Catechismus Cath. Eccl. 2562

Oratio tamquam Foedus

2562 Unde hominis venit oratio? Quicumque est orationis sermo (gestus et verba), totus orat homo. Sed ad locum indicandum unde oratio oritur, Scripturae de anima vel de spiritu quandoque loquuntur, saepissime de corde (plus quam millies). Cor orat. Si idem longe est a Deo, vana est orationis expressio.

2563 Cor mansio est ubi sum, ubi habito (secundum semiticam seu biblicam expressionem: quo descendo ). Nostrum est occultum centrum, incomprehensibile nostrae vel aliorum rationi; solus Spiritus Dei potest illud perscrutari et cognoscere. Locus est decisionis, in profundissimis nostrarum psychicarum tendentiarum. Veritatis est locus, ubi vitam eligimus vel mortem. Idem locus est occursus, propterea quod, ad Dei imaginem cum simus, in relatione vivimus: locus est Foederis.

2564 Oratio christiana est relatio Foederis inter Deum et hominem in Christo. Dei et hominis est actio; a Spiritu Sancto et a nobis oritur, prorsus ad Patrem directa, in unione cum voluntate humana Filii Dei hominis facti.

Oratio tamquam communio

2565 In Novo Foedere, oratio est viva relatio filiorum Dei cum eorum Patre infinite bono, cum Eius Filio Iesu Christo et cum Spiritu Sancto. Gratia Regni est Sanctae regiaeque Trinitatis (...) totamque Se cum tota mente miscentis, contemplatio (1712). Sic orationis vita est habitualiter esse in Dei ter Sancti praesentia et in communione cum Eodem. Haec vitae communio semper possibilis est, quia, per Baptismum, unum sumus effecti cum Christo (cf. Rm 6,5). Oratio est christiana quatenus communio est cum Christo et dilatatur in Ecclesia quae Eius est corpus. Eius dimensiones illae sunt amoris Christi (Ep 3,18-21).
(1712) Sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratio 16, 9: PG 35, 945.


CAPUT PRIMUM

ORATIONIS REVELATIO


Vocatio universalis ad orationem

2566 Homo in Dei est indagatione. Deus omne ens per creationem ex nihilo vocat ad exsistentiam. Homo, gloria et honore coronatus (cf. Ps 8,6), post angelos, capax est agnoscendi quam magnum sit Nomen Domini in universa terra (cf. Ps 8,2). Homo, etiam postquam suam similitudinem cum Deo perdidit per peccatum, ad imaginem permanet Creatoris sui. Desiderium conservat Illius qui eum vocat ad exsistentiam. Omnes religiones hanc hominum indagationem testantur essentialem (cf. Ac 17,27).

2567 Prior Deus hominem vocat. Sive homo Creatoris obliviscitur sui sive longe ab Eius absconditur vultu, sive ad sua currit idola sive divinitatem accusat quod eum dereliquerit, Deus vivus et verus infatigabiliter unamquamque personam ad arcanum orationis vocat occursum. Hic gressus amoris Dei fidelis semper est in oratione primus, gressus hominis semper responsio est. Prout Deus revelatur et hominem sibimetipsi revelat, oratio apparet tamquam vocatio reciproca, tamquam Foederis drama. Per verba et actus, hoc drama cor obligat. Illud per totam salutis develatur historiam.



ARTICULUS 1: IN VETERE TESTAMENTO

2568 Orationis revelatio in Vetere Testamento inter lapsum inscribitur et hominis allevationem, inter dolorosam Dei primis Eius filiis vocationem: Ubi es? (...) Quid hoc fecisti? (Gn 3,9 Gn 3,13), et responsionem unici Filii mundum ingredientis ( Ecce venio, (...) ut faciam, Deus voluntatem Tuam : Heb 10,7) (cf. He 10,5-7). Sic oratio coniungitur cum hominum historia, eadem est ad Deum in historiae eventibus relatio.

Creatio - orationis fons

2569 Oratio in vitam ducitur imprimis a creationis realitatibus procedendo. Novem priora Genesis capita hanc ad Deum describunt relationem tamquam oblationem primorum natorum gregis ab Abel (cf. Gn 4,4), tamquam Nominis divini invocationem ab Enos (cf. Gn 4,26), tamquam ambulationem cum Deo (cf. Gn 5,24). Oblatio Noe grata est Deo qui ei benedicit, et per eum omni creaturae benedicit (cf. Gn 8,20-9,17), quia cor eius iustum est et integrum; etiam ipse cum Deo ambulavit (Gn 6,9). Haec orationis qualitas in vitam ducitur a iustorum multitudine in omnibus religionibus.
Deus, in Suo indefectibili Foedere cum omnibus animabus viventibus (cf. Gn 9,8-16), homines semper vocat ut Eum orent. Sed praecipue inde a nostro patre Abraham in Vetere Testamento oratio revelatur.

