Hilarius - Super Psalmi 2361

2361

LITTERA X. Jod.

Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt (Hil. praeparaverunt, vel finxerunt) me. Da mihi intellectum ut discam mandata tua. Qui timent te, videbunt me, et laetabuntur: quia in verba tua spero (Hil. speravi). Cognovi, Domine, quia aequitas judicia tua, et in veritate tua humiliasti me. Fiat misericordia tua, ut exhortetur me secundum eloquium tuum servo tuo. Veniant mihi miserationes tuae, et vivam: quia lex tua meditatio mea est. Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me (infra, super me): ego autem exercebor in mandatis tuis. Convertantur mihi qui timent te, et qui noverunt testimonia tua. Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis: ut non confundar.

1. Homo terrenis Dei operibus praestantior. Ad quid creatis uti debeat

Commune judicium est, inter omnia terrena Dei opera nihil homine utilius, nihil esse speciosius: quia etsi sint aliqua pulcra et ornata, magnitudinem quidem ejus qui ea tam decora genuerit testantur, verum speciei et ornatus et institutionis suae fructum ipsa non sentiunt. Loquimur enim de his quae humano subjecta conspectui sunt, scilicet de creatis in terra et mari et aere, et quae singulis quibusque generibus naturisque permixta sunt. Pulcra haec; sed quod tandem in Oceano aut terra aut coelo aut aere bonum, quae in his creata sunt, eo quod talia creata sint, consequentur? In homine autem quidquid est, sibi proficit. Et hoc unum in terris animal rationale, intelligens, dijudicans, sentiens constitutum est: horumque omnium generum, quae in eo sunt; nihil ad aliud aliquid proficit, quam ut ipse et caeteris aliis, et his in quibus est natus utatur: utatur autem ad cognoscendum venerandumque eum qui tantorum in se bonorum auctor et parens sit.

2. Quando quid grande. Nomen suum quando amittat

Ex quo magnum illud atque mirabile Salomonis dictum esse intelligitur, quod tale est: Grande homo et pretiosum vir misericors: virum vero fidelem opus est invenire. Quid enim tam difficile est, quidve tam ardui operis est, quam invenire eum qui meminerit se secundum imaginem et similitudinem Dei esse factum, qui divinorum eloquiorum studio intentus, rationem animae suae corporisque cognoverit, et originem utriusque generis naturamque perceperit; ad quem denique finem haec institutio sua ortusque contendat? Atque ob id magnum quiddam est homo. Hoc enim nomen, ubi rerum superius commemoratarum cognitione neglecta in vitia deciderit, amittit; indignus scilicet jam judicatus homo nuncupari. Et qui secundum imaginem et similitudinem Dei factus sit, secundum exprobrationes propheticas et evangelicas, aut serpens, aut progenies viperarum, aut equus, aut mulus, aut vulpes ei nomen est: et proprietas ei nominis sui, ubi de innocentia exciderit, aufertur.

3. Hominis duplex origo

Verum qui studiosa fide doctrinam Dei et praecepta scrutatus sit, et per innocentiae studium dignum praestare se velit, qui secundum imaginem et similitudinem Dei factus sit, uti et ipse Prophetae voce poterit, dicentis, VERS. 73: Manus tuae fecerunt me, et praeparaverunt me. Et in aliquibus codicibus ita scriptum deprehendimus: Manus tuae fecerunt me, et finxerunt me: da mihi intellectum, ut discam mandata tua. Et sine dubio non otiosum esse existimandum est, quod non satis erat Prophetam dixisse: Manus tuae fecerunt me; nisi adjecisset, finxerunt, vel, praeparaverunt. Sed honorem conditionis suae Propheta intelligens, specialem originis suae in hoc significare voluit dignitatem, primum dicens, Manus tuae fecerunt me.

4. Creata verbo omnia. De homine condendo ante tractatur

In creatione mundi omnia verbo effecta esse acecpimus, cum dicitur: Fiat lux (Gn I, 3); cum dicitur: Fiat firmamentum (Ibid. 6); cum dicitur: Et pareat arida (Ibid. 9); cum dicitur: Germinet terra herbam pabuli seminantem semen secundum suum genus (Ibid. 11); cum dicitur: Fiant luminaria in firmamento (Ibid. 14); cum dicitur: Ejiciant aquae reptilia animarum vivarum (Ibid. 20). Ergo omne, ex quo vel in quo mundi totius corpus creatum est, originem sumit ex dicto, et subsistere in id quod est ex verbo Dei coepit. Verum de homine ita Deus locutus est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Ibid. 26). Differt itaque natura et origo hominis ab institutione universae creationis: et proprie de eo ante et tractatur et confirmatur ut fiat, cum caetera sine quadam consilii sententia esse sint jussa. Habet ergo primum hanc origo hominis dignitatem, quod ei proprium fuit de se ante tractari.

5. Privilegium aliud, quod manibus Dei condatur. Quae hic indagentur

Verum et in hoc praesenti prophetico dicto ingens humanae originis privilegium continetur. Non enim manus Domini pecora et aquatilia et volatilia fecerunt; nusquam istud Scripturae tradidere. Egregium hoc itaque et praeclarum in homine est, quia a caeteris dignitate operationis excipitur. De confirmatione autem coeli ita quodam in loco legimus: Ego manu mea firmavi coelum (Is XLV, 12, sec. LXX). Ergo exaequatur operationi hominis istud elementum, cum idipsum manu Dei firmatum esse memoratur? Sed quamquam coelum manu; homo tamen manibus. Praestat ergo officio unius manus, duarum operatio: et id quod ad confirmationem coeli satis est, in hominis conditione non sufficit. Intelligendum autem est cur manibus Propheta se factum esse dicat: neque solum factum, sed etiam figuratum vel praeparatum.

6. Uno Dei jussu perfecta omnia, non homo

Caeterorum omnium elementorum creatio eo ipso tempore et instituta et effecta est, quo subsistere jubebatur: neque inchoationem eorum et perfectionem tempus aliquod discernit; nam consummationem inchoatio in eo quod est coepta percepit. Homo vero, cum internam et externam in se naturam dissonantem aliam ab alia contineat, et ex duobus generibus in unum sit animal rationis particeps constitutus , duplici est institutus exordio. Primum enim dictum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gn I, 26); dehinc secundo, Et accepit Deus pulverem de terra, et finxit hominem (Gn II, 7).

