Catechismus Cath. Eccl. 1845


ARTICULUS 8: PECCATUM

I. Misericordia et peccatum

1846 Evangelium est revelatio, in Iesu Christo, misericordiae Dei erga peccatores (cf. Lc 15). Angelus id nuntiat Ioseph: Vocabis nomen Eius Iesum: Ipse enim salvum faciet populum Suum a peccatis eorum (Mt 1,21). Idem valet de Eucharistia, sacramento Redemptionis: Hic est enim sanguis meus Novi Testamenti, qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum (Mt 26,28).

1847 Deus, qui (...) te fecit sine te, non te iustificat sine te (1360). Eius misericordiae acceptatio a nobis postulat culparum nostrarum confessionem: Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et iustus, ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniustitia (Io Jn 1,8-9).
(1360) Sanctus Augustinus, Sermo 169, 11, 13: PL 38, 923.


1848 Sicut sanctus Paulus id affirmat: ubi (...) abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rm 5,20). Sed gratia ut opus efficiat suum, peccatum debet detegere ad nostrum convertendum cor et ad nobis conferendam iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum (Rm 5,21). Deus, sicut medicus qui vulnus inspicit antequam illud sanet, per Suum Verbum Suumque Spiritum, lucem in peccatum emittit vivam:
Conversio enim postulat persuasionem de peccato, iudicium in se interius continet ipsius conscientiae idque, cum comprobatio sit actionis Spiritus veritatis in hominis intimo, simul novum evadit principium largitionis gratiae amorisque: "Accipite Spiritum Sanctum". Itaque, in illo "arguere de peccato" reperimus duplicem largitionem: donum veritatis ipsius conscientiae necnon donum certitudinis de Redemptione. Spiritus veritatis est Paraclitus (1361).
(1361) Ioannes Paulus II, Litt. enc. Dominum et vivificantem, DEV 31: AAS 78 (1986) 843.


II. Peccati definitio

1849 Peccatum contra rationem, veritatem, rectam conscientiam est culpa; a vero amore erga Deum et erga proximum, propter perversam ad quaedam bona affectionem, est defectio. Hominis vulnerat naturam et humanam attentat solidarietatem. Definitum est tamquam factum vel dictum vel concupitum aliquid contra aeternam Legem (1362).
(1362) Sanctus Augustinus, Contra Faustum manichaeum, 22, 27: CSEL 25, 621 (PL 42, 418); cf Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, I-II, q. 71, a. 6: Ed. Leon. 7,8-9.


1850 Peccatum est in Deum offensa: Tibi, Tibi soli peccavi et malum coram Te feci (Ps 51,6). Peccatum se contra Dei amorem erga nos extollit et ab eo nostra amovet corda. Idem, sicut primum peccatum, inoboedientia est, contra Deum rebellio, propter voluntatem essendi sicut Deus (Gn 3,5), bonum et malum cognoscendo et determinando. Sic peccatum est amor sui usque ad contemptum Dei (1363). Propter hanc sui ipsius superbam exaltationem, peccatum oboedientiae Iesu quae salutem perfecit (cf. Ph 2,6-9), per diametrum est oppositum.
(1363) Sanctus Augustinus, De civitate Dei 14, 28: CSEL 402, 56 (PL 41, 436).


1851 In passione praecise, in qua Christi misericordia illud est victura, peccatum suam violentiam suamque multiplicitatem optime manifestat: incredulitatem, mortiferum odium, reiectionem et ludibria principum et populi, Pilati debilitatem, militum crudelitatem, Iudae proditionem Iesu tam acerbam, Petri negationem ac discipulorum derelictionem. In ipsa tamen tenebrarum et Principis huius mundi hora (cf. Jn 14,30), Christi sacrificium secreto fit fons ex quo nostrorum peccatorum inexhauste profluet venia.


