Hilarius - Super Psalmi 1188

1188

LITTERA VII. Zain.

Memor esto verbi tui (Infra, memorare verbum tuum) servo tuo, in quo mihi spem dedisti. Haec me consolata est in humilitate mea: quia eloquium tuum vivificabit me (Hil. vivificavit). Superbi inique agebant usquequaque: a lege autem tua non declinavi. Memor fui judiciorum tuorum a saeculo, Domine: et consolatus sum (Hil. exhortatus). Defectio animi tenuit me pro (Hil. non pro) peccatoribus derelinquentibus legem tuam. Cantabiles mihi erant justificationes tuae in loco incolatus mei. Memor fui in morte (Hil. nocte) nominis tui, Domine: et custodivi legem tuam. Haec mihi facta est: quia justificationes tuas exquisivi.

1. Ad spem aeternam nos vocat omnis Scriptura

Omnis Dei sermo, qui scripturis divinis continetur, in spem nos bonorum coelestium vocat. Atque ob id propheta in omnibus se Dei praeceptis mansisse confidens, constanter ait, VERS. 49: Memorare verbum tuum servo tuo. Numquid promissi sui Deus immemor est? Absit istud, ut aliqua subrepere in aeternam atque indefessam Virtutem humanarum infirmitatum genera credantur. Sed propheta, qui promissis Dei credidit, qui desiderio coelestium detentus est, qui contemptu praesentium futura speravit, non ad memoriam verbi sui Deum admonet; sed ut verbi sui in se servo suo memor sit deprecatur, id est, ut ita dignus habeatur, in quo Deus verbi sui memor esse dignetur, quo in verbo spem dederit. Et spem non inanem esse oportet, neque verbis tantummodo praedicari, sed rebus ipsis doceri: ut si quando incidant infirmitates, persecutiones, damna, orbitates, contumeliae; has praesentis saeculi minas ac potestates, spe aeternorum promissorum consolemur.

2. Afflictum spes consolatur; verbum Dei vivificat

Et ad haec quidem omnia nos docemur: sed jam ipsis omnibus propheta perfunctus est, dicens, VERS. 50: Haec me consolata est in humilitate mea: quid eloquium tuum vivificavit me. Haec ad spem refertur, quam sperare eum Deus fecit. Consolata vero est eum in humilitate: id est, cum contemnitur, cum irridetur, cum injuriis vexatur, cum contumeliis inhonestatur; sciens hanc sibi tentationum praesentium esse militiam. Sed se inter haec infirmitatis suae bella spes a Domino praestita consolatur: vivificatur autem per eloquia Dei. Scit in his excellentem esse in coelis humilitatis suae gloriam: scit animam eloquiis Dei refectam, tamquam pabulum aliquod vitae in se aeternae continere. Non movetur in eloquiis Dei vivens, inani superbientium gloria. Novit enim indigentiam suam eorum esse opulentia ditiorem. Scit jejunia sua coelesti atque evangelica benedictione saturari: scit humilitatem suam glorioso esse honoris praemio munerandam. Atque ideo subjecit, VERS. 51: Superbi inique agebant usquequaque: a lege autem tua non declinavi. Inter nimias et consummatas superborum iniquitates (valde enim inique agebant) nullo propheta deflexu a lege Dei declinat.

3. Judiciorum Dei sit assidua memoria. Sed non declinantem a Dei lege, oportet esse memorem judiciorum Dei. In omni enim vitae nostrae genere memoria nobis divini judicii inserenda et continenda est; ut cum aliquid agimus, residente in nobis judicii memoria, vel numquam potius abeunte, praeceptis Dei opera nostra famulentur. Beatus erit, quisquis non sine memoria divini judicii omnia gesserit. Quod de se profitetur propheta, dicens, VERS. 52: Memoratus sum judiciorum tuorum a saeculo, et exhortatus sum. Haec nunc a saeculo tantum, non etiam a saeculo saeculi: quia omnia in nos judicia Dei ex saeculi hujus ac mundi temporibus instituta sunt. In his autem se cohortatus est, inter hos scilicet mundi turbines, et inter haec passionum corporalium praelia, ad tolerantiam ac victoriam infestantium malorum humilitatem suam judiciorum Dei memoria adhortatus.