Promissio et oratio fidei

2570 Abraham, statim ac Deus eum vocat, proficiscitur sicut praeceperat ei Dominus (Gn 12,4): eius cor est plene verbo subiectum , oboedit. Auscultatio cordis, quod se secundum Deum determinat, orationi est essentialis, verba ei sunt relativa. Sed oratio Abrahae imprimis exprimitur actibus: silentii homo, singulis stationibus, Domino construit altare. Solummodo serius eius prima verbalis apparet oratio: tecta lamentatio quae Deo Eius commemorat promissiones quae non videntur effici (cf. Gn 15,2-3). Sic, inde ab initio, quaedam apparet ratio dramatis orationis: probatio fidei in Dei fidelitatem.

2571 Patriarcha, cum Deo credidisset (cf. Gn 15,6), coram Eo ambulans et in Foedere cum Eo (cf. Gn 17,1-2), paratus est ut suum arcanum accipiat Hospitem sub tentorium suum: haec est mira in Mambre hospitalitas, praeludium Annuntiationis veri Filii Promissionis (cf. Gn 18,1-15 Lc 1,26-38). Exinde cor Abrahae, cum Deus ei Suum crediderit consilium, compassioni Domini sui erga homines conformatur et audet pro illis intercedere cum audaci fiducia (cf. Gn 18,16-33).

2572 Tamquam ultima purificatio fidei eius, petitur ab eo qui susceperat promissiones (He 11,17), ut sacrificet filium quem Deus ei donaverat. Eius fides non infirmatur: Deus providebit Sibi victimam holocausti (Gn 22,8), propterea quod ipse est arbitratus quia et a mortuis suscitare potens est Deus (He 11,19). Sic credentium pater conformatus est similitudini Patris qui Suo proprio Filio non parcet, sed pro nobis omnibus tradet Illum (cf. Rm 8,32). Oratio hominem ad similitudinem restaurat Dei et participem efficit potentiae amoris Dei qui multitudinem salvat (cf. Rm 4,16-21).

2573 Deus Suam Promissionem renovat Iacob, duodecim tribuum Israel patri (cf. Gn 28,10-22). Priusquam fratrem Esau aggrediatur suum, tota nocte, luctatur cum quodam arcano, qui nomen suum recusat revelare, sed qui ei benedicit antequam eum relinquat ad auroram. Spiritualis traditio Ecclesiae in hac narratione symbolum perspexit orationis tamquam dimicationis fidei et victoriae perseverantiae (cf. Gn 32,25-31 Lc 18,1-8).

Moyses et oratio mediatoris

2574 Cum Promissio impleri incipit (Paschate, Exodo, Legis dono et Foederis conclusione), Moysis oratio est figura commovens orationis intercessionis quae perficietur in Eo qui est unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus (1Tm 2,5).

2575 Etiam hic, Deus venit prior. Moysen vocat de medio rubi ardentis (cf. Ex 3,1-10). Hic eventus, in traditione spirituali Iudaica et christiana, inter primordiales permanebit figuras orationis. Re vera, si Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob Moysen servum Suum vocat, Ipse est Deus vivus qui hominum vult vitam. Se revelat ut illos salvet, sed non Ipse prorsus solus neque illis invitis: Ipse Moysen vocat ad illum mittendum, ad illum Suae sociandum compassioni, Suae salutis operi. Quasi imploratio divina in hac inest missione et Moyses, post longam contentionem, suam voluntatem ad illam accommodabit Dei Salvatoris. Sed in hoc dialogo, in quo Deus Se committit, Moyses etiam orare discit: ipse se substrahit, obiicit, praesertim interrogat, et in responsione ad eius interrogationem Dominus ei Suum ineffabile concredit Nomen quod in Suis revelabitur magnalibus.

2576 Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum (Ex 33,11). Moysis oratio typus est orationis contemplativae, propter quam servus Dei suae missioni est fidelis. Moyses saepe et longe cum Domino conversatur , montem scandens ad Eum auscultandum et implorandum, descendens ad populum ut ei verba Dei sui repetat eumque ducat. In omni domo mea fidelissimus est! Ore enim ad os loquor ei, et palam (Nb 12,7-8), erat enim Moyses vir humillimus super omnes homines, qui morabantur in terra (Nb 12,3).