7. Facta illius ad imaginem Dei anima. Corpus deinde de terra formatum

Primum opus non habet in se assumptae aliunde alterius naturae originem. Incorporale est, quidquid illud tum de consilii sententia inchoatur: fit enim ad imaginem Dei. Non Dei imago; quia imago Dei est primogenitus omnis creaturae: sed ad imaginem Dei, id est, secundum imaginis et similitudinis speciem. Divinum in eo et incorporale condendum, quod secundum imaginem Dei et similitudinem tum fiebat: exemplum scilicet quoddam in nobis imaginis Dei est, et similitudinis institutum. Est ergo in hac rationali et incorporali animae nostrae substantia primum, quod ad imaginem Dei factum sit. Secundi vero operis efficientia quanto differt ab institutione prima (f. primi)? Deus terrae pulverem accipit. Nam sumitur pulvis, et terrena materies formatur in hominem, vel praeparatur: et ex alio in aliud opere ac studio artificis expolitur. Primum ergo non accepit, sed fecit: secundum non ut primum fecit, sed accepit; et tunc formavit vel praeparavit.

8. Praeparatum etiam recte dici potest. Cur manibus Dei, non manu

Utrumque autem intelligi recte potest, quia utrumque scriptum deprehendimus: ut formaverit in id quod est, corporis scilicet speciem; vel praeparaverit in id quod dicitur: Et inspiravit in eum spiritum vitae, et factus est homo in animam viventem (Gn II, 7). Inspirationi ergo huic praeparatus sive formatus est: per quam natura animae et corporis in vitae perfectionem quodam inspirati spiritus foedere contineretur. Scit in se duplicem beatus Paulus esse naturam, cum secundum interiorem hominem delectatur in lege, et cum aliam in memsuis videt legem quae se captivum ducat in lege peccati (Rm VII, 22 et 23). Quod ergo fit secundum imaginem Dei, ad animi pertinet dignitatem. Quod autem formatur ex terra, speciei corporis naturaeque primordium est. Et quia vel locutus ad alterum Deus intelligitur cum dicit, Faciamus hominem; vel triplex cognoscitur hominis facti praeformatique perfectio: cum et fit ad imaginem Dei, et formatur e terra, et inspiratione spiritus in viventem animam commovetur: idcirco manibus se factum et formatum, non manu tantum Propheta testatur, quia in constitutione sua non solitarii tantum, et eadem triplex fuisse docetur operatio.

9. Humana de se ignorantia. Intellectus a Deo rogandus

Et quia istud sciat Propheta valde esse occultum atque reconditum, quatenus scilicet manibus Dei formatus sit: tamen ut plenam atque absolutam intelligentiae hujus rationem consequatur, ait: Da mihi intellectum, ut discam mandata tua. Tamquam ignorans haec loquitur, et tamquam nondum intelligentiam adeptus, dari sibi intelligentiam deprecatur: et audent non dico Ecclesiae homines, sed gentium sophistae, quaedam de naturae humanae institutione velle tractare; audemus etiam gloriari, rectae ac perfectae nos vitae esse scientiam consecutos. Sed doceri nos oportet prophetae hujus exemplo, ut vel divinarum rerum ignorantiam confiteamur, vel ignoratarum intelligentiam deprecemur. Optimum est autem coelestium mandatorum scientiam a Deo per precem postulare, infirmitatem ingenii nostri paupertatemque cognoscere. Primum enim, secundum Apostolum, munus est gratiarum sapientiae donum, sequens scientiae (1Co XII, 8): et idcirco hunc ordinem etiam hic propheta servavit, dicens: Da mihi intellectum, ut discam mandata tua. Primum intelligentiam, post etiam scientiam deprecatus est.

10. Piorum conspectus tristis impiis, laetus justis

Sequitur deinde, VERS. 74: Qui timent te videbunt me, et laetabuntur, quia in verba tua speravi. Consuetudo impiorum est, ut conspectis religiosis viris tristes sint. Oderit enim necesse est, ebriosus sobrium, continentem impudicus, justum iniquus: et tamquam conscientiae onus, praesentiam sancti cujusque non sustinet. Contra vero ad conspectum viri fidelis, religiosi omnes quibus timor Dei est laetantur, et vel solo corporeae contemplationis visu gratulantur, modo avium herbarumque quarumdam, quae visae tantum et conspectae morbis aliquibus et infirmitatibus medentur. Utilis ergo est et sancti praesentia timentibus Deum: quia necesse est profectum aliquem ex contemplatione ipsius consequantur. Sed Propheta non hoc in se solum contuendum putat, quod caducis ac promiscuis oculis subjectum est. Vult ille probitatem vitae suae conspici, vult justitiam suam et religionem et continentiam cerni, Non enim tantum, quia vident eum, timentes Deum laetabuntur; sed quia vident eum in verba Dei sperantem: et sperantem non mediocriter, neque confuso humanae opinionis errore; sed dicentem cum libertate id quod consequitur.

11. Judicia Dei praesentia, non aeterna, Prophetae nota

VERS. 75. Cognovi, Domine, quia aequitas judicia tua et vere humiliasti me. In locis caeteris meminimus, ita Prophetam dicere solitum: Da mihi intellectum, et doce me, et observabo praecepta tua. Nunc autem tamquam de adeptis profitetur, dicens: Cognovi, Domine, quia aequitas judicia tua. Sed hic non de judiciis illis aeternis, sed de praesentibus sermo est. Judicia enim illa aeterna secundum eumdem prophetam, sicut abyssus multa (Ps XXXV, 7); et secundum Apostolum: Judicia Dei investigabilia et inscrutabilia (Rm XI, 33). Scit autem in his judiciis quae nunc sunt, quidquid in se geratur, ex judicio Dei fieri: omnes tribulationes, omnes pressuras, omnia insectationum odia, omnes persecutionum infestationes, ex judicio in se Dei adesse, ut per haec probabilis, ut per haec emendatus, et tamquam per ignem examinatus atque purgatus sit.