4. Sanctitas David. Sanctus dum caeditur, non suam sed caedentis vicem dolet

Deinde sequitur, VERS. 53: Defectio animi tenuit me a peccatoribus derelinquentibus legem tuam. Virtutes propriae suae prophetae huic ad spem vitae aeternae non sufficiunt, neque quod spem in verbo Dei habuit, neque quod in spe eadem se consolatus est, neque quod Dei vivificatur eloquio, neque quod non declinat a lege, neque quod semper memoria judiciorum Dei adhortatur: quin etiam dolore humanae impietatis fatigatur, et ob irreligiosas hominum impietates exanimis est. Sanctus enim quisque cum caeditur, non humilitatis suae qui caesus est, sed insolentiae ejus qui caedit, miseretur: ut a vesano filio pater, ut ab amente aegroto medicus contumeliam passus, dolorem non ex eo quod perpessus erit sentit; sed ob id quod ille quem sanum esse cuperet, injuriam sibi vesanus intulerit. Membro autem uno aliquid patiente, secundum Apostolum, compatiuntur et caetera membra (1Co, XII, 26). Defectio itaque secundum haec tenet prophetam super peccatores derelinquentes Dei legem: affectu miserantis scilicet et dolentis, et tamquam membris suis pro parte aegrotis, iniquorum et irreligiosorum periculo fatigatur.

5. Psalmos qualiter legere, audire et cantare deceat

Manet autem ipse, quantum ad se, justificationibus Dei semper intentus: et in omni quacumque sede habitat, nequaquam ex ore ejus religiosae confessionis hymnus abscedit. Ait enim, VERS. 54: Cantabiles mihi erant justificationes tuae in loco incolatus mei. Exemplo suo docet, suscepta semel in aures psalmorum cantica, in corde esse continenda: et semper ea officia oris iteranda. Non negligenter, ut ipse praedicat, legit atque audit: neque irreligiositatis nostrae modo, divina eloquia aut occupatis in aliud aut incuriosis oculis legit, aut mox obliviosis auribus excipit: sed cantabiles ei sunt, id est, sine intermissione cantatae. In omni autem cujusque generis loco nequaquam a se abesse psallendi consuetudinem docet, cum ait, In loco incolatus mei. Non enim ait, In incolatu meo; sed ita ait, In loco incolatus mei, in quacumque scilicet sede mansisset: intelligens se mundi hujus esse peregrinum, Dei tamen sibi semper justificationes esse cantabiles.

6. Nocturnarum precum utilitas

Sed quam cantabiles sint justificationes Dei, ostendit; cum nullum omittat tempus, quo non in illo coelestium sacramentorum opere versetur. Ait enim, VERS. 55: Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam. Scit praecipue nocturno tempore divini esse a nobis nominis recordandum. Scit tum maxime custodiam Dei legis a nobis esse retinendam, cum subrepunt animo impurae cupiditates. Cum vitiorum stimuli per recens sumptum cibum corpus exagitant, tum Dei nomen recordandum est, tum custodienda lex ejus est, pudicitiam, continentiam, timorem Dei statuens. Novit hoc praecipue tempore Deum orandum, deprecandum, promerendum, dicens in loco alio, Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo (Ps VI, 7). Non est periculoso nocturnarum vigiliarum otio animus relaxandus: sed in orationibus, in deprecationibus, in confessionibus peccatorum occupandus est: ut cum maxime corporis vitiis opportunitas datur, tum praecipue eadem vitia divinae legis recordatione frangantur.

7. Sequitur deinde, VERS. 56: Haec mihi facta est: quia justificationes tuas exquisivi. Haec ad memoriam refertur, per quam memor fuit noctibus nominis Dei. Quod autem ait, Mihi facta est, id est, non subito recurrens, neque temporarie assumpta: sed semper in se manens, et intra se quodam fidei opere instituta: et ob id ei facta, quia justificationes exquisierit; utile igitur est justificationes Dei sine aliqua temporis intermissione scrutari: quia per exquisitionem earum, ejus memoriam nos perpetem continemus in Christo Jesu cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.

1189

LITTERA VIII. Heth.

Portio mea Dominus. Dixi custodire (Hil. ut custodiam) legem tuam. Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo; miserere mei secundum eloquium tuum. Quia cogitavi vias meas, et averti (Infra, te, et custodientium mandata tua. Misericordia (Infra, tua, Domine,) Domini plena est terra: justificationes tuas doce me.

1. Psalmorum liber apud Graecos emendatus ex Hebraeo

Plures psalmorum codices legentes et nos ita opinabamur, versum qui octavae litterae primus est, id est hunc, Portio mea Dominus, in superioribus septimae litterae octo versibus contineri: quia ita in latinis codicibus atque etiam in nonnullis graecis scriptum continebatur: et sane absolutior ita sensus videbatur. Sed secundum Hebraeos emendatum apud Graecos Psalmorum librum legentes, invenimus hunc versum non septimae litterae novissimum esse, sed octavae primum. Itaque secundum hanc cognitionem nos quoque tractare de eo aggressi sumus.