2577 In hac intimitate cum Deo fideli, lento ad iram et amoris pleno (cf. Ex 34,6), Moyses vim hausit et tenacitatem suae intercessionis. Non pro se orat, sed pro populo quem Deus Sibi acquisivit. Iam in proelio contra Amalec (cf. Ex 17,8-13) vel ad obtinendam sanationem Mariae,32 Moyses intercedit. Sed praesertim post populi apostasiam stetit in confractione in conspectu Dei (Ps 106,23) ad populum salvandum (cf. Ex 32,1-34,9). Eius orationis argumenta (intercessio est etiam arcana dimicatio) audaciam inspirabunt magnorum orantium populi Iudaici, sicut etiam Ecclesiae: Deus amor est, iustus igitur est et fidelis; Ipse Sibi contradicere nequit, mirabilium Suorum debet recordari, de Eius agitur gloria, hunc nequit derelinquere populum qui Eius fert Nomen.

David et oratio regis

2578 Oratio populi Dei sub umbra dilatabitur tabernaculi Dei, Foederis Arcae et posterius Templi. Imprimis populi duces - Pastores et Prophetae - eum docebunt orare. Puer Samuel a matre sua utique didicit quomodo ante Dominum sisteret (cf. 1S 1,9-18) et ab Heli sacerdote quomodo Eius auscultaret verbum: Loquere, Domine, quia audit servus Tuus (1S 3,9-10) . Posterius ipse etiam intercessionis cognoscet valorem et momentum: Absit a me hoc peccatum in Dominum, ut cessem orare pro vobis et docere vos viam bonam et rectam (1S 12,23).

2579 David est per excellentiam rex secundum cor Dei , pastor qui pro populo orat suo et in eius nomine, ille cuius submissio voluntati Dei, laus et poenitentia exemplar erunt orationis populi. Oratio eius, sicut Dei uncti, est fidelis adhaesio Promissioni divinae (cf. 2S 7,18-29), fiducia amans et gaudens in Eum qui solus est Rex et Dominus. In psalmis, David, a Spiritu Sancto inspiratus, primus est Propheta Iudaicae et christianae orationis. Oratio Christi, veri Messiae et Filii David, huius orationis sensum revelabit et adimplebit.

2580 Templum Ierusalem, orationis domus, quam David struere volebat, Salomonis, filii eius, erit opera. Oratio Dedicationis Templi (cf. Reg Reg 8,10-61) in Promissione nititur Dei et in Eius Foedere, in actuosa Eius Nominis in medio Eius populi praesentia et in memoria magnalium Exodi. Rex tunc manus elevat in coelum et Dominum pro se precatur, pro toto populo, pro generationibus venturis, pro peccatorum eorum remissione et eorum quotidianis necessitatibus, ut omnes sciant nationes, Eum esse solum Deum et cor Eius populi ad Eum plene pertinere.

Elias, Prophetae et conversio cordis

2581 Templum pro populo Dei locus esse debebat eius ad orationem educationis: peregrinationes, festa, sacrificia, oblatio vespertina, incensum, panes propositionis , omnia haec sanctitatis et gloriae Dei Altissimi et omnino Propinqui signa, vocationes erant et orationis viae. Sed ritualismus populum saepe ad cultum trahebat nimis externum. Fidei educatio et cordis conversio erant necessariae. Haec Prophetarum fuit missio ante et post Exilium.

2582 Elias est Prophetarum pater, e generatione quaerentium Eum, quaerentium faciem Eius (cf. Ps 24,6). Eius nomen, Dominus est Deus meus , clamorem annuntiat populi respondentem eius orationi super monte Carmelo (cf. Reg Reg 18,39). Iacobus nos ad eum remittit, ut nos ad orationem stimulet: Multum enim valet deprecatio iusti operans (Jc 5,16) (cf. Jc 5,16-18).