12. Scientiae et fidei discrimen

Plus est autem nescio quid in cognitione, quam in fide, operis: et idcirco hic non credidit, sed cognovit: quia fides habet obedientiae meritum, non habet autem cognitae veritatis fiduciam. Distinxit Apostolus plurimum inter cognitionem fidemque differre, posteriore eam loco inter gratiarum dona connumerans. Primo enim sapientiam, sequenti cognitionem, tertio fidem praedicavit: quia qui credit, potest ignorare quod credit: qui autem jam cognovit, non potest id quod cognovit adepta cognitione non credere (Vid. lib. VIII de Trin., n. 10).

13. Judicia Dei justa

Ergo ambiguitatem hic non admittit Propheta, quin sciat justa esse Dei judicia, id est, humiliationis suae et tribulationis et contemptus et injuriae et doloris. Ita enim ait: Cognovi, Domine, quia aequitas judicia tua, et vere humiliasti me. Non sine causa se scilicet esse tribulationibus subditum, non sine causa passionibus permissum, non sine causa injuriis humiliatum; sed ad humanorum vitiorum expianda peccata, ex justis se ac veris Dei judiciis humiliationi esse subjectum.

14. Ea non petit David declinare; sed Dei ope fortiter ferre

Sed quia in his passionibus ex aequitate divini judicii versetur: exhortationem praesentium humiliationum ex misericordia Dei deprecatur; quia humana infirmitas impar sit tolerantiae passionum, dicens, VERS. 76: Fiat misericordia tua, ut exhortetur me secundum eloquium tuum servo tuo. Sed meminit bonum sibi esse humiliari, bonum sibi esse passionibus subdi, et ea omnia, a quibus vexatur, purgationem sibi terrenorum esse vitiorum. Non enim ut humilitas ac tribulatio a se auferatur, orat; sed ut sibi ex misericordia Dei adhortatio in tribulatione praestetur. Optat ergo diutino praelio in his corporis sui infirmitatibus militare: optat longo certamine adversus mundi hujus nequitias consistere. Sed adhortationem ex misericordia Dei sperat: ut tribulatus licet et afflictus, divinae adhortationis auxilio firmetur. Scit et beatus apostolus Paulus, omni ipse tentationum genere perfunctus, uti se divinae misericordiae adhortatione, dicens: Benedictus Deus pater Domini nostri Jesu Christi, pater miserationum, et Deus omnis exhortationis, qui exhortatur nos in omni tribulatione (2Co I, 3, 4). Et adhortationem hanc scit sibi Propheta promissam a Deo patre et Domino miserationum, qui per tentationes eum qui in se credat examinet: atque ideo subjecit, secundum verbum tuum servo tuo: id est, secundum eam promissionem, qua spoponderit se tribulatos in passionibus non relicturum. Dixit enim in Evangeliis: Cum ergo tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus patris vestri qui loquitur in vobis (Mt X, 19, 20). Et hoc quidem quantum ad praesens pertinet tempus.

15. Vita aeterna ex Dei misericordia. Jam non vere vivimus. Vitae verae spes quibus foveatur

Futurae autem spei Propheta non immemor est, dicens, VERS. 77: Veniant mihi miserationes tuae, et vivam: quia lex tua meditatio mea est. Naturae corporalis infirmitas eget miserationibus Dei. Neque enim beatae illius vitae aeternitatem consequi merito suo poterit, nisi miserationibus ejus, qui pater miserationum est, provehatur. Scit Propheta nondum se ea vivere vita quae vita sit: nemo enim nostrum hoc quod nunc vivit, vitam audebit existimare. Nunc enim in corpore mortis sumus, Paulo dicente: Quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rm VII, 24)? Et hoc ipsum eodem hoc propheta testante ita: Et in pulverem mortis deduxisti me (Ps XXI, 16). Vera enim vita nostra cum Christo absconsa est in Deo. Sed neque haec, in qua nunc agimus, regio viventium est: ea autem est de qua hic idem propheta ait: Et complacebo Deo in regione vivorum (Ps CXIV, 9). Atque ideo vivam dixit quia non usu vitae istius vivit, sed in Dei sit miseratione victurus. Sed sperat istud, quia lex Dei meditatio ejus est. Vacemus igitur divinae lectioni, vacemus praeceptis Dei, et opera legis, vitae nostrae officiis exsequamur: quia propter meditationem legis veniente in se Domini miseratione, sperat se Propheta victurum.

16. Inimicorum non rogat David ultionem, sed conversionem

Non est vero sufficiens huic prophetae, ut sibi tantum sollicitus sit, ac solum sui memor sit. Oportet eum curam humani generis sumere, et publicae sollicitudinis affectum subire, et orare pro his qui in peccatis et irreligiositate versantur. Hujus itaque affectus sui sollicitudinem consequenti versu docet, dicens, VERS. 78: Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt super me. Non est hic maledicti oratio, neque retributionem injuriae sibi illatae precatur. Et absit ut Propheta Evangelii praedicator rationem evangelicae charitatis excesserit. Domino enim dicente, Diligite inimicos vestros, et orate pro calumniantibus vos ac persequentibus vos (Mt V, 44), ratio non patitur, ut nunc vindictam in superbos atque injuriosos precetur. Sed quia a peccatis qui desinit, in his erubescit; et qui vitia derelinquit, necesse est ea idcirco quia oderit derelinquat: orat Propheta, ut qui in se superbi injuste fuerint, hi per cognitionem vitiorum suorum in his quae gesserint erubescant. Quamdiu enim quis peccat, in his quae peccat non confunditur, consuetudine et voluntate peccandi. Ubi vero peccare destiterit, finem peccandi habet ex pudore peccati. Ipse autem exercetur in mandatis Dei, vivendo juste, religiose praedicando, injurias non retribuendo, et tolerando patienter. Ob id enim multorum in se superborum contradictiones iniquitatesque sustinuit.

17. Absolute autem consequenti versu id, quod de confusione superborum tractamus, significasse intelligitur. Sequitur enim, VERS. 79: Convertantur mihi qui timent te, et qui noverunt testimonia tua. Vult ergo eos, qui Deum timere coeperunt, ad se Propheta converti, ut per doctrinam suam in vitiis suis et criminibus erubescant: cognitis scilicet testimoniis Dei, de quibus multa jam diximus, et confusi de veteribus delictis ad institutionem Prophetae doctrinamque se referant; quorum ex superbia atque peccatis ad pietatem modestiamque conversio est.