2. Quorum Deus sit portio

Coepit enim ita, VERS. 57: Portio mea Dominus. Dixi ut custodiam legem tuam. Rarus quisque est, cui ista fiducia est, ut portionem suam esse Deum audeat dicere. Renuntiandum est saeculo omnibusque rebus ejus: ut nobis Deus portio sit. Caeterum si nos ambitio detineat, si cura pecuniae occupet, si illecebrae libidinum capiant, si negotia rerum familiarium demorentur; portio nobis Deus non erit, saecularium curarum atque vitiorum possessione detentis.

3. Dei ministris nulla in lege portio terrena

Moysi cum jussum esset portiones incolatus distribuere duodecim gentibus filiorum Israel, ita ei de tribu levitica praeceptum est: Filiis Levi non erit portio neque sors in medio fratrum suorum (Deut. X, 9), quia Dominus Deus est pars eorum. Et rursum scriptum meminimus, Ego Dominus pars eorum (Num. XVIII, 20). Nullam ergo Deo servientibus lex data terrenam esse voluit portionem: quia pars eorum Deus est.

4. Petro nulla possessio

Meminit et Evangelii praedicator ille Petrus, nullam sibi esse portionem possessionis humanae, cum oranti alimoniam respondit, Aurum et argentum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do (Act. III, 6). Quid est istud, Petre, quod possides? Renuntiaveras omnibus Domino tuo, dicens: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te, quid erit nobis (Mt XIX, 27)? Et tibi ille responderat: Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione sedebitis super duodecim thronos judicantes duodecim tribus Israel (Ibid., 28). Et exemplo vestro caeteris relinquentibus cuncta spoponderat, quod et centuplum acciperent, et dehinc vitam aeternam possessuri essent. Quid est igitur istud, Petre, quod habes? Habes plane, et non audeo dicere plus te centuplo obtinere: dico tamen te sine multiplicatione calculi possidere. Dicis enim, Quod habeo, hoc tibi do: in nomine Domini nostri Jesu Christi surge et ambula. O felix possessio, o perfecta Dei portio! Non terrena largiris, sed naturae opes rependis, et vitiosi partus damna restauras. Claudum natum ingredi jubes, et multae aetatis virum incessu rudi incitas. Has opes tribuit, cujus Deus portio est. Novit et Paulus divitiarum suarum gloriam, dicens: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini mei Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Ga VI, 14). Talis Apostolo gloria, talis est portio.

5. Portio melior est saeculo renuntiantium. Centuplum in hac vita quid

Humanarum igitur haereditatum modo, portionem quae melior est et quae utilior eligamus. Si circa terrena patrimonia sua in cohaeredum divisione quis nititur sortem commodioris portionis appetere, quanto propensiore cura partem coelestis haereditatis deligemus? Centuplum Dominus promittit: et centuplum non in aeternum, sed in praesens. Aeternorum autem bonorum immensa et infinita retributio est: caeterum sub definitione centupli, praesentium mensura concluditur. Ego autem ambigo utrum hoc centuplum Petri excesserit portio. Certe secundum Domini praeceptum, sperandum nunc in hoc saeculo, relictis omnibus saeculi rebus, centuplum munus est. Est enim nobis Deus portio, qui ait, Et inhabitabo in eis. Nunc ergo centupli praemium est, ut in hoc terreno corpusculo nostro Deus habitet. Sed quid dico habitet? Ait et ipse, Et inambulabo in eis (2Co VI, 16). Patens Deo est fidelis pectoris et ampla possessio: ut inhabitet et ambulet. Sed qui inhabitat, qui inambulat, quid tertium addidit? Et ego ero illorum Deus (Ibidem). Ecce promissam nobis ab eo portionem, ut simus Deo habitatio; et dum in nobis ambulat, sit nobis ipse possessio, si saeculum relinquamus, si possessionis terrenae labi renuntiemus, si haereditatem caducorum respuamus, si viventes de saeculo exeamus. Quae enim merces est, emortuis corporibus et exeunte anima dissolutis saeculum reliquisse? Carendum est eo per contemptum ejus. Nesciendum est ignoratione voluptatum suarum. Moriendum nobis in eo est, dum non ei vivimus. Scit Paulus jam non se sibi vivere, dicens: Quod enim vivo, jam non ego vivo, vivit autem in me Christus (Ga II, 20).

6. Propheta itaque, secundum Apostolum, non saeculo vivens constanter et libere ait: Portio mea Dominus. Dixi ut custodiam legem tuam. Tenuit hunc quem in superioribus modum, cum quando se custoditurum legem Dei spopondit. Non enim de ea, quam corporaliter agebat, loqui intelligitur; cum custoditurum se potius, quam custodire fateatur.