III. Peccatorum diversitas

1852 Magna est peccatorum varietas. Plures eorum catalogos affert Scriptura. Epistula ad Galatas opera carnis fructui opponit Spiritus: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, ebrietates, comissationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam, qui talia agunt, Regnum Dei non consequentur (Ga 5,19-21) (1364).
(1364) cf. Rm 1,28-32 1Co 6,9-10 Ep 5,3-5 Col 3,5-9 1Tm 1,9-10 2Tm 3,2-5


1853 Peccata secundum suum obiectum possunt distingui, sicut pro omni actu humano fit, vel secundum virtutes quibus per excessum vel defectum opponuntur, vel secundum praecepta quibus adversantur. Ordinari etiam possunt prout ad Deum, ad proximum vel ad se ipsum referantur; dividi possunt in spiritualia et carnalia peccata, vel etiam in peccata cogitationis, verbi, per actionem vel per omissionem. Peccati radix est in hominis corde, in eius libera voluntate, secundum Domini doctrinam: De corde (...) exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. Haec sunt, quae coinquinant hominem (Mt 15,19-20). In corde etiam caritas residet, bonorum operum et purorum principium, quam peccatum vulnerat.


IV. Gravitas peccati: peccatum mortale et veniale

1854 Peccata secundum eorum gravitatem oportet aestimare. Distinctio inter peccatum mortale et peccatum veniale, quae iam in Scriptura percipitur (cf. 1Jn 5,16-17), in Ecclesiae praevaluit Traditione. Eam experientia hominum confirmat.

1855 Peccatum mortale, per gravem Legis Dei infractionem, in corde hominis destruit caritatem; hominem avertit a Deo qui finis eius est ultimus eiusque beatitudo, Illi bonum praeferens inferius.
Peccatum veniale caritatem subsistere sinit, etiamsi eam offendat et vulneret.

1856 Peccatum mortale, principium vitale, quod est caritas, oppugnans in nobis, novo misericordiae Dei eget incepto et cordis conversione, quae normali modo intra sacramentum Reconciliationis perficitur:
Cum (...) voluntas fertur in aliquid quod secundum se repugnat caritati, per quam homo ordinatur in ultimum finem, peccatum ex suo obiecto habet quod sit mortale (...) sive sit contra dilectionem Dei, sicut blasphemia, periurium et huiusmodi; sive contra dilectionem proximi, sicut homicidium, adulterium et similia. (...) Quandoque vero voluntas peccantis fertur in id quod in se continet quandam inordinationem, non tamen contrariatur dilectioni Dei et proximi: sicut verbum otiosum, risus superfluus, et alia huiusmodi. Et talia sunt peccata venialia (1365).
(1365) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, I-II, q. 88, a. 2, c: Ed. Leon. 7, 135.


1857 Ut peccatum sit mortale tres condiciones simul requiruntur: est peccatum mortale quodvis peccatum cuius obiectum est materia gravis et, insuper, quod plena conscientia et deliberato consensu admittitur (1366).
(1366) Ioannes Paulus II, Adh. ap. Reconciliatio et paenitentia,
RP 17: AAS 77 (1985) 221.


1858 Materia gravis decem determinatur mandatis secundum Iesu responsum ad iuvenem divitem: Ne occidas, ne adulteres, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem (Mc 10,19). Gravitas peccatorum maior vel minor est: homicidium gravius est furto. Qualitas personarum laesarum etiam est perpendenda: violentia contra cognatos exercita per se gravior est quam illa contra alienum.

1859 Peccatum mortale plenam cognitionem requirit plenumque consensum. Cognitionem praesupponit indolis peccatoriae actus, eius oppositionis ad Legem Dei. Consensum etiam implicat sufficienter deliberatum ut electio sit personalis. Ignorantia affectata et cordis induratio (cf. Mc 3,5-6 Lc 16,19-31) indolem voluntariam peccati non minuunt, sed augent.

1860 Ignorantia involuntaria potest imputabilitatem culpae gravis minuere, atque adeo excusare. Sed nemo legis moralis putatur ignorare principia quae in conscientia cuiuslibet hominis sunt inscripta. Sensibilitatis impulsus, passiones indolem voluntariam et liberam culpae possunt pariter minuere, sicut etiam externae pressiones vel perturbationes pathologicae. Peccatum ex malitia, ex deliberata mali electione, gravissimum est.