2583 Postquam misericordiam didicit in recessu suo ad torrentem Charith, viduam Sareptae in verbum Dei docet fidem, quam sua instante confirmat oratione: Deus efficit ut filius viduae redeat in vitam (cf. Reg Reg 17,7-24).
Tempore sacrificii super monte Carmelo, probationis definitivae pro fide populi Dei, ad eius supplicationem, ignis Domini holocaustum consumit, cum (...) iam tempus esset, ut offerretur sacrificium vespertinum: Exaudi me, Domine, exaudi me (Reg Reg 18,37), eadem Eliae sunt verba quae liturgiae orientales in Epiclesi eucharistica iterum adhibent (cf. Reg Reg 18,20-39).
Denique, Elias, viam deserti iterum faciens ad locum ubi Deus vivus et verus populo Suo est revelatus, se colligit, sicut Moyses, in spelunca donec praesentia Dei transit arcana(1713). Sed solummodo in Transfigurationis monte develabitur Ille, cuius isti faciem sequebantur: (cf.
Lc 9,30-35) cognitio gloriae Dei in facie est Christi crucifixi et resuscitati (cf. 2Co 4,6).
(1713) cf. Reg Reg 19,1-14; Ex 33,19-23


2584 Prophetae, in solitudine cum Deo , lumen hauriunt et vim pro sua missione. Eorum oratio fuga mundi infidelis non est, sed verbi Dei auscultatio, quandoque certatio vel lamentatio, semper intercessio quae interventum exspectat et praeparat Dei Salvatoris, Domini historiae(1714).
(1714) cf.
Am 7,2 Am 7,5 Is 6,5 Is 8 Is 6,11 Ier 1,6; 15,15-18; 20,7-18.


Psalmi, oratio coetus

2585 A David usque ad Messiae Adventum, Libri Sacri orationis continent textus qui profundius perceptam testantur orationem, pro semetipsis et pro aliis(1715). Psalmi paulatim in quinque librorum sunt collectionem coniuncti: Psalmi (seu Laudes ) opus orationis in Vetere Testamento sunt praestantissimum.
(1715) cf.
Esd 9,6-15 Ne 1,4-11 Ion 2,3-10; Tb 3,11-16 Idt 9,2-14.


2586 Psalmi nutriunt et exprimunt orationem populi Dei tamquam congregationis, occasione magnorum festorum in Ierusalem et uniuscuiusque sabbati in synagogis. Haec oratio inseparabiliter personalis est et communitaria, ad eos attinet, qui orant, et ad omnes homines; e Terra sancta ascendit et e Dispersionis communitatibus, sed totam amplectitur creationem; eventus salvificos commemorat praeteritos et usque ad consummationem extenditur historiae; promissionum Dei iam adimpletarum memor est et Messiam exspectat qui eas definitive adimplebit. Psalmi, recitati a Christo et adimpleti in Eo, essentiales permanent pro Eius Ecclesiae oratione(1716).
(1716) cf. Institutio generalis de liturgia Horarum, 100-109: Liturgia Horarum, editio typica, v. (Typis (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 52-56.


2587 Psalterium liber est in quo Dei verbum oratio fit hominis. In ceteris libris Veteris Testamenti accidit ut verba (...) opera proclament (a Deo pro hominibus patrata) et mysterium in eis contentum elucident (1717). In Psalterio, verba Psalmistae exprimunt opera salutis Dei, illa Ei cantando. Idem Spiritus opus inspirat Dei et responsionem hominis. Christus utrumque coniunget. In Eo, psalmi nos orare docere non desinunt.
(1717) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum,
DV 2: AAS 58 (1966) 818.


2588 Multiformes orationis psalmorum expressiones formam simul suscipiunt in liturgia Templi et in corde hominis. Psalmi sive de hymno agitur, de oratione angustiae vel de gratiarum actione, de supplicatione individuali vel communitaria, de regio cantico vel de cantico peregrinationis, de meditatione sapientiali, speculum sunt magnalium Dei in historia populi Eius et condicionum humanarum quas Psalmista experitur in vita. Psalmus imaginem potest reddere eventus praeteriti, sed talis est sobrietatis ut possit in veritate recitari ab hominibus omnis condicionis omnisque temporis.

2589 Quaedam lineamenta psalmos constanter percurrunt: orationis simplicitas et spontaneus motus, desiderium Ipsius Dei per omnia et cum omnibus quae in Eius creatione sunt bona, incommoda condicio credentis qui, in suo amore praeferentiali erga Dominum, in discrimine versatur multitudinis inimicorum et tentationum, et, exspectando quod Deus fidelis est facturus, certus est de Eius amore et Eius committitur voluntati. Oratio psalmorum semper laude movetur et propterea huius collectionis titulus ad id bene correspondet quod eadem nobis tradit: Laudes . Cum ipsa pro congregationis cultu sit collecta, efficit ut ad orationem audiamus vocationem et responsionem canamus ad eam: Hallelu-Ia! (Alleluia), Laudate Dominum! .
Quid igitur psalmo gratius? Unde pulchre ipse David: "Laudate, inquit, Dominum, quoniam bonus est psalmus; Deo nostro sit iocunda decoraque laudatio". Et vere; psalmus enim benedictio populi est, Dei laus, plebis laudatio, plausus omnium, sermo universorum, vox Ecclesiae, fidei canora confessio... (1718).
(1718) Sanctus Ambrosius, Enarrationes in Psalmos, 1, 9: CSEL 64, 7 (PL 14, 968).