7. Deum videre optat David, non oculis carnis

Sequitur deinde, VERS. 58: Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo: miserere mei secundum eloquium tuum. Moysen deprecatum esse meminimus, ut Deum videret (Ex XXXIII, 18). Et forte cognata preci ejus Prophetae hujus oratio existimabitur. Sed a Deo meminit dictum: Nemo hominum videbit faciem meam, et vivet. Ergo quod negatum Moysi meminerit, id concedi sibi postulat? Sed licet rursum dicto evangelico anterior sit, meminit tamen hanc fidei beatitudinem reservari, qua dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Mt V, 8). Itaque cum in lege sciat dictum, quod nemo faciem Dei videat, et vivat; et ex evangelica beatitudine non ambigat omnes mundo corde Deum esse visuros; perfectae modestiae temperamento cupiditatem desiderii sui elocutus est, dicens: Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo. Scit nunc impossibile sibi esse, quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis adscendit, ut videat. Scit invisibilem esse carnalibus oculis gloriam Dei. Meminit, non dico ad angelorum claritates hoc humanae visionis lumen hebetari, sed ipsam gloriam vultus Moysi humani corporis oculos non tulisse (Ex XXXIV, 30).

8. Quam flagrans ejus desiderium

Sed nos ex desideriis humanis Prophetae desideria metiamur. Ad egressus regum quanta exspectationis sollicitudine curritur? et quod videntibus gaudium est, cum se praebuerint contuendos? Quid illum coelestis spiritus capacem virum existimabimus velle? quanto desiderii ardore cupere ut Deum cernat, qui ipsam illam invisibilem majestatem per has angelorum claritates et per hanc Moysi gloriam metiatur; et sciat etiam eos, qui digni sunt conspectu. Dei, gloriam ex conspectu gloriae esse sumpturos, quod eos visio tantum et dignatio contemplatae majestatis illuminet? Quod sanctus Apostolus ita intelligens loquitur: Nos, inquit, omnes revelata facie gloriam Dei exspectantes (Id est, spectantes) (2Co III, 18), in eamdem ipsam transferemur imaginem a gloria in gloriam, sicut a Domini spiritu. Et nunc quia id impossibile istis corporis oculis sciat esse, toto istud corde desiderat. Et cui est portio Deus, confidenter faciem ejus deprecatur: quia quamvis nemo hominum videat faciem Dei, et vivat; tamen Deum omnes mundo corde visuri sunt. Ergo misericordiam hanc a Deo postulat, ut sibi videndae faciei ejus beatitudo contingat: et postulat non sine ratione modoque praestandi.

9. Dei bonitas simul et severitas intuenda

Ait enim: Miserere mei secundum eloquium tuum. Fidei modestae vox est, misericordiam Dei non secundum peccatorum suorum conscientiam, sed secundum ejusdem Dei eloquia deprecari. Scit Deum etiam peccatoribus esse ignem consumentem. Moyses enim ait: Deus noster ignis consumens est (Deut. IV, 24). Novit eumdem esse fidelibus lucem, de quo et alibi Propheta ipse dicit: Illuminans tu mirabiliter de montibus sanctis (Ps LXXV, 5). Discernit et hanc Apostolus bonitatis et severitatis Dei consuetudinem, cum ait: Vide ergo bonitatem et severitatem Dei; in eos quidem qui ceciderunt severitatem, in te vero bonitatem (Rm XI, 22); et rursum: Tu nisi permaneas in bonitate, excideris: illi vero si non permaneant in infidelitate, inserentur (Ibidem, 22 et 23). Bonitatem Dei Propheta exspectat, cum ait: Miserere mei. Scit enim neminem sine peccato esse qui vivat, et omnes in carne sitos misericordia Dei egere. Officii autem sui devotionisque non immemor est, cum ait: secundum eloquium tuum; ejus scilicet eloquii, quo et peccatoribus poenam denuntiat, et in se credentibus vitae aeternae beatitudinem pollicetur.