1861 Peccatum mortale radicalis est possibilitas libertatis humanae, sicut ipse amor. Caritatis amissionem secum fert et privationem gratiae sanctificantis, id est, status gratiae. Nisi poenitentia redimatur et Dei venia, a Regno Dei exclusionem producit et aeternam inferni mortem, cum nostra libertas potestatem habeat electiones faciendi definitivas, sine reditu. Nihilominus, quamquam iudicare possumus actum quemdam in se culpam esse gravem, iudicium de personis iustitiae et misericordiae Dei debemus concredere.

1862 Peccatum veniale committitur, cum mensura a lege morali praescripta non servatur in materia levi, vel etiam cum legi morali in materia gravi non praestatur oboedientia, sed sine plena cognitione vel sine pleno consensu.

1863 Peccatum veniale caritatem debilitat; deordinatam erga bona creata exprimit affectionem; animae progressum impedit in virtutum exercitio et in boni moralis praxi; poenas meretur temporales. Peccatum veniale deliberatum et sine poenitentia permanens nos paulatim disponit ad peccatum committendum mortale. Tamen peccatum veniale Foedus non disrumpit cum Deo. Cum gratia Dei est humanitus reparabile. Non privat gratia sanctificante, amicitia cum Deo, caritate neque aeterna beatitudine :(1367)
Non potest homo, quamdiu carnem portat, nisi habere vel levia peccata. Sed ista levia quae dicimus, noli contemnere. Si contemnis quando appendis; expavesce, quando numeras. Levia multa faciunt unum grande: multae guttae implent flumen; multa grana faciunt massam. Et quae spes est? Ante omnia, Confessio... (1368).
(1367) Ioannes Paulus II, Adh. ap. Reconciliatio et paenitentia,
RP 17: AAS 77 (1985) 221.
(1368) Sanctus Augustinus, In epistulam Iohannis ad Parthos tractatus, 1, 6: PL 35, 1982.


1864 Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur (Mt 12,31) (cf. Mc 3,29 Lc 12,10). Misericordia divina limitibus caret, sed qui deliberate misericordiam Dei per poenitentiam accipere respuit, suorum peccatorum veniam reiicit et salutem per Spiritum Sanctum oblatam(1369). Talis induratio ad impoenitentiam finalem potest conducere et ad aeternam damnationem.
(1369) cf. Ioannes Paulus II, Litt. enc. Dominum et vivificantem, DEV 46: AAS 78 (1986) 864-865.


V. Peccati multiplicatio

1865 Peccatum exercitationem constituit ad peccatum; per eorumdem actuum repetitionem vitium generat. Inde perversae procedunt inclinationes quae conscientiam obscurant et concretam de bono et malo corrumpunt aestimationem. Sic peccatum ad se multiplicandum tendit et ad se roborandum, sed sensum moralem radicitus destruere nequit.

1866 Vitia possunt statui secundum virtutes quibus adversantur, vel etiam ad peccata capitalia reduci quae experientia christiana, sanctum Ioannem Cassianum(1370) et sanctum Gregorium Magnum secuta(1371), distinxit. Capitalia appellantur quia alia peccata, alia vitia generant. Sunt superbia, avaritia, invidia, ira, luxuria, gula, pigritia seu acedia.
(1370) cf. Sanctus Ioannes Cassianus, Conlatio, 5, 2: CSEL 13, 121 (PL 49, 611).
(1371) cf. Sanctus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, 45, 87: CCL 143B, 1610 (PL 76, 621).


1867 Traditio catechetica in memoriam etiam revocat exsistere peccata quae ad coelum clamant . Ad coelum clamant: sanguis Abel (cf. Gn 4,10); peccatum Sodomitarum; 125 clamor populi in Aegyto oppressi (cf. Ex 3,7-10); gemitus advenae, viduae et orphani; 127 iniustitia in mercennarium (cf. Dt 24,14-15 Jc 5,4).

1868 Peccatum actus est personalis. Praeterea, in peccatis ab aliis commissis habemus responsabilitatem, cum eisdem cooperamur:
- in illis directe et voluntarie participantes;
- ea praecipientes, suadentes, laudantes vel approbantes;
- ea non revelantes vel non impedientes, cum ad id tenemur;
- illos protegentes qui malum faciunt.