Compendium

2590 Oratio est ascensus mentis in Deum: aut eorum quae consentanea sunt postulatio a Deo (1719).
(1719) Sanctus Ioannes Damascenus, Expositio fidei, 68 (De fide orthodoxa 3, 24): PTS 12, 167 (PG 94, 1089).


2591 Deus infatigabiliter unamquamque personam ad arcanum orationis vocat occursum cum Eo. Oratio totam historiam salutis comitatur tamquam mutua inter Deum et hominem vocatio.

2592 Abrahae et Iacob oratio tamquam dimicatio praesentatur fidei quae in fidelitatem Dei confidit et quae certa est de victoria perseverantiae promissa.

2593 Moysis oratio incepto respondet Dei vivi pro populi Eius salute. Eadem orationem praefigurat intercessionis unius mediatoris, Christi Iesu.

2594 Oratio populi Dei sub umbra dilatatur tabernaculi Dei, Arcae nempe Foederis et Templi, Pastorum, praesertim regis David, et Prophetarum ductu.

2595 Prophetae ad cordis vocant conversionem et, ardenter, sicut Elias, Dei faciem quaerentes, pro populo intercedunt.

2596 Psalmi opus orationis in Vetere Testamento constituunt praestantissimum. Duo inseparabilia exhibent elementa: personale et communitarium. Ad omnes historiae extenduntur dimensiones, Dei commemorant promissiones iam impletas et Messiae sperant Adventum.

2597 Psalmi, recitati a Christo et adimpleti in Eo, essentiale et permanens orationis Ecclesiae Eius sunt elementum. Ipsi hominibus omnis condicionis omnisque temporis sunt aptati.



ARTICULUS 2: IN PLENITUDINE TEMPORIS

2598 Orationis drama plene nobis revelatur in Verbo quod caro factum est et quod nobiscum manet. Eius orationem intelligere niti per id quod Eius testes nobis in Evangelio de illa annuntiant, est ad sanctum Dominum Iesum nos accedere sicut ad rubum ardentem: Ipsum imprimis in oratione contemplari, deinde auscultare quomodo Ille nos orare doceat, ad cognoscendum, denique, quomodo Ille nostram exaudiat orationem.

Iesus orat

2599 Filius Dei, Filius Virginis effectus, secundum Suum hominis cor, orare etiam didicit. Orationis formulas discit a matre Sua quae magna Omnipotentis conservabat omnia et in corde meditabatur suo (cf. Lc 1,49 Lc 2,19 Lc 2,51). Ipse verbis orat et rhythmis orationis populi Sui, in synagoga Nazareth et in Templo. Sed Eius oratio ex secretiore oritur fonte, sicut Ipse id, aetate duodecim annorum, praesentire sinit: In his, quae Patris mei sunt, oportet me esse (Lc 2,49). Hic revelari incipit novitas orationis in temporum plenitudine: filialis oratio, quam Pater e filiis exspectabat Suis, denique ducetur in vitam ab Ipso Filio unico in Eius humanitate cum hominibus et pro hominibus.

2600 Evangelium secundum sanctum Lucam actionem effert Spiritus Sancti et sensum orationis in Christi ministerio. Iesus orat ante missionis Suae definitiva momenta: priusquam Pater de Eo testimonium praebeat in Eius Baptismo (cf. Lc 3,21) atque in Eius Transfiguratione,53 et priusquam per Suam passionem consilium amoris Patris adimpleat (cf. Lc 22,41-44). Orat etiam ante momenta definitiva quae Apostolorum Eius devincient missionem: antequam Duodecim eligat et vocet (cf. Lc 6,12), antequam Petrus Eum tamquam Christum Dei confiteatur (cf. Lc 9,18-20) atque ne principis Apostolorum fides deficiat in tentatione (cf. Lc 22,32). Iesu oratio ante salutis eventus, quos Pater ab Eo petit adimplendos, humilis et confidens est deditio Eius humanae voluntatis in voluntatem Patris amore plenam.