18. Modestia David nostram arguit superbiam

Conclusit autem verecundiae suae more, dicens, VERS. 80: Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar. Exercetur in mandatis, meditatur in lege, justitiam judiciorum Dei cognovit, timentes Dominum conspectu ejus laetantur, manibus Dei factus atque formatus est; et non audet dicere immaculatum cor sibi esse: et audemus interdum praeferre innocentiam nostram, jactare vitiorum abstinentiam, et puros nos a peccatis atque iniquitatibus gloriari? Sed ut fidem, ita et humilitatem ac modestiam discere a Propheta nos convenit, orante ut sibi immaculatum cor fiat. Scit enim ex eo progredi, secundum id quod dictum est: De corde enim exeunt cogitationes malae, caedes, lasciviae, fornicationes, furta, falsitates, blasphemiae, et horum similia (Mt XV, 9). Hoc igitur immaculatum fieri deprecatur, unde tot tantorumque vitiorum, quasi ex quodam fomite, initia suggeruntur. Immaculatum autem hoc modo sciens fieri, si in justificationibus Dei maneat: justificationum autem hunc fructum esse intelligit, ne in his manens confundatur. Confusio enim ex peccatorum conscientia est, et ex opprobrio delictorum. Ubi ergo confusio non erit, nec peccatum erit. Peccatum vero ubi non erit, in justificationibus Dei manebitur. Justificationes autem Dei, immaculatum cor esse praestabunt.

2362
Incipit littera XI, foeliciter. Scriptori vita, legenti doctrina. Kat.

LITTERA XI. Caph.

Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum spero. Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis (Hil. exhortaberis) me? Quia factus sum sicut uter in pruina, justificationes tuas non sum oblitus. Quot sunt dies servi tui? quando facies de persequentibus me judicium? Narraverunt mihi iniqui exercitationes; sed non ut lex tua. Omnia mandata tua veritas: iniqui (Hil. inique) persecuti sunt me, adjuva me. Paulo minus consummaverunt me in terra: ego vero non dereliqui mandata tua. Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui.

1. Defectionem animi parit ingens desiderium. Salutaris Jesus

Naturae humanae est, ut cum id quod desiderat non potest obtinere, per desiderii jugem cupiditatem animi defectione teneatur. Et hoc nosse ex ipsis affectionis nostrae motibus promptum est, in quantam animi defectionem, eorum quos desideramus exspectatione, redigamur. Propheta itaque, cui exspectatio omnis ad Deum est, cui omne in mandatis ejus desiderium est, loquitur et dicit, VERS. 81: Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum spero. Non habet alia, quae desiderium suum occupent: et sancti cupiditas non vacat saeculi rebus. Deficit igitur in desiderio salutaris: et deficit ob id, quia in verbum Dei speret: finis enim legis Christus Jesus est, et hic est de quo scripserunt Moyses et prophetae. Est autem salutaris ipso illo nomine quod Jesus nuncupatur. Jesus enim secundum hebraicam linguam salutaris est: et idipsum Angelus ad Joseph loquens docet, cum dicit: Et vocabis nomen ejus Jesum (Mt I, 21): ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis. Causa itaque defectionis est desiderium salutaris. Desiderii autem hinc origo est, quod in verbum Dei sperat. Salutaris enim noster Jesus est, qui et desideratus et natus est. Sed defectionem animae desiderantis intelligendum est quid sequatur.

2. Defectio oculorum

Ait, VERS. 82: Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando exhortaberis me? Sequitur ergo defectionem animae defectio oculorum. Sed ut de natura defectionis animae tractavimus, videamus qualis oculorum soleat esse defectio. Pone igitur in exspectatione aut peregrinantis viri conjugem, aut jam diu absentis filii patrem, quem in omni tempore existimet reversurum: nonne ei itineri, quo venturum opinabitur, semper intendet? nonne intentio ac visus oculorum contuitionis ipsius exspectatione deficiet? Desideria haec in se prophetarum Dominus testatur, cum dicit: Amen dico vobis, multi prophetae et justi quaesierunt videre quae vos videtis, et audire quae auditis (Mt XIII, 17). Propheta itaque et animo et oculis deficit.

3. Oculi mentis hic designantur. Exhortatio ad sanctos in inferno quiescentes

Sed hi nunc oculi Prophetae, licet Dominum videre desideraverint, non sunt tamen corporis oculi; loquuntur enim et exspectant: et mentis potius est contuitio ista et loquela, non corporis. Dicunt enim: Quando exhortaberis me? Scit exhortationem hanc sanctos quiescentes in inferno desiderare. Scit testante apostolo Petro, descendente in inferna Domino, etiam his qui in carcere erant, et increduli quondam fuerunt in diebus Noe, exhortationem praedicatam fuisse (I Petr. III, 19 et 20). In haec igitur Dei eloquia oculis loquentibus deficit: non tam visu corporeo Dominum ex eloquiis Dei nuntiatum, quam contemplatione animae et mentis exspectans.

4. Uter in pruina, corpus continentia castigatum. Cupiditas ardens justificationum Dei non meminit

Dehinc sequitur, VERS. 83: Quia factus sum sicut uter in pruina, justificationes tuas non sum oblitus. Novi generis haec causa est, ut ideo justificationes Dei non oblitus sit, quia factus sit sicut uter in pruina. Et si rem solis auribus metiamur, inanis et ridiculus Prophetae sermo existimabitur. Sed meminit utrem pro humanis corporibus nuncupari, Domino in Evangeliis dicente (Marc. II, 22): Nemo, inquit, mittit vinum novum in utres veteres. Et non ambigitur eum in utribus corpora, in peccatis suis vetera memorasse. Per continentiae autem studium frigent fidelium corpora: et calore naturae interioris exstincto, utres erunt frigidi; quae cum intrinsecus per naturam vitiorum efferventium incalescant, extrinsecus tamen continentiae patientia tamquam pruinae frigore obrigescant. Ergo in hoc corporum frigore justificationum Dei immemores esse non possumus. Quisquis autem per vitiorum ardorem utre pleno caluerit, neque per metum Dei religionemque frigescat, necesse est justificationum Dei obliviscatur. Quae oblivisci sanctus non poterit, cum utris in pruina modo obrigescens extrinsecus, internarum cupiditatum omnium instigatione sit frigidus.