1869 Sic peccatum homines invicem complices reddit, inter eos concupiscentiam, violentiam et iniustitiam facit regnare. Peccata condiciones sociales et institutiones provocant bonitati divinae contrarias. Structurae peccati expressio sunt et effectus peccatorum personalium. Ipsae ad malum vicissim committendum suas inducunt victimas. Sensu analogico, peccatum sociale constituunt(1372).
(1372) cf. Ioannes Paulus II, Adh. ap. Reconciliatio et paenitentia,
RP 16: AAS 77 (1985) 216.


Compendium

1870 Conclusit (...) Deus omnes in incredulitatem, ut omnium misereatur (Rm 11,32).

1871 Peccatum est factum vel dictum vel concupitum aliquid contra aeternam Legem (1373). Offensa est in Deum. Idem se contra Deum per inoboedientiam extollit oboedientiae Christi contrariam.
(1373) Sanctus Augustinus, Contra Faustum manichaeum, 22, 27: CSEL 25, 621 (PL 42, 418).


1872 Peccatum actus est rationi contrarius. Naturam vulnerat et humanam attentat solidarietatem.

1873 Omnium peccatorum radix est in corde hominis. Eorum species eorumque gravitas secundum eorum obiecta praecipue mensurantur.

1874 Deliberate eligere, id est, scienter et voluntario, rem Legi divinae et fini hominis ultimo graviter contrariam idem est ac peccatum mortale committere. Id destruit in nobis caritatem, sine qua beatitudo aeterna est impossibilis. Sine poenitentia mortem aeternam secum fert.

1875 Peccatum veniale moralem deordinationem constituit reparabilem per caritatem quam illud in nobis sinit subsistere.

1876 Peccatorum, etiam venialium, repetitio vitia generat, inter quae peccata capitalia sunt praecipua.




CAPUT SECUNDUM

COMMUNITAS HUMANA


1877 Generis humani vocatio est imaginem Dei manifestare et ad unius Filii Patris imaginem transformari. Haec vocatio formam induit personalem, quia unusquisque ad beatitudinem divinam vocatur ingrediendam; ipsa etiam ad communitatis humanae refertur summam.


ARTICULUS 1: PERSONA ET SOCIETAS

I. Indoles communitaria vocationis humanae

1878 Omnes homines ad eumdem vocantur finem, ad Ipsum Deum. Quaedam exsistit similitudo inter Personarum divinarum unitatem et fraternitatem quam homines inter se debent instaurare in veritate et amore(1374). Amor proximi ab amore in Deum est inseparabilis.
(1374) cf. Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 24: AAS 58 (1966) 1045.


1879 Persona humana sociali eget vita. Haec pro illa aliquid adventicium non constituit, sed eius naturae exigentiam. Homo, commercio cum aliis, mutuis officiis et colloquio cum fratribus, omnes suas excolit facultates; sic suae respondet vocationi(1375).
(1375) cf. Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 25: AAS 58 (1966) 1045.


1880 Societas quaedam est personarum summa organice religatarum quodam unitatis principio quod unamquamque earum superat. Societas, coetus simul visibilis et spiritualis, in tempore perdurat: praeteritum assumit et futurum praeparat. Per illam, unusquisque homo heres constituitur, talenta recipit quae suam ditant identitatem et quorum fructus ipse augere debet (cf. Lc 19,13 Lc 19,15). Iusta ratione, unusquisque se devovere debet communitatibus quarum est particeps et auctoritates revereri quae pro bono communi habent officium.

1881 Unaquaeque communitas suo scopo definitur et consequenter regulis oboedit specificis, sed principium, subiectum et finis omnium institutorum socialium est et esse debet humana persona (1376).
(1376) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 25: AAS 58 (1966) 1045.