10. Agenda quisque debet praemeditari

Dehinc sequitur, VERS. 59: Quia cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua. Ex his quae Propheta se gerere, vel gessisse commemorat, quid nos quoque facere oporteat docet. Vias enim suas cogitat, et cogitatis his pedem in testimonia Dei refert. Nihil egit, quod non antea cogitatione pervolverit. Non linguam in officium suum movit, non pedem in aliquod quod acturus esset opus protulit, non manum ad agendum aliquid exseruit, nisi antea super his omnibus cogitasset, et cum operationem atque effectum cogitatio rebus attulerit. Vidit igitur antea omnes vitae suae vias: et cum placentem sibi ac probabilem reperit, tunc in eam pedem contulit: scilicet perspectis omnibus humanae operationis viis, postquam quid esset sibi utile cogitavit, fidei suae pedem in testimonia divina detorsit. Cogitatio enim nihil potest subitum, nihil novum, nihil inopinatum pertimescere, cum de consilii sententia omnia quae accidere solent sperantur, praefiniuntur, adeuntur. Et id consequenti versu docetur.

11. Sic praeparatum nil perturbat

Postea enim quam vias suas Propheta cogitaverat, et pedem ad testimonia Dei converterat, libere loquitur, VERS. 60: Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua. Qui ad aliquid praeparatur, longo usu ad id, in quo ei est meditatio, praeparatur: ne eum de propositi sui sententia negligentem et incautum vis aliqua repentinae turbationis excutiat. Propheta itaque novit esse plurima saeculi scandala. Novit insidiantes esse humanae naturae adversantesque virtutes. Scit periculose dulcem esse opinionem ambitionemque gloriae saecularis. Novit occursus lascivientium feminarum esse continentium oculis captiosos. Scit turpes corporum cupiditates affectu blandae voluptatis irrepere. Scit caetera vitiorum genera illecebrosis aditibus ingruere. Novit etiam plurimis se irreligiosorum odiis subjacere, et ob praedicationem Dei pietatisque doctrinam, variis persequentium contumeliis esse vexandum. Ne igitur turbari tot et tantis insidiis ingruentibus posset, contra omnia se haec fidei excidia praeparavit, dicens: Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua.

12. Pauli exemplum

Habet parem beatus Apostolus hujus praeparationis suae fiduciam, dicens: Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio, an angustiae, aut passio, aut fames, aut nuditas, aut periculum, aut gladius? ( Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die, deputati sumus tanquam oves occisionis. Sed in his omnibus superamus et vincimus, propter eum qui dilexit nos.) (Rm VIII, 35 et seqq.) Et quia adversum horum tolerantiam, ne per haec a caritate separari posset, sese praeparasset; adjecit: Confido enim, quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque potestates, neque praesentia, neque futura, neque virtutes, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro (Ibidem, 38 et 39). Nulla Apostolum rerum earum quae accidere possunt genera, tali spe praeparatum firmatumque perturbant.

13. Exhortatio ad constantiam

Sit ergo in nobis et fiducia haec et vox, ut cum subrepunt cupiditates, cum passiones ingruunt, cum pericula fatigant, cum supplicia cruciant, dicere audeamus: Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodium mandata tua. Dominus noster unigenitus Dei filius inter caetera praecepta discipulis suis mandat, dicens: Non turbetur cor vestrum, neque trepidet (Jn XIV, 1). Adversum turbationem, quaecumque ex accidentibus erit, longae praeparationis opus est firmitate: ut robusta fides atque firmata, Dei mandata custodiat.

14. Peccata quare funes

In quem autem se profectum, quamve in causam Propheta praeparaverit, neque turbatus sit, quo minus custodiret mandata Dei, continuo subjecit, dicens, VERS. 61: Funes peccatorum circumplexi sunt me; et legem tuam non sum oblitus. Esse peccatorum funes per Esaiam docemur dicentem: Vae qui ligant peccata tanquam funem longum (Is V, 18), modo funis ex plurimis minimis crescentis in multum, peccata semper tanquam longum funem tendentibus. Sunt etiam haec delictorum vincula, quibus humanae mentes illigantur, de quibus in Proverbiis scriptum est: Fasciis peccatorum suorum unusquisque constringitur (Pr V, 22). Stringit enim nos atque alligat, et his vitiorum funibus implicat diabolus, in omni vitae nostrae cursu laqueos praetendens. Quod autem liget, in Evangeliis cognovimus, cum dicitur: Hanc autem filiam Abrahae ligavit Satanas annis decem et octo (Lc XIII, 16). Ligat igitur omni vitiorum genere, ebrietatis consuetudine, voluptatum desideriis, infidelitatis piaculo. Sed inter hos funium laqueos, non est admittenda legis oblivio. Praeparatos enim nos esse convenit, ut ab his laqueis, si quando circumligent, exuamur: ut legis Dei omni tempore recordemur.