5. Judicium non hic poscitur extremum (Ps I, 5), sed virtus qua diabolus cum ministris conteratur

Dehinc sequitur, VERS. 84: Quot sunt dies servi tui? quando facies mihi de persequentibus me judicium? Judicium post consummationem saeculi Propheta esse non ignorat, cum ait: Propterea non resurgunt impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum: quod ergo nunc orat de persequentibus se fieri judicium? Non illud utique quod in resurrectionis saeculo meminit futurum, cum se paucorum nunc dierum secundum corporalem vitam sciat esse. Ita enim ait: Quot sunt dies servi tui? Cum dicit quot scit esse non plures. Et superius dixerat, esse se tamquam utrem in pruina. Ergo quia se paucorum dierum scit, fieri judicium ab his qui se persequuntur desiderat, a diabolo scilicet, ministrisque ejus. Sunt enim spiritales nequitiae in coelestibus. Sed scit et diabolum in resurrectionis saeculo judicandum. Paucorum itaque dierum ipse cum sit, fieri hoc judicium desiderat: scilicet ut consummate sanctus et perfecte Deo placens conterat intra se diabolum, conterat adversantes sibi inimicasque virtutes, et fidei suae animae subdat nequitias spiritales. Nondum igitur de naturae suae firmitate confidit, licet jam ut uter frigeat: sed ut per misericordiam Dei judicium in inimicos suos sit, deprecatur. Hanc potestatem judicii Dominus apostolis suis dedit, dicens: Ecce dedi vobis potestatem calcare super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici (Lc X, 19). Vocem hanc quidem nondum Propheta Domini in corpore manentis audivit: sed dari sibi id potestatis orat, ut constituatur sibi in persequentes se tale judicium. Tentatur enim undique, cum ei per naturam corporis vitiorum inest connata materies: eamque diabolus conatur ardore geminae cupiditatis accendere, cum impiis irreligiosorum vocibus laeditur, cum profanas gentium contra Deum disputationes et eloquia vesana perpetitur.

6. Iniqui doctrinae veritatem mentiuntur, non habent

Ideo in consequenti ait, VERS. 85: Narraverunt mihi iniqui exercitationes; sed non ita ut lex tua. Quanti enim sunt, qui quaedam humanae vitae instituta docere se asserant, cum ad virtutes saeculi studiis animam nostram Deo rectius servientem accendunt? Quanti etiam sunt, qui cognitionem se habere divinarum Scripturarum mentientes, haeretica et perversa dogmata praedicant? Sed sciens Propheta perfectam humanae doctrinae eruditionem in Dei lege esse, ait: Narraverunt mihi iniqui exercitationes; sed non ita ut lex tua. Iniqui enim sunt haec praedicantes. Et ideo vox Dei vetuit peccatorem eloquia sancta narrare; quia iniquitas, doctrinae coelestis non recipit veritatem. Peccatori enim dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum (Ps XLIX, 17)? Tu autem odisti disciplinam, rejecisti sermones meos retro. Et has igitur exercitationes Propheta non fert, sciens nihil narrationi legis aequandum.

7. Justi iniqua est persecutio

Denique adjecit, VERS. 86: Omnia mandata tua veritas: inique persecuti sunt me, adjuva me. Justum qui persequitur, necesse est ut inique persequatur: quia iniquitas injustae operationis effectus est. Scit et hanc Apostolus persecutionum iniquitatem, cum dicit: Omnes volentes religiose vivere in Christo, persecutionem patientur (II Tim. III, 12). Multae enim tribulationes justorum sunt (Ps XXXIII, 20). Nunc Satanas insectatur, nunc ministeria ejus impugnant, nunc falsorum fratrum simulatio ad nocendum arte fraudulentae insectationis irrepit. Sed Propheta, qui veritatem esse mandata Dei meminerit, injustae iniquitatis persecutionem fideli animo sustinet. Et quia persecutionem sciat fidei esse documentum, non orat eam a se removeri: sed adjuvari se in ea postulat, et opem atque auxilium misericordiae Dei precatur, evangelici hujus praecepti non ignarus: Qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus (Mt X, 38).

8. Veritas. Persecutionis necessitas et utilitas

Veritas ergo est in praeceptis Dei. Veritas nihil falsum, nihil incertum, nihil imperfectum habet. Persecutio autem justo intentata, iniqua est. Iniquitas enim praedicatorem necesse est oderit veritatis: sed auxilium a Deo est veritatis praedicatori. Graves enim meminit has esse persecutorum molestias: et quia justo utiles sint, non putat amovendas. Periculosa namque otiosae fidei pax est, et faciles securis excubiis insidiae sunt. Bellis autem exercitatum virum non cito doli capient: et glorioso certamine opus est, ut corona victoriae deferatur. Ob quod non orat sibi adimi causam certandi, sed tribui auxilium vincendi.

9. Tentationibus pene cessit David

Meminit autem non in levi se tentationum esse pugna. Sequitur enim, VERS. 87: Paulo minus consummaverunt me in terra: ego autem non dereliqui mandata tua. Prope usque ad finem fidei, injustae persecutiones Prophetam redegerunt, illae scilicet, de quibus superius diximus, spiritales nequitiae in coelestibus, quae nos ad corporalia vitia ingestis cupiditatum illecebris instigant. Pene igitur est Propheta consummatus in terra, id est, in corporum vitia et peccata dejectus. Ut enim consummatio bonorum, ita et malorum est. Sed ingruentibus licet his perniciosissimis inimicis ac persequentibus se, mandata Dei non derelinquit: et infirmata licet naturae suae imbecillitate, in praeceptis Dei permanet; hoc gloriosius in mandatis Dei permanens, quod pene naturae suae infirmitas sit subacta.

10. Vitam futuram optat, Evangelium interim servaturus

Concludit deinde modestiae et spei suae more, dicens, VERS. 88: Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui.desiderio adulterii abstinentes (Mt V, 28), sola fidei sanctificatione consummant: per Dominum nostrum Jesum Christum, qui et os et dextera et virtus et sapientia Dei est, benedictus in saecula saeculorum. Amen.