1882 Quaedam societates, sicut familia et civitas, naturae hominis immediatius correspondent. Ei sunt necessariae. Ut quam plurimorum participatio in vita sociali foveatur, oportet creationi favere associationum et institutionum liberae electionis ad res oeconomicas atque sociales, ad animi cultum atque relaxationem, ad res gymnicas, ad variarum artium professionem, ad rationes politicas; quae sive ad unam tantum nationem, sive ad universas (...) (attineant) gentes (1377). Haec socializatio simul tendentiam exprimit naturalem quae homines impellit ad se consociandos, ut consequantur scopos qui individuales superant capacitates. Eadem qualitates auget personae, praesertim eius sensum aggrediendi incepta et responsabilitatis. Adiuvat ad eius tuenda iura(1378).
(1377) Ioannes XXIII, Litt. enc. Mater et magistra, 60: AAS 53 (1961) 416.
(1378) cf. Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 25: AAS 58 (1966) 1045-1046; Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, CA 16: AAS 83 (1991) 813.


1883 Socializatio pericula etiam exhibet. Nimis compulsus interventus Status potest libertati et inceptis minari personalibus. Doctrina Ecclesiae principium sic dictum subsidiarietatis elaboravit. Secundum illud asseritur superioris ordinis societatem invadere non debere societatis ordinis inferioris in interiorem vitam et eam propriis officiis exuere, quae ex contrario est potius in necessitatibus sustinenda et adiuvanda, ut eius actio cum reliquis sodalibus partibus componatur, videlicet in bonum commune conversa (1379).
(1379) Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus,
CA 48: AAS 83 (1991) 854; cf Pius XI, Litt. enc. Quadragesimo anno: AAS 23 (1931) 184-186.


1884 Deus exercitium omnium potestatum Sibi soli retinere noluit. Unicuique creaturae munera remittit quae ipsa capax est exercendi, secundum capacitates suae propriae naturae. Hic gubernationis modus in vita sociali est imitandus. Modus quo Deus agit in mundo gubernando, qui tantam considerationem erga humanam testatur libertatem, sapientiam deberet inspirare eorum qui communitates gubernant humanas. Hi se tamquam divinae providentiae ministri gerere debent.

1885 Subsidiarietatis principium omnibus collectivismi opponitur formis. Limites signat interventui Status. Relationes inter individua et societates in harmoniam ducere quaerit. Tendit ad verum ordinem instaurandum internationalem.

II. Conversio et societas

1886 Societas prorsus est necessaria ut vocatio humana ad effectum adducatur. Ad hunc obtinendum scopum, oportet iustam valorum observari hierarchiam quae materialia ac naturalia interioribus et spiritalibus subiciat :(1380)
Hominum igitur societas (...) primum omnium tamquam res quaedam ad animum praesertim pertinens est habenda; per quam homines, veritatis lumine collustrante, rerum cognitiones inter se communicent; iura sua vindicare et officia exsequi possint; ad bona animi appetenda incitentur; e qualibet re decora, cuicuimodi ipsa est, iustam voluptatem mutuo capiant; perpetua voluntate inclinent ad optima ipsorum quaeque in alios transfundenda; studiose spectent ad aliorum animi bona in animum suum convertenda. Quae quidem bona simul afficiunt, simul omnia dirigunt, quae ad doctrinas, ad rem oeconomicam, ad civium coniunctionem, ad rei publicae progressus et disciplinam, ad legum praecepta, ad reliquas denique partes pertinent, quae extrinsecus hominum communitatem constituunt continenterque explicant (1381).
(1380) Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus,
CA 36: AAS 83 (1991) 838.
(1381) Ioannes XXIII, Litt. enc. Pacem in terris, 36: AAS 55 (1963) 266.


1887 Mediorum et finium inversio(1382) quae pervenit usque ad valorem finis ultimi tribuendum ei quod solum medium est in illum concurrens, vel ad personas considerandas tamquam mera media relate ad finem, iniustas generat structuras quae arduam vel fere impossibilem reddunt vitae rationem christianam, praeceptis summi Legislatoris congruentem (1383).
(1382) cf. Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus,
CA 41: AAS 83 (1991) 844.
(1383) Pius XII, Nuntius radiophonicus (iunii iunii 1941): AAS 33 (1941) 197.