2601 Cum esset (Iesus) in loco quodam orans, ut cessavit, dixit unus e discipulis Eius ad Eum: "Domine, doce nos orare" (Lc 11,1). Nonne Christi discipulus, suum Magistrum prius contemplans orantem, cupit orare? Tunc potest id discere ab orationis Magistro. Contemplantes et auscultantes Filium, filii discunt Patrem orare.

2602 Iesus saepe in solitudinem discedit, in montem, potissimum noctu, ad orandum (cf. Mc 1,35 Mc 6,46 Lc 5,16). In oratione Sua homines portat, propterea quod Ipse humanitatem in Sua utique sumit Incarnatione, eosque Patri offert Se Ipsum offerendo. Ipse, Verbum quod carnem assumpsit , in Sua oratione humana totum id participat quod fratres Eius (cf. He 2,12) experiuntur in vita; eorum compatitur infirmitatibus ut eos ab illis liberet (cf. He 2,15 He 4,15). Ad hoc Pater Eum misit. Eius verba Eiusque opera tunc apparent tamquam visibilis manifestatio Eius orationis in abscondito .

2603 Evangelistae duas Christi, perdurante Eius ministerio, orationes retinuerunt explicitiores. Utraque autem earum incipit gratiarum actione. In priore(1720), Iesus Patrem confitetur, Eum agnoscit Eique benedicit quia Ipse Regni mysteria illis abscondit qui se sapientes putabant atque ea prorsus parvulis revelavit (pauperibus beatitudinum). Eius commotio Ita, Pater! intimum exprimit Eius cordis, Eius adhaesionis beneplacito Patris, quasi echo illius Fiat Matris Eius in Ipsius conceptione et quasi prolusio illius quem Ipse Patri in Sua dicet agonia. Tota Iesu oratio in hac amore plena est adhaesione Eius cordis humani mysterio voluntatis Patris (cf. Ep 1,9).
(1720) cf. Mt 11,25-27 cf. Lc 10,21-22


2604 Altera oratio a sancto Ioanne refertur (cf. Jn 11,41-42) ante Lazari resurrectionem. Gratiarum actio eventum praecedit: Pater, gratias ago Tibi quoniam audisti me , quod implicat Patrem Suam petitionem semper exaudire; atque Iesus statim addit: Ego autem sciebam quia semper me audis , quod implicat Iesum, e parte Sua, constanter petere. Sic Iesu oratio ducta a gratiarum actione nobis revelat quomodo sit petendum: priusquam donetur donum, Iesus Ei adhaeret qui donat quique in donis Suis Se donat. Donator dono largito est pretiosior, Ipse est Thesaurus et in Eo est cor Filii Eius; donum donatur per additionem (cf. Mt 6,21 Mt 6,33).
Iesu sacerdotalis oratio (cf. Jn 17) in Oeconomia salutis locum obtinet singularem. Eadem considerabitur in fine primae sectionis. Ipsa utique semper actualem nostri Summi Sacerdotis revelat orationem atque simul continet quod Ipse nos docet in nostra ad Patrem oratione, quae in secunda explicabitur sectione.

2605 Iesus, cum Hora venit in qua Ipse amoris Patris adimplet consilium, inscrutabilem Suae orationis filialis prospicere sinit profunditatem, non solum priusquam Se libere tradat ( Pater... non mea voluntas, sed Tua : Lc 22,42), sed usque ad Sua ultima verba in cruce, ubi orare Seseque donare nonnisi unum sunt: Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt (Lc 23,34); Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso (Lc 23,43); Mulier, ecce filius tuus. (...) Ecce mater tua (Jn 19,26-27); Sitio (Jn 19,28); Deus meus, ut quid dereliquisti me? (Mc 15,34) (cf. Ps 22,2); Consummatum est (Jn 19,30); Pater, in manus Tuas commendo spiritum meum (Lc 23,46), usque ad illam vocem magnam qua tradens spiritum exspiravit (cf. Mc 15,37 Jn 19,30).

2606 Omnes angustiae humanitatis omnium temporum, servae peccati et mortis, omnes petitiones et intercessiones historiae salutis in hoc Verbi incarnati colliguntur clamore. Ecce Pater illas accipit et, ultra omnem spem, illas exaudit Suum resuscitans Filium. Sic drama orationis in creationis et salutis Oeconomia adimpletur et consummatur. Psalterium nobis clavem huius dramatis praebet in Christo. In hodie Resurrectionis, Pater dicit: Filius meus est tu; ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae (Ps 2,7-8) (cf. Ac 13,33).
Epistula ad Hebraeos locutionibus exprimit dramaticis quomodo Iesu oratio victoriam operetur salutis: Qui in diebus carnis Suae, preces supplicationesque ad Eum, qui possit salvum Illum a morte facere, cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro Sua reverentia, et quidem cum esset Filius, didicit ex his quae passus est, oboedientiam; et, consummatus, factus est omnibus oboedientibus Sibi auctor salutis aeternae (He 5,7-9).