2363

LITTERA XII. Lamed.

In aeternum (Hil. saeculum), Domine, permanet verbum tuum in coelo. In generatione et generationem (Hil. generatione) veritas tua: fundasti terram, et permanet (Hil. permanebit). Ordinatione tua perseverat dies: quoniam omnia serviunt tibi. Nisi quod lex tua meditatio mihi est, tunc periissem in exprobratione mea (Hil. mea est, tunc forsitan perissem in humiliatione). In aeternum non obliviscar justificationes tuas; quia in ipsis vivificasti me, Domine (abest infra Domine). Tuus sum ego, salva me: quoniam justificationes tuas exquisivi. Me exspectaverunt peccatores ut perderent me: testimonia tua (Hil. Domine) intellexi. Omni consummationi vidi finem: latum mandatum tuum nimis (Hil. vehementer).

1. Scientia coelestis, Dei donum

Sermonem Prophetae non in humilibus aut pervulgatis demorari decet, sed semper excelsa et Deo digna tractare: atque ita, ut dum nos ad innocentis vitae observantiam imbuit, ingenii quoque nostri humilitatem ad intelligentiam divinorum et invisibilium sacramentorum extollat. Nec sane humana infirmitas in coelestem scientiam se ipsa proveheret, nisi Deo donum scientiae per doctrinam Spiritus largiente ad cognitionem divinae et imperspicabilis naturae erudiretur. Volens igitur Propheta praestare nos ac perficere Deo dignos, et sciens repositum humanae spei esse, ut in coelestem gloriam, si disciplinam coelestis obedientiae consectaretur, adscenderet, ita coepit, VERS. 89: In saeculum, Domine, permanet verbum tuum in coelo.

2. Coeli obsequium Dei verbo

In coelo ait: quia scit in terris propter falsitatem hominum non manere. Et quomodo in coelo maneat, ipsa veluti corporalis contemplationis fide cernitur. Non est illic transgressio, non demutatio, non infirmitas, non otium. Contueamur solis annuum cursum, et menstruum lunae recursum, astrorum quoque aut stationes aut conversiones aut demutationes: numquid non finibus suis et constitutis terminis ac decretis vicissitudinibus continentur? Nihil illic demutatur, nihil differtur, nihil negligitur: sed (subaud. unumquodque) in constitutionis suae manet lege, et in indefessis obedientiae ministeriis perseverat.

3. Verbum Dei post saeculum hoc in aliis etiam manebit creaturis

Sed servavit hanc desinendorum et praeteriturorum officiorum Propheta rationem, dicens, VERS. 89: In saeculum, Domine, permanet verbum tuum in coelo. Latini quidem interpretes ambigua id significatione et minus propria transtulerunt. Nam quod graecitas habet, eijû toún aijwðna, Kuvrie, id nobiscum est in aeternum, Domine, translatum. Accipi autem aeternum ita potest, ut intelligatur nullo id quod aeternum est fine desinere. Saeculum vero, quod aiæwn graece est, intra spatium definiti temporis continetur. Non enim ait, in saeculum saeculi; neque, in saecula saeculorum: sed, in saeculum verbum tuum permanet. Scit post hoc saeculum coelum et terram praeterire, Domino dicente: Amen dico vobis, coelum et terra praeterient, verba autem mea non transient (Mt XXIV, 35). Meminit etiam hoc saeculum praeteriturum esse, ut sit coelum novum, et terra nova (Is LXV, 17). Idcirco ait, In saeculum, Domine, permanet verbum tuum in coelo: quia post hoc saeculum transeunte coelo, verbum hoc obedientiae constitutae in creaturis, quae revelationem filiorum Dei exspectant, necesse sit permanere.

4. Quos jam habitet, quos deserat, quos fugiat

Sed non idcirco non et in terris aliquando Dei verbum est, licet id tantum in coelo propheta praedicet manere. Nemo enim nostrum est, qui non interdum donum spiritalis gratiae sentiat, qui non aliquando in se habeat Dei verbum, cum sobrius, cum tranquillus est, cum continens est, cum benevolus (Mss. benevolens) est, cum misericors est (in his enim cum sumus, manet in nobis Dei verbum), cum praeceptis ejus bonarum rerum obeditione famulamur. Sed subrepentibus turbidarum affectionum motibus, cum subit pecuniae cura, cum aestus turpis ac lascivae cupiditatis accenditur, cum irae impetus commovetur, cum ebrietas desideratur; jam non est in nobis manens Dei verbum. Est autem in his, qui secundum Apostolum exuti veterem hominem cum peccatis suis, novum induerunt (Coloss. III, 9); qui commortui Christo et consepulti, jam in novitatem vitae resurrexerunt, et collocati sunt in coelestibus (Rm VI, 4); qui terrestris imagine derelicta, coelestis imaginem portant (1Co XV, 49). In his enim tamquam in coelo verbum Dei permanet, in quibus hoc verbum non offenditur ira, ebrietate, odio, infidelitate, lascivia. Nam etsi aliquando manet in nobis: tamen has habitationis suae contumelias non fert, ut semper inesse permaneat. Si vero haec commemorata vitia semper in nobis erunt, ne introire quidem polluta corporum domicilia dignabitur.

5. Verbum Dei praesto est cuique. Solis instar patenti se immittit, negat clauso

Adest autem unicuique proximum, ut dictum est: stat enim ad ostium verbum Dei, et pulsat ostium animae nostrae, et dicit: Ecce stans ante ostium pulso; si quis aperiet mihi ostium, ingrediar ad eum (Apoc. III, 20). Vult ergo semper introire: sed a nobis ne introeat excluditur. Claudimus enim per haec corporis vitia animae nostrae aditum. Quae si coeperit emundatis omnibus patere, illico introibit, modo solis, qui clausis fenestrae valvis introire prohibetur, patentibus vero totus immittitur: Ipse quidem semper ut illuminet promptus est; sed lumen sibi domus ipsa obseratis aditibus excludit. Est enim verbum Dei sol justitiae, adsistens unicuique ut introeat: nec moratur lucem suam repertis aditibus infundere. Manet igitur hoc verbum Dei in coelis per indefessam coelestium obedientiam: quo exemplo in sanctis quoque, qui coelestes secundum coelestis imaginem sunt (1Co XV, 49), Dei verbum manere credendum est.