1888 Oportet igitur ad spirituales et morales capacitates personae accurrere et ad permanentem exigentiam interioris conversionis eius, ut sociales obtineantur mutationes quae revera in eius sint servitium. Prioritas conversioni cordis agnita nullo modo eliminat, sed e contra imponit obligationem afferendi institutis et vitae condicionibus, cum ipsae ad peccatum incitant, sanationes convenientes ut ad iustitiae normas conformentur, ne bono obsint, sed illi faveant(1384).
(1384) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 36: AAS 57 (1965) 42.


1889 Sine gratiae auxilio, homines nescirent semitam saepius angustam dispicere inter animum pusillum malis cedentem hinc et illinc vim quae mala illa duplicat cum sese decipiat eadem vincere posse (1385). Ea caritatis est via, scilicet, amoris Dei et proximi. Caritas maximum constituit praeceptum sociale. Alium reveretur eiusque iura. Praxim exigit iustitiae et solummodo ipsa nos eius reddit capaces. Vitam inspirat donationis sui: Quicumque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam; et, quicumque perdiderit illam, vivificabit eam (Lc 17,33).
(1385) Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, CA 25: AAS 83 (1991) 823.


Compendium

1890 Quaedam exsistit similitudo inter Personarum divinarum unitatem et fraternitatem quam homines inter se debent instaurare.

1891 Persona humana, ut sese secundum suam excolat naturam, vita eget sociali. Quaedam societates, sicut familia et civitas, naturae hominis immediatius correspondent.

1892 Principium, subiectum et finis omnium institutorum socialium est et esse debet humana persona (1386).
(1386) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 25: AAS 58 (1966) 1045.


1893 Ampla in associationibus et institutionibus liberae electionis fovenda est participatio.

1894 Secundum subsidiarietatis principium, neque Status neque ulla amplior societas inceptum et responsabilitatem personarum et corporum intermediorum debent substituere.

1895 Societas exercitio virtutum favere debet, non illi obesse. Iusta valorum hierarchia eam inspirare debet.

1896 Ubi peccatum atmospheram pervertit socialem, oportet ad cordium conversionem et ad Dei gratiam accurrere. Caritas ad iustas impellit reformationes. Quaestionis socialis solutio extra Evangelium non habetur(1387).
(1387) cf. Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus,
CA 5: AAS 83 (1991) 800.




ARTICULUS 2: IN VITA SOCIALI PARTICIPATIO

I. Auctoritas

1897 Hominum societas neque bene composita, neque bonorum fecunda esse potest, nisi ei adsint qui, auctoritate legitima decorati, instituta servent et, quantum est satis, in omnium commoda operam curamque impendant suam (1388).
Auctoritas appellatur qualitas propter quam personae vel instituta hominibus leges ferunt atque mandata, et ex parte eorum oboedientiam exspectant.
(1388) Ioannes XXIII, Litt. enc. Pacem in terris, 46: AAS 55 (1963) 269.


1898 Omnis humana communitas auctoritate eget, quae eam regat(1389). Haec in natura humana suum invenit fundamentum. Ad civitatis unitatem est necessaria. Eius munus consistit in bono communi societatis, in quantum fieri potest, tuendo.
(1389) cf. Leo XIII, Litt. enc. Diuturnum illud: Leonis XIII Acta 2, 271; Id., Litt. enc. Immortale Dei : Leonis XIII Acta 5, 120.


1899 Auctoritas, quae ab ordine morali postulatur, a Deo procedit: Omnis anima potestatibus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. Itaque, qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt Ipsi, sibi damnationem acquirent (Rm 13,1-2) (cf. 1P 2,13-17).

1900 Oboedientiae officium omnibus iniungit ut auctoritati honores tribuantur, quae illi debentur, atque ut personae quae eius munus exercent, observantia et, pro earum meritis, gratitudine et benevolentia circumdentur.
Apud sanctum Clementem Romanum Papam invenitur oratio, omnium antiquissima, pro auctoritate politica: (cf. iam
1Tm 2,1-2)
Eis da, Domine, sanitatem, pacem, concordiam, firmitatem, ut imperium, quod Tu iis dedisti, sine offendiculo administrent. Tu enim, Domine, caelestis rex saeculorum, filiis hominum das gloriam et honorem et potestatem eorum, quae in terra sunt; Tu, Domine, dirige consilium eorum secundum id, quod bonum et beneplacitum est in conspectu Tuo, ut potestatem a Te datam in pace et mansuetudine pie administrantes propitium Te habeant (1390).
(1390) Sanctus Clemens Romanus, Epistula ad Corinthios, 61, 1-2: SC 167,198-200 (Funk 1, 178-180).