Iesus orare docet

2607 Cum Iesus orat, nos iam orare docet. Theologalis via nostrae orationis oratio Eius est ad Eius Patrem. Sed Evangelium explicitam Iesu doctrinam nobis tradit de oratione. Tamquam paedagogus, nos ibi assumit, ubi sumus, et modo progressivo nos ad Patrem ducit. Iesus, Se dirigens ad turbas quae Eum sequuntur, ab illo procedit quod eaedem iam de oratione secundum Vetus noscunt Foedus et eas ad Regni venientis aperit novitatem. Deinde illis hanc novitatem revelat parabolis. Denique discipulis, qui orationis in Eius Ecclesia esse debebunt paedagogi, aperte de Patre loquetur et de Spiritu Sancto.

2608 Inde a sermone montano, Iesus de cordis conversione insistit: de reconciliatione cum fratre priusquam oblatio super altare praesentetur (cf. Mt 5,23-24), de amore inimicorum et oratione pro persequentibus (cf. Mt 5,44-45), de orando Patrem in abscondito (Mt 6,6), de non repetendo saepius in multiloquio (cf. Mt 6,7), de parcendo ex imo corde in oratione (cf. Mt 6,14-15), de cordis puritate et Regni inquisitione.73 Haec conversio tota ad Patrem dirigitur, ipsa filialis est.

2609 Cor, sic ad se convertendum paratum, orare discit in fide. Fides adhaesio Deo est filialis, ultra id quod sentimus et intelligimus. Eadem possibilis est effecta quia Filius dilectus nobis ad Patrem aperit accessum. Ipse a nobis petere potest ut quaeramus et pulsemus , quia Ipse porta est et via (cf. Mt 7,7-11 Mt 7,13-14).

2610 Sicut Iesus Patrem orat et gratias agit antequam Eius recipiat dona, ita nos hanc docet audaciam filialem: Omnia quaecumque orantes petitis, credite quia iam accepistis (Mc 11,24). Talis est orationis vis, omnia possibilia credenti (Mc 9,23), fide quae non haesitat (cf. Mt 21,21). Quo Iesus tristitia afficitur propter incredulitatem Suorum propinquorum (Mc 6,6) et propter modicam fidem Suorum discipulorum (cf. Mt 8,26), eo etiam admiratione capitur coram magna fide centurionis romani (cf. Mt 8,10) et mulieris Chananaeae.78

2611 Fidei oratio non in eo solummodo consistit ut dicatur Domine, Domine , sed in corde componendo ad faciendam voluntatem Patris (cf. Mt 7,21). Iesus Suos vocat discipulos ut hanc cooperandi cum consilio divino sollicitudinem in oratione ferant (cf. Mt 9,38 Lc 10,2 Jn 4,34).

2612 In Iesu appropinquavit Regnum Dei (Mc 1,15), Ipse ad conversionem vocat et ad fidem, sed etiam ad vigilantiam. Discipulus in oratione attentus vigilat in Eum qui est et qui venit in memoria Ipsius primi Adventus in humilitate carnis et in spe Ipsius secundi reditus in gloria (cf. Mc 13 Lc 21,34-36). Oratio discipulorum, in communione cum eorum Magistro, est dimicatio, atque in oratione vigilando ingressus in tentationem non fit (cf. Lc 22,40 Lc 22,46).

2613 Tres praecipuae parabolae de oratione nobis a sancto Luca traduntur:
Prima, amicus importunus (cf.
Lc 11,5-13), ad instantem invitat orationem: Pulsate, et aperietur vobis . Sic oranti Pater de caelo dabit, quidquid ille necessarium habet, et maxime Spiritum Sanctum qui omnia continet dona.
Secunda, vidua importuna (cf. Lc 18,1-8), ut centrum habet unam e qualitatibus orationis: oportet semper orare et non deficere , cum fidei patientia. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? .
Tertia, Pharisaeus et publicanus (cf. Lc 18,9-14), ad cordis orantis respicit humilitatem: Deus, propitius esto mihi peccatori . Ecclesia non desinit hanc orationem facere suam: Kyrie eleison! .