6. Ut in coelo, ita in sanctis manet. Generationes duae, in quibis solis veritas Dei

Sequitur dehinc, VERS. 90: In generatione et generatione veritas tua. Duplicem hanc sensus nostri intelligentiam, qua verbum Dei manere ut in coelo ita et in sanctis hominibus existimamus, versus hc qui consequitur confirmat. Non enim ait, in generatione generationis, aut generationibus generationum: sed in generatione et generatione veritas tua. Utramque generationem simplici significatione commemorat. Duas igitur generationes in duobus populis cognovimus: quorum unus est legis et prophetarum, alias est Evangeliorum et Apostolorum. Veritas ergo Dei in solis his duabus generationibus manet. Sed cum prior generatio veritatem Dei intra se haberet, nulla alia tum habuit. Erant enim plures generationes gentium atque populorum. Et nunc cum haec eadem generatio indigna exstitit, in qua veritas Dei esset; hanc eamdem Dei veritatem, praeter eam quae Evangeliis credidit, non habet alia ulla generatio.

7. Terra fundata et mansura, moles terrena, rectius corpus humanum

Sequitur vero: Fundasti terram, et permanebit. Convenerat ordini, ut post coelum dehinc terra nuncuparetur: sed hoc quod medium est, id est, in generatione et generatione veritas tua, ob eam causam intervenisse existimo, ut duplex illa de coelo, in quo verbum Dei manet, intelligentia confirmaretur. Nunc ergo tamquam integer ordo servatus est: cum post coelum, in quo permanet Dei verbum, fundata terra mansura est. Et quidem hoc etiam de hac terra forte dictum intelligetur, quae fundata permanet, quam secundum Salomonem Deus per sapientiam fundavit: quae cum fluidae sit aquarum naturae superjecta, et inconstanti innatet substrata elemento, ita tamen sapienta et virtute et spiritu Dei fundata fuerit, ut permaneat. Sed mihi propheticus sermo etiam de terra humani corporis videtur locutus: quae ita fundata sit, ut in ea tamquam in coelo verbum Dei maneta. Coelum enim et terra praeteribit (Mt XXIV, 35): et quomodo haec terra fundata mansura est? nisi fundata in hoc saeculo tantum mansura sit, id est, secundum saeculi hujus constitutionem et ipsa mansura. Sed si permansura est, ( quo verbo significatur in perpetuum mansura), earum necesse est generationum terra fundata et mansura esse credenda est, quibus ob veritatem in his Dei manentem, coelestis horum, nunc terrenorum corporum gloria praeparatur. Et absolutis id ita consequenti versu poterit intelligi.

8. Dies, sanctorum lumen. Nunc non omnia Deo serviunt

Ait enim, VERS. 91: Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi. Dies iste qui nunc est, non perseverat, interventu noctis exemptus. Aut si de hujus diei temporibus locutus esset, mentionem etiam noctis fieri convenerat, quae pari, ut dies, Dei ordinatione persistit. Sed quia dies lux est, et sanctus quisque mundi istius lumen est; hujus ergo luminis dies non ambigue ordinatione Dei perseverare creditur: et perseveraturus, quia omnia Deo serviant. Nunc enim non omnia Deo serviunt. Numquid peccatores Deo serviunt? Numquid et hi serviunt, qui adhuc scabello Domini pedum subdendi sunt? Dixit autem David: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum (Ps CIX, 1). Et secundum Apostolum: Oportet eum regnare, donec ponat inimicos suos sub pedibus suis (1Co XV, 25). Ergo tunc dies, id est, sanctorum lumen permanebit, cum Deo coeperint universa servire.

9. In superioribus verum est etiam quod littera sonat

Et haec quidem a nobis secundum propheticam atque apostilicam doctrinam commemorata sunt: ut quamquam in praesentibus dictis futurorum bonorum significari tempus intelligatur, in quo et coelum novum, et terra nova, et felix demutandorum corporum gloria, et aeterna, abolitis terrenorum vitiorum noctibus, nostri luminis dies spei et exspectatione nostrae praeparatur; tamen et magnificentiam Dei omnes hujus quoque mundi creationes indemutabili officiorum suorum constitutione testentur, cum ita firmata, fundata, statutaque omnia sint, ut perpetuis quibus manebunt constitutorum ab exordio temporum cursibus perseverent.

10. Legis meditatio in tentationibus et aerumnis non deserenda

Sed propheta perseverare se ut diem postulat, seque jam servum esse Domini sui meminit, dicens, VERS. 92: Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forsitan perissem in humiliatione mea. Frequenter admonuimus humiliationem id significare, cum tentationibus anima subjecta est, et infirmitati suae derelicta humilis efficitur. Lex ergo ei meditatio est: et nisi meditatio ei fuisset, forsitan in humiliatione perisset. Non est ergo meditatio legis Dei, cum tribulamur et angustiamur, relinquenda: sed cum variis corporum infirmitatibus affligimur, cum inter persecutionum bella vexamur, constans in nobis debet legis esse meditatio. Urant enim licet in excidium fidei ignes, lacerent quoque ad periculum salutis nostrae flagella, fodiant etiam ad eliciendam impietatis confessionem redempta a Deo corpora ungulae: dicti tamen prophetici meminisse debemus, ut consortes ipsius simus. Dicamus et nos patientes atque vincentes: Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forsitan perissem in humilitate mea. Et beatitudinem meditationis hujus in exordio Psalmorum propheta meminit, dicens: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit. Sed in lege Domini fuit voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte (Ps I, 1 et 2). Et vere beatus erit, quisquis in lege Dei meditabibur: quia (Al. qua) meditatione in ipsa quoque tribulationum humiliatione servabitur.