1901 Dum auctoritas ad ordinem a Deo determinatum pertinet, oportet ut regiminis determinatio et moderatorum designatio liberae civium voluntati relinquantur (1391).
Politicorum regiminum diversitas moraliter admitti potest, dummodo ad bonum legitimum concurrant communitatis quae ea assumit. Regimina, quorum natura legi naturali, ordini publico et personarum iuribus fundamentalibus contraria est, bonum commune nationum, quibus illa imponuntur, nequeunt revera consequi.
(1391) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 74: AAS 58 (1966) 1096.


1902 Auctoritas suam legitimitatem moralem ex seipsa non elicit. Tyrannice se gerere non debet, sed pro bono operari communi ut vis moralis, quae libertate et suscepti officii onerisque conscientia nititur :(1392)
Lex humana intantum habet rationem legis, inquantum est secundum rationem rectam: et secundum hoc manifestum est quod a Lege aeterna derivatur. Inquantum vero a ratione recedit, sic dicitur lex iniqua: et sic non habet rationem legis, sed magis violentiae cuiusdam (1393).
(1392) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 74: AAS 58 (1966) 1096.
(1393) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, I-II, q. 93, a. 3, ad 2: Ed. Leon. 7, 164.


1903 Auctoritas legitime exercetur solummodo si bonum quaerit commune coetus, de quo agitur, et ad illud consequendum media adhibet moraliter licita. Si eveniat ut rectores leges edicant iniustas vel consilia ordini morali capiant contraria, talia mandata conscientias obligare non possent. Tunc auctoritas ipsa plane corruit, et foeda sequitur iniuria (1394).
(1394) Ioannes XXIII, Litt. enc. Pacem in terris, 51: AAS 55 (1963) 271.


1904 Idcirco satius est compensari omnem potestatem cum aliis muneribus imperiisque quae eiusdem servent fines. Hoc est "Civitatis iuris" principium, in qua non arbitrariae voluntates hominum, at leges potissimum dominantur (1395).
(1395) Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus,
CA 44: AAS 83 (1991) 848.


II. Bonum commune

1905 Secundum socialem hominis naturam, bonum uniuscuiusque necessario conexum est cum bono communi. Hoc definiri nequit nisi in relatione ad personam humanam:
Ne in vobismet ipsis involuti vobis solis vivatis tanquam iam iustificati, sed in unum convenientes conquiratis id, quod omnibus prodest (1396).
(1396) Epistula Pseudo Barnabae, 4. 10: SC 172,100-102 (Funk 1, 48).


1906 Ut bonum commune oportet intelligere summam earum vitae socialis condicionum, quae tum coetibus, tum singulis membris permittunt ut propriam perfectionem plenius atque expeditius consequantur (1397). Bonum commune interest ad omnium vitam. Ex parte uniuscuiusque prudentiam exigit, et adhuc magis ex parte eorum qui auctoritatis exercent munus. Tria elementa essentialia implicat:
(1397) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 26: AAS 58 (1966) 1046; cf Ibid, GS 74: AAS 58 (1966) 1096.


1907 Imprimis observantiam personae qua talis supponit. Propter bonum commune, publicae potestates iura personae humanae fundamentalia et non alienabilia observare tenentur. Societas unicuique ex suis membris permittere debet, suam vocationem in rem perducere. Singulatim, bonum commune in condicionibus exstat libertates naturales exercendi quae necessariae sunt ut vocatio excolatur humana: ut ius ad agendum iuxta rectam suae conscientiae normam, ad vitae privatae protectionem atque ad iustam libertatem etiam in re religiosa (1398).
(1398) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 26: AAS 58 (1966) 1046.


