitia cum Deo exsistentiae eorum in paradiso promanabat felicitas.


Paragraphus 7: LAPSUS

385 Deus infinite est bonus et omnia Eius opera bona sunt. Attamen nemo doloris, malorum in natura - quae tamquam limitibus creaturarum propriis apparent conexa - aufugit experientiam et praecipue quaestionem mali moralis. Unde venit malum? Quaerebam unde malum et non erat exitus , dicit sanctus Augustinus(278), et eius propria dolorosa investigatio exitum non inveniet nisi in eius conversione ad Deum vivum. Quia mysterium (...) iniquitatis (2Th 2,7) non illuminatur nisi sub luce mysterii pietatis (cf. 1Tm 3,16). Revelatio amoris divini in Christo simul extensionem mali et superabundantiam gratiae manifestavit (cf. Rm 5,20). Debemus igitur quaestionem originis mali considerare, nostrae fidei oculos coniicientes in Illum qui solus eius est victor(279).
(278) Sanctus Augustinus, Confessiones, 7, 7, 11: CCL 27, 99 (PL 32, 739).
(279) cf. Lc 11,21-22 Jn 16,11 Jn 1 Jn 3,8


I. Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia

Peccati realitas

386 Peccatum in historia hominis est praesens: vanum esset conari id ignorare vel huic obscurae realitati alia praebere nomina. Ut quis intelligere enitatur quid peccatum sit, oportet vinculum profundum hominis cum Deo imprimis agnoscere, quia extra hanc relationem malum peccati in sua vera identitate reiectionis Dei et oppositionis ad Illum non detegitur, licet vitam hominis et historiam onerare pergat.

387 Realitas peccati et peculiarius peccati originum solummodo sub Revelationis divinae illustratur luce. Sine cognitione quam illa nobis de Deo praebet, peccatum clare nequit agnosci, et tentatio habetur illud tantum explicandi tamquam defectum in crescendo, tamquam psychologicam debilitatem, errorem, necessariam structurae socialis deficientis consequentiam etc. Solummodo in cognitione consilii Dei de homine intelligitur peccatum abusum esse libertatis quam Deus creatis donat personis ut Illum et se invicem possint amare.

Peccatum originale - essentialis veritas fidei

388 Cum Revelationis progressu realitas etiam peccati illustrata est. Licet populus Dei Veteris Testamenti ad dolorem condicionis humanae sub luce historiae lapsus in Genesi narratae accesserit, huius historiae ultimam non poterat assequi significationem quae solummodo sub luce mortis et resurrectionis Iesu Christi manifestatur (cf. Rm 5,12-21). Necesse est Christum tamquam gratiae cognoscere fontem ut Adam tamquam peccati fons agnoscatur. Spiritus Paraclitus, a Christo resuscitato missus, venit ut arguat mundum de peccato (Jn 16,8), Illum revelans qui eius est Redemptor.

389 Peccati originalis doctrina est, ut ita dicatur, aversa pars huius Boni Nuntii: Iesum omnium hominum esse Salvatorem, omnes egere salute atque salutem omnibus Christi offerri beneficio. Ecclesia quae sensum habet Christi (cf. 1Co 2,16), scit revelationem peccati originalis attrectari non posse quin Christi laedatur mysterium.

Ad narrationem lapsus legendam

390 Lapsus narratio (Gn 3) sermone utitur imaginibus confecto, sed eventum affirmat primordialem, factum quod initio historiae hominis locum habuit(280). Revelatio nobis praebet fidei certitudinem de eo quod tota humana historia signata est originali culpa libere a nostris protoparentibus commissa(281).
(280) cf. Concilium Vaticanum II, Const past. Gaudium et spes, GS 13: AAS 58 (1966) 1034-1035.
(281) cf. Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canon 3: DS 1513 Pius XII, Litt. enc. Humani generis: DS 3897 Paulus VI, Allocutio iis qui interfuerunt Coetui v. d. Simposio a theologis doctisque viris habito de originali peccato (11 iulii 1966): AAS 58 (1966) 649-655.


II. Angelorum lapsus

391 Electioni inoboedienti nostrorum protoparentum vox subest seductrix, Deo opposita (cf. Gn 3,1-5), quae propter invidiam eos in mortem cadere facit (cf. Sg 2,24). Scriptura et Ecclesiae Traditio in hoc ente angelum perspiciunt lapsum, Satanam vel Diabolum appellatum (cf. Jn 8,44 Ap 12,9). Ecclesia docet eum primo angelum fuisse bonum, a Deo factum. Diabolus et alii daemones a Deo quidem natura creati sunt boni, sed ipsi per se facti sunt mali (282).
(282) Concilium Lateranense IV (anno 1215), Cap. 1, De fide catholica: DS 800


392 Scriptura loquitur de horum angelorum peccato (cf. 2P 2,4) . Hic lapsus in libera electione horum creatorum consistit spirituum, qui radicaliter et irrevocabiliter Deum Eiusque reiecerunt Regnum. Huius rebellionis reverberationem in verbis Tentatoris ad protoparentes invenimus nostros: Eritis sicut Deus (Gn 3,5). A principio Diabolus peccat (Io Jn 3,8), mendax est et pater eius (Jn 8,44).

393 Irrevocabilis indoles optionis angelorum, et non infinitae misericordiae divinae defectus, facit ut eorum peccatum remitti non possit. Post lapsum enim nulla ipsis paenitentia est, uti nec hominibus post mortem (283).
(283) Sanctus Ioannes Damascenus, Expositio fidei 18 (De fide orthodoxa 2, 4): PTS 12, 50 (PG 94, 877).


394 Scriptura nefastum testatur influxum illius qui a Iesu homicida (...) ab initio (Jn 8,44) appellatur quique etiam Iesum a missione a Patre accepta conatus est deviare (cf. Mt 4,1-11). Propter hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera Diaboli (Io Jn 3,8). Horum operum gravissimum propter consequentias mendax fuit seductio quae hominem induxit ut Deo inoboediret.

395 Potentia tamen Satanae infinita non est. Ille non est nisi creatura, potens propterea quod purus est spiritus, sed semper creatura: aedificationem Regni Dei impedire non potest. Quamquam Satanas ex odio contra Deum Eiusque Regnum in Iesu Christo in mundo agit, et quamquam eius actio gravia causat damna - naturae spiritualis et indirecte etiam naturae physicae - unicuique homini et societati, haec actio a divina permittitur providentia quae fortiter et suaviter historiam hominis regit et mundi. Permissio divina activitatis diabolicae magnum est mysterium, scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum (Rm 8,28).


Catechismus Cath. Eccl. 325