11. Lex vitae initium

Dehinc sequitur, VERS. 93: In saeculum non obliviscar justificationum tuarum; quia in ipsis vivificasti me. Scit propheta, secundum Apostolum, finem legis esse Christum (Rm X, 4), in qua justificationum observatio constituta est, scit et in Evangelia credituris legem esse paedagogam, scit et justum ex fide vivere (Ga III, 24 et 11), scit et legem spiritalem esse (Rm VII, 14), scit quod qui ea quae in lege sunt fecerit, vivet (Rm X, 5), et idcirco ait: In saeculum non obliviscar justificationum tuarum; quia in ipsis vivificasti me: ut quamquam fides evangelica finitis legis sit operibus praedicanda, justificationum legis tamen, quae sibi vitae initium sit, immemor non sit; quia legis justificatio evangelicae justificationis fideique paedagoga sit.

12. Dei est qui ei soli servit. Vitiorum est qui eis obsequitur

Constanter vero, cum sibi nulla justificationum Dei subrepere possit oblivio, id quod consequitur est professus, dicens, VERS. 94: Tuus sum ego, salva me: quia justificationes tuas exquisivi. Non omnibus vox professionis istius competit: et rarus quisque est, qui se Dei audeat dicere. Audebit sane ille qui dixit: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Ph I, 21); et: Vivo jam non ego, vivit autem in me Christus (Ga II, 20). Et qui hujus fidei erunt similes, non impudenter quod Dei sint confitebuntur. Vox ista est animae Deo semper intentae: opus istud est misericordiae indefessae, continentiae immobilis, jejunii usitati, largitionis impoenitentis. Quomodo enim se Dei esse profitebitur in libidinem calens, in iram mobilis, in avaritiam sollicitus, in ebrietatem sitiens, in gloriam saeculi inanis? Horum potius erit iste, non Dei. In quo enim haec passionum vitia abundabunt, quomodo non eorum erit, quibus serviet? Plures gentium dii (1Co VIII, 6): sed unus Paulo Deus ex quo omnia, et unus Dominus noster Jesus per quem omnia. Constanter ergo propheta, cui soli servit, quod suus sit confitetur: et quia suus sit, ut salvetur orat. Suus autem per id est, quia justificationes ejus exquirat. Aliis quaerentibus gloriam mundi, aliis quaerentibus agros, domos, pecuniam, ille justitias Dei exquirit, et quod Dei sit gloriatur.

13. Diaboli contra justos contentio. Justi arma

Est autem in istiusmodi pios ac religiosos viros ingens odium irreligiosorum. Et scit propheta, vel saeculi hominibus, vel diabolo et ministris ejus eum qui se Dei profitetur, esse perosum. Hoc etiam consequenti versu docet, quo ait, VERS. 95: Me exspectaverunt peccatores ut perderent me: testimonia tua, Domine, intellexi. Diabolo vel ministris ejus pugna est, omnem gloriam viri fidelis auferre: et eum non ex portione Dei sinere esse, sed in damnationis suae consortium assumere. Longo itaque ac diutino praelio contra fidem Prophetae dimicatur. Sed memor ille mandatorum Dei, et testimonia ejus intelligens, restitit atque permansit. Neque aliter spem eorum, qui perditionem suam exspectabant, elusit, quam quod vitae sibi in testimoniis Dei intellexit esse doctrinam. Arduum autem atque difficile est intelligere Dei testimonia: et ultra praesentis cognitionis scientiam eorum intelligentia procedit. De testimoniis vero jam in psalmi exordio tractavimus. Per haec enim praesentia legis testimonia, testimoniorum aeternorum cognitio praestatur. Denique id ipsum consequens sermo demonstrat.

14. Pevraû quid. Quid finis. Consummatio multiplex Prophetam non latens regnum Christi ante judicium

Sequitur enim, VERS. 96: Omnis consummationis vide finem. Frequenter admonuimus, non posse satisfactionem intelligentiae ex latinitatis translatione praestari. Alia enim vis dicti hujus est ex graeco enuntiati: ita enim est, pavshû sunteleivaû eiødon pevraû. Id quod cum Graecis pevraû nuncupatur, ultra finem est rerum statutarum, neque aliquo ut desinat continetur; sed omnem limitem sub indefinita significatione transcendit. Quod autem nobiscum scribitur in finem, fine eo, quo significatur, existimabitur id unde agitur contineri. Sed Propheta, qui non corporalia neque terrena testimonia legis intelligit, secundum graecam significantiam ultra omnem consummationem contuetur. Scit consummationem esse temporum legis, cum post plenitudinem temporum Deus in corpore contuendns sit: sed ultra hanc consummationem videt! videt et enim evangelicae spei tempus. Sed et hujus quidem consummatio non ignota ei est; ultra id enim intelligentiae suae oculos extendit. Namque et resurrectionis consummationem videt; scit enim et demutationis esse ordinem constitutum, Apostolo dicente: Unusquisque autem in suo ordine (1Co XV, 23); et rursum: Omnes quidem resurgent, sed non omnes commutabuntur (Ibid. 51). Novit et dies regni Domini nostri Jesu Christi, ex quo in regnum Dei patris provehemur, et in illa inexquisita et investigabilia Dei judicia transferemur. Scit et tempus esse judicii. Et haec scire ei ex amplitudine mandatorum Dei licuit: quia se in immensae cognitionis doctrinam divinus sermo diffuderit.

15. Mandatum Dei cur latum. Praecepta Dei non sunt difficilia

Ait enim: Latum mandatum tuum vehementer. Latum plane est, sive quod in infinitum cognitionem humanae ignorantiae extendit; sive quod multa sunt in quibus Dei praeceptis obtemperetur: atque obtemperetur secundum divisiones et munera gratiarum. Non enim ab omnibus omnia exspectantur, neque universi universa ad summam placendi implere possunt. Alius jejunio placet, alius simplicitate fidei promeretur, alius vitia eleemosynis redimit, alius se charitate consummat: sicut alii curationum concessa virtus est, alii prophetiae scientia contributa est, alii fidei firmitas data est, alii sapientia et cognitio donata est. Latum igitur mandatum Dei est, et in omnia spei nostrae genera diffunditur: ut non difficile sit si voluntas adsit, praecepto Dei obtemperare; cum latum et diffusum sit ad placendum officiosae religionis varietate. Neque solum latum, sed vehementer latum: latitudinis infinitate hac ipsa superlativa adjectione monstrata.


Hilarius - Super Psalmi 2361