1908 Secundo, bonum commune ipsius coetus prosperitatem socialem exigit et incrementum. Incrementum est omnium officiorum socialium compendium. Utique ad auctoritatem pertinet, propter bonum commune, inter varia particularia commoda decernere. Sed unicuique debet accessibile reddere id quo ille ad vitam vere humanam ducendam eget: victum, vestitum, sanitatem, laborem, educationem et culturam, congruam informationem, ius ad familiam condendam(1399), etc.
(1399) cf. Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 26: AAS 58 (1966) 1046.


1909 Bonum commune denique pacem implicat, id est, iusti ordinis stabilitatem et securitatem. Supponit igitur auctoritatem, honestis mediis, securitatem praestare societatis atque illam membrorum eius. Stabilit ius ad legitimam personalem defensionem et collectivam.

1910 Si unaquaeque humana communitas bonum possidet commune quod ei permittit se qua talem agnoscere, in communitate politica impletio talis boni invenitur plenissima. Ad Statum pertinet commune societatis civilis, civium et corporum intermediorum bonum defendere et promovere.

1911 Humanae dependentiae arctiores fiunt. Ad universum mundum paulatim extenduntur. Familiae humanae unitas, membra congregans quae eadem naturali fruuntur dignitate, bonum commune universale implicat. Hoc organizationem communitatis nationum exigit capacem variis hominum necessitatibus pro sua parte (...) (providendi) tam in vitae socialis campis ad quos pertinent victus, sanitas, educatio (...), quam in nonnullis condicionibus particularibus quae alicubi oriri possunt, ut sunt necessitas (...) aerumnis profugorum per universum mundum dispersorum occurrendi, vel etiam migrantes eorumque familias adiuvandi (1400).
(1400) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 84: AAS 58 (1966) 1107.


1912 Bonum commune ad personarum semper ordinatur progressum: Rerum ordinatio ordini personarum subiicienda est et non e converso (1401). Hic ordo in veritate fundatur, super iustitiam aedificatur, amore vivificatur.
(1401) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 26: AAS 58 (1966) 1047.


III. Responsabilitas et participatio

1913 Participatio est voluntaria et generosa obligatio personae in socialibus commerciis. Necessarium est, omnes, unumquemque pro loco quem aliquis occupat et munere quo fungitur, in bono communi promovendo participare. Hoc officium dignitati inhaeret personae humanae.

1914 Participatio imprimis fit per susceptionem oneris in partibus quarum responsabilitas personalis assumitur: homo per curam educationi familiae suae impensam, per conscientiam in labore suo, aliorum et societatis bonum participat(1402).
(1402) cf. Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus,
CA 43: AAS 83 (1991) 847.


1915 Cives debent, quantum possibile est, activam in vita publica sumere partem. Huius participationis modi ab alia in aliam nationem vel ab alia in aliam culturam diversi esse possunt. Laudanda est autem ratio agendi nationum, in quibus pars quam maxima civium in vera libertate rerum publicarum particeps fit (1403).
(1403) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 31: AAS 58 (1966) 1050.


1916 Omnium participatio in labore pro bono communi, sicut omne ethicum officium, sociorum socialium conversionem implicat incessanter renovatam. Fraus vel alia effugia, quibus a legis obligationibus et a socialis officii praescriptis quidam sese evadunt, firmiter damnanda sunt, quia cum exigentiis iustitiae componi nequeunt. Oportet progressum curare institutionum quae condiciones vitae humanae efficiunt meliores(1404).
(1404) cf. Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 30: AAS 58 (1966) 1049.


1917 Ad eos, qui munus auctoritatis exercent, pertinet affirmare valores, qui membrorum coetus fiduciam alliciunt illaque incitant ut in servitium suorum parium se ponant. Participatio ab educatione incipit atque cultura. Iure arbitrari possumus futuram humanitatis sortem in illorum manibus reponi, qui posteris generationibus vivendi et sperandi rationes tradere valent (1405).
(1405) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 31: AAS 58 (1966) 1050.



Catechismus Cath. Eccl. 1845