2614 Cum mysterium orationis ad Patrem Suis discipulis aperte concredit, eis detegit id quod eorum oratio atque nostra esse debebit, cum Ipse in Sua humanitate glorificata ad Patrem redierit. Nunc novum est petere in nomine Eius (cf. Jn 14,13). Fides in Eum discipulos in cognitionem Patris introducit, quia Iesus est Via et Veritas et Vita (Jn 14,6) . Fides suum fert fructum in amore: Eius verbum servare, Eius praecepta, cum Ipso manere in Patre qui nos in Ipso diligit usque ad manendum in nobis. In hoc Novo Foedere, certitudo nos in nostris exaudiri petitionibus, super Iesu fundatur orationem (cf. Jn 14,13-14).

2615 Immo, cum nostra oratio cum illa Iesu coniungitur, Pater nobis praebet alium Paraclitum (...), ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis (Jn 14,16-17). Haec orationis eiusque condicionum novitas apparet per discessus salutationem(1721). In Spiritu Sancto, oratio christiana est amoris communio cum Patre, non solum per Christum, sed etiam in Ipso: Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum (Jn 16,24).
(1721) cf. Jn 14,23-26 Jn 15,7 Jn 15,16 Jn 16,13-15 Jn 23-27


Iesus orationem exaudit

2616 Ad Iesum oratio iam a Iesu est tempore Eius ministerii exaudita per signa quae Eius Mortis Eiusque Resurrectionis anticipant vim: Iesus exaudit fidei orationem, verbis expressam (a leproso (cf. Mc 1,40-41); a Iairo (cf. Mc 5,36); a Chananaea;91 a bono latrone92) vel silentio (a ferentibus paralyticum (cf. Mc 2,5); ab haemorrhoissa quae Eius tangit vestimentum (cf. Mc 5,28); lacrimis et unguento mulieris peccatricis95). Instans caecorum petitio: Miserere nostri, fili David (Mt 9,27) vel Fili David Iesu, miserere mei (Mc 10,47) iterum in traditione sumitur Orationis ad Iesum: Iesu, Christe, Fili Dei, Domine, miserere mei, peccatoris! . Aegritudines sanando vel peccata remittendo, Iesus semper respondet orationi quae Eum cum fide deprecatur: Vade in pace; fides tua te salvum fecit! .
Sanctus Augustinus tres orationis Iesu dimensiones mirabiliter compendiat: Orat pro nobis, ut Sacerdos noster; orat in nobis, ut Caput nostrum; oratur a nobis, ut Deus noster. Agnoscamus ergo et in Illo voces nostras, et voces Eius in nobis (1722).
(1722) Sanctus Augustinus, Enarratio in Psalmum 85, 1: CCL 39, 1176 (PL 36, 1081); cf Institutio generalis de liturgia Horarum, 7: Liturgia Horarum, editio typica, v. (Typis (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 24.


Oratio Virginis Mariae

2617 Oratio Mariae nobis in aurora revelatur plenitudinis temporum. Ante Incarnationem Filii Dei et ante effusionem Spiritus Sancti, eius oratio, modo singulari, Patris consilio benevolenti cooperatur, in Annuntiatione pro Christi conceptione (cf. Lc 1,38), in Pentecoste pro formatione Ecclesiae, corporis Christi (cf. Ac 1,14). Donum Dei, in fide Eius humilis ancillae invenit acceptionem quam Ipse a temporum initio exspectabat. Illa, quam Omnipotens gratia plenam effecit, respondet totali sui ipsius oblatione: Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum . Fiat christiana est oratio: esse totaliter Eius quia Ipse totaliter noster est.

2618 Evangelium nobis revelat quomodo Maria orat et intercedit in fide: in Cana (cf. Jn 2,1-12), Mater Iesu orat Filium pro necessitatibus convivii nuptiarum, signi alius Convivii, illius nuptiarum Agni qui petitioni Ecclesiae, Sponsae Suae, Suum corpus Suumque donat sanguinem. In Novi Foederis hora, iuxta crucem (cf. Jn 19,25-27), exauditur Maria, tamquam Mulier, Nova Eva, vera Mater viventium .

2619 Hac de causa, Mariae canticum (cf. Lc 1,46-55), Magnificat latinum, 9,("8LlVD4l Byzantinum, simul est canticum Matris Dei et illud Ecclesiae, canticum Filiae Sion et novi populi Dei canticum actionis gratiarum ob plenitudinem gratiarum in Oeconomia salutis diffusarum, canticum pauperum quorum spes impleta est per adimpletionem promissionum factarum nostris patribus Abraham et semini eius in saecula .


Catechismus Cath. Eccl. 2562