15. Media nocte cur surgat Propheta

Et recordatur plane Propheta, dicens, VERS. 62: Media nocte surgebam ad confitendum tibi super judicia justificationis tuae. Non vacat totis noctibus somno, nec otiosus lecto continetur: ad confitendum Deo non solum nocte, sed etiam media nocte consurgit. Meminit hoc esse tempus, quo primitiae Aegyptiorum meritissima impiae obstinationis clade percussae sunt (Ex XII, 29): his ergo horis non laxatur in somnum, ne cladi Aegypti admisceatur. Hoc noctis tempore introeunte sponso, sapientes virgines in nuptias cum lampadibus introibunt (Mt XXV, 6): vigilat ergo, ne cum stultis mereatur excludi. Hoc tempore psallentibus Paulo et Silae apostolis catenae et vincula resolvuntur (Act. XVI, 25): non dormit itaque ne vinctus sit. Nec habet eum totus nocturni temporis somnus, nec ei oblivio officii sui requie mediae noctis obrepit; surgit enim ad confitendum Deo. Confessio vero non semper ad peccata referenda est: verum etiam in Dei laudibus intelligenda est. Nunc ergo confitetur Deo super judicia justificationum ejus. Laudat igitur Deum, quod nihil nisi in judiciorum justificatione decreverit.

16. Participes Christi plures. Modestia David. Quis timentium Deum sit particeps-Sequitur deinde, VERS. 63: Particeps sum ego omnium timentium te, et custodientium mandata tua. Apostolum dixisse meminimus: Participes Christi facti sumus (Hebr. III, 14). Sed et in quadragesimo quarto psalmo, quosdam participes Dei significatos esse meminimus, cum dicitur: Unxit te, Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. Sunt ergo secundum Apostolum et secundum Prophetam plures Domini nostri Jesu Christi participes. Et particeps ejus erit quisquis in justitia manet; quia ipse justitia est: et particeps ejus erit quisquis in veritate persistit; ipse est enim veritas: et quisquis in novitate vitae ambulabit, erit particeps ejus; quia ipse est resurrectio. Ergo cum sciat Propheta plures Dei esse participes, nunc per verecundam ac modestam de se praedicationem, cum se, quia et ipse Christus et factus et dictus sit, Christi meminerit esse participem; tamen omnium timentium Deum potius se confessus est esse participem. Est autem tunc etiam timentium Deum particeps, cum patientibus compatitur, cum plorantibus complorat, cum tamquam ejusdem corporis membrum in dolore membri alterius dolet. Hac igitur passionum communione timentium Deum particeps sit. Caeterum quisquis per insolentiam suam credentem in Christum et redemptum a Christo dedignatur, exacerbat, inhonorat, non est ille timentium Deum particeps, quibus non sit in compatiendis passionibus consors.

17. Timentium Deum duo genera

Non nudum autem hoc, neque solitarium propheta posuit, cum dicit: Particeps sum ego omnium timentium te. Plures sunt timentes Deum, et tamen inobedientes: plures sunt timentes Deum et tamen infideles; quos naturae suae conditio timori quidem Dei subdit, sed voluntatis suae perversitas ab obsequiis Dei avocat. Atque ob id non suffecisset Prophetae dixisse ita: Particeps sum ego omnium timentium te; nisi addidisset: et custodientium mandata tua. Timor enim fidei in sola obedientia est, et metus religionis in obsequela est. Horum itaque particeps est, qui timorem suum in mandatorum Dei custodia comprobabunt.

18. Justis et injustis dona sua largitur Deus

Dehinc sequitur, VERS. 64: Misericordia tua, Domine, plena est terra, justificationes tuas doce me. Terra misericordia Dei plena est, quae contaminata, quae corrupta, quae irreligiosa, quae infida, quae perdita est. Et si quis forte audebit impio ore Prophetam mendacii arguere, tamquam non in omnem terram Dei misericordiam putet esse diffusam; Dominum in Evangeliis recolat dixisse: Estote boni sicut Pater vester qui est in coelis, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Mt V, 45 et 48). Patiens enim et misericors Deus, dum mavult poenitentiam peccatorum quam mortem (Ezech. XVII, 23), dona sua justis injustisque largitur, unicuique per patientiam longe aequanimitatis poenitendi tempus impertiens.

19. Doctorem sibi Dominum optat David

Et quia hanc bonitatem patientiae Dei et perfectionem, quae sub illis justificationibus legis corporaliter adumbratur, meminit semper sibi Propheta sperandam; ait: Justificationes tuas doce me. Justificationes omnes in lege legerat: sed quia coelestes sperabat, quae in terrenis praeformabantur, non eget doctore terreno. Doceri enim se ab eo orat, qui ait: Petite et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate et aperietur vobis (Mt VII, 7). Aperiri sibi et dari clavem a doctore legis dedignatur Propheta, scientiae coelestis expectans magistrum Dominum nostrum Jesum Christum, cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.

2360

LITTERA IX. Teth.

Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum. Bonitatem et disciplinam et scientiam tuam doce me; quia mandatis tuis credidi. Priusquam humiliarer, ego deliqui: propterea eloquium tuum custodivi. Bonus es tu, Domine: et in bonitate tua doce me justificationes tuas. Multiplicata est super me iniquitas superborum: ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua. Coagulatum est sicut lac cor eorum: ego vero legem tuam meditatus sum. Bonum mihi quod humiliasti me: ut discerem justificationes tuas. Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti.


1. Psalmi CXVIII scopus. Deo in adversis gratiae referendae

Jam in exordio psalmi commemoravimus, nihil aliud in eo quam doctrinam humanae vitae contineri, per quam ad cognitionem Dei, ipsis tamquam parvuli litterarum elementis erudiremur. Ex persona enim sua nos Propheta confirmat, qualiter in omni genere divini officii versari nos oporteret, ut per disciplinam adeptae institutionis, fidei ordinem teneremus, ut ipso illo primo nonae litterae versu docetur. Ita enim dicitur, VERS. 65: Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum. Et forte quidam existimabunt, de secundis rebus Prophetam locutum, Deoque gratiam ob ea quae sibi prospere acciderint retulisse. Sed novit etiam in adversis rebus gratiam Deo esse referendam: scit in omni passione ac tribulatione eum, cujus judicio haec ingruunt gratulationibus honorandum. Scit diligentem esse medicum, putribus vulnerum sinibus non parcentem. Meminit piam esse patrum in filios severitatem. Argui se per tentationes, ac probari per patientiam Deo optat: et in his quae adversa existimantur agit gratiam.

2. Bene nobis in omnibus consulit

Atque hanc nostram intelligentiam ut id Prophetam orasse credamus, versus qui subjectus est docet, dicens: Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum. VERS. 66. Bonitatem et disciplinam et scientiam tuam doce me: quia mandatis tuis credidi. Quidquid ergo Deus in servum suum facit, bonum est; secundum enim verbum suum facit. Et quidquid secundum verbum ejus est, non potest malum existimari: quia ei, qui solus bonus est, voluntas sit plena bonitatis.

3. Id credens David petit et scire. Disciplina, utilitas, scientia

Versus itaque, ut diximus, secundus Prophetae exponit affectum, cum orat dicens: Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me. Bonitatem superius confessus erga se factam: quomodo hanc quasi ignorans doceri se precatur? Nisi quod tunc fuit ex fidei confessione gratulatio, cum quidquid illud fieret in se, id esse bonum credidit: nunc vero est per naturam humanam ignorantiae causa, cum ut doceatur orat. Sed eam bonitatem vult discere, cui disciplina sit juncta. Disciplina enim necessarium est severitatis officium peccata arguentis, et vitia corrigentis. Correctio vero vitiorum magnum affert in bonitate profectum. Bona ergo est severitatis disciplina: sed adhuc eam Propheta ignorat. Non enim tantum bonitatem et disciplinam, sed etiam scientiam vult doceri: affectum in eo fidei suae ostendens, cum bonitatem et disciplinam, quam nondum sciat, tamen bonam sibi a Deo esse fateatur. De scientia autem locis plurimis admonuimus, hanc et Apostolum (1Co XII, 8), hanc et prophetam inter praecipua gratiarum spiritalium dona numerasse (Is XI, 2). Ergo ut bonitatem et disciplinam, ita et scientiam doceri orat: et doceri ob id, quia mandatis Dei credat; ostendens non nisi fideles atque credentes scientiae consequi posse doctrinam.

4. Humiliatio, delicti emendatio

Manet autem etiam in tertio versu ejusdem intelligentiae sensus. Ait enim, VERS. 67: Priusquam humiliarer, ego deliqui, propterea eloquium tuum custodivi. Non prius tribulatio passionum ingruit, quam delicta praecedant: neque per passionem ante humiliamur, quam per peccatorum iniquitatem digni passionibus simus. Docet itaque Propheta humiliationem suam emendationem esse dilecti: atque ob id bonum scit esse sibi quidquid a Deo est, quia pati meruit quod pati coepit. Et scit disciplinam emendationem esse vitiorum. Prius ergo deliquit, secundo autem humiliatus est, et per humilitatis disciplinam oportet eum ne delinquat doceri, et in eloquiis Dei manere; quia jam sit delinquens humiliatus, et in mandatis Dei, ne ultra possit peccare, mansurus sit.

5. Justificatio, opus rei justae

VERS. 68. Bonus es, Domine: et in bonitate tua doce me justificationes tuas. Scit justificationes Dei Propheta bonas esse; quia bonus sit qui eas statuit. Scit sibi nihil nisi ex justificatione Dei accidere; quia professus sit prius se deliquisse, dehinc postea esse humiliatum. Et quia superius orasset, ut bonitatem et disciplinam et scientiam doceretur; nunc orat, ut justificationes Dei in bonitate doceatur: quia justificatio opus sit rei justae, quae sibi ignorabilis sit; quia justificationes, quae in lege sunt constitutae, umbram in se justificationum coelestium continerent.

6. Iniquorum in justos opprobria. Qui eis resistendum

Deinde adjecit, VERS. 69: Multiplicata est super me iniquitas superborum: ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua. Patienter omnia et aequanimiter Propheta tolerans, in opprobrium superborum atque iniquorum deductus est. Si quis enim objurgationes trium regum in Job recolat, intelliget quanto illudentium exacerbetur opprobrio. Namque cum irreligiosi quique per passiones aliquas emendari Dei servos contuentur, exprobrare haec ita solent: Ubi fides? ubi spes in Deum? ubi auxiliantis virtus? ubi boni Dei misericordia est? Contra quae firmo animo fidelique opus est, et in mandatis Dei intento atque occupato: ne multiplicatis tot in se superborum iniquitatibus cedat, sed semper dicat: Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine; ut ait ille passionum humanarum gloriosus et beatus victor: Dominus dedit, Dominus abstulit, sit nomen Domini benedictum (Job. I, 21).

7. Ut lac in secundis blandi, velut coagulum in adversis acerbi

Deinde sequitur, VERS. 70: Coagulatum est sicut lac cor eorum: ego vero legem tuam meditatus sum. Cor superborum ait sicut lac coagulatum. Lac specie et sapore blandissimum est, quod vitio aliquo corruptum coagulari solet, et ex naturae suae suavitate decedens, inutili sapore amaroque corrumpitur. Ergo antea iniqui, cum in secundis rebus esse Prophetam contuerentur, felicium rerum amici, simplicitatis specie blandientes, tamquam lac fuerunt. At ubi eos, ex hac humilitate sancti viri, superbia et fastidium tenuit; et ex lacte coagulati sunt, et ex blandis ac suavibus adulationibus in vitiosi et coacescentis saporis amaritudinem sunt redacti. His vero sicut lac coagulatis, legem tamen Dei Propheta meditatus est: meditatus autem in id, ut diceret quod sequenti versu continetur.

8. Tribulationes quid prosint

VERS. 71. Bonum mihi quod humiliasti me. Iniquitas licet superborum multiplicetur, et cor eorum sicut lac coaguletur, scit humiliationem tamen suam sibi Propheta bonam esse: novit secundum Apostolum virtutem in infirmitatibus perfici (2Co XII, 9). Bona omnis passio, bonae omnes tribulationes, per quas justificationes Dei cognoscuntur: ut peccantes humilitate emendet, ut delinquentes severitate coerceat, ut ignorantes doctrina doceat. Idcirco enim bonum sibi quod humiliatus est, ait quia per humiliationem justificationes Dei disceret. Deliquit enim priusquam humiliaretur: et humilitas ei bonum est, quia per eam justificatio Dei discitur.

9. Lex oris Dei, lex Christi

Conclusit autem hoc modo, VERS. 72: Bonum mihi lex oris tui super millia auri et argenti. Non est simplex conclusionis istius sermo. Suffecerat enim ad Prophetae gratulationem dixisse: Bonum mihi est lex tua. Sed cum ait, lex oris tui, plus voluit intelligi. Locutus est Deus per Moysen legem, locutus est per prophetas: sed haec lex Dei est, non etiam lex oris Dei. Os autem Dei est ille, qui et virtus Dei est, qui et sapientia Dei est, qui et brachium Dei est, qui et imago Dei est, Deus scilicet et Dominus noster Jesus Christus, dicens: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Mt V, 3), dicens: Beati lugentes, quia ipsi consolabuntur (Ibid. 4); dicens: Benedicite qui vos persequuntur, et orate pro calumniantibus vos ac persequentibus vos (Ibid. 44). Hanc legem oris Dei bonum sibi esse Propheta confessus est: et bonum num non cum comparationis et definitionis et modi numero, sed super millia auri et argenti. Indefinitus hic sermo est, cum dicitur millia: quia indefinite bona est lex oris Dei. Ex comparatione vero rerum maxime in terris pretiosarum, utilitatem bonorum eorum quae a Deo sunt statuta significat in Christo. Amen.


Hilarius - Super Psalmi 1188